initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<50. *Zacharias*>

<50.1> Incipit prologus in Zachariam prophetam

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 289va ; facsim., p. 434a } [Rusch, f. 289va ] In anno secundo Darii, regis Medorum, Aggeum et Zachariam prophetasse lectiones eorum declarant. Sed hac de causa Aggeus, Zacharie in ordine prophetarum prelatus videtur quod eum duobus mensibus, ut predicte lectiones ostendunt, in prophetia precessisse invenitur. Ad restaurationem etiam templi precepto Domini populum animasse Esdras refert dicens : « In secundo anno Darii regis propheverunt Aggeus et Zacharias, filius Addo prophete super Iudeos qui erant in Iudea et in Hierusalem, in nomine Dei Israel super eos. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech et principes eius edificare inchoaveruntque templum Dei quod10  est in Hierusalem. Quibus cum adessent11  prophete exhortatione sua adiuverunt eos. Nam et populum Israel ab imitatione paternorum delictorum per suam commonitionem idem propheta cupiens revocare verbis lectione comprehensis usus est : Vidi nocte et ecce vir ascenderat super {t. 3 : Erfurt, f. 289vb; facsim., p. 434b} [Rusch, f. 289vb] equum rubeum et cetera. Vidit propheta virum equo rubeo sedentem et stantem in medio myrteti umbrosi. Cuius visionis hec solutio est secundum Hebreorum traditionem12   : vir ascendens super13  equum rubeum, licet angelus intelligatur, tamen quia predicti coloris equum conscendere visus est, vindictam sanguinis in eam gentem signat proferendam14  que populum Israel in captivitatem redegerat. Nam et Isaias propheta per ruborem vestimentorum inter gentes vindictam cum sanguine a Deo proferendam demonstans his verbis usus est dicens :"Quis est iste qui venit ex Edom, rubor vestimentorum eius ex Bosor"etc.15  Stantem vero16  in medio myrteti umbrosi17  quod dixit letitiam populo affuturam per myrteti18  significationem voluit designare. Eius ligni Moyses in libro19  Levitico cum faceret mentionem ait :"Accipietis die primo20  fructus ligni speciosi" ut letitiam populi per21  bene olentis ligni et22  speciosi umbraculum23  demonstraret. Sed hanc visionem que liberationem populi et vindictam de adversariis futuram demonstrat, ob hoc24  noctu propheta se vidisse memoravit quia popululum Israel in prima liberatione de terra Egypti noctu discessisse constabat. Cuius exempli quia25  presens populus aliquam partem in se retinere videbatur26  liberatio eiusdem ac reditus captivitatis de terra Chaldeorum per noctem prophete est revelata27  . 28 

a Cf. Is. 63, 1.
b Lv. 23, 40 : « Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrime spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et letabimini coram Domino Deo vestro ».
c De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.11, p. 143 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 539.

28 Codd. : Nal3245 (praeter cacogr. ) Rusch Bruyne . Rusch concordat cum Bruyne (Préfaces, XI, n° 6.11, p. 143) sed discedit quasi ab omnibus lectionibus variantibus codicum eiusdem editionis (T R M= Berlin, Phillipps 1659 θ = Paris, BnF, lat. 9380).
1 Incipit... prophetam] Incipit prephatio sancti Ieronimi in Zacharias propheta Nal3245 | 2 In anno secundo Rusch ] Anno secundo Bruyne (T), Secundo anno Nal3245 Bruyne | 3 eorum Rusch ] eorundem Nal3245 Bruyne | 4 ut predicte] et predictorum Nal3245 | 5 prophetia] prophetiam Nal3245 Bruyne (R) | 6 Ad restaurationem... Domini Rusch Bruyne (θ² etc.)] om. Nal3245 Bruyne (θ* M) | Domini] Dei Bruyne | 7 prophetaverunt Bruyne (R) Rusch ] prophetarunt Bruyne , Persarum Nal3245 | 8 prophete Rusch ] propheta Nal3245 Bruyne (M) | 9 Dei Bruyne (RM²) Rusch ] om. Nal3245 Bruyne | 10 edificare…. templum ... quod Rusch ] inchoaverunt edificare domum (templum T) Dei quae Nal3245 Bruyne | 11 adessent Rusch Bruyne ] audissent Nal3245 | 12 secundum Hebreorum traditionem] om. Nal3245 Bruyne | 13 super Rusch ] om. Nal3245 Bruyne | 14 signat ! pr. Rusch ] significat offerendam Nal3245 Bruyne | 15 Nam et Isaias propheta… ex Bosor", etc. Rusch ] om. Bruyne | 16 Stantem vero Rusch Bruyne ] Statim Nal3245 , Statim vero Bruyne (T θ) | 17 umbrosi Bruyne 1 M) Rusch ] obumbrantis  Bruyne (sic θ2 F), umbrantis Nal3245 Bruyne 1 M) | 18 per myrteti Rusch ] p. myrtae Bruyne , p. myrti Bruyne (T M²), mirtete Bruyne (R), mirteti Nal3245 | 19 libro] om. Nal3245 Bruyne (θ M) | 20 primo] prima Nal3245 Bruyne | 21 per Bruyne (θ R) Rusch ] Bruyne | 22 et] om. Nal3245 Bruyne | 23 speciosi Rusch Bruyne ] om. Nal3245 | umbraculum Nal3245 Bruyne (θ) Rusch ] umbraculo Bruyne | 24 hoc Rusch Bruyne ] om. Nal3245 | 25 quia] om. Nal3245 Bruyne | 26 vibebatur Bruyne (M) Rusch ] videtur Bruyne , videretur Bruyne (R) | 27 prophete est revelata Rusch Bruyne ] vel praem. Nal3245 , + profectus est. Explicit prefatio Nal3245 Bruyne (M) |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_)