initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<50. *Zacharias*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Za. 14,1 
Ecce dies
interl.|  captivitatis
Domini veniunt dicit Dominus
marg.|  ECCE  DIES  DOMINI  VENIUNT. Solet accidere ut que subito impetu {t. 3 : Erfurt, f. 297vb ; facsim., p. 450b} [Rusch, f. 297vb ] in civitate Dei sunt direpta, extra civitatem Dei sunt direpta, extra civitatem dividantur, ne forte hostes superveniant. Hic autem tanta depressio incumbit, ut rapina raptoribus in medio civitatis dividatur pro securitate victorie.
marg.|  Iudei hec sub Gog et Magog dicunt esse complenda, alii temporibus Macedonum et Egyptiorum et aliarum gentium ex parte esse transacta.

< Non hab. > Hieronymus, CCSL 76A, p. 878.
< Non hab. > Hieronymus, CCSL 76A, p. 878.

Domini veniunt] inv. Weber dicit Dominus] om. Weber
et dividentur spolia tua
interl.|  o Hierusalem
in medio tui.
Numérotation du verset Za. 14,2 
Et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in prelium
interl.|  quia Iudei contra Christum astiterunt et in unum convenerunt ad eum crucifigendum et post passionem indulto tempore ad penitentiam penitere noluerunt, ideo Dominus hec mala super eos induxit
et capietur civitas et vastabuntur domus
interl.|  magna miseria
marg.|  ET  VASTABUNTUR  DOMUS. Non solum capietur Hierusalem cunctis gentibus contra eum in prelium suscitatis, sed etiam domus in dolore dominorum vastabuntur et mulieres in dolore maritorum ponentur, quia ita timebunt mortem ut nec salutem puerorum, nec pudicitiam uxorum defendere audeant.
et mulieres violabuntur. Et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi
interl.|  templum et mons Sion
marg.|  ET  EGREDIETUR  MEDIA  PARS. Et in captivitate que per Romanos et in aliis captivitatibus septentrionalis inferiorque pars urbis capta est. Mons vero templi et Sion, in quo arx erat regni integra mansit.
non auferetur ex urbe.
Numérotation du verset Za. 14,3 
Et egredietur Dominus et preliabitur contra gentes illas
interl.|  que vastaverunt Hierusalem
marg.|  ET  EGREDIETUR  DOMINUS  ET  PRELIABITUR. Egredietur Dominus de loco quietis et clementie sue quando exigentibus meritis quietem interrumpere, et flagella ad emendationem inferre cogitur.
sicut preliatus est in die certaminis.
interl.|  quando pharaonem in mari submersit, et pro populo suo dimicavit.

Cf. Ex. 14, 27.
Numérotation du verset Za. 14,4 
interl.|  non movebuntur hi quibus Dominus misertus fuit.
marg.|  ET  STABUNT  PEDES  EIUS. Iudei litteram sequentes dicunt Dominum stare super montem Oliveti, et ipsum montem in duas partes esse divisum, ut contra orientem unius partis scissura habeat principum, et altera pars finem tendat ad occidentem. Et in media valle precipiti, alia pars montis ad aquilonem, alia ad austrum dividatur. Rursus alia scissura fiet ab aquilone in austrum, et quattuor plagas orientis occidentis, aquilonis et austri scissura tendatur, et ita monte Oliveti in quattuor partibus diviso, fugietis inquit ad vallem que est inter templum et Sion. Hi enim duo montes templi et Sion appellantur montes Dei, quia illa vallis montis Oliveti que preruptis hinc et inde montibus cingitur usque ad montem templi qui sanctus est, scissuram suam tendit.
marg.|  ET  STABUNT  PEDES  EIUS. Cum steterit, non stabit in valle et locis humentibus, sed {t. 3 : Erfurt, f. 298ra ; facsim., p. 451a} [Rusch, f. 298ra ] in monte qui non infructuosas arbores habet, sed oliveta in quibus lumen eternum aliter et solvitur infirmitas et requies lapsis datur.
super montem Olivarum
interl.|  non in tenebris, non sole declinante post meridiem
qui est contra Hierusalem ad orientem,
interl.|  unde : « Orietur sol iustitie ».

Mal. 4, 2.
et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem prerupto grandi valde.
marg.|  ET  SCINDETUR  MONS.   Scindetur media pars montis ad orientem in qua sunt arbores plantate de gentibus de quibus una loquitur : « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei », et alia   media pars que est curcumcisionis incredule, scindetur ad occidentem, ipsa dico divisa valde grandi preruptione.

