initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<45. Micheas*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Mi. 4,1 
Et in novissimo dierum erit mons domus Domini preparatus in vertice montium et {t. 3 : Erfurt, f. 276rb ; facsim., p. 407b} [Rusch, f. 276rb ] sublimis super colles et fluent ad eum populi
interl.|  Undecima hora quando ad conducendum operarios salvator venit
interl.|  in fine seculorum, id est tempore gratie
interl.|  vel manifestus qui ante occultus
interl.|  non solum in montibus, sed super vertices montium moyses et prophete qui de Deo vaticinati sunt
interl.|  qui apparuit in forma servi super omne nomen exaltabitur
interl.|  in morem fluviorum multe turbe congregabuntur Iudeorum
marg.|  Et in novissimo. Omnia scripta prophetarum ad comparationem prophetie de adventu salvatoris humilia sunt, nec usque ad verticem montium pertingentia, ad conversationem enim Christi universa vita hominum comparata, campi dicuntur et valles.
Numérotation du verset Mi. 4,2 
et properabunt gentes multe et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem.
interl.|  credere in eum
interl.|  de omni natione que sub celo est
interl.|  ad vexillum patibuli mutuo se provocantes
interl.|  ascensione opus est, ut quis ad Christum valeat pervenire
interl.|  Ecclesiam salvatoris
interl.|  ego sum via
interl.|  credemus in Christum per apostolos
interl.|  ad gentes
interl.|  spiritalis
interl.| 0 sermo predicationis
marg.|  Venite ascendamus ad montem. Ideo ascendamus ut doceat, vel per angelos presidentes Ecclesie vel per scripturas.
marg.|  Et concident. Allegorice. Per fidem Christi ira effranata et connicia deponuntur, ut ponat quisque manum suam ad aratrum, nec respiciat post tergum ut confractis iaculis contumeliarum metat spiritalem fructum. Nemo pugnet contra alium, quia legitur beati pacifici. Nemo pugnet subvertere auditores, quia tempus plantandi est. Sedet vir sub vinea ut premat vinum quod letificat cor hominis et sub ficu, ut inde dulcia poma Spiritus sancti decerpat.
marg.|  Ante nativitatem Christi totus orbis plenus erat sanguine, roma etiam civilibus bellis dilacerabatur. Postquam vero ad imperium Christi singulare imperium roma sortita est, apostolorum itineri peruius factus est orbis, aperte sunt eis porte urbium et ad predicationem unius Dei singulare imperium constitutum est.
Numérotation du verset Mi. 4,3 
Et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones. Non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare.
interl.|  Pater omne iudicium debit filio
interl.|  Iudeos qui salute digni vel indigni
interl.|  Non iudicabit sed comprehendet sapientes in astutia eorum et cognoscet cogitationes sapientium quia uane sunt
interl.|  in eius adventu omne studium bellandi conferetur ad pacem
interl.|  nemo pugnandi necessitate pugnare discet
Numérotation du verset Mi. 4,4 
Et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est.
interl.|  Et tanta erit requies ut non solum in urbibus sed etiam in viculis et agris quisque securus fiat
interl.|  et hoc fiet
interl.|  cuius verba sunt vera, cuius dicere est facere
Numérotation du verset Mi. 4,5 
Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui. Nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in eternum et ultra.
interl.|  omnibus nationibus euntibus in suum errorem, nos ad montem qui est Deus ascendamus
Numérotation du verset Mi. 4,6 
In die illa dicit Dominus : Congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam afflixeram.
interl.|  qua lucebit sol iustitie
interl.|  ad unum Deum, ad unam fidem
interl.|  que male ambulaverat cuius pes scandalizatus fuerat abscisus
interl.|  cui dederam libellum repudii
interl.|  variis captivitatibus
interl.|  vel tradideram diabolo et angelis eius
marg.|  In die illa. Hec vera sunt de primitiua Ecclesia Iudeorum, de qua apostoli {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 408a} per quos una die quinque milia, et alia die tria milia, et postea multa milia crediderunt.
marg.|  Possunt hec dicitur de anima humana intelligi que ante adventum Christi quasi erronea ovis variis erroribus et vitiis servierat, sed diu attrita tandem humeris pii pastoris ad monted pristinum est relata.
Numérotation du verset Mi. 4,7 
Et ponam claudicantem in reliquias {t. 3 : Erfurt, f. 276va ; facsim., p. 408a} [Rusch, f. 276va ] et eam que laboraverat in gentem robustam. Et regnabit Dominus super eas in monte Sion ex hoc nunc et usque in eternum.
interl.|  non dixit panem claudicantem totam salvam sed in reliquias ut reliquie et electio salve fiant.
interl.|  sub iugo legis vel peccati
interl.|  quam nec gladius nec tormenta separant a caritate Christi
interl.|  multas gentes et reliquias claudicantes
interl.|  in Ecclesia, in specula virtutum
interl.|  a presenti seculo usque in futurum

