|
<47. Abacuc>Capitulum 2
Numérotation du verset
Hab. 2,1
{t. 3 : Erfurt, f. 282vb ; facsim., p. 420b}
[Rusch, f. 282vb ] super
custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et
contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad
arguentem me
interl.|
enim diligentia custodiam cor
meum
interl.|
stabilitatem animi
interl.|
Christum
interl.|
prophetica visio non exterius
fit ad prophetas, sed in interiori homine
marg.|
Prime casuationi responderat
Dominus : Aspicite in gentibus et videte et admiramini et
obstupescite Ad que verba propheta quasi agens penitentiam,
temperavit questionem suam dicens : domine Deus meus sancte meus et
non moriemur, sed non minus cum veneratione et laudibus Dei
sciscitabatur. Mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad
iniquitatem non poteris. Quare non respicis super iniqua agentes. Et
que esset devoratio iusti, in quibus partibus exequebatur ut fierent
homines quasi pisces maris et cetera Nunc ergo quia propheta est, et
propterea se dubitare dicit, ut quod sibi respondetur omnibus
dicatur, stabo inquit super c. munitionem in sublimitate mee
prophetie, ut videam quid sequatur post eversionem populi et
templi.
marg.|
Et contemplabor. Et sic videbo
quid mihi post secundam questionem respondeat Deus, et postquam mihi
responderit, et me corripuerit male fuisse conquestum quid ego
quoque debeam ei respondere videbo.
marg.|
Ut videam. Eleganter describitur
humana impatientia quam habemus in disceptationibus ut antequam
sciamus in quo a respondente arguamur ad respondendum paremur non
quasi ex ratione sed ex contentione Si enim ratio esset, debuerat
responsio expectari et videri utrum responderi deberet an consentire
rationabili locutioni.
Numérotation du verset
Hab. 2,2
et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum
super tabulas ut percurrat qui legerit eum
interl.|
Qui locutus es in persona
ambigentis populi
interl.|
visionem
interl.|
manifesta
interl.|
in latitudine cordium
interl.|
nullis enigmatum obscuretur
ambagibus
interl.|
sine impedimento
intelligens
interl.|
Quasi : quia proopheta es,
scio te no ignorare sed pro aliis dico
marg.|
Et respondit Adhuc loquente
propheta adest Deus respondens ut scribat propheta aperte in
tabulis, id est latis cordibus audientium.
marg.|
Scribe visum Illum visum id est
visionis expletionem.
marg.|
Manifeste de adventu Christi
prophetia est, unde et proposita questio soluitur quod donec ille
veniat iniquitas dominabitur in mundo, et iudicium non perveniet ad
finem. ?Sed verus Nabuchodonosor capiet reti et sagena homines quasi
pisciculos, et rationale animal quasi reptile non habens ducem.
marg.|
Unde : tempore accepto exaudivi
te Et iterum : Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium
suum.
Numérotation du verset
Hab. 2,3
quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si
moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
interl.|
et hec precipit
interl.|
visio
interl.|
tempore constituto
interl.|
Cum finis rerum venerit, tunc
etiam ille veniet et probabitur visio vera explanatione rei
interl.|
O lector si ardore vidende
visionis tarde videtur venire quod tibi promittitur, ne desperes,
sed patienter expecta, quod promitto tibi quia veniens veniet etc
interl.|
quantum ad se quamvis tibi
videatur tardum
Numérotation du verset
Hab. 2,4
ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semetipso
iustus autem in fide sua vivet
interl.|
Si quis quia hec promissio
tardat non credit explendam, non habet rectam fidem in corde
interl.|
econtrario
interl.|
quia mee promissioni credit
interl.|
vel ex
interl.|
fides hoc impetrat
interl.|
in eternum
interl.|
hoc est premium fidei
Numérotation du verset
Hab. 2,5
et {t. 3 : Erfurt, f. 283ra ; facsim., p. 421a}
[Rusch, f. 283ra ] quomodo
vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui
dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non
adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se
omnes populos
interl.|
dum potatur placet, et
exhylarat, sed post illa letitia vertitur in ruinam
interl.|
Nabuchodonosor magnum se
credens vel diabolus vel antichristus
interl.|
voluntatem suam non deducet ad
finem
interl.|
non satiatur occisis
interl.|
sed semper auarus eget
interl.|
ut omnes in unum confundat
errorem
interl.|
ut omnes suo deprimat
imperio
interl.|
gentes, id est malos
interl.|
quasi inanimata
marg.|
Iustus autem in fide. Apostolus.
