initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<46. Naum**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Na. 1,1 
interl.| interl.| Hoc est| ||
interl.| interl.| pondus calamitatis| ||
marg.| interl.| Septuaginta : assumptio quod interpretatur grave onus| ||

2 Codd. : Ar76 ; Rusch
3 Codd. : Ar76 (marg.) Rusch
Ninive
interl.| interl.| mundi| ||
interl.| interl.| et hic est| ||
marg.| marg.| ONUS  NINIVE. Cum Ionas et Naum de eadem Ninive, que nunc Ninus, dicitur prophetarent, a Septuaginta Naum post Ionam ponitur, sed in hebreo post Ionam Micheas, post Micheam sequitur Naum qui consolator interpretatur quia et decem tribubus iam captivatis et duabus iam ab Assyrio exercitu graviter afflictis, destructionem ipsorum Assyriorum per Chaldeos futuram pronuntiavit10  .| 11  ||
marg.| marg.| Grave pondus est hostibus quod delectat, vel prophetam videre, vel Israelitas audire.||
marg.| marg.|+HSC  . ONUS  NINIVE. Primo ponitur titulus, postea prophetia. Titulus esthoc :  Onus Ninive. Hec assumptio sine grave onus quasi dicat calamitas que oppressum est Ninivem est. L iber iste qui est visionis idest de visione quam spiritualiter intellexit.||

Codd. : Ar76 ; Rusch
Codd. : Ar76 ; Rusch
11  Codd. : Ar76 (sine lemma) ; Rusch

Ninive] scrips., Ninieu cacogr. Rusch, Nineve hic et ubique Weber
prophetarent] prophetent Ar76 | hebreo] hebraico Ar76 | seq. Naum] inv. Ar76 | 10  pronuntiavit] prenuntiavit Ar76 |
liber visionis
interl.| interl.| spiritualis| 12  ||

12  Codd. : Ar76 ; Rusch
Naum
interl.| interl.| consolatoris| 13  ||

13  Codd. : Ar76 ; Rusch
Helchesei.
marg.| marg.| Helchesei viculus est in Galilea ex quo Naum fuit, licet quidam Helcheseum patrem Naum et prophetam fuisse putaverunt. | 14  ||
marg.| marg.|+HSC  . Naum. Helcheseus a vitulo quodam qui in Galilea est sic sictus. ||

14  Codd. : Ar76 Rusch
2
Dominus15  *
interl.| interl.| est16  | 17  ||
interl.| interl.| exactor castitatis que, si violatur, immittit penam ut sic revocet ad castitatem.| 18  ||

17  Codd. : Ar76 Rusch
18  Codd. : Ar76 Rusch

15  Dominus Ar76 Val45 ] Rusch Weber
16  est Rusch] Deus Ar76
emulator
marg.| marg.|+HSC  . Dominus emulator. Hic incipit prophetia que duas habet partes. In primo capitulo agitur de destructione Sennacheribet populi sui in duobus sequentibus de vastatione Ninive et translatione regni Assyriorum ad Chaldeos. In hoc ergo capitulo primo describit materiam Domini et potentiam quam in Assyrios excercebit et ex hoc secundo consolat Iudeos quod illa ira non venit super eos.  Bonus Dominus. Tertio ostendit quare et quomodo exeratur Sennacherib, destruetur  Quid cogitatis. Quarto consolatur Iudeos a tanto excercitu liberando scilicet  Afflixi te. Quinto fugam et mortem et modum mortis ipsius Sennacherib predixit  et precipiet. Sexto perfecte consolatur Iudeos plenarie liberatos . Ecce super montes. Dicit ergo Dominus est emulator id est vehementer amator  suorum, scilicet Iudeorum.||
et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem,
interl.| interl.| in illos vero qui impenitentes permanent, immittet ultionem ex furore Dominus, vel pro malis cogitationibus vel pro factis vel pro dictis. | 19  ||

19  Codd. : Ar76 Rusch
ulciscens Dominus in hostes suos
interl.| interl.| Assyrios qui diu expectati, quia Dei bonitatem contempserunt, passi sunt furorem ire Dei| 20  ||

