initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<45. Micheas*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Mi. 5,1 
Nunc vastaberis filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam iudicis Israel.
interl.|  non mea, quia contra me repugnasti, sed diaboli ad predandum semper accincti
interl.|  ideo vastaberis quia filii tui obsidionem posuerunt super nos, id est patrem et filium et spiritum sanctum
interl.|  alienigene, non de genere Israel
marg.|  Nunc vastaberis. Cum plenitudo gentium intraverit et omnis Israel salvus fiet, tunc habebit cornu ferreum et ungulas aereas et comminuta demonum multitudine, offeres Deo quidquid ante possederant, sed nunc interim pro tuis meritis vastaberis.
marg.|  Contumelia fuit trinitatis quando facientibus Iudeis romani percusserunt caput iudicis Israel dicendo : Prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit, vel quando unus de ministris percussit maxillam dicens : sic respondes pontifici?
Numérotation du verset Mi. 5,2 
Et tu Bethleem Ephrata
interl.|  ubi natus est panis vite
parvulus es in millibus Iuda. Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel et egressus eius ab initio a diebus eternitatis.
marg.|   Et tu bethleem . Nominato iudice Israel determinat locum nativitatis eius et quod homo et Deus sit futurus.
marg.|  Mattheus hoc testimonium ponit, secundum hoc quod scribe in lectione Scripturarum negligenter responderunt Herodi.
marg.|   Bethleem Effrata in tribu Iuda est, est alia Bethleem in Galgala sita.
marg.|   Bethleem , id est domus panis que vocaris Effrata, id est videns furorem herodiane cedis, si compararis urbibus Iuda in quo sunt tot millia, parvus viculus es, sed tamen ex te egredietur   dominator Israel , qui etsi secundum carnem de David est, de me tamen natus est ante secula, et temporum conditor tempore non tenetur, sed egressus eius est ab initio a diebus eternitatis, quia « in principio erat Verbum apud Deum ».

Io. 1, 1.
Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. : 2, c. 5, CCSL 76, p. 482.86-97 : « Exponamus ergo hebraicum: et tu, bethleem, id est domus panis, quae uocaris ephratha, minima quidem es in ciuitatibus iuda; et tantis millibus comparata, uix paruus es uiculus, sed ex hoc paruo uiculo egredietur christus, qui est dominator in israel. ac ne putes eum de genere dauid tantum esse, cui repromisi, dicens: de fructu uentris tui ponam super sedem meam, carnis assumptio diuinae non impedit maiestati; de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur. ipse est cui et in alio psalmo dixi: ante luciferum genui te. in principio enim erat uerbum, et uerbum erat apud Deum, et deus erat uerbum ».
Numérotation du verset Mi. 5,3 
propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquie fratrum eius convertentur ad filios Israel
marg.|   Propter hoc . Quia de bethleem secundum carnem natus est Christus cuius egressus secundum divinitatem est ab initio seculi, semper per prophetas loquendo, ideo dabit, id est permittet regnare Iudeos usque ad tempus quo gentilitas diu sterilis excecatis Iudeis parere ceperit, et cum plenitudo gentium intraverit, tunc ad predicationem helie reliquie Israel convertentur ad prophetarum fidem et patriarcharum. Aliter : Dabit Dominus templum et hierosolimam et Iudeos usque ad tempus quo virgo pariet in cuius nativitate excecatis Iudeis, reliquie, id est apostoli convertentur ad fidem prophetarum et patriarcharum.
Numérotation du verset Mi. 5,4 
et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terre
interl.|  vel habitabunt subaudis in Ecclesia
marg.|  ET  STABIT. Egresso Christo a summitate celorum, reliquiis fratrum conversis ad filios Israel, tunc Dominus qui prius ambulabat, non habens fixum gradum in hominibus firmiter stabit, et pascet suos in fortitudine sua sicut Deus, et in sublimitate nominis patris sui. Unde : Ego servabam eos in nomine tuo, et convertentur ad Ecclesiam Dei, quia magnificabitur Christus usque ad extremum terre. Unde : in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum.
Numérotation du verset Mi. 5,5 
et erit iste {t. 3 : Erfurt, f. 277ra ; facsim., p. 409a} [Rusch, f. 277ra ] pax cum Assyrius venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris. Et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines.
interl.|  Iudei in adventu Christi sui hec omnia iuxta litteram futura esse contendunt
interl.|  omnes patriarchas et sanctos veteris testamenti in quo sabbatum celebratur
interl.|  sanctos novi testamenti
marg.|  Et erit iste. Et iste Christus erit pax nobis cum Assyrius, id est diabolus arguens supervenerit in terram nostram, id est in carnem, et quando sicut superbus calcaverit in domibus, id est corporibus que sunt domus animarum.
marg.|  Venit diabolus super terram pauli, et calcavit eum variis tribulationibus {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 409a} plagis et carceribus et ceteris que ipse enumerat, sed non rupit pacem Dei in illo. Caritas enim omnia vincebat.
marg.|  Et suscitabimus. Inducit propheta ipsum Dominum loquentem quasi vere erit pax cum converse fuerint reliquie et facile conteretur Assyrius quia non suscitabimus ego et filius et spiritus sanctus, super, id est contra Assyrium.

