initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<49. Aggeus>

<49.1 Incipit prologus in Aggeum prophetam>

prol.|   Ieremias propheta ob causam periurii Sedechie regis, ut ex historia secundi libri Paralipomenon indicatur, qui fidem promissam Nabuchodonosor regi Chaldeorum non servaverat, populum Israel refert cum memorato rege Israel expugnata Hierusalem, captivum in Babyloniam fuisse perductum. Sed cum memoratus populus multis temporibus idolatris serviendo etiam effusione sanguinis innocentium se graviter impiasset, volens Deus generationem universam eiusdem populi ob causas {t. 3 : Erfurt, f. 287va ; facsim., p. 430a} [Rusch, f. 287va ] memoratas penitus deperire septuaginta annorum captivitatem eundem populum in regno Chaldeorum statuit sustinere, hac ratione ut, completo numero novus populus immunis a memoratis peccatis ad renovationem Hierusalem perveniret. Sexagesimo itaque secundo anno regno Chaldeorum subverso, cui adhuc octo anni ad regnandum restabant, quod etiam sexta visio Danielis ostendit, propter causam sacrilegii que in eadem visione continetur fuisse extinctum, Darius qui Medis imperabat ut septima visio Danielis ostendit, memoratorum regno successit. Cuius primo anno regni, ut decima visio Danielis manifestat, Daniel supputatis annis videns appropinquare tempus reversionis que per Ieremiam fuerat promissa, orans tam pro se quam pro populo eandem promissionem a Deo postulabat impleri. Cui per angelum Gabrielem in eadem visione iuxta preces eiusdem universa esse completa Deus dixit. Nam moriente supradicto rege Medorum et succedente in regno Cyro rege Persarum, promissione Dei completa, per eundem regem populum Israel in Hierusalem reductum, historia secundi libri Paralipomenon et initium Esdre10  confirmant. Cumque a populo Israel et a11  senioribus Dei templum edificari cepisset, mortuo Cyro rege ac regnante Dario rege Persarum qui memorato Cyro12  successerat, vicine gentes civitatis Hierusalem (ut idem Esdras refert) restaurationem templi et civitatis13  impedire ceperunt. Qua ratione detentus14  populus Israel restaurationem supradictam15  templi Domini necdum iuxta promissionem concessam esse credebat. Propter quod in secundo anno regni memorati Darii regis Persarum Aggeus propheta a Deo missus ad16  Zorobabel qui de tribu Iuda erat, qui potestatem regni suscepturus erat. et Iesum filium Iosedech summum sacerdotem admonet et17  ut credant completo numero annorum tempus restaurationis Hierusalem advenisse. Hoc etiam addito, ne incredulitatem populi vellent imitari de quo Deus dixit per eum18  . Populus dicit19  nondum venit tempus {t. 3 : Erfurt, f. 287vb ; facsim., p. 430b} [Rusch, f. 287vb ] ut edificetur domus Dei. Omnia autem que textu huius prophetie continentur reversionem populi, edificationem templi, renovationem civitatis, observantiam sacerdotalem et interitum regnorum exterorum20  significant.21 

a De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.10, p. 142. Repertorium biblicum, n° 538.

21 Codd. : Rusch Bruyne . Rusch concordat cum Bruyne (Préfaces, XI, n° 6.10, p. 142) sed discedit quasi ab omnibus lectionibus variantibus codicum eiusdem editionis (T R M= Berlin, Phillipps 1659 θ = Paris, BnF, lat. 9380).
1 ex] om. Bruyne | 2 s. l.] inv. Bruyne | 3 indicatur] indicat Bruyne | 4 Israhel] om . Bruyne | 5 innocentium] innocenti Bruyne | 6 numero] + annorum Bruyne | 7 immunis] om. Bruyne | 8 Danielis] om. Bruyne | 9 dixit Bruyne (R) Rusch ] edixit Bruyne | 10 Esdre] + prophete Bruyne | 11 a] om. Bruyne | 12 Cyro] om. Bruyne | 13 civitatis] + resistendo Bruyne | 14 detentus] deterritus Bruyne | 15 restaurationem supradictam] reparationem supradicti Bruyne | 16 ad] om. Bruyne | 17 et] om. Bruyne | 18 dixit per eum] per eum dixerit Bruyne | 19 dicit] hic dixit Bruyne | 20 exterorum] gentium exterararum Bruyne |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Agg. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber49.xml&chapitre=49_)