20  Codd. : Ar76 Rusch
et irascens ipse inimicis suis.
marg.| marg.| DEUS  EMULATOR.21  Vox prophete laudantis Deum quod de Assyriis ultus est22  iniuriam populi sui, vel quod sanctorum gemitum audiat et in consummatione mundi faciat adversarios sentire supplicia. | 23  ||
marg.| marg.| DEUS  EMULATOR. Zelatur Dominus in salutem eorum quos zelatur, ut quos non potuit eius servare clementia servet emulatio. Unde dicitur ad Hierusalem que propter peccata sua non merebatur Dei correptionem. Zelus meus recessit a te, non irascar ultra tibi, quamdiu penitentiam aget mundus, non fiet consummatio. Sed postquam multiplicata iniquitate et refrigescente caritate, etiam ipsi electi temptabuntur. Tunc zelator Dominus veniet in ultionem non quasi inimicus sed ut ligno, feno, stipulaque consumptis24  purum aurum recipiat, et quidquid hostile et contrarium sibi invenerit tollat, et in pristinum statum25  restituat et reducat26  . | 27  ||

23  Codd. : Ar76 Rusch
27  Codd. : Ar76 Rusch
21  Deus emulator] om. Ar76 22  est] om. Ar76 24  consumptis] consumitis Ar76 | 25  pristinum statum] inv. Ar76 | 26  et reducat] om. Ar76 |
Numérotation du verset Na. 1,3 
Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem. Dominus
interl.| interl.| veniet| 28  ||

28  Codd. : Ar76 Rusch
in tempestate
interl.| interl.| « In circuitu eius tempestas valida »| 29  ||

Ps. 49, 9.

29  Codd. : Ar76 Rusch
et30 
interl.| interl.| in| 31  ||

31  Codd. : Rusch ; om. Ar76

30  et] + in Ar76
turbine
interl.| interl.| erunt| 32  ||

32  Codd. : Ar76 Rusch
et
interl.| interl.| tunc33  | 34  ||

34  Codd. : Ar76 Rusch
33  tunc] et praem. Ar76
nebule
interl.| interl.| anime prius graves| 35  ||
interl.| interl.| fient| 36  ||

35  Codd. : Ar76 Rusch
36  Codd. : Ar76 Rusch
pulvis pedum eius
interl.| interl.| tenuioris substantie| 37  ||
marg.| marg.| DOMINUS  PATIENS.38  Et merito punit quia magnanimitatis sue fortitudine iniquitates Assyriorum diu sustinuit sed quia corrigi noluerunt non faciet mundos et innocentes, nec patietur multos abire. | 39  ||
marg.| marg.| Vel patiens et 40    magnus fortitudine quia sustentat ruentes et « erigit41  elisos », et per gratiam mundans nocentem, non patietur abire quasi innocentem, ut suo merito se possit dicere salvatum, sed multis modis arguit peccantem, et ignoscit, ut per solam gratiam salvatus appareat.| 42  ||
marg.| marg.| dominus in tempestate et turbine. Qui in tempore presentis seculi ita se ulciscitur de inimicis, in fine seculi commovebit et commutabit elementa, per quam commotionem credent ipsum fuisse viam veniendi ad Deum, iuxta quod ipse testatur : « Ego sum via et43  veritas et vita », et tunc prophete et anime iustorum prius graves ex carnis coniunctione tenuabuntur in pulverem, ut angelis iuncte et in scabellum pedum Dei redacte extremis officiis humanitatis ministrent, etsi ad caput divinitatis non pertingant.44  | 45  ||
marg.| marg.| Si nebula accipitur in malum eo quod lumen soleat obscurare, dicetur quod anime pravorum potestati Dei subiecte in pulverem quasi in nihilum redigentur, et terra {t. 3 : Erfurt, f. 279rb ; facsim., p. 413b} [Rusch, f. 279rb ] que in eis pinguis est dissolvetur. | 46  ||

Ps. 145, 8.
Io. 14, 6.

37  Codd. : Rusch; om. Ar76
39  Codd. : Ar76 Rusch
42  Codd. : Ar76 Rusch
45  Codd. : Ar76 Rusch
46  Codd. : Ar76 Rusch
38  Dominus patiens] om. Ar76 40  et] om. Ar76 41  erigit] erigens Ar76 43  et] om. Ar76 44  pertingant] + ad plenum Ar76
Numérotation du verset Na. 1,4 
increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens.
interl.| interl.| Cuius potestas movet elementa, poterit vindicare Hierusalem de Assyriis, vel cum venerit in consummatione seculi, mare et fluvii siccabuntur. | 47  ||
marg.| marg.| INCREPANS  MARE ET  EXSICCANS. Allegorice. Siccabit Deus amaritudinem mundi in quo regnat draco, et gurgites malitie et eloquentie mundane destruet, quibus48  reptant parva animalia, id est heretici, philosophi, oratores| 49  ||

