initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<48. Sophonias*>

Capitulum 2

Numérotation du verset So. 2,1 
Convenite
interl.| interl.| in unum locum, in unam voluntatem eadem caritate copulati||
congregamini gens non amabilis
interl.| interl.| non digna Dei amore||
marg.| marg.| CONVENITE  CONGREGAMINI. Post descriptionem malorum futurorum in utraque captivitate provocatur populus ad penitentiam.||
marg.| marg.| Vide clementiam Dei, post comminationem provocat ad penitentiam, ne faciat quod comminatus est.||
marg.| marg.| Allegorice. Multitudini credentium dicitur. Convenite in Ecclesiam, sociamini caritate et pace, o gentes qui non placetis Deo cum disciplina et mandata eius vobis non placeant sed agite penitentiam antequam ex preceptione Dei veniet dies iudicii. In quo erunt mali sicut pulvis pertransiens, quo tempore non erit locus penitendi sed recipiendi quod Deus intulerat iratus. Possunt etiam hec aptari unicuique de seculo transeunti.||
Numérotation du verset So. 2,2 
priusquam pariat iussio et visio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini.
interl.| interl.| Antequam impleatur quod prophetatum est, antequam preceptum Dei preparet sibi diem in quo effectus precepti sequatur, qui tam facile veniet sicut pulvis pertransiens||

et visio] om. Weber Domini] + Antequam veniat super vos dies furoris Domini Weber
Numérotation du verset So. 2,3 
Querite Dominum omnes mansueti terre qui iudicium estis operati.
marg.| marg.| QUERITE  DOMINUM. O custodes meorum preceptorum qui ad mei {t. 3 : Erfurt, f. 286ra ; facsim., p. 427a} [Rusch, f. 286ra ] imitationem in mundo humiliati estis, qui iudicium Dei in mansuetudine operati estis querite iustum cui pater dedit omne iudicium, querite masuetum ut quidquid in vestra mansuetudine minus est ab eo qui fons mansuetudinis est impleatur.||

iudicium] + eius Weber
Querite iustum querite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini.
interl.| interl.| Ideo hoc, ut aliquo modo possitis vitare vos mansueti et iusti captivitatem que per Nabuchodonosor, vel Romanos inferenda est Iudeis que tanta erit ut potentissimas urbes Philistinorum vobiscum opprimat.||
marg.| marg.| QUERITE  DOMINUM. Allegorice. Querant mansueti Ecclesie Dominum ut in consummatione mundi, vel exitu uniuscuiusque protegantur contra iram Dei, quia diversi mali, diversis malis punientur, hoc dicit gaza quod dicitur fortitudo eius, id est omnes qui de fortitudine corporis gloriantur, in die ire Dei ad nihilum redigentur, ascalon, id est ponderata vel ignis homicida, in ira Dei mensuram sui sceleris sentient, et quia exarsit ad effundendum sanguinem non diripietur ut gaza, sed in solitudinem redacta ignibus gehenne usque ad pulverem cremabitur et azotus, id est ignis generationes, scilicet qui ardent libidnie et incendio generationis, non occulto iudicio, sed in meridie quo sancti plenam recipient claritatem, in tenebras proiicientur, et accaron, id est sterilitas vel eradicatio scilicet qui fructum non ferunt sed prava doctrina plurimos eradicant, ipsi quoque eradicabuntur.||
Numérotation du verset So. 2,4 
Quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient
interl.| interl.| non furto sed manifesta luce in captivitatem trahent
interl.| interl.| hoc sustinebit quod vocabulo sonat, interpretatur enim eradicatio||