Ex fide mea vivet. Sed notandum quod {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim.,
p. 427a} ubicumque aliter scriptum est in hebraico, aliter in
Septuaginta, Apostolus utitur his testimoniis que a gamaliele
doctore legis didicerat.
marg.|
Promisso adventu Christ, et
auxilio Dei his qui crediderint, ostenditur Nabuchodonosor
decipiendus superbia sua.
marg.|
Vir superbus. Allegorice.
Diabolus superbus credens se aliquid esse sed nihil ducit ad finem,
quia conatus et labor eius habebit interitum, qui ad modum inferni
et mortis non satiatur occisis, et omnium gentium deceptione
letatur, et ad se populos congregat qui cum viderint eum missum in
tartara, videntes in illo impletas parabolas prophetarum consono
fletu dicent. Ve diabolo qui multiplicat que non peperit.
marg.|
Possunt etiam hec de antichristo
intelligi qui superbus sedens in templo Dei quasi Deus, sicut
infernus multos occidet, et ad se congregabit in suum errorem ducens
Sed postea videntes occisum spiritu oris Christi, intelligent vera
que de eo erant dicta, et dicent omnia que sequuntur, eadem
intelligentia quam exposuimus super diabolum. Spoliabunt te omnes
qui reliqui fuerint de populis. Relictos vocat sanctos, qui
antichristo non servierunt, a quibus spoliabitur propter iniquitatem
quam exercuit in universam terram, et vastationem civitatis Ecclesie
et persecutionem omnium qui habitaverunt in ea.
marg.|
Potest etiam nomine superbi
hereticus appellari, consimili expositione, qui impietatem exercent
in Ecclesia. Sed reliqui populi, id est ecclesiastici viri eorum
errore non decepti subito quasi e gravi sonno exurgent et mordebunt
eos et erunt eis in predam.
Numérotation du verset
Hab. 2,6
numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam
enigmatum eius et dicetur ve ei qui multiplicat non sua usquequo et
aggravat contra se densum lutum
interl.|
Cum inebriatus fuerit
vastatione populi Dei, et mortifero calice consopitus
interl.|
Per comparationem illius qui
totum orbem vastaverat, cui spolia totius mundi non sufficiunt,
auaros deridebunt
interl.|
que non peperit
interl.|
onere predarum quasi : gravi
torque se deprimens
interl.|
eleganter multiplicate divitie
luto comparantur
marg.|
Usquequo et aggravat, scilicet
usque ad diem iudicii et est increpatio quod per lutosa opera pondus
penarum sibi aggravat. Numquid non repente consurgent qui mordeant
te, vel angeli quibus diabolus tradetur ad penam, vel hi qui ab eo
temptati agent penitentiam ad Christum conversi, et suscitabuntur
lacerantes te, illi quos inebriaveras, regnum tuum vastabunt, et
spolia divident speciei domus, quia iudaicum populum vestibus quas
ei dederam spoliasti, ideo reliqui populi qui regno tuo non fuerint
subiecti, te spoliabunt, quia sanguinem multarum gentium fudisti, et
in caput tuum revertetur, et impietas iudaice terre et civitatis
Hierusalem et habitatorum eius, qui dixerunt : crucifige, crucifige
eum.
Numérotation du verset
Hab. 2,7
numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur
lacerantes te et eris in rapinam eis
interl.|
quasi : hoc ideo quia
numquid
interl.|
evigilabunt insidiatores
tui
marg.|
Consurgent. Medi et persi qui
Babylonicum imperium destruentes prius mordebunt postea lacerabunt,
quibus erit Nabuchodonosor in rapinam et vastator orbis spoliabitur
a populis qui eius manum effugere potuerunt, et hoc fiet ei propter
sanguinem Iude et iniquitatem terre Israel et Hierusalem et totius
populi Iudeorum.
Numérotation du verset
Hab. 2,8
quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui
fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terre
civitatis et omnium habitantium in ea
interl.|
par pari referent
interl.|
Iude
interl.|
promissionis
interl.|
Hierusalem
Numérotation du verset
Hab. 2,9
ve qui congregat avaritiam {t. 3 : Erfurt, f. 283rb ; facsim., p. 421b}
[Rusch, f. 283rb ] malam domui
sue ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
interl.|
qui auare intendit possidere
regna vel divitias
interl.|
que est causa ruine domui
sue
interl.|
ubi secure dormiat
interl.|
per avaritiam et superbiam
interl.|
de potestate hostium
marg.|
Ve qui congregat. Adhuc sermo
fit ad illum qui non intelligit congregatas divitias esse causam
ruine domus sue, quem et arguit superbie quod sicut avis in excelso
ponat nidum, nec putat se venire in manus hostium
marg.|
{t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p.
