initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<47. Abacuc>

<47.1> Incipit prologus in Abacuc prophetam

prol.|   {t. 3 : Erfurt, f. 281rb ; facsim., p. 417b} [Rusch, f. 281rb ] Quattuor prophete in duodecim prophetarum volumine sunt e quibus tres in principio « lemma » id est pondus, titulum habent : Naum, Abacuc et Malachias. Porro Zacharias in medio et circa finem duos huiusmodi ponit titulos e quibus unus est « Onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius », alter in fine : « Onus verbi Domini super Israel ». De Naum orationibus tuis iam liber unus editus est. De Zacharia et Malachia si vita comes fuerit disseretur. Nunc Abacuc habemus in manibus qui, vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur amplexatio, vel quod in certamen et luctam - et ut ita dicam - amplexum cum Deo congreditur amplexantis, id est luctantis, sortitus est nomen. Nullus enim tam diu audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitie provocare et dicere ei. Cur in rebus humanis et mundi istius pompa10  tanta rerum versatur iniquitas ?"Usquequo Domine clamabo et non exaudies11  , vociferabor 12  ad te vim patiens et non salvabis ? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre ? Lacerata est lex et13  non pervenit usque14  ad finem15  iudicium quia impius prevalet adversus iustum. Et16  ideo egredietur17  iudicium perversum". Vides quam temeraria vox sit et quodammodo blasphemantis creatorem suum ad18  iudicium provocare et vas fragile adversus figulum, cur tale vel tale factum sit disputare. Necnon et hoc animadvertendum quod assumptio vel pondus, que gravia iam19  esse diximus20  , prophete visio est et adversum Montani dogma perversum intelligit21  quod videt nec amens loquitur nec22  more insanientium feminarum dat sine mente sonum. Unde et Apostolus iubet ut si prophetantibus {t. 3 : Erfurt, f. 281va ; facsim., p. 418a} [Rusch, f. 281va ] aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur. Et statim, inquit, non est dissensionis Deus sed pacis. Ex quo intellegitur, cum quis ex voluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui23  autem in extasi 24  , id est invitus25  loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. Illud quoque disce - quia semel a me violenter exigis, ut quasi gradus quosdam, et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter26  - prophetiam esse contra Babylonem, et Nabuchodonosor regem27  Chaldeorum, ut quomodo prior propheta Naum, quem Abacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus, que vocantur Israel, ita Abacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Iudas et Hierusalem templumque subversa sunt. Et ut scias eo tempore fuisse Abacuc, quo iam due tribus que vocabantur Iuda, ducte erant in captivitatem, Daniel te docere poterit, ad quem in lacum leonum Abacuc cum prandio mittitur, quamquam apud Hebreos hec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipit scripturam illam, sive non recipit, utrumque pro nobis est. Aut enim recipit et iam post factam rem liber Abacuc texitur, aut non recipit et quasi propheta scribit que ventura cognoscit28  . Item29  secundum litteram causatur adversum Deum propheta cur Nabuchodonosor templum vastet et Iudam, cur Hierusalem quondam urbs Domini destruatur ? Quare clamet populus et non audiatur ? Vociferetur ad Dominum oppressus a Chaldeis et non salvetur ? Quare etiam ipse propheta, vel populus ex persona cuius loquitur30  , ad hoc vixerit, et hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium et suum viderit laborem ? Cur iniustitia prevaleat adversum se ? Et hec31  dicit pre mentis angustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino puriores exisse quam intraverant. Sed et hoc32  generaliter accipere possumus quod ex persona humane impatientie loquatur ut33  in querulam vocem et plenam doloris erumpat dicens34   : Quare respicis contemptores et taces, conculcante impio iustiorem se35  . Hec autem loquitur nesciens36  iudicia Dei investigabilia, et profundum divitiarum sapientie et scientie eius, quod non ita videat Deus ut videt homo. Homo tantum presentia respicit, Deus futura et eterna cognoscit. Et quomodo si egrotus et estuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum : vim patior, crucior37  , exanimor; usquequo et medice clamabo et non exaudies ? Et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus : scio quo tempore debeam quod postulas dare; non misereor modo quia misericordia ista crudelitas est, et voluntas tua contra te petit. Ita et Dominus38  noster sciens clementie sue pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet et magis provocet ad rogandum {t. 3 : Erfurt, f. 281vb ; facsim., p. 418b} [Rusch, f. 281vb ] et quasi igne excoctum iustiorem et puriorem faciat. Quod intelligens Apostolus, secundum id quod misericordiam est consecutus a Domino, ait : “Non39  deficiamus in tribulationibus”, et benedicimus40  Deum in omni tempore, et scit quia “qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit”. Et gloriatur in labore et dolore et cum Ieremia dicit : tribulationem et miseriam invocabo ut quomodo alius invocat Deum, sic sanctus vir et bellator invictus, ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam venire desiderat41  .42 