Accaron Rusch Weber
Numérotation du verset So. 2,5 
Ve qu habitatis funiculum maris,
interl.| interl.| quorum possessio iuxta mare extenditur||
gens perditorum.
interl.| interl.| perditioni dedita||
Verbum Domini super vos
interl.| interl.| o||
interl.| interl.| comminatio||
Chanaan
interl.| interl.| scilicet||
terra Philistinorum
interl.| interl.| quod terra Philistinorum terra Chanaan sit nulli dubium est||
et disperdam te ita ut non sit inhabitator.
marg.| marg.| VE QUI  HABITATIS. Predicta vastitate quattuor magnarum urbium Palestine, ad ipsam provinciam generaliter sermo dirigitur et predicit eis : ve in adventu Babyloniorum, quia etiam illi qui iuxta mare habitant, tollentur per eos.||
marg.| marg.| VE QUI  HABITATIS. Tropologice. Vel in consummatione mundi, vel quotidie fit per ecclesiasticos viros comminatio Dei ad illos corrigendos qui cum deberent habitare in Iudea id est terra promissionis vel confessionis malunt habitare in mari et fluctibus seculi contundi, et dicuntur etiam terra Chanaan semper in moto suo, et Philistei cadentes potione, hos disperdit Deus de priori habitatione ut regio que prius continebat gregem perditum, incipiat esse ovile pecorum Christi, et Iudas, id est vera confessio habitet in funiculo maris, et cum mundi vespera advenerit, de multis vocatis pauci electi qui nunc reliqui vocantur de domo Iuda, pascent eos qui prius in mari pascebantur et qui prius erant in Ascalone, id est in quibus prius manabat ecruor interfectorum, ascalon enim ignis homicida dicitur, et hoc ideo quia Deus visitavit populum suum, et eos qui facile sophismatibus hereticorum decipiebantur, ad veritatis cognitionem reductos faciet inimicorum victores.||
Numérotation du verset So. 2,6 
Et erit funiculus maris
interl.| interl.| maritia regio possessio eorum qui de captivitate Babylonis revertentur||
requies pastorum et caule pecorum.
marg.| marg.| REQUIES  PASTORUM. In tantam venies vastitatem que letabaris in eversione Iudee, ut omnes urbes tue munitissime etiam ovilia pastorum sint.||
Numérotation du verset So. 2,7 
Et erit funiculus eius qui remanserit
interl.| interl. post captivitatem||
de domo Iuda.
interl.| interl.| de duabus tribubus||
Ibi pascentur
interl.| interl.| greges pecorum||
in domibus Ascalonis
interl.| interl.| quondam nobilis et superbe||
ad vesperam requiescent
interl.| interl.| post meridiem pastores facient greges suos accubare||
interl.| interl.| et hoc ideo||
quia visitabit eos
interl.| interl.| Iudeos||
Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum.
interl.| interl.| sub Zorobabel, sub quo etiam templum et civitas restituta erit||
Numérotation du verset So. 2,8 
Audivi opprobrium Moab
interl.| interl.| que nunc metropolis dicitur vel anopolis||
et blasphemias filiorum Ammon
interl.| interl.| que urbe Arabie secunda post philadelphia dicitur||
que exprobraverunt populo meo et magnificati sunt
interl.| interl.| eiectis Iudeis in terram eorum dilataverunt fines suos||
super terminos eorum.
marg.| marg.| AUDIVI  OPPROBRIUM. Post comminationem que facta est contra philistiim, nunc adversus Moab et filios ammon prophetia texitur eo quod iuncti Babyloniis vastaverunt sanctuarium Dei et subiugato populo Israel Deum blasphemaverunt. Nabuchodonosor enim subruta Iudea, circumiacentes urbes gentesque oppressit et qui putabant Iudam se habere subiectum, habuere conservum. Sub Iosia {t. 3 : Erfurt, f. 286rb ; facsim., p. 427b} [Rusch, f. 286rb ] ergo dum adhuc staret templum dirigitur prophetia contra insultatores, ut mala quondam populi Dei ceterarum gentium malo alleviarentur.||
marg.| marg.| AUDIVI  OPPROBRIUM. Allegorice. Per filios ammon et Moab Iudei et heretici notantur et ipsi enim videntur esse de genere abrae et effugisse incendium sodome et Gomorre et habitare in segor parva. Sed quia generatio eorum in tenebris est, et filii loth, id est a Deo declinantes et de incestis nuptiis, ideo filiis Iude id est veris confessoribus insultantes super possessionem illorum, suos terminos cupiunt magnificare. Confidentes enim in sophismatum subtilitate ecclesiasticam rusticitatem ontemnunt quasi indignam suis mysteriis, que quasi idola sibi confinxerunt Ideo ipsi erunt sicut sodoma et Gomorra. Videntur quidem in hoc quod gentiles non sunt de sodomis exisse, sed quia blasphemant, in sodomam relabuntur, et sunt spine ariditate vitiorum incendio preparate Sunt etiam multiplicitate vitiorum aceruus infatuati salis. Que ergo terram Ecclesie noluerunt possidere in eternum erunt destitute.||
Numérotation du verset So. 2,9 
Propterea
interl.| interl.| quia me blasphemaverunt||
vivo
interl.| interl.| per seipsum iurat qui vivus Deus cum alii mortui||
ego,
interl.| interl.| qui in populo meo patior iniuriam||
dicit Dominus Deus exercituum Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit
interl.| interl.| faciam ut Moab.
marg.| marg.| QUIA  MOAB UT. Vastate quidem sunt urbes Moabitarum et filiorum Ammon, sed non possunt dicere Iudei quod super eos deciderint pluvie sulphuris, vel quod redacte sint in favillam et cinerem, sed Iudei quando in historia artantur solent ad tempus sui messie referre vel refugere.||
marg.| marg.| Quotiens Sodoma et  Gomorra et Egyptus et Damascus nominantur, non de his dicitur provinciis quas oculis cernimus sed de aliis spiritalibus quibus sermo propheticus comminatur.||

