initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<46. Naum**>

Capitulum 3

Numérotation du verset Na. 3,1 
Ve
interl.|  tibi

civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena.
interl.|  in qua nulla veritas sed omne mendacium tu, dico, plena rapina et predarum laceratione

Codd. : Ar76 Rusch
marg.|  VE  CIVITAS. Describitur potentia Ninive, et sub lamentatione crudelitatis arguitur.
marg.|  VE  CIVITAS. Allegorice. Mundus qui in maligno positus, linguis suis homines interficit, civitas sanguinum dicitur, qui est mendax perversitate doctrinarum quibus multos dilacerat et rapit. In mundo etiam est vox flagellorum, id est tribulationum quibus iusti afflicti clamant, quando alius ira, alius libidine, alius odio vel invidia torquetur flagellum Assyrii regis in eis sonat {t. 3 : Erfurt, f. 280va ; facsim., p. 416a} [Rusch, f. 280va ] Quandoque in morbis corporeis flagellum diaboli sentitur. Immittitur enim aliquando non ex natura elementorum sed ex diabolo percutiente vel regius morbus vel hydropis vel labor calculi et huiusmodi. Est in mundo etiam impetus rote, cum homines ignari ubi salus, ubi periculum huc et illuc discurrunt. Est et equus fremens, id est, diabolus qui fugientes acriter insequitur, conculcat et illudit. Est et quadriga fervens que cum pharaone submergitur. Que quattuor equis trahitur, id est quattuor animi passionibus. Unde : Hi cupiunt metuntque dolentque gaudentque. Sonat et in Ninive eques ascendens, id est diabolus cuius gladius dialetica et rethorica* arte fulgidus, et hasta fulgida dum transfert se in angelum lucis, et his armis multi interficiuntur qui, nisi* statim per gratiam curentur, fit gravis ruina, in qua non est finis, quia malitia non habet finem, hec mala corruunt, id est contingunt in corporibus mortuorum que multiplicatione fornicationis prostrata sunt. Est autem in10  Ninive meretrix speciosa et grata, que ad amorem sui pene cunctos diversis maleficiis trahit, hec vendit gentes in fornicationibus scilicet, dum amore temporalium et tedio bonorum qui fuerant membra Christi fiunt   membra meretricis et alios secum trahunt.11 

11  Codd. : Ar76 Rusch
qui] que Ar76 | mundo] mundo sic Ar76 | Quandoque] + etiam Ar76 | et] etiam Ar76 | et rethorica] om. Ar76 | nisi Ar76 ] non Rusch | 10  in] om. Ar76 |
Numérotation du verset Na. 3,2 
vox flagelli
interl.|  sevientis imperii12 
interl.|  o Ninive est in te13 
marg.|  VOX  FLAGELLI. Describitur14  exercitus Ninive preparantis se ad bellum.15 

12  Codd. : Ar76 Rusch
13  Codd. : Ar76 Rusch
14  Describitur] Descriptio Ar76
et vox
interl.|  sonitus16 

16  Codd. : Ar76 Rusch
impetus rote
interl.|  per diversa discurus17 

17  Codd. : Ar76 Rusch
et
interl.|  vox18 

18  Codd. : Ar76 Rusch
equi frementis et quadrige ferventis equitis ascendentis
marg.|  Quot sunt species peccatorum, tot gentes Ninive. 19 

19  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 3,3 
et micantis gladii et
interl.|  vox20 

20  Codd. : Ar76 Rusch
fulgurantis haste et multitudinis interfecte
interl.|  vox adversariorum a Ninivitis interfectorum21 

21  Codd. : Ar76 Rusch
et
interl.|  vox22 

22  Codd. : Ar76 Rusch
gravis ruine nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis
interl.|  vel cadent in sua multitudine dum ad se invicem constipantur vel in cadaveribus interfectorum corruent
marg.|  ET  CORRUENT. Et anima pereunt luxuriosi et corpore cui serviunt debilitantur in presenti.
Numérotation du verset Na. 3,4 
propter
interl.|  ecce causa23 