cum Assyrius] inv. Weber
Numérotation du verset Mi. 5,6 
Et pascent terram Assur in gladio et terram Nemroth in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in terminis nostris.
interl.|  lacerabunt et vastabunt
interl.|  sermonis divini qui missus est in terram ut dividat duos in tres
interl.|  predicationis eius qui est pax qui et liberabit
interl.|  non in animam sed in corpus, unde : terra et data est in manus impii
interl.|  alias finibus. Alii habent in monte nostro
marg.|  Nemroth interpretatur temptatio descendens, significat illum qui ut fulgur de celo cecidit, et quasi venator inter bestias semper versatur et infructuosa ligna lustrat et saltus. Sancti autem veteris testamenti, et novi, pastores a Deo immissi, vastant terram diaboli arguentis et temptantis, et ita liberat nos Dominus de mau assur, qui cupiens calcare terminos Israel vulneratur et ligatur in domo sua.
marg.|  Liberatis nobis de assur per Deum qui contra eum suscitat septem et viii. pastores, tunc reliquie, id est apostoli et primitiua Ecclesia Iudeorum erunt in populo quasi ros ad extinguenda ignea iacula diaboli in cordibus hominum.

quando] cum Weber terminis] finibus Weber
Numérotation du verset Mi. 5,7 
Et erunt reliquie Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stille super herbam que non expectat virum et non prestolatur filios hominum.
interl.|  quod in tribus pueris historialiter factum legimus hoc universaliter in omnibus gentibus doctrina apostolorum fecit
interl.|  herba
interl.|  auxilium hominis, sed solius Dei
interl.|  sed Dei
Numérotation du verset Mi. 5,8 
Et erunt reliquie Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum. Qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat.
interl.|  per hoc
interl.|  apostoli
interl.|  fortes invincibiles
interl.|  unde petro, macta et manduca
interl.|  leo vel catulus
interl.|  solicite
interl.|  superbos
interl.|  retibus petri
interl.|  quia Dominus cum eis contra quem nemo potest
marg.|  Quasi leo in. Chrsitus leo, et leonis catulus hoc dedit apostolis ut sicut leoni non potest resisti in raptu multorum iumentorum vel ovium, sic apostoli liberati de manu Assyrii et diaboli rapiunt et separant ab infidelibus iumenta, id est simplices ut salventur.
Numérotation du verset Mi. 5,9 
Et exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui peribunt.
interl.|  Vel manus tua Israel
interl.|  qui te et tuos tribulaverunt
interl.|  alias interibunt
marg.|  Et exaltabitur. Leone ita in pecoribus libere peruagante, manus tua o Deus exaltabitur super inimcos qui peribunt cessantes a malitia vite in qua erant ut amici fiant.

Et] om. Weber peribunt] interibunt Weber
Numérotation du verset Mi. 5,10 
Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas.
interl.|  cum elevata manu perierunt inimici tui
interl.|  lasciuos impetus
interl.|  de principali cordis
marg.|  Auferam. Quibus tibi in vitiis placebas et peccata peccatis socians quasi triumphator quadrigis ferebaris.
Numérotation du verset Mi. 5,11 
Et perdam civitates terre tue et destruam omnes munitiones tuas. Et auferam maleficia {t. 3 : Erfurt, f. 277rb ; facsim., p. 409b} [Rusch, f. 277rb ] de manu tua et divinationes non erunt in te.
interl.|  edificationes terrenis operibus instructas
interl.|  divitias et pompas seculi, et eloquentias philosophorum
interl.|  quibus ab aliis decipiebaris, vel alios decipiebas
interl.|  cum docuerit Deus hominem scientiam, cessabit presumptio perverse doctrine
Numérotation du verset Mi. 5,12 
Et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui conteram. Et non adorabis ultra opera manuum tuarum.
interl.|  que vel a loquentibus facta sunt, vel que ipsi finximus nobis
interl.|  addit ad promissionem que fit ad reliquias
marg.|  Perire faciam sculptilia. In lege precipitur ne nobis sculptile faciamus, et ne vitulos in terra nostra ponamus.
marg.|  Stultus homo scit dogmata esse composita de suo sensu quasi idolum et pro Deo adorat opus manuum.

conteram] om. Weber
Numérotation du verset Mi. 5,13 
et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas
interl.|  quos templo prohibitum est plantari
interl.|  male extructas quas non letificat fluminis impetus
Numérotation du verset Mi. 5,14 
et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus que non audierunt.
interl.|  Postquam hoc fecero reliquiis Iacob in illos qui noluerunt recipere sermonem apostolorum graviter ulciscar.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mi. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber45.xml&chapitre=45_5)