initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<45. Micheas*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Mi. 6,1 
Audite que Dominus loquitur. Surge contende iudicio adversum montem et audiant colles vocem tuam.
interl.|  Vox prophete
interl.|  mihi dicens
interl.|  o propheta
interl.|  Rursus propheta loquitur montibus sicut ei imperatum fuerat
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 409b} Audite. Dat Deus populo licenciam disputandi contra se.
marg.|  Qui sedes et iaces, vel dormis, vel mortuus es, surge a terra ut ambules in novitate vite.
marg.|  Quidam abraam et patriarchas montes vocant quibus vocatis ad iudicium negocium populi sit ventilandum.

1 montem] montes Weber
Numérotation du verset Mi. 6,2 
Audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terre quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israel diiudicabitur.
interl.|  ideo compello vos audire quia Dominus non ex potestate sed ex iudicio contra vos vult agere
interl.|  quorum custodia homines in virtutibus fundati sunt
marg.|  )Audiant montes. Montes sunt administratorii spiritus quibus commissa est procuratio humanarum rerum, adversus hos iubetur contendere iudicio, ut si illi montes vel colles inventi fuerint non bene procurasse populum, videatur si vel culpa Dei sit, qui non idoneos preposuit vel ipsorum angelorum si non egerint que ad officium eorum pertinebant, vel populi qui bonis obedire prelatis contempserint, et cum nec in Deo nec in angelis culpa possit inveniri, restat quod in populo inveniatur et iuste puniatur, tamen non statim Deus vult peccantibus inferre supplicia ex potestate, sed ut iustus videatur provocat peccatores ad iudicium ut testimonio angelorum et totius creature respondeant si quid contra Deum possint causari.
Numérotation du verset Mi. 6,3 
Populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi ? Responde mihi
interl.|  quod facere non debui
interl.|  quo labore pressi te
marg.|  Popule meus quid feci. Qui aliquando serviunt pharaoni et Egyptiis in luto et latere, si aliquando redemptor suus disputat cum illo non negligat vocem arguentis, sed sciat quod ante eum mittit Deus moysen, id est spiritalem legem, et aaron, id est summum sacerdotem Christum, et mariam, id est vaticinium prophetarum, et etiam liberat de manu balach qui elingens dicitur, id est diaboli delere cupientis qui est rex lege abutentium, balaam vanus populus, beor expelle. Cum vero diabolus per vanum populum gentium qui ortus est expelle, id est carnis operibus deditus, maledicere cupit hominem Deus econtrario benedicere compellit. Videt enim populus quamvis vanus diabolum numque stabilem, sed semper vacillantem donec veniat et alios inducat in galgala, quod interpretatur volutabrum.
Numérotation du verset Mi. 6,4 
quia eduxi te de terra Egypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam.
interl.|  fui in hoc molestus
interl.|  ductores
interl.|  amicum meum
interl.|  sacerdotem
interl.|  prophetem.
Numérotation du verset Mi. 6,5 
Popule meus memento queso quid cogitaverit te Balach rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor {t. 3 : Erfurt, f. 277va ; facsim., p. 410a} [Rusch, f. 277va ] de Sethim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini.
interl.|  de loco illo usque ad alium locum exercitum Israel oculis lustrans et mutans loca quasi ego non possem cum pergente pergere
interl.|  et hoc feci
interl.|  per experimentum
marg.|  Popule meus memento. Si hec parva videntur recordare illius temporis {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 410a} quo balach conduxit contra te balaam ariolum quem coegi ut contra voluntatem suam tibi benediceret.
marg.|  Si viderimus aliquos qui sitiant nostrum sanguinem insurgentes contra nos dicamus. Balaam venit de sethim, usque ad galgalam ut cognoscamus iustitiam Dei liberantis.
marg.|  De sethim usque ad galgalam ut cognosceres iustitias domi. Iudei sic exponunt : ex quo fornicatus es cum madian usque quo Saul in galgala unctus est memento que mala operatus es et que bona fecerim tibi, et misericordiam meam in te cognosces.
marg.|  Sethim locus est omonimos arboribus que in monte synai usque hodie gignuntur similes albe spine, in sethim balach contra Israel exercitum congregavit.