Ps. 51, 10.

ad] om. Weber
Et separabitur montis medium ad aquilonem et medium eius ad meridiem.
marg.|  ET  SEPARABITUR  MONTIS  MEDIUM. Postquam   mons Olivarum ad orientem et occidentem vocatione gentium et abiectione Iudeorum fuerit separatus, fiet alia scissura aquilonis et austri ut circumcisio que in occidente est stet   ad aquilonem , id est sinistra parte, et Christianus populus qui in oriente, stet ad austrum, id est ad dexteram partem.

montis medium] inv. Weber
Numérotation du verset Za. 14,5 
Et fugietis ad vallem montium eorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum.
interl.|  proximitate ut parum differant
marg.|  ET  FUGIETIS  AD  VALLEM. Cum tanta erit duorum populorum in toto orbe divisio, ut alii ad dexteram alii ad sinistram separentur. Tunc quicumque sanctus est, fugiet ad vallem montium Dei, id est duorum Testamentorum, quia illa vallis, id est quieta sedes et concordia duorum Testamentorum tenditur, non usque adeo ut idem sint, sed usque ad proximum. Duo enim Testamenta magis vicina et convenientia, quam unita. Multa enim veteris amisimus, et nove gratie multa suscepimus.

eorum] meorum Weber
Et fugietis sicut fugistis a facie terremotus in diebus Ozie regis Iuda.
interl.|  qui usurpans sacerdotium lepra percussus est ad cuius impietatem tota terra mota est.
marg.|  ET  FUGIETIS  SICUT  FUGISTIS. Sicut sub Ozia terremotus mortalium corda perterruit et territos huc illucque dispersit, ita duorum populorum separatio, et rursum in unam fidem societas credentium, inter duos montes placabili sede requiescet, quia Vetus et Novum Testamentum sibi coniungentur.

Cf. 2Par. 26, 16-19.
Cf. 2Par. 26, 16-19 ; Am. 1, 1.
Et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo.
marg.|  ET  VENIET  DOMINUS. Post impletionem horum veniet Dominus ad iudicium, et sancti qui alibi nubes vocantur cum ipso. Cum dies adventus eius fuerit impletus, non erit lux impiis sed frigus et gelu, pro refrigerata caritate et malorum multitudine, quibus depressis erit iustis una et perpetua dies, nequaquam luce et tenebris sibi succedentibus, sed Dominus erit lux omnium.

Cf. Apc. 22, 1.
Numérotation du verset Za. 14,6 
Et erit in die illa : non erit lux sed frigus et gelu.
Numérotation du verset Za. 14,7 
Et erit dies una que nota est Domino,
interl.|  iudici, non homini, non enim poterit ignorare quam creavit
marg.|  ET  ERIT  DIES  UNA. Quasi una dies et unum tempus est, a primo adventu usque ad secundum.
non dies neque nox
interl.|  non vicissitudo diei nec noctis
et in tempore
interl.|  cum impiis obtenebrescet
vespere
interl.|  vel veperi
erit lux.
interl.|  sanctis
Numérotation du verset Za. 14,8 
Et erit in die illa
interl.|  que soli Deo nota est
exibunt aque vive de Hierusalem,
interl.|  que dant vitam
marg.|  ET  ERIT  DIE  ILLA  EXIBUNT  AQUE. Aque que de Hierusalem, id est Ecclesia exit, doctrina est salvatoris, et baptismus, quarum una pars vadit   ad mare orientale , id est populum circumcisionis qui in apostolis et per apostolos electus est, et pars   ad mare novissimum , quia ab oriente et ab occidente venient qui « recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob ». He aque nec estate prosperitatis, nec hieme persecutionis cessabunt.
marg.|  Cum tales aque utrumque mare fuerint ingresse et amaras aquas dulci flumine mitigaverint, tunc Dominus erit rex super omnem terram .
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 298rb ; facsim., p. 451b} [Rusch, f. 298rb ] Vel per duo maria duo Testamenta que nisi flumine spiritalis intelligentie fuerint dulcorata amara sunt, littera occidente et spiritu vivificante.