421b} Ve qui congregat. Allegorice. Ad diabolum vel antichristum vel
heretici cum sermo dirigitur, est bona avaritia doctoris
ecclesiastici qui studioso labore pures sibi semper cupit facere
discipulos Sed ve ille qui auare congregat domui sue perversa
conventicula, qui et pollicetur sectatores suos secum possessuros
regna celorum nec sensuros incendia gehenne Quod consilium eorum
erit confusio et ignominia domus eorum, cum finis rerum ostenderit
fuisse falsam promissionem, hic perversus doctor quanto plures habet
in comitatu, tanto plus delinquit contra animam suam, denique
lapides Ecclesie eius id est decepti ab eo ostendent avaritiam
superbi, quod omnes gentes sua persuasione deceperit. Et lignum
crucis dominice ad quam coniunguntur duo parietes, loquetur
doctrinam eorum Aliter enim persuadere non possunt, nisi crucis
gloriam sue perversitati preferant.
Numérotation du verset
Hab. 2,10
cogitasti confusionem domui tue concidisti populos multos et
peccavit anima tua
interl.|
sed superba et arrogans
cogitatio finem habet ignominiam
interl.|
non salutem
interl.|
et in desiderio aliorum
occidendorum seviebas et tanta crudelitate bacchatus es, ut si dici
potest lapides civitatis, et ligna subversorum parietum, tuam
ferocitatem clament
Numérotation du verset
Hab. 2,11
quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas
edificiorum est respondebit
interl.|
quod ad continendos parietes,
in medio structure ponitur
Numérotation du verset
Hab. 2,12
ve qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in
iniquitate
interl.|
Babylonem
marg.|
Ve qui edificat Adhuc loquitur
contra Nabuchodonosor qui construit menia babiolonis ruinis, et
mortibus multorum populorum, unde sequitur vindicta a Deo
immissa.
marg.|
Ve qui edificat Allegorice.
Diabolus et antichristus et hereticus edificant Ecclesiam suam
interitu deceptorum, et preparant urbem iniquitatum id est ponendo
in celum os suum, sed numquid est talis edificatio a Domino? non,
quia quamvis infinite gentes in eorum errorem ducantur, tamen ita
deficient ut Ecclesie multitudini comparari non possint. Sed vel
deficient et punientur igne sui principis, vel certe succendentur
igne quem Christus venit mittere in terram, et sic penitentibus
replebitur terra gloria Dei, quando in omnem terram exivit sonus
eorum Sicut aque operientes mare, ut omnem amaritudinem quam diabolo
pluente terra biberat, operiant aque Dei, ne amplius valeat
apparere.
Numérotation du verset
Hab. 2,13
numquid non hec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in
multo igni et gentes in vacuum et deficient
interl.|
Vere a Domino sunt hec que
sequuntur, scilicet quod laborabunt frustra populi, cum Babylon
succendet et deficient populi chaldaice gentis
interl.|
et propter hec mala talis
vindicta
Numérotation du verset
Hab. 2,14
quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aque
operientes mare
interl.|
Cum combusta fuerit Babylon et
eversa, manifesta fiet omnibus potentia virtutis Dei
interl.|
sicut aque alueum et fundum
maris contegunt, sic gloria Domini universa complebit
Numérotation du verset
Hab. 2,15
ve qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut
aspiciat nuditatem eius
interl.|
metaphora ebrii et nuditate
turpati
marg.|
Ve qui potum Adhuc invehitur
contra Nabuchodonosor quod oblitus se esse hominem, alteri homini
fel et amaritudinem propinavit. Sedechias sicut ait Hebreus a
Nabuchodonosor cecatus in reblatha id est anthiochia et ductus in
Babylonem, quadam die in celebri convivio accepit potionem qua in
fluxum ventris solueretur, et introductus ante ora epulantium,
subito fluxu ventris solutus est Unde comminatur Deus ipsi
Nabuchodonosor quod ipse bibiturus sit huiusmodi potionem, et omnia
passurus que passus est sedechias.
marg.|
Ve qui potum dat amico Hic
amicus intelligitur, vel sedechias, vel quilibet homo, malis
Nabuchodonosor inebriatus, ut sedechie et omnium captivorum
Nabuchodonosor videret nuditatem id est cunctos spoliatos et
captivos et quondam gloriosos ad ignominiam servitutis redactos.
marg.|
Ve qui potum Sciendum hoc
capitulum : Ve qui potum dat amico suo, et ea in quibus dicitur : Ve
qui multiplicat non sua, et ve qui congregat {t. 3 : Erfurt, f. ;
facsim., p. 422a} avaritiam etc., et ve qui edificat civitatem in
sanguinibus etc., et iuxta historiam, et iuxta anagogen contra
Nabuchodonosor, vel diabolum, vel antichristum, vel hereticum posse
aequaliter accipi .
