initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<47. Abacuc>

Capitulum 1

Numérotation du verset Hab. 1,1 
interl.|  {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 419a} vel assumptio
interl.|  intellexit
interl.|  amplexus vel amplexatio
marg.|  Commentatur Hieronymus super Osee, ioel et amos, et abdiam, et ionam, pammachio. Super Naum, micheam, sophoniam, et aggeum, paule et eustochio. Super Abacuc cromatio. Super malachiam exuperio tholosane Ecclesie pontifici et minerio et alexandro monachis. Super zachariam, exuperio tholosano episcopo.
marg.|  Onus quod vidit Massa apud Hebreos ponitur id est grave onus eo quod eos adversus quos videtur premat, nec cervicem elevare sinat.
Numérotation du verset Hab. 1,2 
Usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis ?
interl.|  clamantes
interl.|  quod plus est
interl.|  qui liberare potes
interl.|  Nabuchodonosor et impiorum
interl.|  tamen
interl.|  cum possis
Numérotation du verset Hab. 1,3 
Quare
interl.|  ergo
interl.|   quare tamdiu vivo ut videam innumera mala
marg.|  Et factum est iudicium. Adhuc loquitur propheta vel populus, quod contra se non veritate sed potentia iudicatur.
marg.|  Communis sanctorum querela ad Deum, cur iudices seculares acceptis muneribus damnent ?insomtem et liberent reum. Sed et principes Ecclesie propter munera lacerant legem. Sed non debemus super hoc turbari. Videntes a principio mundi ab impio cain occisum abel iustum, exulante Iacob regnante in domo patris Esau. Ipse quoque contra quem hec querela dirigitur a Iudeis crucifigitur et barrabas latro eruitur.
marg.|  Iudicium perversum. Perversum videtur ut iosias rex iustus a rege Egyptio trucidetur, ut daniel et tres pueri serviant et Babylonius imperet, et balthasar inter concubinas potet in phialis Dei.
marg.|  ASPICITE  IN  GENTIBUS. Vox Domini respondentis contra predicta. Quasi : Ne putetis soli Israeli hanc iniquitatem a chaldeis inferri, sed etiam omnibus nationibus per circuitum, et ipsos chaldeos videte tantum valituros. Ut si quis predixerit quod futurum est pro rei magnitudine videatur incredulum.
marg.|  Allegorice. Minatur Deus contra contemptores sue providentie, se suscitaturum angelos pessimos per quos inferat cruciatus, vel peccantibus hominibus vel animabus pessimorum hominum. Hi sunt amari et nulli parcentes, et veloces cito quod imperatur implentes et ambulant, super latitudinem terre. Latitudo terre sunt carnales quia lata via ad mortem tendunt. Hos calcant demones ut possideant animas que merito rationis Dei sunt, sed per culpam fiunt demonis. Qui est terribilis propter multa et varia supplicia que infert. Sed ex seipso id est ex propria iniquitate damnabitur. Sed si aliquis per penitentiam ab eo ad Deum conversus fuerit onus id est iugum diaboli effugiet, et prebens tergum Deo sessori erit vel ocior lupis et pardis id est hereticis et raptoribus, et equites id est ipsi demones quos prius ferebat depositi allidentur. Quia ipsi equites id est diaboli de longe venerant, rem non suam usurpantes quibus deiectis equi liberati non contenti cursu, assument volatum aquile, ut carnibus sermonis Dei vescantur, et alios sibi incorporent, facies eorum quasi ventus urens, {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 419b} quia nulla malitia ei resistere poterit. Tunc sermo divinus congregabit ad unam fidem omnes qui quasi arena a chaldeis captivabantur, et triumphabit de diabolo, vel pravis hominibus a regno suo deiectis, et tyranni ridiculi eius erunt potentia malorum superata vertitur in derisum. Ipse super omnem munitionem ridebit. Quidquid in sermonibus vel divitiis seculi altum et forte laudatur sermo Dei destruet et illudet, et mittet aggerem fragilitatis arguendo. Tunc mutabitur spiritus ne puniat sicut punierat sed pertansibit peccatores rogans pro eis et reconcilians Deo, hec est fortitudo eius divini sermonis vel Christi, quam habet a Deo suo ad deicienda omnia mala.
ostendisti mihi iniquitatem
interl.|  malorum
interl.|  iniquorum bonos opprimentium
et laborem
interl.|  bonorum
interl.|  innocentem
videre preda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior ?
interl.|  qui respicis omnia solus
interl.|  non vindicas qui iustus es
interl.|  nec etiam corripis
interl.| 0 ab increpatione
interl.| 1 quasi lutum
interl.| 2 Nabuchodonosor vel quocumque
interl.| 3 quasi quam male convenit hoc
interl.| 4 Iudam vel quemlibet
interl.| 5 dimittes sine cura, sine providentia
Numérotation du verset Hab. 1,4 
Propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius prevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum.