Mt. 8, 11.
Cf. Ps. 46, 3
Cf. 2Cor. 3, 6.
medium earum ad mare orientale
interl.|  quod mortuum dicitur, eo quod in eis aquis nihil possit vivere
et medium earum ad mare novissimum.
interl.|  quod ducit ad Egyptum
In estate et in hieme erunt.
interl.|  nec calore siccabuntur, nec hieme constringentur
Numérotation du verset Za. 14,9 
interl.|  tunc cognoscetur, Domine Deus noster, « quam admirabile est nomen tuum ».

Ps. 8, 2 ; Ps. 8, 10.
In die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum.
marg.|  IN  DIE  ILLA  ERIT  DOMINUS  UNUS. Dicut Iudei quando Christus in aurea Hierusalem regnabit non erunt idola nec diversa cultura, sed unus Dominus, et revertetur omnis terra ad hoc quod deseruerat, ut omnes unum Deum colant. Et ponit nomina locorum a quo loco usque ad quem locum Hierusalem sit edificanda. In qua dicunt circumcisionem exercendam, et legales hostias offerendas.
marg.|  Allegorice. Cum Dominus Iesus rex fuerit super omnem terram tunc erit unus Dominus de quo scribitur : « Scitote quoniam Dominus ipse est Deus », et unum nomen omnium prava religione calcata, tunc revertetur omnis terra in qua habitaverunt Iudei usque   ad desertum , id est usque ad populum gentium qui prius desertus erat, quia sine notitia legis, et   de colle Adremmon , id est ad excelsum, quia de terra et de deserto ad colles, et de collibus usque ad montana consurgemus, et inde usque   ad austrum plene lucis, et sic exaltabitur ascendendo Ecclesia, et habitabit in loco ubi scriptum est : « In loco pascue, ibi me collocavit » et   a porta Beniamin incipiendo a virtute quam dextera significat pervenient ad portam priorem, ut per eam ingrediantur ad ceteras. Post occurrit porta Angulorum ubi est lapis angularis qui coniungit duos parietes in unum. Post occurrit turris Ananeel, qui dicitur gratissimus Dei, de hac turre dicit sanctus ad Dominum : « Factus est spes mea turris fortitudinis a facie inimici », que turre nihil gratius est homini de laboribus mundi ad Deum suspiranti. Inde venitur   ad torcularia regis ut imitatores passionis Christi bibant vinum quod « letificat cor ». Introducti in cellam vinariam Dei, et qui huiusmodi torcularibus inebriabuntur, habitabunt in celesti Hierusalem, in qua   non erit anathema , id est maledictio et separatio a Deo, sed   secura quies confidentibus in Deo.

Ps. 99, 3.
Ps. 22, 1.
Cf. Is. 28, 16.
Ps. 60, 4.
Ps. 103, 15.
Cf. Ct. 2, 4.
Numérotation du verset Za. 14,10 
Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Adremmon
interl.|  ubi est arbor maligranati

Adremmon] Remmon Weber cum LXX
ad austrum
interl.|  usque ad australem plagam
Hierusalem exaltabitur
interl.|  extendetur

Hierusalem] + et Weber
et habitabitur in loco suo
interl.|  in loco pristino edificabitur

habitabitur] habitabit Weber
a porta Beniamin usque ad locum porte Prioris
interl.|  orientalis

locum] lucum Rusch
et10  usque ad portam Angulorum et a turre Ananeel usque ad torcularia regis.

10  et] om. Weber
Numérotation du verset Za. 14,11 
Et habitabunt in ea
interl.|  Hierusalem
et anathema non erit amplius,
interl.|  nullus impetus hostilis nulla formido
sed Hierusalem sedebit11  secura.

11  Hierusalem sedebit] inv. Weber
Numérotation du verset Za. 14,12 
Et hec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes que pugnaverant12  adversus Hierusalem. Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo.
marg.|  ET  HEC  ERIT  PLAGA. Describit penas quas passuri sunt qui contra urbem Dei pugnabunt, stabunt   super pedes et caro eorum tabescet et defluet, et oculi eorum putridi de suis   foraminibus excident et   lingua que Dei populum blasphemabat, intra dentes conputrescet, arbitrantur Iudei gentes que Hierusalem impugnabunt tempore Christi sui talia mala passuras.
marg.|  Iuxta literam in historiis legimus hec mala persecutoribus Ecclesie contigisse. Caro Herodis et oculi eius contabuerunt, lingue multorum in fetorem et saniem dissolute sunt, preterea restant eis tormenta in futuro.
marg.|  Allegorice. Deficientibus malis surcrescunt bona. Qui stant cum Deo illis defluunt carnalia, oriuntur spiritalia, defluentibus oculis qui terrena concupierant, ponuntur alii quos propheta levat ad habitantem in celis putrescente lingua blasphema, nascitur illa que tota die meditabitur iustitiam Dei et laudem.