marg.|
Ve qui potum Allegorice. Ve tibi
diabole, vel antichriste, vel heretice, qui turbida doctrina
inebrias deceptos, ut aspicias nudos a fide et a bonis operibus et
repletos ignominiam errorum et malorum operum, qui prius erant
gloriosi in imagine Dei Sed o diabole vel heretice qui putas te
habere aureum calicem, bibe et tu de calice qui est in manu Dei,
plenus musto, et consopire id est cessa a priori sententia, et ne
putes stabilia ea in quibus prius stabas quia
circumdabit te calix dextere Domini
, vindicta a Deo
immissa, et vomitus ignominie super gloriam tuam, gloriam quam
iniuste hauseras cum ignominia evomes, et hoc patieris quia
iniquitas libani operiet te; libanus thus dicitur, per quod cultus
Dei intelligis, quia non recte colis Deum, ideo confunderis. Unde :
Et oratio eius fiat in peccatum Et vastitas animalium deterrebit te.
Cum videris eos quos vastasti, et ad errorem detraxisti pati
tormenta, tunc terreberis de sanguinibus hominis et iniquitate
terre, quia nominavi libanum et bestias ne de brutis putes me loqui
manifeste tibi dico, patieris penas propter sanguinem hominum quos
Deo perire fecisti, et exercuisti impietatem in terra viventium et
mansuetorum et in civitate Ecclesie Dei et multos in ea habitantes
participes tue impietatis fecisti.
Numérotation du verset
Hab. 2,16
repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire
circumdabit {t. 3 : Erfurt, f. 283va ; facsim., p. 422a}
[Rusch, f. 283va ] te calix
dextere Domini et vomitus ignominie super gloriam tuam
interl.|
Qui tuum o Nabuchodonosor,
calicem bibit.
interl.|
Qui alios inebriasti
interl.|
calicem Dei.
interl.|
vindicta potentie Dei
interl.|
que absorbueras egeres
interl.|
de sublimi gloria ad ultima
mala duceris
Numérotation du verset
Hab. 2,17
quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit
eos de sanguinibus hominis et iniquitate terre et civitatis et
omnium habitantium in ea
interl.|
Superbia tua et eversio
templi, et rapina sanctuarii vastabit te, et hoc totum patieris,
quia vastasti Iudam, subvertisti terram promissionis et civitatem
Hierusalem et omnes habitatores eius
interl.|
Cum videris in penis
interl.|
alias te
interl.|
pro
interl.|
Iude
interl.|
Ecclesie vel Hierusalem
marg.|
Quia iniquitas libani. Quia
semel nominaverat libanum, sub eius translatione victimas et
sacrificia vel multitudinem populorum que in Hierusalem interfecta
est animalibus vel bestiis comparat dicens : : Et vastitas animalium
opprimet te.
Numérotation du verset
Hab. 2,18
quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile
et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret
simulacra muta
interl.|
Sculptile in lapidibus,
conflatile in metallis.
marg.|
Quid
prodest
. Contra idolatras omnes et specialiter contra
Nabuchodonosor loquitur admirans stulticiam regis qui iussit auream
statuam poni in campo Duran, et fictor confidit in simulacro quod
fecit.
marg.|
Quid
prodest
.
Quid prodest
adorare
sculptile, hoc ideo dico quia sculpsit illud artificiose fictor
suus, et quid prodest adorare conflatile et imaginem falsam, et hoc
ideo dico, quia speravit in figmento fictor eius ut faceret
simulacra muta.
marg.|
Allegorice. Sculptili conflatili
comparantur dogmata perversa que a fictoribus suis adorantur, et
sculptura que in lapide fit, in his dogmantibus intelligitur que
stulticiam prima fronte demonstrant Conflatio que in metallis ubi
videtur esse aliqua ratio sapientie secularis, quia veluti quodam
auro, ita disciplinis philosophorum, et splendore eloquentie idolum
conflatum est. Non ergo proderit figmentum fictori, quia mutum et
surdum simulachrum adoratorem non audit
Numérotation du verset
Hab. 2,19
ve qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse
docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis
spiritus non est in visceribus eius
Numérotation du verset
Hab. 2,20
Dominus autem in templo {t. 3 : Erfurt, f. 283vb ; facsim., p. 422b}
[Rusch, f. 283vb ] sancto suo
sileat a facie eius omnis terra
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hab. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber47.xml&chapitre=47_2) |