47  Codd. : Ar76 Rusch
49  Codd. : Ar76 Rusch
48  quibus] in praem. Ar76
Infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit.
marg.| marg.| INFIRMATUS  EST  BASAN.  Basan : confusio. Cum autem Deus venerit ad nihilum redigentur peccata que sunt digna confusione, et etiam illi50  qui mentiuntur se habere scientiam circumcisionis qui etiam per hypocrisim videntur florere bonis operibus. | 51  ||

51  Codd. : Ar76 Rusch
50  etiam illi] inv. Ar76
Numérotation du verset Na. 1,5 
Montes
marg.| marg.| Hi montes uberes et consiti, per quos significatur populus Assyriorum quondam potens et florens et pluribus imperans Deo irascente vastandus. Vel in fine seculi potentes, nobiles, divites repente peribunt. | 52  ||

52  Codd. : interl. : Ar76 ; marg. : Rusch
commoti sunt ab eo et colles desolati53  sunt.
interl.| interl.| ad solum redacti sunt54  , depositi de solio suo55  pavimento coherebunt.||

53  desolati] assolati Weber
54  sunt] id est Ar76 55  suo] om. Ar76
Et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes inhabitantes56  in eo.
marg.| interl.| "Cum Dominus venerit in maiestate57  " orbis et cuncta movebantur58  , sicut in passione saxa scissa sunt et terra mota.| 59  ||
marg.| marg.| MONTES  COMMOTI. Allegorice. Montes et colles sublimes et potentes qui, in adventu Domini depositi, terre herebunt, non audentes respicere faciem Domini quod erit eis pro summo cruciatu. | 60  ||

Cf. Mt. 25, 31 .
Cf. Mt. 27, 51 .

59  Codd. : interl. : Ar76 ; marg. : Rusch
60  Codd. : Ar76 Rusch

56  inhabitantes] habitantes Weber
57  ven. – in maiestate] inv. Ar76 58  movebantur] –buntur Ar76
Numérotation du verset Na. 1,6 
Ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius ?
interl.| interl.| nullus quia : 61  | 62  ||
marg.| marg.| ANTE  FACIEM. Cum venerit Dominus in turbine siccans mare, id est imperium Assyriorum et omnia flumina id est potentiam et ubertatem eorum destruens, et montes, id est altitudinem imperii, et latitudinem que orbis terrarum dicitur concutiens, tunc nulla potentia poterit resistere Deo irascenti, et suum populum vindicanti.| 63  ||
marg.| marg.| IN IRA  FURORIS  EIUS. Per iram signatur diabolus minister ire qui ad plectendos malos mittetur, nec reperietur in fine64  mundi aliquis tam purus qui libera fronte contra eum resistat dicens : Ecce venit princeps mundi et invenit in me nihil. | 65  ||

62  Codd. : Ar76 Rusch
63  Codd. : Ar76 Rusch
65  Codd. : Ar76 Rusch
61  nullus] nullius cacogr. Ar76 64  fine] sinu Ar76
Indignatio eius effusa est
interl.| interl.| vel stillavit| 66  ||

66  Codd. : Ar76 Rusch
ut ignis et petre dissolute sunt ab eo.
interl.| interl.| Deo corripiente vel rarus vel nullus erit qui non paveat ad iudicium Dei, cum astra quoque non sint munda in conspectu eius| 67  ||
marg.| marg.| Indignatio Dei que diu sustentat peccantes, aliquando non tota quidem prorumpit in penam, sed stillat in modum  ignis ad dissolvendum duritiam cordium que per petram signatur. | 68  ||

67  Codd. : Ar76 Rusch
68  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 1,7 
interl.| interl.| quia| 69  ||
Bonus Dominus
interl.| interl.| suis| 70  ||
marg.| interl.| Cum irasci ceperit gentibus et regna eorum71  vastare, tunc suos navigantes non opprimet una tempestate.| 72  ||

70  Codd. : Ar76 Rusch
72  Codd. : marg. : Ar76 ; interl. : Rusch
71  eorum] earum Ar76
et confortans in die tribulationis
interl.| interl.| captivitatis vel iudicii| 73  ||