eas] eos Weber
Numérotation du verset Mi. 4,8 
Et tu, turris Gregis nebulosa filie Sion, usque ad te veniet et veniet potestas prima et regnum filie Hierusalem.
interl.|  quondam munimentum gregis, nunc es tenebrosa, ex quo coloni interfecerunt filium patris familias
interl.|  que turris es filie Sion, vel ut simachus transfert, ipsa est filia Sion, et usque ad hanc veniet Deus vel potestas prima que potestas est regnum filie Sion
interl.|  scilicet
marg.|  Et tu turris. Dicto quod per adventum Christi credentes tam de Iudeis quam de gentibus in Ecclesia congregandi et salvandi sunt, supponit quod propter excecationem infidelium Iudeorum tempolum et tota Hierusalem erant destruenda, et sub figura captivitatis que per Babylonios ventura erat loquitur de destructione facta per romanos.
marg.|  Vinea Domini domus Israel est, in qua edificata est turris et torcular, id est altare et maceria, id est auxilia angelorum, ad hanc turrim venit Christus qui prima potestas eius fuit tempore patriarcharum, sub quo veniente in carne, fuerunt apostoli secunda potestas ? vince, venit autem hec potestas ut in ea credentes faceret in regnum.
marg.|  Quidam per turrim tenebrosam et filiam Hierusalem intelligunt celestem Hierusalem que tamdiu squalet quam diu filii eius non reducuntur ad eam, nec habet consiliarium sed dolores parturientis, dum tot filios suos videt interfici.

et] om. Weber
Numérotation du verset Mi. 4,9 
Nunc quare merore contraheris ? Numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia comprehendet te dolor sicut parturientem.
interl.|  Et cum ad te veniat Dominus et prima potestas et regnum
interl.|  cum hec omnia habeas tuo vitio nec regis nec consiliarii mereris auxilium
interl.|  rex et « magni consilii angelus » salvator qui periit pro populo non credente

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».

comprehendet] – dit Weber
Numérotation du verset Mi. 4,10 
Dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem. Ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
interl.|  dolores patienter feras, et ut puniantur peccata in te, vade captiva et nuda usque ad Babylonem, donec per manum Zorobabel redimat te Deus de manu chaldeorum
marg.|  Dole et satage. Occiso Christo, putavit Israel se obtinere imperium, sed vastatus est repente, nec imminentem potuit fugere captivitatem.
marg.|  Moraliter. Anime pro peccato de Ecclesia pulse in interium carnis dicitur a medico, exi de civitate in monte sita et habita in campo ubi Assyrii vagantur et erubesce pro vitiis donec recorderis abundatie que est in domo patris, et ab eo suscipiaris qui te redimet de manu durissimi Domini.
Numérotation du verset Mi. 4,11 
Et nunc congregate sunt super te gentes multe que dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster.
interl.|  o filia Sion, usque in Babylonem venies, et inde redimeris, sed nunc interim dum teneris captiva, congregabuntur gentes super te
interl.|  loquuntur de te quasi de adultera
interl.|  delectetur videns penam illius.
marg.|  Et nunc congregate. Allegorice. Contra filiam Sion, id est Ecclesiam multe nationes demonum congregantur et insultant in morte filiorum eius, in quo ignorant Dei consilium. Si enim cognovissent Dominum maiestatis, nec in membris nec in se crucifixissent. Congregabit autem eos Deus quasi fenum aree, ut omnia spinosa et aspera ungulis conterat, et cornibus ventilet, et frumentum purum remanens Deo offerat donaria.
Numérotation du verset Mi. 4,12 
Ipsi autem non cognoverunt {t. 3 : Erfurt, f. 276vb ; facsim., p. 408b} [Rusch, f. 276vb ] cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi fenum aree.
interl.|  quod ideo adversum te congregavit Deus nationes ut tu conteras eas sicut fenum arce
interl.|  vel manipulos
marg.|  IPSI  AUTEM  NON. Dicunt Iudei tempore Christi sui omnes nationes Iudeis Servituras et ipsum romanum imperium ungulis suis et cornibus conterendum.
Numérotation du verset Mi. 4,13 
Surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ereas. Et comminues populos multos et interficies Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universe terre.
interl.|  ergo
interl.|  ipsos et omnem predam quam rapuerunt occides Domino, quia tali sacrificio delectatur .
marg.|  TRITURA. Ventila et contere populos cornibus ferreis que tibi me dare spondeo, et ungulis aereis quas a me accipies.
marg.|  Et comminues. Legimus in libro Numeri et Iesu Nave et primo libro Regum {t. 3 : Erfurt, f. 276vb ; facsim., p. 408b} [Rusch, f. 276vb ] quod devictis gentibus et ipsas et pecora spolia eorum victores consecraverunt.

interficies] – ciam Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mi. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber45.xml&chapitre=45_4)