23  Codd. : Ar76 Rusch
multitudinem fornicationum meretricis speciose et grate
interl.|  quia cum multis gentibus fornicata est et totius orbis quem subiecerat sibi colebat idola24 

24  Codd. : Ar76 Rusch
et habentis maleficia.
interl.|  magos significat25 

25  Codd. : Ar76 Rusch
Que vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis.
interl.|  id est in omnibus gentibus potestatem habuit26  27 

27  Codd. : Ar76 Rusch
26  p. hab.] inv. Ar76
Numérotation du verset Na. 3,5 
Ecce
interl.|  veniam28 
interl.|  o Ninive quia te quasi publicum prostibulum cunctis fornicationibus preparasti29 

28  Codd. : Ar76 Rusch
29  Codd. : Ar76 Rusch
ego ad te,
interl.|  subvertendam30 

30  Codd. : Ar76 Rusch
dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua
interl.|  non angelis vel cuiquam alii committam iudicium tuum sed ipse discooperiam pudenda tua 31 

31  Codd. : Ar76 Rusch
in facie tua
interl.|  ut que prius non videbas ante oculos ponantur32 

32  Codd. : Ar76 Rusch
et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.
interl.|  ut qui tecum fornicati sunt ipsi te despiciant et irrideant et contumeliis afficiant eteris in exemplum omnibus videntibus33 
marg.|  ECCE  EGO  AD  TE. Loquitur sub metaphora mulieris adultere que deprehensa producitur in medium et ante oculos omnium depompatur. 34 

33  Codd. : Ar76 Rusch
34  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 3,6 
Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam et ponam te in exemplum.
marg.|  Loquitur medicus veniens e celo35  ad sanandum36  mundum qui universos potest curare morbos. Revelabo, id est faciam te intelligere errores tuos quos ante putabas esse virtutes et gentibus quas vendidisti in fornicatione tua. Ostendam nuditatem tuam , ut desinant37  * fornicari tecum videntes turpe corpus tuum cuius superficie prius ducebantur et regnis que maiora quam gentes ignominiam quam tibi intulisti,   et proiiciam super te abominationes id est ostendam quam abominabilis esse debeas illis qui tecum prius unum corpus efficibantur,   et ponam te in exemplum ut similitudo pene deterreat a similitudine culpe. 38 

38  Codd. : Ar76 Rusch
35  veniens - e celo] inv. Ar76 | 36  sanandum] secandum ac curandum Ar76 | 37  desinant Ar76 ] desinat Rusch |
Numérotation du verset Na. 3,7 
Et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet : Vastata est Ninive ; quis {t. 3 : Erfurt, f. 280vb ; facsim., p. 416b} [Rusch, f. 280vb ] commovebit super te caput ?
interl.|  Quis dolebit super te ? 39 

39  Codd. : Ar76 Rusch
Unde queram consolatorem tibi ?
interl.|  Qui viderit Niniven positam in exemplum pavescet et mirabitur.40 
marg.|  ET  ERIT. Mystice41  qui falsa pulchritudine mundi non irretitur et turpitudinem eius intrinsecus videt resilit ab eo et omnia terrena bona digna planctu iudicans dicet : Miser est mundus qui tot homines alligat vitiis et retinet. Sed quis intelligens hanc miseriam condolet mundo ? Quasi pauci sunt qui etiam in morte sua a complexibus speciose meretricis possunt avelli. Unde queram consolatorem ? Quis disputans de conversatione tua42  instabili in {t. 3 : Erfurt, f. 280vb ; facsim., p. 416b} [Rusch, f. 280vb ] qua omnia fluctuantia possunt in te aliquid invenire, unde consolationem tibi queat adhibere ?43 
marg.|   Unde quis tuus poterit esse consolator, quando in tua potestate nullius miserebaris, nec socium tui luctus preparasti, que noluisti consortem habere regnandi ? 44 