interl.|  Acceptis muneribus contra insontes ut magis peccatum divitis quam veritas pauperis defendatur
interl.|  finis iudicii est iuste iudicare
interl.|  ecce causa quare hoc audeat loqui
interl.|  Nabuchodonosor
interl.|  Iudam
interl.|  ideo dico quia
Numérotation du verset Hab. 1,5 
Aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
interl.|  que fiunt
interl.|  illa pre vestris
interl.|  pre magnitudine miraculi
interl.|  tam grande ut vestram opprimat causationem
interl.|  fiet in contritione aliarum gentium per chaldeos
interl.|  ut videre possitis
interl.|  tam magnum
interl.|  futurum
interl.|  a quocumque
Numérotation du verset Hab. 1,6 
quia ecce ego {t. 3 : Erfurt, f. 282ra ; facsim., p. 419a} [Rusch, f. 282ra ] suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terre ut possideat tabernacula non sua
interl.|  Ecce opus quod facturum se dixerat.
interl.|  angelos malos vel homines qui merito cruciant
interl.|  quorum rex Nabuchodonosor
interl.|  crudelem
interl.|  ad implenda precepta Dei
interl.|  quia non contenta suis finibus
interl.|  non tantum super Iudeos
interl.|  Spaciosa est via que ducit ad mortem, non enim ambulant chaldei per angustam viam que ducit ad vitam
marg.|  Tabernacula. Non est opus eius arare terram sed vivere rapto et possidere urbes non suas.
Numérotation du verset Hab. 1,7 
horribilis et terribilis est ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur
interl.|  penas horrendas inferens
interl.|  antequam inferat bellum terrorem portat in vultu
marg.|  Et semetipsa. De sua gente non de aliena, constituet principes et potestates, et gladius eius non habebit satellites aliarum gentium. Vel sicut fecit fiet ei, sicut vastavit vastabitur.
Numérotation du verset Hab. 1,8 
leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
interl.|  ad persequendum
interl.|  lupi seuiores sunt vicina nocte, ad rabiem concitati fame diurna
interl.|  non ad repugnandum, quia nemo resistet, sed ad discurrendum
interl.|  cui in volando omnia subiacent
Numérotation du verset Hab. 1,9 
omnes ad predam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi arenam captivitatem
interl.|  non ad pugnam
interl.|  Tantus erit numerus captivorum et prede ut hyperbolice barene possit equari
marg.|  Ventus urens. Ad cuius flatum urentia cuncta marcescunt sic ad aspectum chaldeorum omnia vastabuntur.
Numérotation du verset Hab. 1,10 
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam
interl.|  quia Nabuchodonosor in universo orbe regnabit, et reges ante currum ductos, derisui habebit, et inter delicias computabit
interl.|  urbes natura locorum et viribus hominum munitas
interl.|  Apud tyrum iacto aggere in mari, de insula pene insulam fecit
interl.|  fortis
interl.|  munitionem vel tyrum
marg.|  Ipse super omnem. Tante erit superbie, ut naturam locorum et robora exercituum superare contendat.
marg.|  Hoc apud Ezechielem latius legitur.
Numérotation du verset Hab. 1,11 
tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet hec est fortitudo eius dei sui
interl.|  Cum nihil ei obstiterit
interl.|  in superbiam ut Deum se esse credat faciens sibi statuam auream
interl.|  et post hec omnia
interl.|  in figuram bestie
interl.|  desinet esse quod fuerat
marg.|  Hec est fortitudo eius. Ironice. Quasi hec est fortitudo eius quam dedit ei bel Deus suus, ad cuius culturam omnes cogebat.
Numérotation du verset Hab. 1,12 
numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium {t. 3 : Erfurt, f. 282va ; facsim., p. 419b} [Rusch, f. 282va ] posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
interl.|  ergo ne tu es domine Deus meus autor horum
interl.|  qui nos creasti
interl.|  cuius clementia subsistimus
interl.|  te protegente
interl.|  sub tanto hoste
interl.|  ad iudicandum ut ipse sit inimicus et ultor, et per illum corripias {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 420a} quicumque peccaverint tibi
interl.|  Nabuchodonosor, vel diabolum
interl.|  quasi carnificem
marg.|   Domine in iudicium . Aliter : Suscitatur contra incredulos natio demonum, amara ad puniendum et ubique presens ambulat, ubicumque est latitudo terre ut possideat in quibus Christus debuit habitare, ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur. Non autem frangitur nisi cum magnitudine iniquitatis et pondere granata ad consummationem venerit. Equi eius et equites sicut pardi et lupi sanguinem sitiunt, et predas desiderant, et dum non sperantur {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 420a} de longe cito veniunt volant ut aquila que inter sidera ponere vult nidum et festinat ad predam. Nullus enim demonum parcit, quidquid aspexerint volunt urere, et congregabit quasi aquila princeps demonum deceptos a suis, hinc inde suscipiet quasi arenam, et multos qui potenter videbantur contra eum exercere tyrannidem eiiciendo ab obsessis corporibus subiiciet sibi, et ridebit, et quidquid munitum et forte videbitur, nitetur evertere Comportabit aggerem in gestis terrenis operibus facile, evertet munitionem Post hanc victoriam conmutabitur spiritus eius, et pertransibit os eius usque ad celum quia faciet se Deum, et post corruet, et ruina eius ostendet quam fortis eius divinitas fuerit, audiens ergo hec propheta quod tantus sic sit destruendus, cum se vel eos ex quorum persona propheta loquebatur, conquerens iustos esse memorasset, nunc blandiens dicit : ergo ne tu a principio es domine, quod non capimur a tanto hoste? tue est dementie, tu enim domine constituisti eum quasi carnificem et fortem fecisti, ut vel nullus vel rarus ei possit resistere.