12  pugnaverant] pugnaverunt Weber
Numérotation du verset Za. 14,13 
In die illa13 
interl.|  cum hec miracula in confusione hostium fuerint14  expleta

13  illa] illo Weber
14  fuerint] scrips. , fueint cacogr. Rusch
erit tumultus
interl.|  vel stupor
marg.|  IN  DIE  ILLA  TUMULTUS  DOMINI. Cuncti qui in Ecclesia fuerint, mirabuntur {t. 3 : Erfurt, f. 298va ; facsim., p. 452a} [Rusch, f. 298va ] subiectionem hostium et suam felicitatem, et manus mutua fide et necessitudine copulabunt, et Iudas qui prius confessus nomen Dei, et postea coactus a persecutoribus Dei populum est persecutus, et ipse postea vertetur ad letitiam, et congregabit divitias gentium, aurum sensus spiritalis argentum divine eloquentie, et vestes diversarum virtutum quibus induat populum Dei.
marg.|  Hec sibi infelix Iudea promittit, sperans accipere aurum que Dominum triginta argenteis appretiavit.

Cf. Mt. 26, 14-16.
Domini magnus in eis et apprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super manum proximi sui.
interl.|  pre formidine malorum pondere que supervenient
Numérotation du verset Za. 14,14 
Sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem
interl.|  contra metropolim suam, de quo et supra dictum est
interl.|  et a Domino concessa victoria
divitie omnium gentium
interl.|  que militaverunt contra Hierusalem
in circuitu aurum et argentum15  ,
interl.|  hec in divitiis pretiosiora reputantur

15  argentum] + et Weber
vestes multe satis.
interl.|  et
Numérotation du verset Za. 14,15 
Sic16  erit ruina equi
marg.|  SIC  ERIT  RUINA  EQUI. Hec Iudei carnaliter implenda contendunt, quod per Domini victoriam admirabilem sicut homines corruerunt, sic etiam bruta animalia in castris superentur.
marg.|  Iumenta que uno nomine comprehendit pro singulorum peccantium natura interpretanda sunt.
marg.|  Corruentibus a priori statu, et in meliorum consurgentibus qui prius erat equus hinniens ad uxorem proximi sui prebebit mollia terga Christo equiti. Qui mulus, id est sterilis virgo carne non spiritu, conversus ad Deum non erit lignum aridum, sed habebit locum in domo Dei et muris eius. Qui camelus, id est gravibus peccatis depressus, meditans legem Dei, sed quia ungulam non findit negligens que legit portabit onera Christi. Qui asinus in frenis multos dominos prius ferebat, stratus vestibus apostolorum salvatorem portat in Hierusalem.

Cf. Mt. 21, 5-11 ; Mc. 11, 4-10 ; Lc. 19, 32-38 ; Io. 12, 14-15.

16  Sic] et praem. Weber
et muli et17  cameli et asini et omnium iumentorum que fuerint in castris illis
interl.|  populus Iudeorum est camelus qui legem Dei ruminat, sed non findit ungulam ut credat in Patrem et Filium, nec dividit litteram a spiritu, et onere legis premitur.

Cf. Lv. 11, 4.

17  et] om. Weber
sicut ruina
interl.|  hominum
hec.
Numérotation du verset Za. 14,16 
Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus que veniunt18 
interl.|  alias : venerunt

18  veniunt] venerint Weber
contra Hierusalem, ascendent ab anno in annum
interl.|  per singulos annos
ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum.
marg.|  ET  CELEBRENT  FESTIVITATEM  TABERNACULORUM. Hec quoque Iudei in mille annorum regno futura promittunt, quod debeat celebrari festivitas tabernaculorum in memoriam beneficiorum Dei que facta patribus eorum sunt habitantibus in tabernaculis in deserto.
marg.|  Qui est in profectu et certamine habitat in tabernaculo tamquam advena et peregrinus, sed submerso pharaone perveniet in terram promissionis, hic debet celebrare solemnitatem tabernaculorum, ut de tabernaculo ad atria Dei, et de atriis ad domum, et a domo ad templum festinet.
Numérotation du verset Za. 14,17 
Et erit qui non ascenderint19  de familiis terre ad Hierusalem ut adorent20  regem Dominum exercituum : Non erit super eos imber.
interl.|  dominice benedictionis
marg.|  ET  ERIT  QUI  NON  ASCENDERINT. Hierusalem, id est Ecclesia, non est in locis humilibus, sed in monte sita, ut undecumque possit videri. Qui ergo vult adorare Dominum ascendat ad montana. Qui vero de familiis terre est, id est aliqua occupatione terrene vite depressus, et ideo Deum non potest adorare in montibus, terra illius non irrigatur celi imbribus.