40  Codd. : Ar76 Rusch
43  Codd. : Ar76 Rusch
44  Codd. : Ar76 Rusch
41  Et erit mystice] om. Ar76 42  c. tua] inv. Ar76
Numérotation du verset Na. 3,8 
Numquid melior es ab Alexandria populorum que habitat in fluminibus. Aque45  in circuitu eius,
interl.|  hinc enim rivo Nili, inde lacu Mariathico46  , ex altera parte mari cingitur47 

47  Codd. : Ar76 Rusch

45  Aque] Aqua Weber
46  Mariathico] mareothico Ar76
cuius divitie mare,
interl.|  est48 

48  Codd. : Ar76 Rusch
aque
interl.|  sunt49 

49  Codd. : Ar76 Rusch
muri eius.
marg.|  NUMQUID  MELIOR  ES.   Numquid melior es ab Alexandria aut populosior aut potentior ?50  Ipsa quoque capietur a rege Babylonis Nabuchodonosor sicut et tu, post hoc describitur situs Alexandrie que super Nilum et mare posita hinc inde aquis ambitur. 51 
marg.|  Civitas que nunc Alexandria vocatur ab Alexandro magno, prius Nun appellabatur metropolis Egypti, et propheta iste antiquo nomine vocavit eam Nun, sed translator vocavit eam Alexandriam que hoc52  nomine suo tempore vocabatur.
marg.|  NUMQUID  MELIOR  ES. Allegorice.53  Increpat amatorem mundi. Vide quot54  populos continet Ecclesia que habitat super flumina prophetarum, et habet   in circuitu doctores de quorum ventre manant flumina, que ditantur spiritali sensu legis, que sine fide Christi amara est, que habet muros multitudinem populorum vel scripturarum quam firmant prius nigri et tenebrosi et aridi. Sed55  etiam hec si non attenderit se et custodierit cor suum captiva ducetur, et planget filios suos qui allidentur antequam veniant ad medium itineris, et hostes diaboli queque preclara eius sorte sibi dividere56  festinabunt et optimates, id est prepositi in compedibus peccatorum ligabuntur. Quantomagis ergo vos57  infideles et mundo herentes sentietis supplicia et despecti eritis ? Et   queres auxilium ab inimico 58  ut vitia et demones desistant te persequi, sed omnes munitiones tue dulcedo secularis potentia dogmata devorabuntur a comedente diabolo prima concussione arboris.59 

51  Codd. : Ar76 Rusch
59  Codd. : Ar76 Rusch
50  Numquid... potentior] Numquid populosior es aut potentior Alexandria Ar76 52  que hoc] quo Ar76 53  Numquid... es – Allegorice] inv. Ar76 | 54  quot] quos Ar76 | 55  Sed] et Ar76 | 56  s. d.] inv. Ar76 | 57  vos] + o Ar76 | 58  inimico] corr. cum textu, i. Ar76, inimicis Rusch |
Numérotation du verset Na. 3,9 
Ethiopia fortitudo eius60  et Egyptus
interl.|  quod Ethiopia et Egyptus et Africa sunt in presidio Alexandrie ipse situs provinciarum et urbis ostendit hii populi fuerunt confederati61 

61  Codd. : Ar76 Rusch

60  eius] om. Weber
et non est finis.
interl.|  fortitudinis vel substantie62  eius63 

63  Codd. : Ar76 Rusch
62  substantie] fuge Ar76
Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
interl.|  o Alexandria64 

64  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 3,10 
Sed et ipsa in transmigratione65  ducta est in captivitatem.
interl.|  Urbs quam describo capietur a rege Babylonio, et idem tuus et illius vastator erit.

