initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<47. Abacuc**>

<47.3 Prothemata>

Numérotation du verset Hab. Prol.3 Prothemata,1 
prol.| Abacuc amplexans qui, vel ex eo quod amabilis fuit, Domini vocatur amplexatio; vel quod in certamen cum Deo congreditur amplexantis, id est luctantis, sortitur vocabulum. Nullus enim tam audaci voce Deum ausus est ad disceptationem iustitie provocare, cur in rebus humanis et mundi istius pompa tanta versatur iniquitas. Hic in principio voluminis sui describit diabolum cum membris suis ; in fine vero pronuntiat adventum passionemque Domini salvatoris. Nam « de quo alio quam de Christi adventu qui futurus erat intelligitur hoc dicere scilicet :"Et respondit Dominus ad me et dixit mihi”. Scribe visa aperte in buxo, id est tabula buxea, ut assequatur qui elegit ea quia adhuc visio differtur ad tempus et orietur in fine et non in vacuum. “Si tardaveris sustine eum quia veniens veniet et non morabitur" ». De passione autem in cantico cui nisi Domino dicit : “Domine audivi auditionem tuam et timui. Domine consideravi opera tua et expavi”. Quid enim hoc est nisi precognite nove ac repentine salutis ineffabilis hominum admiratio ? « In medio duum animalium cognosceris. Quid est nisi aut in medio duorum testamentorum aut in medio duorum latronum aut in medio Moysi et Elie cum illo in monte sermocinantium ?”. Dum appropinquant anni cognoscens in adventu temporis ostenderis. Quod autem dicit cornua in manibus eius, quid est nisi tropheum crucis? Vocabulum salvatoris hic prophetia proprie ponit dicens : “Ego autem in Domino gaudebo et exultabo in Deo Iesu meo” quod est nobis amicum et dulce nominare et omnibus predicare.

1 Hab. 2, 2. | 2 Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 18, cap. 31, CCSL 48, lin. 48 :« Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus fuerat, intellegitur dicere: et respondit dominus ad me et dixit: scribe uisum aperte in buxo, ut adsequatur qui legit ea; quia adhuc uisio ad tempus, et orietur in fine et non in uacuum; si tardauerit, sustine eum, quia ueniens ueniet et non morabitur? » | 3 Hab. 3, 2 | 4 Quodvultdeus, Sermo 4 contra Iudaeos, paganos et Arianos [CPL 0404], cap. 13, CCSL 60 (R. Braun, 1976), p. 227-258, hic. lin. 25 : « Quid est 'in medio duum animalium cognosceris', nisi aut in medio duorum testamentorum aut in medio duorum latronum aut in medio moysi et heliae cum eo in monte sermocinantium? » | 5 Hab. 3, 18. | 6 Codd. : Rusch; om. Ar76 (deficit ?) | 7 De Bruyne, Préfaces, XI, n° 9.8 (pseudo Isidorus), p. 148 (M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6). Repertorium biblicum, n° 530. |
Numérotation du verset Hab. Prol.3 Prothemata,2 
prol.| Modus agendi talis : primo ostenditur cuius sit hec prophetia, deinde propheta ex persona populi impatientis conqueritur contra Deum quia permittit se opprimi ab eis qui sunt iniquiores quam ipse. Unde postea sequitur responsio Domini dicentis non solum hanc iniquitatem a Chaldeis Iudeis inferri sed et omnibus nationibus in circuitu et Chaldeos tante potentie tandem ruituros. Et quia totum videt propheta divino et iusto pervenire iudicio blandiendo respondet totum fieri iuste. Inde quia iterum petit a Domino cur illud fiat minus iniustum premi a magis iniusto, ostendit ei Dominus iniquitatem Nabuchodonosor et aliorum vel ipsius diaboli non esse consumendam donec veniat Christus et sic prophetat de adventu Domini, ostendens ex fide eius esse iustitiam et salutem. Deinde supponit de destructione Chaldeorum. Deinde improperat generaliter omnibus idolatris, ad ultimum quia temerarie locutus fuerat contra Dominum, rogat veniam vel potius orat adventum Domini in qua oratione ostendit que per illum fieri debeant adventum.10 

prophetia] prophecia Rusch (Erfurt Graz) ; propheria cacogr. Rusch | consumendam] finiendam Ar76 | 10  Codd. : Ar76 (73r) Rusch |
Numérotation du verset Hab. Prol.3 Prothemata,3 
prol.|  {t. 3 : Erfurt, f. 282ra ; facsim., p. 419a} [Rusch, f. 282ra ] Commentatur Hieronymo11  * super Osee, Ioel et Amos et12  Abdiam et Ionam ; Pammachio : super Naum, Micheam, Sophoniam et Aggeum ; Paule et Eustochio : super Abacuc : Chromatio ; super Malachiam : Exuperio Tolosane Ecclesie pontifici, et Minerio et Alexandro monachis ; super Zachariam : Exuperio Tolosano episcopo.13 

11  Hieronymo] Hieronym9 Ar76 Rusch | 12  et] om. Ar76 | 13  Codd. : Ar76 (73r) Rusch |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hab. Prol.3 Prothemata), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber47.xml&chapitre=47_Prol.3 Prothemata)