initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<50. *Zacharias*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Za. 11,1 
Aperi, Libane,
interl.|  ut intret romanus exercitus
marg.|  APERI  LIBANE. Predicta captivitate israelitici populi per Assyrios et Babylonios, supposuit etiam de restauratione templi, et sequenti populi felicitate, nunc transit ad ea que per Romanos facta sunt in templo et Hierusalem, propter vindictam sanguinis Christi. Per Libanum itaque templum significatur quod apertum est, ut intret Romanus exercitus. Per nomina arborum que supponuntur significantur principes et sacerdotes illius populi.
portas tuas
interl.|  templum a Zorobabel instauratum.
et comedet ignis cedros tuas.
interl.|  vel ignis cuncta vastabit vel hostilis impetus duces et sacerdotes consumet.

comedet] comedat Weber
Numérotation du verset Za. 11,2 
Ulula, abies,
interl.|  sacerdotes et principes mutua se deploratione lugeant.
quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt.
interl.|  quod obscure posuerat manifestius exponit.
Ululate quercus Basan
interl.|  confusionis et ignominie.
quoniam succisus est saltus munitus.
interl.|  quia templum quod inexpugnabili firmitate erat constructum a Romanis est deletum.
Numérotation du verset Za. 11,3 
Vox ululatus pastorum
interl.|  auditur
marg.|  VOX  ULULATUS  PASTORUM. Per aliam methaphoram quos magnificos vocaverat nunc pastores, id est principes et doctores, vocat quos invitat ad luctum quia magnificentia eorum vastatur, id est templum de quo gloriabantur.
quoniam vastata est superbia
interl.|  alias : magnificentia

quoniam] quia Weber superbia] magnificentia Weber
eorum, vox rugitus leonum
interl.|  quos prius arbores postea pastores nunc leones vocat qui plorant destructo templo in quo nutriebantur quidam iusti et potentes et bellatores quasi leones.||
marg.|  VOX  RUGITUS. Sicut altitudinem templi iuxta situm Iudee terre altitudini Libani comparavit, quia Libano in terra promissionis nihil est excelsius aut nemorosius, sic Iordani qui maximus in Iudea est iuxta quem morantur leones, fremitum iungit leonum propter ardorem sitis, vel ob deserti viciniam. Unde dicitur : « Ascendit leo de Iordane », id est Nabuchodonosor, contra Hierusalem de sedibus suis, tamquam leo de cubili.   Vox ergo   leonum , id est frementium Romanorum, auditur contra Hierusalem.

Ier. 4, 7.
quoniam vastata est superbia Iordanis.
interl.|  aque decurrentis
Numérotation du verset Za. 11,4 
Hec dicit Dominus Deus meus : Pasce
interl.|  o Zacharia
marg.|  HEC  DICIT  DOMINUS. Quia apertus est Libanus et omnis superbia Iordanis vastata, idcirco hec dicit Dominus Deus meus :   Pasce pecora occisionis , id est nunc interim nutriantur, et crescat quia postea ab hostibus occidendus est quasi oves et pecora.
marg.|  Quicumque doctores tam in veteri Testamento quam in novo negligentius agunt, et minimis scandalizant, ipsi pecora occisionis nutriunt, nec compatiuntur super illos, sed vendunt sibi creditos, et ex mortibus aliarum divitias consequuntur, laudantes eos qui predam agunt, miseris et iniquis benedicentes.
marg.|  Nec mirum si hostes occidebant et vendebant, cum ipsi eorum pastores non {t. 3 : Erfurt, f. 296rb ; facsim., p. 447b} [Rusch, f. 296rb ] pepercerunt eis, et pro culpa eorum grex lupis traditus est.
pecora occisionis
Numérotation du verset Za. 11,5 
que qui
interl.|  Romani
possederant
interl.|  iure victorie
occidebant
interl.|  immisericorditer
et non dolebant
interl.|  pro tanta crudelitate
et venundabant ea
interl.|  quosdam reservabant non propter clementiam sed propter pretium