65  transmigratione] transmigrationem Weber
Parvuli
interl.|  qui ingredi non poterant66 

66  Codd. : Ar76 Rusch
eius
interl.|  Alexandrie67 

67  Codd. : Ar76 Rusch
elisi sunt
interl.|  ab hostibus68 

68  Codd. : Ar76 Rusch
in capite
interl.|  ante ora patrum69 

69  Codd. : Ar76 Rusch
omnium viarum
interl.|  incompitis70 

70  Codd. : Ar76 Rusch
et super inclitos eius miserunt sortem
interl.|  nobiles sorte victorum dividentur71 

71  Codd. : Ar76 Rusch
et omnes optimates eius confixi sunt in compedibus.
interl.|  nullus de principibus evadet72 

72  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 3,11 
Et tu ergo inebriaberis et73  eris despecta et tu queres auxilium ab inimico.
marg.|  ET  TU  ERGO  INEBRIEBARIS. Cum Alexandria hec sit passura, tu etiam74  o Ninive, quondam dives et speciosa, de eodem calice bibens   inebriaberis et consopita iacens ab omnibus despicieris, et in tantam veniens neccessitatem a Babyloniis sive contra Babylonios ab inimicis tuis auxilium rogabis.75 


73  et] om. Weber
74  etiam] quoque Ar76
Numérotation du verset Na. 3,12 
Omnes munitiones tue
interl.|  quas putas inexpugnabiles et viri fortes, primitivis ficubus comparantur, que levi tactu mote, sine labore cadunt in os devorantis ne, si in terram caderent76  *, laborem inferant colligenti77  .78 

78  Codd. : Ar76 Rusch
76  caderent Ar76 ] caderet Rusch 77  colligenti] colligendi Ar76
sicut79  ficus cum grossis suis : si concusse fuerint cadent in os comedentis.

79  sicut] sicuti Weber
Numérotation du verset Na. 3,13 
Ecce
interl.|  O Ninive non mirum si ita devoraberis, cum populus ita80  effeminatus resistere non valeat hostibus81 

81  Codd. : Ar76 Rusch
80  ita] tuus Ar76
populus tuus
interl.|  ut82 

82  Codd. : Rusch ; om. Ar76
mulieres
interl.|  ut ita debiles83 

83  Codd. : Ar76 Rusch
in medio tui
interl.|  ideo84 

84  Codd. : Ar76 Rusch
inimicis tuis {t. 3 : Erfurt, f. 281ra ; facsim., p. 417a} [Rusch, f. 281ra ] ad apertionem85  pandentur porte terre tue
interl.|  hostibus pandetur civitas86 

