initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<50. Zacharias**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Za. 1,1 
In mense octavo,
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 289vb ; facsim., p. 434b } [Rusch, f. 289vb ] IN MENSE  OCTAVO. Cyrus rex Persarum qui Chaldaeorum imperium destruxit, primo anno regni sui quinquaginta circiter millia hominum captivorum de Babylone remisit in Iudeam, et vasa que Nabuchodonosor abstulerat reddidit, et templum reedificari precepit, principesque revertentium constituit Zorobabel et Iesum magnum sacerdotem. Cyro qui triginta annis regnavit in Persis apud Massagetas interfecto a Tamira regina Massagetarum, Cambyses filius Cyri successit in regnum, qui expletis octo annis, duos magos fratres habuit successores, quibus occisis a populo Darius filius Istapis rex Persarum constitutus est. Cuius regni anno secundo factus est sermo Domini ad Zachariam filium Barachie filii Addo. Ergo a primo anno Cyro usque ad secundum annum Darii supputantur anni quadraginta in quibus tantum altare fuerat extructum, et iacta fundamenta templi, vicinis in circuitu nationibus et Cambyse rege Persarum opus prohibentibus sicut Esdras scribit. Secundo ergo anno Darii Aggeus et Zacharias ceperunt exhortari populum ad restaurationem templi tanto tempore intermissam.||
marg.|

1 In] om. NAL3245
in anno secundo Darii, factum est
interl.| interl.| in Zacharia||

Darii NAL3245 Cor3 (hebr. antiq. non habent regis) Rusch Weber] + regis ΔL Ed1455 Ed1530 Clementina
verbum Domini
interl.| interl.| Quod"erat in principio apud Deum". ||

Io. 1, 2.
ad Zachariam
interl.| interl.| memoria Domini interpretatur||
filium Barachie
interl.| interl.| benedictio Domini interpretatur||
filii Addo prophetam dicens :
interl.| interl.| mystice qui addo testimonium eius interpretatur||
marg.| marg.| Zacharias ‘memoria Domini’, Barachia ‘benedictio Domini’, Addo ‘testimonium eius’. Quoniam ergo populus ab edificatione templi prepeditus, memoriam tamen Dei habebat, et propter memoriam benedictionem, {t. 3 : Erfurt, f. 290ra ; facsim., p. 435a } [Rusch, f. 290ra ] et propter benedictionem testimonium, ideo Zacharias filius Barachie, filius Addo ad consolationem populi mittitur.||
marg.| marg.| ADDO. Ipse est Ananias qui missus est ad Ieroboam filium Nabaioth, sub quo altare dirutum est et manus eius aruit, rursumque et restituta est ad preces eius.||

Cf. 2Par. 12, 15 ; 3Rg. (1Rg.) 13, 1-6.

filii ΦO ΘAMG S² ΨD ΩSJ* Ed1455 Rusch Clementina] filium ΦP* S* NAL3245 ΩM Cor2 Weber
Numérotation du verset Za. 1,2 
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia
interl.| interl.| punivit illos qui per prophetas ammoniti nolebant corrigi||
interl.| interl.| qui non corripiuntur||
marg.|
marg.| marg.| IRATUS  EST  DOMINUS. Ira Dei non perturbationem eius significat qui non irascitur, sed eorum peccata in quos desevit, nec iratus ulciscitur sed corripit ut emendet. Unde : « Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me » et alibi : « Corripe nos, Domine, verumtamen non in furore tuo sed in misericordia ».||

Ps. 6, 1.
Ier. 10, 24.

iracundia Ω Rusch Weber] + magna ΔM² Λ L² ΦR² ΨD NAL3245 cum Hieronymo
ne in] corr., non sum Rusch
Numérotation du verset Za. 1,3 
et
interl.| interl.| tamen||
dices ad eos :
interl.| interl.| o Zacharia||
Hec dicit
interl.| interl.| quamvis iratus||
Dominus exercituum :
interl.| interl.| non homo, non Zacharias||
interl.| interl.| qui timendus est||
interl.| interl.| in hebreo : sabaoth ||
marg.| marg.| HEC  DICIT  DOMINUS. Notandum quod in paucis versiculis et brevibus sententiis in Aggeo et Zacharia semper additur :  dicit Dominus exercituum, ut sciant Deum esse qui precipit et adversus regis imperium et hostes circumfrementes ad edificationem templi hac fiducia concitentur.||