73  Codd. : Ar76 Rusch
et sciens sperantes in se
interl.| interl.| Non opprimet suos cum Assyriis quia per patientiam eius adventum expectant. Scit enim Dominus qui sunt eius.| 74  ||

74  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 1,8 
et in diluvio pretereunte
interl.| interl.| non manente quia| 75  ||

75  Codd. : Ar76 Rusch
consummationem
interl.| interl.| id est finem| 76  |||

76  Codd. : Ar76 Rusch
faciet loci eius
interl.| interl.| id est diluvii, sicut dicitur : « Transivi et non est inventus locus eius », et : « Iter impiorum peribit » sic iter diluvii peribit post iram Dei sola apparente clementia| 77  ||

Ps. 36, 36.
Ps. 1, 6.

77  Codd. : Ar76 Rusch
et inimicos eius
interl.| interl.| qui elegerunt potius tenebras quam lucem78  , ipsis tenebris comprehendentur.||
78  potius... lucem] tenebras et non lucem Ar76
persequentur tenebre.
marg.| marg.| ET IN DILUVIO. Iuxta historiam, cum Deus vastaverit terram promissionis quasi per diluvium faciet finem captivitatis reducens Israel ad pristinas sedes, sed Assyrios persequentur tenebre, hoc idem potest dici in fine seculi quod sanctorum post iram miserebitur persecutores vel diabolos in tenebras mittet exteriores. | 79  ||

79  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 1,9 
Quid cogitatis contra Dominum {t. 3 : Erfurt, f. 279va ; facsim., p. 414a} [Rusch, f. 279va ] consummationem ipse faciet.
interl.| interl.|+ vel facietur | 80  ||
interl.| interl.| qui creavit mundum, ipse eius consummationem faciet| 81  ||

80  Codd. : Ar76 ; om. Rusch
81  Codd. : Ar76 Rusch
Non consurget duplex tribulatio.
marg.| marg.| QUID  COGITATIS  CONTRA.82  Quandoquidem Deus est facturus suis fidelibus finem diluvii, quid accusatis Deum legis qui quasi nimis severus et austerus graves cruciatus ex precepto legis irrogavit peccantibus. Si videtur cruentus quod genus humanum diluvio, sodomitas igne, et83  Egyptios mari Israelitas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse ne in eternum puniret, quia"non iudicabit Deus bis in idipsum". Qui ergo puniti sunt sufficienter, post84  non punientur, alioquin mentitur Scriptura, quod nefas est dicere. | 85  ||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 279va ; facsim., p. 414a} [Rusch, f. 279va ]Si fidelis in adulterio deprehensus decollatur, videtur non amplius puniendus,"ne bis in idipsum iudicetur". Sed sciendum"Deum sicut omnium rerum ita suppliciorum quoque scire mensuram, nec preveniri sententiam iudicis, nec illi in peccatorem exercende de hinc pene auferri potestatem, et magnum peccatum diuturnis lui cruciatibus, sed levem culpam levi supplicio compensari86  *.| 87  ||
marg.| marg.| Expositio Hebreorum : O Assyrii cur male cogitatis contra Deum quod duodecim tribus ex toto destructurus sit, non consurget duplex tribulatio, non tradet vobis Iudam et Hierusalem, sicut tradidit decem tribus et Samariam.| 88  ||

S ententia ex Na. 1, 9 (Vetus latina iuxta LXX ) ; Weber : « Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio ». Cf. Hieronymus Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 1, 9, CCSL 76A, p. 534.242-247 : « Quid cogitatis contra dominum ? consummationem ipse faciet ; non consurget duplex tribulatio. Septuaginta : quid cogitatis contra dominum ? consummationem ipse faciet, non vindicabit bis in idipsum in tribulatione. Symmachus apertius : ‘non sustinebunt impetum secundae angustiae’ ; Theodotio : non consurget secunda tribulatio ».
Fons : Hieronymus Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 1, 9, CCSL 76A, p. 53#.270-282 : « quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. aut enim punietur, et falsum est hoc quod dicitur: non uindicabit dominus bis in idipsum in tribulatione, aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in praesentiarum breui et cita poena cruciatus frustrentur aeternos. Ad quod respondebimus, deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non praeueniri sententia iudicis, nec illi in peccatorem exercendae de hinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnis que elui cruciatibus. si quis autem punitus sit, ut ille in lege qui israeliticis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis praesenti supplicio compensata sit ».
Fons : Hieronymus Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 1, 9, CCSL 76A, p. 53#.283-288 : « hebraeus hunc locum ita exposuit: quid putatis, o assyrii, iniquitatem contra dominum cogitantes, quod populum israel, id est duodecim tribus usque ad internecionem ipse consumat? non consurget duplex tribulatio, id est non uobis tradet iudam et hierusalem sicut tradidit decem tribus et samariam ».