86  Codd. : Ar76 Rusch

85  ad apertionem] adapertione Weber
devorabit ignis vectes tuos.
interl.|  quibus claudebantur porte87 
marg.|  ECCE  POPULUS  TUUS. Moraliter. Ninive que speciosa dicitur animam notat, natura pulchram que voluptatibus herens effeminatur, et portas sensuum aperit vitiis et demonibus. Si quis enim est amator voluptatum potius quam Dei, portas terre sue aperuit inimicis, et vectes huius Babylonie88  igne consumentur89  id est naturale bonum anime per quod posset claudere hostibus iter corporeorum sensuum, huic dicitur ut attrahbat sibi aquam divini sermonis quasi murum, et obtineat quasi90  naturale bonum anime, ne {t. 3 : Erfurt, f. 281ra ; facsim., p. 417a} [Rusch, f. 281ra ] hostis ad interiora prorumpat. Sequitur :   Intra in lutum , id est91  que diversis malis te implicuisti, patienter tolera iniurias temptationis, alioquin peribis et omne naturale bonum tuum amittes, contra hec92  multiplicare tanto numero virtutum, quantus est numerus bruchorum.93 
marg.|  ECCE  POPULUS  TUUS. Allegorice. O Ninive populus tuus, id est omnes seculares, ita vitiis sunt enervati ut nihil virile habeant. Unde inimici, scilicet demones, vel vitia per apertos corporeos sensus introgressi sunt, qui etiam sicut ignis devorant naturalem virtutem cognoscendi Deum que portas sensuum obfirmare debuisset. Contra hec   mala hauri tibiaquam , asperge te sermone et ratione exerce te ad cognitionem Dei per virtutes tibi insitas, et de hoc quod corruisti age penitentiam. Hoc est quod dicit :   Intra
in lutum patienter tolera iniuriam, et necessitatem94  corporis quo involuta es, et subigens, id est in servitutem redigens laterem, id est corpus, calca et tene, ne tibi dominetur, quia si ibi, id est in corpore remanseris, vivax flamma vel hic vitiorum, vel in futuro gehenne te consumet, et peribis gladio, id est violenta diaboli inpugnatione. Et similitudine locustarum quidquid in te virens videbatur, et nature bonum sponte95  germinans a brucho comedente consumitur96  . Sed ne hoc fiat multiplicare in virtutibus tam innumerabilibus ut bruchi sunt. Que omnes penas ideo perpessa es quia   plures fecisti negociationes tuas quam stelle sint celi quia divitias perituras per nefas et fas97  tibi congregasti, vel diversa dogmata clariora stellis putasti, et per latam viam gradiens, lenitate sententie huc illucque discurrens ad sublimia te erexisti, et custodes, idest prepositi tui fuerunt quasi98  locuste erigentes se ad volatum heresis, sed cito decidentes et parvuli tui, id est geniti a locustis fuerunt quasi attelebus99  * parum a terra se sublevantes, ut tandem crescant in locustam. Qui, carentes calore veri solis, sedent in spinosis sedibus, id est horridis philosophorum sententiis. Sed cum venerit ortus solis, id est iudicium vere cognitionis100  , relinquunt spinas suas et transeunt in purum et liberum volatum.101 
87  Codd. : Ar76 Rusch
88  Babylonie] –nio Ar76 | 89  consumentur] consumuntur Ar76 | 90  quasi] om. Ar76 | 91  id est] om. Ar76 | 92  hec Ar76 ] hc Rusch | 94  necessitatem] necessitates Ar76 | 95  sponte] om. Ar76 | 96  consumitur] consumetur Ar76 | 97  nefas... fas] inv. Ar76 | 98  quasi] sicut Ar76 | 99  attelebus] scrips., athelabus Rusch | 100  cognitionis] conditionis Ar76 |
Numérotation du verset Na. 3,14 
interl.|  ergo102 
Aquam propter obsidionem hauri tibi,
interl.|  ne desit potus obsessis103 

103  Codd. : Ar76 Rusch
extrue munitiones tuas.
interl.|  muri, turres104 

104  Codd. : Ar76 Rusch
Intra in lutum et calca, subigens tene laterem.
interl.|  lateres confice ut interrupta murorum struas105 

105  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 3,15 
Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus, congregare ergo106  ut
interl.|  sicut107 

107  Codd. : Rusch ; om. Ar76

106  ergo] om. Weber
bruchus multiplicare ut locusta.
interl.|  et cum hec omnia feceris, sicut humus a brucho, ita tu a gladio furentis exercitus devoraberis108 
marg.|  CONGREGARE. Et cum multiplicata fueris   ut bruchus et   ut locusta in unum congregata, et congregaveris divitias sicut astra celi, sicut locusta et {t. 3 : Erfurt, f. 281rb ; facsim., p. 417b} [Rusch, f. 281rb ] bruchus et attelebus109  * qui est fetus locuste, calescente sole, avolant nec reperiuntur, sic tu dispergeris et fugies.110 

108  Codd. : Ar76 Rusch
109  attelebus] scrips., athelabus Rusch
Numérotation du verset Na. 3,16 
Plures fecisti negotiationes tuas quam stelle sint111  celi.
interl.|  et112 
interl.|  sicut113 

112  Codd. : Rusch ; om. Ar76
113  Codd. : Ar76 Rusch

111  sint] sunt Weber
Bruchus expansus est et avolavit.
interl.|  ad volandum natis alis114 