popule] populus Weber te] om. Weber
Numérotation du verset Mi. 6,6 
Quid dignum offeram Domino. Curvabo genu Deo excelso. Numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos ?
interl.|  que lex precipit
marg.|  Quid dignum. Cum Deus ad iudicium provocasset populum, ille conscius peccati, non audet contendere, sed rogare, non tamen in precibus confidit, nihil enim est quod digne Deo possit pro peccato offerri, et nulla humilitas vel sanguis animalium sufficit delere maculas criminum.
marg.|  Quid dignum. Nos pro peccato penitentes non in nobis nec in aliquibus terrenis aliquid dignum invenimus, quod pro reconciliatione Deo offeramus, non potest comprehendi in holocuastis, si toti incendamur in sacrificium, nec in vitulis animalibus ut lac deserentes digni simus solido cibo in acceptabili anno Domini, si omnes leviticas hostias spiritaliter intelligens in me exhibuero, in etiam primogenita, id est quod primum est in me obtulero, nihil tamen dignum magnitudine eius offeram, sed solus sanguis Christi ad delenda omnia mala sufficit.

Curvabo] Curvem Weber
Numérotation du verset Mi. 6,7 
Numquid placari potest Dominus in millibus arietum aut in multis millibus hircorum pinguium ? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato anime mee ?
interl.|  ut sanguine arietum vel taurorum vel hyrcorum anime lauentur
interl.|  sicut rex Moab fecisse legitur
interl.|  quod fecit iepte pro temeritate voti offerens filiam
interl.|  non
Numérotation du verset Mi. 6,8 
Indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus requirat a te. Utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
interl.|  non mihi precipienti, sed tibi facienti
interl.|  ut prosit tibi
interl.|  Ut nihil absque ratione et consilio agas
interl.|  ut non ex coactione, sed ex dilectione facias opera misericordie
interl.|  et in his nihil aliud premii querere nisi ut placeas Deo, et cum eo ambules sicut enoch, et per eum cum enoch transferaris
interl.|  Quidam hoc capitulum faciunt finem superioris sententie, ita : non solum qui facit iudicium et diligit misericordiam salvatur, sed etiam hec vox fit a totam Ecclesiam, ut quicumque timentes licet in inferiori gradu per misericordiam et doctrinam Christi habeant salutem.
marg.|  Indicabo tibi. O humanum genus tu queris et non invenis in te quid digne possit offerri Deo pro abolitione peccatorum, ego inveniam sufficientem hostiam et docebo te quid boni postea debeas agere.
marg.|  Utique facere. Habe iudicium et misericordiam, solicite etiam ambula in preceptis Domini.