a Za. 12, 1.
b Za. 9, 1.
c Ab. 1, 2-4.
d Cf. Eph. 3, 13 : « Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis que est gloria vestra ».
e Mt. 10, 22 ; Mt. 24, 13.
f Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Ab.), CCSL 76A, excerpta ex prol., lin. 15 (Quattuor autem prophetae...) usque ad lib. 1, cap. 1, lin. 51, potius quam De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 140-141 (T = Sankt Gallen, 238 ; R = Paris, BnF, lat. 6 ; M = Philips 1659 sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 531.

42 Codd. : Rusch , sparsim contuli : Hieron., Bruyne
1 lemma] scrips. cum textu graec et Hieronymo (λῆμμα), lemna cacogr. Rusch , massa cum textu hebreo Bruyne (R), om. Bruyne (T) | 2 huiusmodi] huiuscemodi Bruyne | 3 De Naum... disseretur Rusch cum Hieronymo] om. Bruyne | 4 Nunc... manibus] Sanctus igitur Abacuc Bruyne | 5 vocatur] vocatus Bruyne | 6 amplexum] amplexu Bruyne | 7 diu] om. Bruyne | 8 ei Rusch Bruyne (R)] om. Bruyne | 9 et] + in Bruyne | 10 pompa Rusch Bruyne (M)] πολτεία Bruyne , itoaiata cacogr. Bruyne (T) | 11 Usquequo... exaudies Bruyne cum Ab. 1, 2] om. Rusch | 12 Vociferabor Rusch cum Edmaior. ] vociferabo Bruyne | 13 et] om. Bruyne | 14 usque Rusch Bruyne (T)] Bruyne | 15 finem] + usque Bruyne | 16 Et] om. Bruyne | 17 egredietur Rusch Bruyne (R)] egreditur Bruyne | 18 quam] quod Bruyne , quid Bruyne (T) | 19 iam] om. Bruyne | 20 diximus] om. Bruyne | 21 intelligit] intellegi Bruyne | 22 nec] + in Bruyne | 23 Qui Rusch Hieronymus] Cum Bruyne | 24 extasi] ertasi cacogr. Rusch | 25 invitus] in viciis cacogr. Rusch | 26 Illud... interpreter Rusch Hieronymus] Hoc autem sciendum prophetiam Bruyne | 27 et Nabuchodonosor regem] om. Bruyne | 28 Et ut scias... cognoscit Rusch Hieronymus] + Usquequo Domine clamabo et non exaudies? Vociferabor ad te vim patiens et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et dolorem, videre predam et iniustitiam contra me? Septuaginta : Usquequo, Domine, clamabo et non exaudies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare mihi ostendisti labores et dolores, videre miseriam et impietatem? Hieron. ; om. Bruyne | 29 Item] Iterum Bruyne cum Hieron. | 30 loquitur] nunc praem. Bruyne cum Hieron. | 31 hec] hoc Bruyne cum Hieron. | 32 hoc Rusch Bruyne ] om. Hieron. | 33 loquatur ut Rusch Bruyne ] videns propheta peccatores abundantes et in saeculo possidere divitias filios eorum quasi nouellam plantationem in adolescentia sua et filias ornatas quasi similitudinem templi, cellaria eorum plena eructantia ex hoc in illud, oues eorum fetosas et multiplicatas in uiis suis, et cetera quae in centesimo quadragesimo tertio psalmo plenius scribuntur Hieron. | 34 dicens Rusch Bruyne ] om. Hieron. | 35 se] + et facis homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem? tale quid et in septuagesimo secundo psalmo legimus: mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, et reliqua. et rursum in eodem psalmo: et si est scientia in excelso. ecce enim peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et reliqua usque manus meas Hieron. | 36 loquitur nesciens Rusch Bruyne ] loquuntur nescientes Hieron. | 37 crucior Rusch Bruyne ] + uror Hieron. | 38 Dominus] + Deus Hieron. | 39 Non] Sed praem. Bruyne cum Hieron. | 40 benedicimus] benedicit Bruyne cum Hieron. | 41 desiderat Rusch Bruyne (T)] desideret Bruyne cum Hieron. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hab. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber47.xml&chapitre=47_)