114  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 3,17 
interl.|  ita115 
Custodes tui quasi locuste et parvuli tui quasi locuste locustarum que considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
interl.|  eo quod avolare nequeunt116 
interl.|  sed cum117 
interl.|  calefacte118 
interl.|  ad alias regiones119 
interl.|  non meminerunt sepis in qua tempore frigoris sederant120 
marg.|  Natura locustarum est121  , ut in frigore torpeant, in calore volitent.122 
marg.|  Porro attelebus123  *modicis pennis potius reptans quam volans, ubicumque oritur usque ad pulverem cuncta consumit, quia donec crescant penne, abire non potest. 124 

116  Codd. : Ar76 Rusch
117  Codd. : Ar76 Rusch
118  Codd. : Ar76 Rusch
119  Codd. : Ar76 Rusch
120  Codd. : Ar76 Rusch
122  Codd. : Ar76 Rusch
124  Codd. : Ar76 ; Rusch
121  loc. est] inv. Ar76 123  attelebus] scrips., attalebus Ar76*, attelebus Ar76², athelabus Rusch
Numérotation du verset Na. 3,18 
Dormitaverunt
interl.|  torpore ignavie125 

125  Codd. : Ar76 Rusch
pastores tui, rex Assur,
interl.|  reges qui tibi servierunt126  ex aliis gentibus127 

127  Codd. : Ar76 Rusch
126  reges.... servierunt] reguli qui tibi servierant Ar76
sepelientur principes tui. Latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget.
interl.|  et interfectis principibus qui resistere poterant populus in bellis dispersus est et nullus de ducibus potuit eos congregare, et iterum in bellum reducere128 
marg.|  DORMITAVERUNT. Quia populus tuus ut mulieres, et porte inimicis aperte, et omnis multitudo super murum sedens sicut locuste, que quasi illucescente sole adveniente Nabuchodonosor fugit de propugnaculis, et non reversa est ad locum suum, que omnia tibi intulit Deus iratus pro vastatione populi sui, ideo destructa est civitas tua. 129 
marg.|  DORMITAVERUNT. Cum hucusque de mundi ruina dictum sit, in fine de vulnere ipsius diaboli dicitur qui princeps fuit mundi, et in illo se gloriabatur dominari, ad quem sic fit apostropha : O lucifer contritus es, destructa est Ninive civitas tua speciosa et potens, in qua etiam filio Dei adversabaris, pastores qui nutriebant populum non in salutem sed ut eos devorares defecerunt. Turba populi que te colebat, te et urbem tuam deserens ad latibula montium, id est apostolorum confugit et nullus est tuorum ducum, qui turbam olim tuam ad se revocet. Plaga tua toto orbe personuit. Omnes insultant tibi tua supplantatione prius decepti. Quia vel nullus vel rarus est quem tu aliquando non130  * deceperis. Ille in quo non stat sed transit malitia diaboli potest ei insultare et bonis operibus quasi directis manibus super eum concrepare.131 

128  Codd. : Ar76 Rusch
131  Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 3,19 
Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua.
interl.|  quia manu medici non potest curari132 

132  Codd. : Ar76 Rusch
Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper.133 
interl.|  nullus tuo vulneri donabit lacrimas, quia nullus est super quem non fuerat134  tua malitia que non est manens sed transitoria.135 
marg.|  OMNES  QUI  AUDIERUNT  AUDITIONEM.136  Gentes a te oppresse audita morte superbi Assirii et destructione potentis urbis, pre admiratione insperati nuntii compriment manus vel ex gaudio insultantes tibi plaudent manibus137 

135  Codd. : Ar76 Rusch
137  Codd. : Ar76 ; Rusch

133  semper] + explicit Naum propheta Weber
134  fuerat] fuerit Ar76 136  Omnes... auditionem] om. Ar76




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Na. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber46.xml&chapitre=46_3)