initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<50. *Zacharias*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Za. 3,1 
Et ostendit mihi sacerdotem magnum
interl.|  orantem pro reditu populi
marg.|  ET  OSTENDIT  MIHI. Prophetata restauratione Hierusalem cuius minister erat Iesus sacerdos, et pro qua etiam ipse Deum exorabat, inducitur diabolus adversari, volens populum retinere in captivitate, sed non potuit prevalere.
Iesum
interl.|  filium Iosedech qui cum Zorobabel prefuit populo
marg.|  Dominus Iesus Christus"sacerdos est in eternum secundum ordinem Melchisedech". Qui quoniam per se videri non potest a Domino prophete ostenditur per carnis assumptionem, stans coram angelo per quem"angelus magni consilii" intelligitur, non quod duas personas in Filio percipiamus, sed quod unus et idem quasi homo sordidatus ostendatur, et quasi angelus « mediator Dei et hominum » apparere dicatur. Stat autem qui stabili consistit gradu.   Et Satan stabat a dextris eius ut adversarentur ei , quia Dominus"temptatus est per omnia absque peccato", et temptator   a dextris stat, quia virtutibus Christi contraire conatur.   Increpet in te Dominus pater, non quod ipse qui loquitur increpare non possit, sed quia ex unitate nature, cum alter increpaverit, increpet et ipse qui loquitur, quia Pater et Filius unus est Dominus. Unde : « Qui videt me videt et Patrem ». Iste eligit Ecclesiam que Dei pacem contemplatur, hic est   torris erutus ab igne , quia in seculo fuit nec eius incendio est adtactus."Ardet enim rubus et non comburitur". Hic est etiam   indutus sordidis vestibus , quia"qui peccatum non fecit, pro nobis peccatum factus est". Sed hec   sordida vestis est ei ablata, cum nostra delevit peccata, ut quia ille sordidis indutus est vestibus nos resurgentes in eo semper candida habeamus vestimenta. Mutatoria sunt, caro iam immortalis et impassibilis. Cidaris super caput splendor est divine maiestatis, ut idem homo et Deus intelligatur.

Ps. 109, 9.
Cf. Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
1Tim. 2, 5.
Hbr. 4, 15.
Io. 14, 9.
Cf. Ex. 3, 2.
2Cor. 5, 21.

sacerdotem magnum – Iesum] inv. Weber
stantem coram angelo Domini
interl.|  qui et ipse de reditu populi laborabat
et Satan
interl.|  adversarius, diabolus
stabat a dextris eius
interl.|  non a sinistris, quia vera erat eius accusatio
marg.|  SATAN  STABAT A  DEXTRIS  EIUS. Allegorice, quia illum populum ei rapuit qui dudum ei dilectus fuit. Gentilitas que pro sinistro habita fuierat credidit, et iudaicus populus qui pro dextro ad perfidiam declinavit, sed quia reliquie in fine salve fient, Dominus removet Satan a dextris suis dicens :   Increpet {t. 3 : Erfurt, f. 291va ; facsim., p. 438a} [Rusch, f. 291va ]   Dominus in te Satan et eiusdem populi liberationem indicat qui elegit Hierusalem.   Iste est torris erutus de igne , id est ab eterni ignis incendio liberatus in quem duce perfidia defluebat.
marg.|  Legitur in Esdra et in Malachia quod Iesus cum ceteris alienigenam duxit uxorem. Unde vere accusatur.
marg.|  Cum ergo de cunctis Iudee urbibus nunc Hierusalem sit electa, Deo non imputante ei peccata que fecit, cur Iesum conaris obruere qui quasi titio semiustus de Babylonia evasit.

1Esr. 10, 2-44.
Mal. 2, 13-17.
ut adversaretur ei.
interl.|  ut quasi indignum dicens qui exaudiatur
Numérotation du verset Za. 3,2 
Et dixit Dominus ad Satan :
interl.|  accusatorem
Increpet in te Dominus Satan
interl.|  increpatio Dei tue male voluntati effectum auferat

in te – Dominus] inv. Weber
et increpet Dominus in te
interl.|  Deus de se per tertiam personam loquitur
qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne ?
Numérotation du verset Za. 3,3 
Et Iesus erat indutus vestibus sordidis
interl.|  vel ob coniugium illicitum, vel pro peccatis populi, vel pro squalore captivitatis
et stabat ante faciem angeli.
Numérotation du verset Za. 3,4 
Qui respondit et ait
interl.|  precipiens ex persona Domini
ad eos
interl.|  aliis angelis
qui stabant coram se dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo
interl.|  de quibus supradixerat
et dixit ad eum :
interl.|  cum illi preceptum opere complessent idem angelus dixit ad eum
Ecce abstuli a te iniquitatem tuam
interl.|  hec sunt sordida vestimenta
et indui te mutatoriis.
interl.|  Israelitem coniugem tibi copulavi
Numérotation du verset Za. 3,5 
Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput eius
interl.|  id est mitram per quam sacerdotii dignitas intelligitur, quia ablatis sordibus peccatorum, iam mundum habet sacerdotium
et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum
interl.|  filium Iosedech
vestibus. Et angelus Domini stabat
Numérotation du verset Za. 3,6 
et contestabatur angelus Domini Iesum
interl.|  filium Iosedech
interl.|  Christum
dicens :
Numérotation du verset Za. 3,7 
Hec dicit
interl.|  in me
interl.|  » Ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat ».
marg.|  SI  IN  VIIS  MEIS. Post ablutionem sordide vestis et restitutam dignitatem mundi sacerdotii, precipitur Iesu filio Iosedech ut custodiat vias Dei, et preponitur premium quod ideo sit perseveraturus iudex et pontifex in templo Dei, et habiturus de numero angelorum, qui eo tempore ibi astabant, quorum auxilio contra hostes circumvallaretur.
marg.|  Allegorice. Dirigitur sermo ad Christum pro nobis in carne pauperem factum, ad quem refertur sicut ad caput quidquid de membris eius dicitur et noster profectus, eius est victoria. Cum ergo pervenerimus « in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Christi », ille iudicabit domum Dei, id est nos qui sumus Ecclesia, pro meritis singulorum constituens in Ecclesiis prophetas apostolos, doctores, et huiusmodi. Unde : « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem Deus deiudicat », dividens singulis prout vult, et tunc dabuntur ei angeli ad ministrandum, id est homines qui in carne constituti, angelicam vitam ducent, qui non fluctuabunt, sed assistant ei in Ecclesia cum Iesu stante stabiles.