Deus] om. Weber
et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi {t. 3 : Erfurt, f. 286rb; facsim., p. 427b} [Rusch, f. 286rb] salis et desertum usque in eternum.
interl.| interl.| destructionem regni eorum significat quia a Chaldeis subversi postea sub antiochis vel Ptolomeis vel tandem Romanis perpetuo iure servierunt||
Reliquie populi mei diripient illos, residui gentis mee possidebunt eos.
interl.| interl.| qui possum implere quod comminor||
Numérotation du verset So. 2,10 
Hoc enim eis veniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
marg.| marg.| Magnificati sunt. Magna clementia Dei contemnitur, blasphematur, termini eius peruaduntur. Ipse econtra mittit reliquias populi sui et in possessionem suam, traducit, disperdens omnia dogmata eorum, quibus destructis omnes gentes convertentur ad Dominum et adorabunt quem nesciebant unusquisque in loco suo.||

enim eis veniet] eis eveniet Weber
Numérotation du verset So. 2,11 
Horribilis Dominus super eos et attenuabit omnes deos terre et adorabunt eum viri de loco suo omnes insule gentium.
marg.| marg.| Horribilis Dominus. Non terreat hic horror quia non fundet sanguinem superborum et blasphemantium, sed attenuabit idola ut qui prius in errore Dei beneficia non senserant depressi necessitate sciant idola Nil prodesse, et sic adorent eam etiam omnes remotissime insule gentium.||