venundabant] vendebant Weber
dicentes : {t. 3 : Erfurt, f. 296rb ; facsim., p. 447b} [Rusch, f. 296rb ] Benedictus Dominus, divites facti sumus
interl.|  hoc dicebant Romani. Iudei Deum peccatis suis offenderunt ideo oppressimus eos et pretio eorum divites facti sumus.
et pastores eorum non parcebant eis.
Numérotation du verset Za. 11,6 
Et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus.
interl.|  quia pastores eorum non parcebant eis , et ideo   ego non parcam habitatoribus Iudee.
Ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui
marg.|  ECCE  EGO  TRADAM. Post eversionem templi que ideo accidit quia per .quadraginta duo annos penitere noluerunt, traditi sunt unusquisque   in manu proximi sui quia mutua se nece trucidabant.
marg.|  ECCE  EGO  TRADAM. Quando Hierusalem obsidebatur a Romanis tanta inter ipsos Iudeos erant bella, et discordie civiles, ut in tres partes populus divideretur, sicut in historiis legitur.
et concident terram et non eruam de manu eorum,
marg.|  ET  CONCIDENT, id est destruent Romani omnem terram et universas urbes Iudeorum,   et non eruam eos de manu Romanorum, sed sub eis eterna captivitate deprimentur.   Et depascam pecus occisionis , ut semper Iudei nutriantur ad mortem. Quia Domini est sententia.   O vos   pauperes , id est iusti de Israel qui suscepistis Dei Filium, audite que dicuntur, et sequentis capituli sacramenta cognoscite.
Numérotation du verset Za. 11,7 
et depascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis, et assumpsi mihi duas virgas.
interl.|  ad regendum
marg.|  ET  ASSUMPSI  MIHI. Quia superius dixerat irreparabilem vastitatem templi et Hierusalem, quia poterat hoc videri de solo iudaico populo dictum qui interfectis prophetis etiam ipsum Dei filium occidit dicens : « Sanguis eius super nos et super filios nostros », nunc creator universitatis exponit mysteria sui orbis dicens se habuisse   duas virgas et in illis vinctum populum pavisse.
marg.|  ET  ASSUMPSI  MIHI. Creator ut pastoris habitum demonstraret assumsit virgas duas vel baculos.   Unam vocavit decorem , id est omne humanum genus, instaurato mundo sub Noe antequam peccatis sorderet sua benedictione protexit. Et ideo vocatio cunctarum gentium decora dicitur, quia nihil iustius quam ut omnium patrem omnes invocent aequaliter ab eo geniti.   Et alteram vocavi funiculum . Cum essent termini gentium iuxta numerum angelorum Dei : « Iacob fuit populus Dei, et funiculus hereditatis eius ».   Et pavi gregem Israel et cum Israele totum humanum genus.   Et succidi etc.   tres pastores , Moyses et Aaron et Maria, quorum Maria in primo mense qui Nisan dicitur mortua est in deserto Sin, et in eodem loco, et in eodem mense propter aquam contradictionis Moyses et Aaron condemnati sunt, ne intrarent in terram promissionis, sic factum est ut de tribu Iuda presenti morte succiderent duo sententia future mortis.   Et contracta est anima mea in eis super tres pastores quos preposueram gregi meo.   Siquidem et anima eorum variavit in me, quia non glorificaverunt me ad aquam contradicitonis. Vel populus variis modis contra me pugnavit, huc et illuc inter me et idola fluctuans. Ideo indignatus dixi ad Moysen : « Non pascam vos », sed   quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur . Corpora omnium ruant in solitudine et versi in seditionem quasi bestie mutuis sacerentur morsibus nullusque terram promissionis intret.

Mt. 27, 25.
Dt. 32, 9.
Cf. Nm. 20, 1.
Ex. 32, 10.

depascam] pascam Weber
Unam vocavi Decorem
interl.|  humanum genus
et alteram vocavi Funiculum
interl.|  scilicet Iudeos

Funiculum] Funiculos Weber
et pavi gregem.
Numérotation du verset Za. 11,8 
Et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis. Siquidem et anima eorum variavit in me.

et] om. Weber
Numérotation du verset Za. 11,9 
Et dixi : Non pascam vos. Quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.

devorent] vorent Weber
Numérotation du verset Za. 11,10 
Et tuli virgam meam
marg.|  ET  TULI  VIRGAM. Assumpto Israele qui funiculus est Domini, totius {t. 3 : Erfurt, f. 296va ; facsim., p. 448a} [Rusch, f. 296va ] orbis nationes a cultu Dei separate idola coluerunt.
que vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem fedus meum quod percussi cum omnibus populis
interl.|  exponit quid per virgam decoram intellexerit scilicet omnes nationes que a Deo abiiciuntur.
Numérotation du verset Za. 11,11 
interl.|  quando assumptus est Israel
Et cognoverunt sic pauperes gregis
interl.|  populus Israel
qui custodiunt mihi,
interl.|  mandata mea ad meum honorem.
quia verbum Domini est.
interl.|  voluntas Dei est abiicere gentes negantes et in Abraam assumere Israel confitentem.
Numérotation du verset Za. 11,12 
Et dixi ad eos : Si bonum est
interl.|  si placet libero arbitrio
in oculis vestris afferte mercedem meam.
interl.|  quia vos paucos assumpsi et gentes abiieci, servate mea precepta.
interl.|  si non vultis reddere mercedem nec meo nomine censeri, aperte renuite facite quod vultis.
Et si non quiescite et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
interl.|  qui dixerunt :"Omnia que precepit Deus faciemus", postea triginta argenteos dederunt Iude proditori pro meo sanguine.
marg.|  ET  APPENDERUNT. Iudei malitiosi interpretantur, per   triginta argenteos triginta mandata legis que facere iubebantur, et rursum triginta sex alia que prohibebantur, et dicitur eis ut argentum mandatorum Domini reddant Deo suo plaste et factori, quod quia facere noluerunt proiecti sunt.