19  ascenderint] ascenderit Weber 20  adorent] adoret Weber
Numérotation du verset Za. 14,18 
Quod si et familia Egypti non ascenderit et non venerit,
marg.|  QUOD  SI  ET  FAMILIA  EGYPTI. Hec omnia Iudei carnaliter sperant futura, circumcisionem sibi et coniugia in mille annorum imperio promittentes, ne impleatur in illis maledictio, que sterilibus per legem indicitur.
marg.|  Quamdiu aliquis permanet Egyptius vel ethnicus, non potest subrigere gradum ad celsa, ideo caret imbre Dei, et hoc peccatum erit maximum Egyptio, et Assyrio, {t. 3 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 452b} [Rusch, f. 298vb ] Chaldaeo, Syro, Moabite, et ceteris gentibus si noluerint exire de terris suis, ut desistant esse homines, et effecti israelite in quibus dolus non est, ascendant in Hierusalem, ut per tabernacula veniant ad domum eternam.
nec super eos erit
interl.|  imber
sed erit
interl.|  reputabitur
ruina qua percutiet Dominus omnes gentes que non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
Numérotation du verset Za. 14,19 
Hoc erit
interl.|  reputabitur
peccatum Egypti et hoc peccatum omnium gentium que non ascenderint ad celebrandam festivitatem {t. 3 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 452b} [Rusch, f. 298vb ] tabernaculorum.
Numérotation du verset Za. 14,20 
In die illa21  erit quod super frenum equi est sanctum Domino
interl.|  aurum et argentum quo frenum solet ornari
marg.|  IN  DIE  ILLA  ERIT  QUOD  SUPER  FRENUM  EQUI  EST etc. Iuxta litteram tempore perpetue solemnitatis et regni Hierusalem pacatis omnibus non erit opus equitatui, sed omnis ornatus et decor phalerarum ad cultum Dei est conferendus, et multis undique confluentibus ad sacrificia assidue erunt lebetes in cultu sacrificiorum, sicut phiale solent assidue lucere coram altari, nec erit aliquis lebes ad alium usum dedicatus.
marg.|  Cum lebetes fuerint versi in phialas, tunc qui relicti fuerint de universis gentibus carnes coquent victimarum ne crudam commedant carnem, sed omnis humor excoquatur, nec erit necessarius mercator qui de loco ad locum merces deferat.
marg.|  Per equos insania libidinis intelligitur, per frenos, sermo Dei auro sapientie et argento eloquii compositus. Hoc freno retinetur libidinosus, ne in preceps corruat, sed recto itinere pergens mollia terga Domino ad sedendum prebeat, et cultui illis prone sit consecratus, et lebetes in quibus coquebantur carnes sacrificiorum, vertuntur in phialas, quia illi qui carnaliter intelligebant, de sacrificiis legalibus versi in spiritalem intelligentiam, fiunt lampades ardentes et lucentes in domo Dei.
marg.|  Cum mentes credentium erunt verse in spiritales phialas ad suscipienda diversa aromata virtutum, tunc immolantes Deo sacrificium laudis coquent illud igne spiritus sancti, nec erit in domo orationis mercator, quia Dominus de Ecclesia sua ementes et vendentes eiecit etc.

Cf. Mt. 21, 13 ; Mc. 11, 45 ; Lc. 19, 45 ; Io. 2, 14.

21  illa] illo Weber
et erunt lebetes in domo Domini quasi phiale coram altari.
interl.|  mentes prius sacrificia legalia carnaliter affectantes, pro virulentia carnium gustabunt flores virtutum et ita consecrabuntur Domino in visione pacis et confessione veritatis.
Numérotation du verset Za. 14,21 
Et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum. Et venient omnes immolantes et sument ex eis
interl.|  lebetibus
et coquent in eis. Et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illa22  .

22  illa] illo Weber | + EXPLICIT ZACHARIAS PROPHETA Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_14)