Dominus] + Deus Nal3245
Convertimini ad me
interl.| interl.| reversi de Babylone||
marg.| marg.| CONVERTIMINI AD. Precipit ut reversi de Babylonia convertantur ad Deum, et Deus convertatur ad eos ne sustineant filii quod patres pro peccatis eorum sustinuerunt.||
ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum.
interl.| interl.| Unde : accedite ad Dominum et accedet ad vos. Et e contra : recessistis a me, et ego recessi a vobis.||

Cf. Ps. 33, 6 :"Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestre non confundentur".
Cf. Mal. 3, 7 :"A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis; revertimini ad me et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur ?"

ait Rusch Weber] dicit X A O ΘSAMG S Q ΓA ΩS
Numérotation du verset Za. 1,4 
Ne sitis sicut patres vestri
interl.| interl.| similes in pena si in culpa, quasi : facite vobis periculum in aliis||
ad quos
interl.| interl.| corrigendos||
clamabant
interl.| interl.| aperte||
prophete priores
interl.| interl.| quia tunc temporis Isaias, Osee, Ioel et alii||
dicentes : Hec
interl.| interl.| hoc scilicet||
dicit Dominus exercituum :
interl.| interl.| cui resistere insanire est||
Convertimini
interl.| interl.| ad Dominum||
de viis
interl.| interl.| actionum||
vestris malis et de cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque attenderunt ad me dicit Dominus.
interl.| interl.| non loquentes prophetas, sed me qui eram in prophetis contemnebant||

de X ΠL Φ O ΘAMG E ΓA ΨD Cor2 (hebr. antiq. habent utrobique de) Nal3245 ΩM ΩS ΩJ² Ed1530 Clementina Rusch] om. Cor3 (hebr. antiq. non habent) Weber neque Nal3245 Rusch Weber] nec ΩS, et non ΩJ
Numérotation du verset Za. 1,5 
Patres vestri ubi sunt ?
interl.| interl.| Qui noluerunt converti||
Et prophete numquid in sempiternum vivent ?
interl.| interl.| pseudo qui deceperunt eos||
Numérotation du verset Za. 1,6 
Verumtamen verba mea et legitima mea que mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros et conversi {t. 3 : Erfurt, f. 290rb ; facsim., p. 435b} [Rusch, f. 290rb ] sunt et dixerunt : sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras
interl.| interl.| sic||
fecit nobis ?
marg.|
Numérotation du verset Za. 1,7 
In die vicesima et quarta undecimo mense sabath,
interl.| interl.| tertio, scilicet post octavum in quo prima visio facta est||
marg.|
marg.| marg.| Sabath interpretatur virga et signat austram correptionem qua populus adhuc deprimebatur.||
in anno secundo Darii,
interl.| interl.| iterum||
factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachie, filium
interl.| interl.| alias : filii ||
Addo prophetam dicens :
Numérotation du verset Za. 1,8 
Vidi per noctem
marg.| marg.| VIDI  PER  NOCTEM. Antequam populus Dei duceretur in captivitatem et Hierusalem destrueretur, Moyses facie ad faciem, Isaias « super thronum excelsum et elevatum Dominum » videbant, sed populo sub gravi servitute constituto, hec visio nocte facta refertur.||
marg.|

Cf. Ex. 33, 11.
Is. 6, 1.
et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta que erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi.
marg.| marg.| ET ECCE  VIR. Hunc virum putant Hebrei Michelem angelum, qui ultor sit peccatorum in Israel, et  stabat inter myrteta que erant in profundo scilicet inter prophetas et sanctos qui erant in profundo captivitatis populi. Hunc virum sequebantur equi rufi varii et albi. Quidam ordine mutato per albos significant Persas et Medos sub quibus captivitas dimissa et templum instauratum est. Per varios Macedones, quorum quidam amici, alii persecutores fuerunt. Per rufos romanos sanguineos et cruentos qui populum occiderunt et templum subverterunt. Alii sequences ordinem littere, virum qui ascendit super equum rufum et ceteros qui sequuntur quattuor regna interpretantur. Primum et secundum sanguinarum Assyrios et Chaldaeos, quorum primi decem tribus sub Salmanasar duxere captivas, secundi Iudam et Beniamin incensa Hierusalem et templo subverso. Tertios et quartos varios et albos, Medos et Persas, quorum alii clementes ut Cyrus et Darius filius Istapis, et Assuerus quem greci Artaxerxen vocant. Alii crudeles, ut Cambyses et ceteri.||
Numérotation du verset Za. 1,9 
Et dixi : Qui10  sunt isti domine mi ?
interl.| interl.| ignorans quid viderim, volebam scire11  rationem mee visionis| 12  ||

12  Codd. : BSG65 , f. 64rb ; Rusch

10  Qui] quid Weber
11  ignorans... scire] ignorant Iudei quid volebant scire nolens (volens ?) BSG
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sunt13  hec.