Ios. 1, 16.
Cf. Mt. 26, 47-50.
Numérotation du verset Za. 11,13 
Et dixit Dominus ad me :
interl.|  Pater ad Filium vel Deus ad prophetam.||
Proiice
interl.|  non dicit depone, sed proiice ut iudicio fictoris merces Domini ponderetur.
illos ad statuarium
interl.|  alii conflatorium

illos] illud Weber
decorum pretium quo10  appretiatus sum ab eis. Et
interl.|  ait Dominus per prophetam

10  quo] quod Weber
tuli triginta argenteos
interl.|  sicut mihi fuerat imperatum
et proieci illos in domo Domini ad statuarium.
interl.|  "Proiectis argenteis in templo, abiens laqueo se suspendit".
marg.|  PROIICE  ILLOS  AD  STATUARIUM. Statuarium vel statarius, pondus. Inde statuarius, id est ponderator.
marg.|  AD  STATUARIUM, id est ad fusorem statuarum, quod alii plasten dicunt, idest fictorem vel figulum, ubi omnium creator de pretio iudicet, quod de eorum ironice vocat, quasi dicat : populus quem elegi in filios tam vili pretio me vendendum emendumque iudicavit.
marg.|  ET  PROIECI  ILLOS  IN  DOMUM  DOMINI. Feci eos a proditore reddi sacerdotibus et Phariseis qui ex eo emerunt agrum figuli, id est creatoris omnium, in quo sepeliuntur peregrini et advene legis, sanguine Christi redempti.

Cf. Mt. 27, 5.
Mt. 27 ; 7.
Numérotation du verset Za. 11,14 
Et precidi virgam meam secundam
interl.|  populum peculiarem.||
que appellabatur Funiculus
interl.|  crucifixo Domino et pretio eius dato in sepulturam non differt Deus dare sententiam contra Hierusalem que erat proprie pars eius et funiculus , sed modo proiicitur.
ut dissolverem
interl.|  » Non enim veni pacem mittere in terram sed gladium ».
marg.|  UT  DISSOLVEREM. Sicut prius Israel et Iudas ab invicem fuerunt separati, sic post Christum apostoli et illi qui penitentiam egerunt, rursum dicuntur Iudas, id est Dominum confitentes. Qui non permanserunt in duritia cordis, dicendo : « Non habemus regem nisi Cesarem », vocantur Israel, Ephraim, Ioseph, sic de eodem populo credentes dividit, quibus non facit irritum testamentum Dei, sed usque hodie manum porrigit, alios in infidelitate relinquit.

Mt. 10, 34.
Io. 19, 15.
germanitatem inter Iudam et inter Israel.
interl.|  fedus et concordiam que inter iudam et Israel fuerat.
Numérotation du verset Za. 11,15 
Et dixit Dominus ad me :
interl.|  prophetam
Adhuc sume tibi vasa
interl.|  peram, baculum, fistulam, sibilum.
marg.|  ADHUC  SUME. Qui prius sumpserat virgas, que suo vitio diversis temporibus proiecte sunt, et tandem soluta germanitate, gentiles in bonam olivam sunt inserti, rursus precipitur assumere vasa stulti pastoris, id est vaticinium antichristi.

Cf. Rm. 11, 25.
pastoris stulti,
interl.|  id est insignia et habitum antichristi ut qualis venturus est non solum voce sed et habitu ostendas.
Numérotation du verset Za. 11,16 
quia ecce ego suscitabo pastorem
interl.|  pastor bonus egrotantia pecora visitat, dispersa perquirit, relicta affert, lassa sustentat, malus pastor e contrario omnia perversa agit.
in terra qui derelicta non visitabit dispersum {t. 3 : Erfurt, f. 296vb ; facsim., p. 448b} [Rusch, f. 296vb ] non queret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium11  comedet et ungulas eorum dissolvet.
marg.|  ET  CARNES  PINGUIUM  COMEDET. Si quid in caritatis et sapientie pinguedine vigebat, devorabit, et   ungulas arietum et ovium dissolvet, et pervertet ne recto pede gradiantur.

11  pinguium] piguium cacogr. Rusch
Numérotation du verset Za. 11,17 
O pastor et idolum derelinquens gregem,
interl.|  descripto pastore ab ipsum sermo prophetalis convertitur
marg.|  O PASTOR  ET  IDOLUM. Tam sceleratus es, ut non cultor idolorum, sed idolum nomineris, dum vis ab hominibus adorari, qui derelinquis gregem a bestiis devorari, quem Dominus toto tempore custodierat.
marg.|  Iste pastor ideo consurgit in Israel, quia verus pastor dixerat : Iam non pascam vos . Hic alio nomine : « abominatio desolationis » vocatur, sessurus in templo Dei tamquam sit Deus.
marg.|  Ideo gladius Domini super brachium et oculum detritum erit, ut robur eius et omnis iactantia fortitudinis eius ariditate siccetur, et scientiam quam sibi {t. 3 : Erfurt, f. 296vb ; facsim., p. 448b} [Rusch, f. 296vb ] falso nomine promittebat, eternis tenebris obscuretur.

Dn. 9, 27 ; Mt. 24, 15 ; Mc. 13, 14 ; 2Th. 2, 4.
gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius,
interl.|  quo se acutius omnibus prophetis iactabat cernere sacramenta Dei in tantum ut Dei Filium se vocaret.
brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_11)