85  Codd. : Ar76 Rusch
87  Codd. : Ar76 Rusch
88  Codd. : Ar76 Rusch
82  Quid cogitatis contra] Ieronymus Ar76 | 83  et] om. Ar76 | 84  sufficienter post] postea Ar76 | 86  levi supplicio – compensari] inv. Rusch
Numérotation du verset Na. 1,10 
Quia sicut spine se invicem complectuntur sic convivium eorum pariter potantium. Consumentur quasi stipula ariditate plena.
marg.| marg.| Non capientur ab Assyriis due tribus sicut decem quia dum adhuc in terra Iuda sunt Assyrii, et sicut spine se invicem complectuntur, letantes et gaudentes consumentur ab angelo quando una nocte centum octoginta quinque89  millia cesa sunt, que multitudo ebriorum convivio pulchre comparatur et spinis se complectentibus que igni solent tradi et stipule que levi ardore comburitur| 90  ||
marg.| marg.| Federa et coniunctiones hereticorum quasi spine se invicem complectuntur, et convivium eorum id est mysteria altaris, quia et ipsi mensam dominicam se habere dicunt, spinarum fedus est simul vescentium pariterque potantium. Cum enim ebrii de vinea Sodomorum contra Deum blasphemant, nonne convivium spinarum est ? Quod tamen cum suis auctoribus consummetur  quasi stipula ariditate plena, ab ipsis contra Deum exit inimica cogitatio.| 91  ||

90  Codd. : Ar76 Rusch
91  Codd. : Ar76 ; om. Rusch
89  185] .clxxxv. Rusch
Numérotation du verset Na. 1,11 
Ex te enim92  exivit cogitans contra Dominum
interl.| interl.| hereses studiose| 93  ||

93  Codd. : Ar76 Rusch

92  enim] om. Weber
malitiam mente pertractans prevaricationem.
interl.| interl.| ut figmentis egat mendacium| 94  ||
marg.| marg.| EX TE ENIM.95  Hec de rapsace dicuntur : Qui egressus de Assyriis blasphemavit Deum persuadens Israelitis, ut desperantes de auxilio Dei traderent se Assyriis non Deo sed idolis servituri. | 96  ||

94  Codd. : Ar76 Rusch
96  Codd. : Ar76 (sine lemm a) ; om. Rusch
95  ex te enim] om. Ar76
Numérotation du verset Na. 1,12 
Hec dicit Dominus : Si perfecti
interl.| interl.| in robore| 97  ||
marg.| interl.| quasi licet Assyrii fortes sint et multi non prevalebunt tibi. | 98  ||

97  Codd. : Ar76 Rusch
98  Codd. : marg. : Ar76 ; interl. : Rusch | quasi] Si perfecti praem. Ar76
fuerint
interl.| interl.| Assyrii| 99  ||

99  Codd. : Ar76 Rusch
et ita plures
interl.| interl.| adiunctis sibi multis gentibus| 100  ||

100  Codd. : Ar76 Rusch
sic quoque attondentur
interl.| interl.| angelo vastante| 101  ||
interl.| interl.| id est Assyrii| 102  ||
interl.| interl.| Sicut multi capilli forcipe, sic multitudo eorum facile succidetur.| 103  ||

101  Codd. : Ar76 Rusch
102  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
103  Codd. : Ar76 Rusch
et pertransibit.
interl.| interl.| Assur vel esse desistet vel vastato exercitu in patriam suam revertetur te sospitem relinquens| 104  ||

104  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
Afflixi te et non affligam te ultra.
marg.| marg.| SI PERFECTI  FUERINT. Rursus ad Iudam et Hierusalem sermo dirigitur quibus Deus non perpetuam sed illius temporis et ab illis hostibus a quibus obsidebantur, securitatem pollicetur. | 105  ||
marg.| marg.| SI PERFECTI  FUERINT. Benigna Dei contra hereticos comminatio, qui et si fortes et multi atterentur, et transibit eorum impetus, sequitur et promissio, permisi te affligi potestate diaboli quo auctore tanta confinxeras et vincula ad colligandas106  animas peccantium contexueras, sed hec omnia modo dirumpam dicens his qui in vinculis tenebantur : exite. | 107  ||