marg.|  Ex responsione Domini intelligens propheta ideo Nabuchodonosor contra Iudam, vel diabolum contra credentes accipere potestatem, ut corripiat eos et post correptionem ipse quoque puniatur in fine respondet Domino blandientis et penitentis affectu, domine nesciebam Nabuchodonosor vel diabolum tantam in mundo accepisse potestatem quorum viribus nemo potest resistere, sed tamen inter eos dat nobis misericordia tua vivere.
marg.|  Allegorice. Redit ad generalem querimonium, cur Deo providente diabolus in mundo tantum dominetur, cum superioribus sic iungitur Novi domine quia te pretegente non morimur, et per adversarium quasi per carnificem corripis non occidis nec placeat tibi aliquid iniusti, sed tamen invenire non possum causam. Cur iniustus caim, iustum abel occiderit. Cur cetus non solum minores pisces, sed etiam ionam prophetam devoravit. Nec dico aliquem in tuo conspectu iustum, sed tamen iustior est qui affligitur quam qui affligit, debuisset igitur iustiori subiici. Cum autem sis omnium Dominus, necesse est ut facias quod sine te fieri non potest.
Numérotation du verset Hab. 1,13 
mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
interl.|  Quibus nihil immundum placet
marg.|  Mundi sunt. Scio quia malum non libenter aspicis, nec potest quisquam de tua dubitare iustitia, sed tamen cur pateris ab impio Nabuchodonosor opprimi iustum Israel, qui et si non ex toto iustus, tamen iustior est opprimente. Sicut pisces et irrationabilia animalia que non habent ducem subiacent viribus fortiorum sic homo rationalis ad imaginem tuam factus non valet resistere corporeis viribus idolatrarum.
marg.|  Scit propheta quod angeli singulorum quotidie vident faciem patris, nec de Deo aliquid male sentit, sed humanam impatientiam in se exprimit.
Numérotation du verset Hab. 1,14 
et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
Numérotation du verset Hab. 1,15 
totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc letabitur et exultabit
interl.|  Nabuchodonosor vel diabolus
marg.|  Totum in hamo. Quia pisces nominaverat, metaphoram piscium servat, ut quomodo piscator mittit hamum, rete et sagenam, ut quod hamus non capit, rete capiat, et quod rete evadit, sagena latiori circumdetur {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 420b} ita Babylonii humanum genus predam suam fecerunt.
marg.|  Allegorice. Diabolus qui cuncta vastat, misit hamum cui adhesit adami et ita traxit eum de paradiso reti suo, et cooperuit eum sagenis suis id est variis falaciis. Ideo letabitur esse aliud quam preceptum Domini, et immolabit non hamo qui perversus sermo intelligitur, et adhuc in principio constitutus, sed reti suo quia in ipso pingues hostias comprehendit, quia per unum hominem peccatores constituti sunt plurimi et cum adam etiam sancti de paradiso eiecti sunt. Unde et cibi eius electi sunt et quia primum hominem decepit, universum genus humanum interficere non cessat.
marg.|  Potest et de hereticis accipi qui perversa multiplicique doctrina quasi hamo et reti et sagenis multos pisces capiunt et multa reptilia comprehendunt, unde letantur et sermonem suum quo decipere et suadere potuerunt quasi Deum adorant, colunt et poliunt, per quem sciunt a se tantas victimas interfectas, et tot potentes deceptos, quas pinguem partem et electas escas nominat. Ideo sicut bestie que semel gustatum sanguinem semper sitiunt expandunt rete id est totum studium suum ut plures interficiant.
Numérotation du verset Hab. 1,16 
propterea immolabit sagene sue et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
interl.|  idolo quod fecit in campo Duran et simulacro belis cui quasi grandi sagene, immolavit pingues victimas, id est omnes gentes victas ad cultum eius cogens
interl.|  opinione sua, putabit enim se habere divitias quando principes et reges suo subiugabit imperio, quas escase electas vocat
interl.|  idolis suis
Numérotation du verset Hab. 1,17 
propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet
interl.|  Quia semel opulenta piscatione saturatus est, et suam sagenam, id est suum exercitum replevit non cessat gentes impugnare et iugulare.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hab. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber47.xml&chapitre=47_1)