13  sunt] sint Weber
Numérotation du verset Za. 1,10 
Et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit :
interl.| interl.| angelo qui loquebatur mecum reticente||
Isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram.
interl.| interl.| Ista sunt regna quibus precepit Dominus, ut terram sue subiicerent potestati||
Numérotation du verset Za. 1,11 
Et responderunt
interl.| interl.| angeli qui regnis et nationibus presidebant||
angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt : Perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur
interl.| interl.| plena hominibus||
et quiescit.
marg.| marg.| ECCE  OMNIS  TERRA. Omnia sub nobis regna tuta sunt et pacata, nec aliqua premuntur angustia. Ex responsione illorum, angelus qui interpellat pro Israel accipit occasionem precandi pro populo, et dicit : cum totus orbis quietus sit et pacatus, quare Domine non misereris Hierusalem, maxime cum secundum promissa tua tempus captivitatis expletum sit ?||
Numérotation du verset Za. 1,12 
Et respondit angelus14  et dixit : Domine exercituum usquequo {t. 3 : Erfurt, f. 290va ; facsim., p. 436a } [Rusch, f. 290va ] tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es ? Iste iam15  septuagesimus annus est.

14  angelus] + Domini Weber 15  iam] om. Weber
Numérotation du verset Za. 1,13 
Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona,
interl.| interl.| de futurorum promissione||
verba consolatoria.
interl.| interl.| de presentium necessitate||
Numérotation du verset Za. 1,14 
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama dicens :
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 290va ; facsim., p. 436a} [Rusch, f. 290va ] CLAMA  DICENS. Ecce verba bona et consolatoria quibus precipitur propheta clamare.||
Hec dicit Dominus exercituum. Zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno.
marg.| marg.| ZELATUS  SUM  HIERUSALEM. Cum Hierusalem ab amore meo deficeret, ego sicut sponsus amator castitatis, per moderata flagella eam ad castitatem mee dilectionis revocare volebam, si non amassem non zelassem. Unde ex opposito per Ezechielem dicitur ex toto despicienti virum : « Iam non irascar tibi et zelus meus recessit a te ».||
marg.| marg.| ZELATUS  SUM  HIERUSALEM. Hierusalem visio pacis, Sion speculatio sive specula. Hec est que non bella seculi, nec humana et terrena, sed pacem et concordiam sanctorum celorumque excelsa desiderat. Cui propter vitia et refrigescentem caritatem quotidie irascens Dominus, tradit eam persecutoribus. Adversarii vero adimplentes suam crudelitatem, non Dei voluntatem, a porta usque ad portam implent eam cruore occisorum. Sed Dominus ex misericordia se eam reedificaturum promittit, et perpendiculum vel funiculum secundum mensuram et ordines singulorum in ea esse tendendum. Templum autem est corpus Domini quod passione destruxerunt impii, sed in resurrectione suscitatum est, quod fuit seminarium, et exordium omnium domorum de quibus Apostolus loquitur : « Vos estis templum Dei et Spiritus sanctus habitat in vobis ».||

Ez. 16, 42.
1Cor. 3, 16.
Numérotation du verset Za. 1,15 
Et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum. Ipsi vero adiuraverunt16  in malum.
marg.| marg.| SUPER  GENTES. Isti sunt equi quos supra nominavit equos rufos albos et varios, quibus tradidit Iudeos ad corripiendum, sicut pedagogo filium. Ille vero gentes Dei consilium ignorantes, punierunt ut hostes, seuieruntque in traditos.||