105  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
107  Codd. : Ar76 (sine lemm a) ; om. Rusch
106  colligandas] ligandas Ar76
Numérotation du verset Na. 1,13 
Et nunc conteram virgam
interl.| interl.| potestatem| 108  ||
interl.| interl.| qua percutere te conabatur| 109  ||

108  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
109  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
eius
interl.| interl.| Assyrii| 110  ||

110  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
de dorso tuo et vincula tua dirumpam.
interl.| interl.| que captivus parabat, quamquam possit et obsidio accipi pro vinculis clause multitudinis| 111  ||

111  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
Numérotation du verset Na. 1,14 
Et precipiet super te Dominus.
interl.| interl.| contra te Assur| 112  ||
interl.| interl.| facta promissione liberationis ad Israelitas, convertit verba ad Assyrios, comminans eis penam. | 113  ||

112  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
113  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
Non seminabitur
interl.| interl.| id est non fiet seminatio| 114  ||

114  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
ex nomine tuo amplius.
interl.| interl.| quia reversus Sennacherib Niniven, statim a filiis occisus est in domo Dei sui adorans, ibi punitus unde sperabat auxilium| 115  ||

115  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
De domo Dei tui interficiam
interl.| interl.| te| 116  ||

116  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
sculptile et conflatile ponam sepulchrum {t. 3 : Erfurt, f. 279vb ; facsim., p. 414b} [Rusch, f. 279vb ] tuum
interl.| interl.| inter aras et pulvinaria adorantis idola, sanguis nefarius effundetur. | 117  ||

117  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
quia inhonoratus es.
marg.| marg.| Et precipiet super O Assur quod passurus es ne putes fortuitu et sine iudice contingere quia Deo precipiente omnia fient. | 118  ||
marg.| marg.| O heretice anime per te deceptorum non suscipient nomina que prius invocaverant super terras suas, sed cessabunt secte hereticorum ne ab eis alii nominentur. Morientur ergo tibi errorum dogmata, sed et tu qui tibi vivere videbaris morieris errori et, bono tuo mortuus, idola que colebas habebis sepulcrum et de pectore tuo auferentur errores in quo prius erat templum Dei tui quem simulabas. Quoniam inhonoratus es dum colis vana idola qui rationalis es. | 119  ||

118  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
119  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
Numérotation du verset Na. 1,15 
Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua
interl.| interl.| cum angelis Domino canens| 120  ||

120  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial
interl.| interl.| prevaricator| 121  ||
interl.| interl.| Unde Apostolus : « Que conventio Christi ad Belial ? » | 122  ||

2Cor. 6, 15.

121  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
122  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
universus interiet123  .
interl.| interl.| quia| 124  ||
interl.| interl.| subversa Ninive| 125  ||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 279vb ; facsim., p. 414b} [Rusch, f. 279vb ] ECCE  SUPER  MONTES. Legitur in Paralipomenon quod Sennacherib obsidente Hierusalem primo mense non potuit pascha fieri sed, ceso exercitu et nuntiata morte Sennacherib secundo mense Pascha celebratum est. Inde ait : O Iuda ne sis sollicitus, occiso hoste tuo in templo Dei sui, ecce venit tibi nuntius transcurrens montes et colles, et quasi de specula nuntians tibi morte Sennacherib liberatam urbem. Celebra ergo festivitates tuas, et vota que pollicitus es Deo, redde pro nece inimici quia Belial, id est prevaricator ille, non pertransibit te, quia totus interiit, exercitus et rex et imperium Assyriorum penitus conciderunt.||
marg.| marg.| Si quando fuerit gravis persecutio, et Dei ultio in eius adversarios apparuerit, dicamus ad Ecclesiam : Celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua. | 126  ||
marg.| marg.| Allegorice. Destructis heresibus inducitur vox ecclesiastici predicatoris qui hortatur ad gaudium animas Deum confitentes pro diabolo in idolis et cum idolis destructo.| 127  ||

124  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
125  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
126  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)
127  Codd. : Rusch ; def. Ar76(ff. mutil.)

123  interiet] interiit Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Na. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber46.xml&chapitre=46_1)