Io. 5, 14.
Eph. 4, 13.
Ps. 81, 1.
ambulaveris
interl.|  ambulaverint membra tua
et custodiam meam custodieris,
interl.|  precepta mea custodienda
tu quoque
interl.|  in perfectis hoc est premium tuum
iudicabis
interl.|  tamquam pontifex
domum meam et custodies atria mea
interl.|  unde : « Adorate Dominum in atrio sancto eius ».

Ps. 28, 2 ; Ps. 95, 9.
et dabo tibi ambulantes
interl.|  tecum qui te custodiunt, quorum auxilio securus non timeas hostes
de his
interl.|  angelis vel sanctis
qui nunc hic assistunt.
interl.|  in conspectu tuo
Numérotation du verset Za. 3,8 
Audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Ecce enim ego adducam servum meum orientem,
marg.|  AUDI  IESUS  SACERDOS  MAGNE. Promiserat Iesu filio Iosedech quod iudicaret, et domum eius, et custodiret atria, et haberet angelos ministros angelice dignitatis, nunc dicit ei, et amicis eius, id est discipulis eius et prophetis, qui sunt viri portendentes, id est positi in signum futurorum quod plenam felicitatem et perspectam beatitudinem sint habituri, quando ille venerit"cui nomen est oriens". Qui etiam lapis angularis dicitur, coniungens duos parietes in unum, super quem septem oculi de quibus Isaias : « Et requiescet super eum spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini ».
marg.|  Allegorice. Iesus magnus sacerdos Dominus salvator,   amici eius apostoli qui sunt   portendentes viri , id est facta eius mystice accipientes vel aspicientes, et de presentibus futura cognoscentes, qui cecum natum super populo gentilium interpretatur. Qui etiam secundum aliam figuram oriens dicitur pro lumine, et lapis qui secundum Danielem de monte abscisus est pro robore, quo omnia regna conterit. Dicitur ergo Christo : tu et apostoli tui, audite promissiones quas feci implendas in vobis et statim vertitur sermo ad auditores loquens de ipso Christo :   Ecce enim ego {t. 3 : Erfurt, f. 291vb ; facsim., p. 438b} [Rusch, f. 291vb ]   adducam servum meum , Dominum, scilicet Christum, qui etiam lapis est conterens inimicos.   Quem ego   dedi coram Iesu filio Iosedech, quia post illum venit, et in facie eius datus est, quia per se intelligebat illum prefigurari, in quo uno   septem oculi, quia in illo fuit plenitudo totius gratie spiritalis.

Za. 6, 12.
Cf. Ps. 117, 22-23 ; Eph. 2, 20.
Is. 11, 1-3.
Dn. 2, 34.

Cf. Agg. 1, 12.
Numérotation du verset Za. 3,9 
quia ecce lapis
interl.|  adducitur
quem dedi coram Iesu super lapidem unum
interl.|  istum
septem oculi sunt. Et ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terre illius in die una.
marg.|  Servat metaphoram lapidis, quasi dicat : hunc lapidem clavis crucis et lancea militis faciam vulnerari, et in eius passione delebitur iniquitas terre, in una die de qua dicitur : « Hec est dies quam fecit Dominus, exultemus et letemur in ea ». Et in illa die passionis   vocabit vir , id est perfectus vir in Christo,   amicum suum , idest credentes ex Iudeis vel gentibus, ut sint sub vinea cuius fructus"letificat cor hominis", et qui ait : Ego sum vitis,   et subter ficum , idest dulcissimam refectionem Spiritus sancti.
marg.|  Septuaginta : Ecce ego foveam fodiam. Hoc Iudei ad finem mundi referunt quando veniet iudicaturus Christus, qui fodiet, id est in medium proferet opera singulorum et in illa die vocabit unusquisque sanctorum amico, id est alios sanctos ad requiem, ut operum suorum virtute gaudeant.

Ps. 117, 24.
Ps. 103, 15.
Io. 15, 1.

Et] om. Weber
Numérotation du verset Za. 3,10 
In die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_3)