viri] vir Weber
Numérotation du verset So. 2,12 
Sed et vos Ethiopes interfecti gladio meo eritis.
interl.| interl.| non solum superiores gentes sed ethiopes et Assyrii et Ninive que speciosa dicitur in tempore venturi messie ponentur in solitudinem et ibi accubabunt omnes bestie terre||
marg.| marg.| Sed et vos. Duo superiora capitula et hoc tertium referunt Iudei ad adventum sui Christi quem putant futurum ut extruat Hierusalem et liberet populum suum de manu gentilium a quibus modo tenentur.||
marg.| marg.| Allegorice. Ethyopes sunt qui in vitia sunt demersi, qui etiam possunt ad meliora converti, ut nullus desperet de salute qui penitere voluerit. Unde et moyses ethiopissam duxit uxorem. Comminatur autem sermo propheticus his qui in vitiis permanentes tenebrarum colorem nolunt abluere, quod interficiendi sunt illo gladio qui vertitur ad custodiendam viam ligni vite, hec comminatio fit, ut timentes penam peniteant ne quod comminatur sustineant {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 428a} Unde in sequentibus dicet : ultra flumina ethiopie inde supplices mei deferent munus mihi. Extendet autem Deus manum inferentem supplicia ut aquilo, id est fridigi et duri sentiant penas. Percutiet etiam Assur id est diabolum arguentem atque conuincentem. Suggerit enim peccata et postea arguit peccatores, qui est princeps Assyriorum, et habet metropolim Niniven. Perdito autem principe mundi etiam Ninive, id est mundus cum suo principe in solitudinem redigetur, et nulli miserabilis erit Sed omnes ad ruinam eius sibilabunt, et movebunt manus.||
marg.| marg.| Si quis per Niniven Ecclesiam accipiat, de ultimis temporibus hec dici intelligat, quando regnante antichristo redigenda est in solitudinem et tradenda bestiis et passura que propheta describit, quando erunt homines se amantes etc.||
marg.| marg.| Hodie frustra quidam iactant se esse de speciosa Ecclesia, sed factis negant, in quibus vitiorum greges habitant et animalia ventri servientia, et bestie que corda eorum commedant, et onocrotalus vel cameleuntes qui habent varios colores, id est diversis vitiis inherentes et hericius spinosum animal habitat in cordibus eorum Coruus est immunda avis, in fesestra, id est in corporeis sensibus ut semper audiant, vel loquantur mala, hec omnia ideo patientur quia cum sint dediti malis operibus promittunt sibi beatitudinem et alios despiciunt, et ideo cubile fiunt bestiarum et ubi prius habitabant pater et filius et spiritus sanctus, et angeli ammistratorii, modo habent demones locum et angeli prius manentes in illis, sed modo transeuntes mirabantur et stupebunt, nec sustentabunt ruentem, sed levabunt manus removendo a sustentatione eorum.||
marg.| marg.| Si quis querat quomodo iuxta historiam ad tempora Nabuchodonosor hec prophetia eferatur ethyopibus etiam nuncupatis et Assyriis quibus medi et perse nihil fecerunt, legat historias, et inveniet Assyrios quoque et ethyopes medis fuisse subiectos, et Cambysis regnum et cyri potentiam et omnia que deinceps secuta sunt.||
Numérotation du verset So. 2,13 
Et
interl.| interl.| Dominus||
extendet manum suam super aquilonem
interl.| interl.| aquilonarem partem||
et perdet Assur et ponet speciosam
interl.| interl.| Ninivem||
in solitudinem et in invium et quasi desertum.
Numérotation du verset So. 2,14 
Et accubabunt in medio eius greges omnes bestie gentium
interl.| interl.| greges||
interl.| interl.| maligni spiritus omnia lacerantes||
et onocrotalus
interl.| interl.| onocrotalorum duo sunt genera, aliud aquatile aliud solitudinis||
marg.| marg.|+ Onocratulum : genus avis.| ||

Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], p. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B .

Codd. : Lux94 ; om. Rusch
et hericius in liminibus eius morabuntur. Vox cantantis in fenestra,
interl.| interl.| vel demones vel varias volucres ; intelligit que solent in desertis urbibus commorari||
corvus
interl.| interl.| loquax mundus||
in superliminari quoniam attenuabo robur eius
interl.| interl.| hec omnia solitudinis sunt iudicia||
Numérotation du verset So. 2,15 
interl.| interl.| Ninive quamvis quidam Iudeorum ad Babylonem hec referunt||
habitans in confidentia que dicebat in corde suo. Ego sum et extra me non est alia amplius. Quomodo facta est in desertum cubile bestie ?
interl.| interl.| vel vere in deserta urbe habitabant bestie, vel per bestias varie nationes signantur.||
Omni qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam.
marg.| marg.| Omnis qui transit. De diabolo et angelis eius hec possunt accipi, quia vastaverunt vineam que de Egypto translata fuerat, transeunt ergo per animam que templum Dei fuerat, et esse desiit et serpens sibilando venena sue malitie in ea evomit, et manus, id est opera movet. Unde Salomon : « Mors et vita in manibus lingue » id est in operibus.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (So. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber48.xml&chapitre=48_2)