requirat] querat Weber
Numérotation du verset Mi. 6,9 
Vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum. Audite tribus. Et quis approbabit illud.
interl.|  in scripturis
interl.|  que Deus contestatur decem tribubus Samarie
interl.|  quis erit auctor illorum verborum, subaudi Deus
marg.|  Vox Domini ad civitatem. Quidam dicunt esse exordium sequentis capituli in quo corripit Dominus Samariam que pro iniquitate captivanda erat, ait ergo : Vox Domini que comminatur Samarie peccanti plagam dirigitur ad utilitatem civitatis Hierusalem, ut timore supplicii aliorum correpta salvetur.
marg.|  Audite tribus. Vultis audire per singula quibus malis urbs vestra sit plena, discite per singula, mensura minor provocat iram Dei.
marg.|  Allegorice. Audite vos qui significamini per decem tribus que se diviserunt a regno David {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 410b} et cultu templi, et quis approbabit quod vos separatis ab Ecclesia Dei, adhuc est in vobis ignis ire et libidinis qui estis domus impii diaboli, et sunt in vobis diaboli thesauri, id est quia divitas scripturarum fraudulenter congregatis, et in vobis est mensura iudicii minor quam deberet, et ideo ire Dei plena, quia non iustificabo stateram, id est qui pro persona, tu aliquorum pervertunt iudicia vel pro pecunia, quod perpondera sacelli intelligitur, in quibus divites replentur, id est dum turpis lucri gratia, non secundum negocium sed secundum facultatum diversitatem indicant, insuper et habitatores illius civitatis, quam pravis dogmatibus extruunt mendaces sunt. Ideo o civitas quam extruunt heraetici, percutiam te ut pereas a malitia tua, que comedis legendo scripturas nec saturaris, quia vacua es a veritate, et humiliatio tua in medio tui, quia in conscientia tua sentis te deficere a spiritali cibo, apprehendes quidem multa prava dogmata, sed intelligens errorem videbis te in illis non posse salvari, et quicumque de tuis civibus putaverint se in illis posse salvari, dabo gladio, id est penis erudiam. Ergo o civitas pessima iniquitate et statera dolosa, ab hereticis extructa seminabis peccando et non metes in auditoribus proficiendo, calcabit olivam nec unges caput tuum adulatione peccatorum nec vino sodomorum bibentes inebriabis, et hoc ideo quia custodisti precepta amri, et omne opus, scilicet demonum vel eorum qui heresiarche fuerunt, et ambulasti in voluntatibus eorum, prava scilicet doctrina non Dei voluntate sed ipsorum conficta, et ideo peribis ab heresi tua, et habitatores tui congregabuntur ad me sibilantem et tunc portabitis, id est recognoscetis vos portasse opprobria et peccata multorum populorum.
Numérotation du verset Mi. 6,10 
Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor {t. 3 : Erfurt, f. 277vb ; facsim., p. 410b} [Rusch, f. 277vb ] ire plena.
interl.|  est
interl.|  id est iniquitas
interl.|  in familia
interl.|  amri qui fuit pater achab institutor idolatrie
interl.|  copiosa iniquitas
interl.|  thesauri sunt in regia domo
Numérotation du verset Mi. 6,11 
Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa ?
interl.|  subaudis non, sed damnabo
interl.|  cum alio pondere venditis, et alio euntis mercimonia
Numérotation du verset Mi. 6,12 
In quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium. Et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
interl.|  Si pauperes hoc facerent inopia scelus defendere posset, sed nunc divites civitatis non tam divitiis quam iniquitate pleni sunt cum alios spolient
interl.|  divitiarum congregationem sequitur mendacium, mendacio enim divitie augeri solent
Numérotation du verset Mi. 6,13 
Et ego ergo cepi percutere te perditione super peccatis tuis.
marg.|  Et ego ergo. Cum ita peccarent principes vestri nolui statim subvertere, sed paulatim cepi percutere, ut variis palgis admonerem ad penitentiam.
marg.|  Contra iniquitates et mensuras dolosas, et pondera fraudulenta, hec intuli supplicia.
Numérotation du verset Mi. 6,14 
Tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et apprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo.
interl.|  nisi in vos famem
interl.|  nisi hostem in circuitu vastantem et morbos
interl.|  afflictos his plagis niteris salvare, sed non valebis
interl.|  si
interl.|  si qui putaverint se salvari
interl.|  hostium
interl.|  ut penis erudiantur
Numérotation du verset Mi. 6,15 
Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum.
interl.|  Seges frumenta non attulit
interl.|  oleum pressa oliva non fecit
interl.|  calcabis
interl.|  steriles vindemie vinum negabunt
Numérotation du verset Mi. 6,16 
Et custodisti precepta Amri et omne opus domus Achab et in voluntatibus eorum ambulasti ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et opprobrium populi mei portabitis.
interl.|  et hoc ideo quia
interl.|  mea abiecisti
interl.|  alias voluptatibus
interl.|  non meis
interl.|  amri et achab
interl.|  in domo achab
interl.|  in hebreo pro populi mei scriptum est amri quod idem sonat.
marg.|  Et custodisti. Quia custodisti cerimonias idolatrie quas amri impius rex constituit et omne opus domus achab et iezabel pro mea lege servasti, tuo scelere impulsus sum ut te perderem, et tui habitantes dantur in sibilum, quia propter eos nomen meum blasphematur in gentibus, et opprobrium populi mei portabis, dum capti ab Assyriis, quasi populus Dei vincimini.

Amri] Omri Weber in voluntatibus eorum – ambulasti] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mi. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber45.xml&chapitre=45_6)