16  adiuraverunt] adiuverunt Weber
Numérotation du verset Za. 1,16 
Propterea hec dicit Dominus :
interl.| interl.| quia adversarii plusquam volueram depresserunt quam zelabam ideo revertar||
Revertar ad Hierusalem in misericordiis,
interl.| interl.| non in una misericordia sed in multis||
domus mea
interl.| interl.| id est templum||
edificabitur in ea
interl.| interl.| sub Zorobabel et Iesu filio Iosedech||
ait Dominus exercituum, et perpendiculum
interl.| interl.| cementariorum||
extendetur super Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,17 
Adhuc clama dicens :
interl.| interl.| non vocis intensione sed mentis||
marg.| marg.| ADHUC  CLAMA. Angelus qui dixerat prophete :  Clama, adhuc impellit clamandum.||
Hec dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates mee bonis et consolabitur adhuc Dominus17  Sion
interl.| interl.| quas vides Babylonio igne vastatas, sed rursum omnibus bonis abundabunt et presentibus bonis preteritam miseriam consolabitur Deus||
marg.| marg.| CIVITATES. Allegorice. Civitates Ecclesie vel anime sanctorum quibus vera bona. Unde : « Credo videre bona Domini in terra viventium ». His bonis post incendia persecutionis que a gentilibus vel hereticis Ecclesie pertulerunt pace reddita affluvnt in multitudine virtutum, et que abiecte erant pro culpa, nunc edificate in virtutibus consolationem habent spe eternorum.||

Ps. 26, 13.

17  adhuc Dominus] inv. Weber
et eliget adhuc Hierusalem.
interl.| interl.| quam paulo ante proiecerat||
Numérotation du verset Za. 1,18 
Et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua.
marg.| marg.| ET ECCE  QUATTUOR  CORNUA. Consuetudo Scripturarum est per cornua regna significare. Hec quattuor cornua intelliguntur quattuor gentium regna. Unum Babyloniorum quod iam preterierat, quando hec visio cernebatur. Secundum Medorum et Persarum quod tunc instabat. Tertium Grecorum {t. 3 : Erfurt, f. 290vb ; facsim., p. 436b} [Rusch, f. 290vb ] et Macedonum. Quartum Romanorum. Ista cornua  ventilaverunt et disperserunt Iudam.  Quattuor fabri intelliguntur angeli qui obedientes Deo reedificant quod gentes disperserant.||
marg.| marg.| Allegorice. Per quattuor cornua que regnant contra populum Dei quattuor passiones et perturbationes animi signantur. Unde : « Hi metunt cupiuntque gaudentque dolentque ». Contra has quattuor fabri et quasi boni medici non cernuntur a propheta. Per se enim videre non poterat, sed ostenduntur a Deo, quattuor scilicet virtutes, prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia. He virtutes edificant quidquid vitia destruunt. Sancti quoque qui hec remedia possidentes Ecclesiam instaurant fabri appellantur. Unde Apostolus : « Ut sapiens architector fundamentum posui ». Vel  quattuor fabri evangeliste qui oppressum  Israel id est sensum videntem Deum, et  Iudam id est Deum confitentem, et  Hierusalem id est pacis visionem in pristinam sedem restituunt et quos gentes vitiorum disperserant retrahunt ad salutem.||

Vergilius, Aeneis, 6.733.
1Cor. 3, 10.
Numérotation du verset Za. 1,19 
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me ? Quid sunt hec ? Et dixit ad me : Hec sunt cornua que ventilaverunt Iudam et Israel et Hierusalem.
interl.| interl.| non omnes simul sed sibi invicem succedendo||
Numérotation du verset Za. 1,20 
interl.| interl.| non ego conspexi||
quattuor fabros.
interl.| interl.| destructores malorum, edificatores bonorum||
Numérotation du verset Za. 1,21 
Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait dicens : Hec sunt quattuor18 
interl.| interl.| quidem||

18  quattuor] om. Weber
cornua que ventilaverunt Iudam per singulos vicos19  et nemo illorum20 
interl.| interl.| intantum quod nemo ||

19  vicos] viros Weber 20  illorum] eorum Weber
levavit caput suum.
interl.| interl.| tanto malorum pondere depressus||
Et venerunt isti
interl.| interl.| scilicet isti fabri||
deterrere ea
interl.| interl.| regna||
ut deiciant cornua gentium
interl.| interl.| subiiciant Deo||
que levaverunt cornua21  super terram Iuda
interl.| interl.| super populum Dei.||

21  cornua] cornu Weber
ut dispergerent eam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_1)