initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<50. *Zacharias*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Za. 6,1 
interl.|  transivi ad aliam visionem
et levavi
interl.|  altius ad celum
oculos meos
interl.|  cordis
et vidi, et ecce quattuor quadrige egredientes de medio duorum montium,
interl.|  quod supra myrteta umbrosos hic ereos vocat
et montes
interl.|  illi
montes
interl.|  qui nulla vetustate possunt consumi
aerei.
interl.|  erant
Numérotation du verset Za. 6,2 
In quadriga prima equi rufi,
interl.|  cruenti et sanguinarii erant et babylonica crudelitate terribiles

rufi] + et Weber
in quadriga secunda equi nigri
interl.|  regnum Medorum et Persarum quod egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Iudeorum tristi nuntio preferebat
Numérotation du verset Za. 6,3 
et in quadriga tertia equi albi,
interl.|  Macedones sub quorum rege Antiocho Machabeorum victoriam legimus

albi] + et Weber
in quadriga quarta equi varii fortes.
interl.|  Romani reges, quorum alii clementes in Iudeos ut Iulius Cesar, alii persecutores ut Vespasianus
Numérotation du verset Za. 6,4 
Et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hec, domine mi ?
interl.|  Quid significant
Numérotation du verset Za. 6,5 
Et respondit angelus et ait ad me : Isti sunt quattuor venti celi qui egrediuntur ut stent coram Dominatore universe terre.
interl.|  id est quattuor plage mundi que assistunt et parent Domino, nihil enim hec quattuor regna absque Dei fecerunt voluntate
marg.|   ISTI SUNT QUATTUOR VENTI . Notandum quod climata mundi in Scripturis sanctis secundum situm Hierusalem et templi appellantur.
marg.|  Quidam dicunt quattuor quadrigas quattuor evangelia, equos apostolos, quorum alii rufi martyrio, alii obscuri et nigri profunditate et cognitione mysterii, alii albi gratia virginali, alii varii et fortes, gratiam curationum et diversarum virtutum habentes. Hec quadrige mittuntur in quattuor mundi cardines ad explendam Dei voluntatem, quibus dicitur ab angelo : Ite et perambulate terram , in cunctis terre finibus evangelium seminate.   Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis r equieuisse dicitur spiritus Domini vel angeli quando in terra aquilonis durissima diaboli regna, apostolica predicatione subversa sunt.

universe] omnis Weber
Numérotation du verset Za. 6,6 
{t. 3 : Erfurt, f. 293ra ; facsim., p. 441a} [Rusch, f. 293ra ] In qua erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 293ra ; facsim., p. 441a} [Rusch, f. 293ra ] IN  QUA  ERANT  EQUI  NIGRI  EGREDIEBANTUR. Prima quadriga in qua equi rufi quid egerint non dicitur. Quando enim propheta hoc referebat iam Babyloniorum regnum preterierat et totam Asiam Medi possidebant, sub quorum rege Dario anno eius secundo omnia visa sunt que supra exposuimus.   Nigri ergo   equi egrediabantur in terram aquilonis ad evertendum, scilicet, regnum Chaldeorum.

qua] quo Weber
et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri.
interl.|  id est Romani fortes et robusti egressi sunt ad australem plagam et totam terram celeri impetu vastaverunt
marg.|  ET  VARII  EGRESSI. Reges Macedonum sequuntur vestigia Medorum, et sicuti Medi Chaldeos, ita Macedones Medos et Persas et Chaldeos sibi subiugaverunt.
Numérotation du verset Za. 6,7 
Qui autem erant robustissimi exierunt et querebant ire et discedere
interl.|  alias : discurrere

discedere] discurrere Weber
per omnem terram. Et dixit : Ite.
interl.|  angelus qui loquebatur in me clamat ad romanum imperium
Perambulate terram et perambulaverunt terram.
interl.|  vestris pedibus cuncta substernite
Numérotation du verset Za. 6,8 
Et vocavit me et locutus est ad me dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.
marg.|  ECCE  QUI  EGREDIUNTUR. Tradunt Hebrei quod   albi equi id est Alexander et Macedones qui post Medos sunt egressi in terram  aquilonis, requiescere fecerunt spiritum prophetalem   in terra aquilonis , eo quod contra Medos Dei impleverunt voluntatem, et in brevi imperium Medorum et Persarum a Macedonibus sit deletum. Grandis enim illorum qui premuntur consolatio est si sciant hostes suos cito esse perituros.

< Non hab. > Hieronymus, CCSL 76A, p. 793.
Numérotation du verset Za. 6,9 
Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Za. 6,10 
Sume
marg.|   Sume munera que offerunt, aurum et argentum.
a transmigratione
interl.|  ab illis qui de transmigratione redierunt, scilicet,   ab Oldai et ab aliis
ab Oldai
interl.|  deprecatio Domini
et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosie filii Sophonie qui venerunt de Babylone.
interl.|  qui custos et edituus erat templi Domini et ibi corone eterna statione quiescent
marg.|   Oldai  : deprecatio Domini.   Tobias  : bonus Domini.   Idaia  : notus Domini. Pro   Oldai postea ponetur   Helen id est somnium, et in quarto loco addetur H  en id est gratia. Captivitas autem Iudeorum, id est populi Deum confitentis, sunt vitia et peccata. Qui vero penitent revertuntur in Hierusalem, id est Ecclesiam, ab his in penitentia Deum deprecantibus et bene placentibus Deo, et notis id est approbatis a Deo, offertur aurum et argentum de quibus fiunt corone in domo   Iosie qui dicitur salvatus, et est filius   Sophonie id est visitationis Domini, quia visitatur a Domino qui prius egrotaverat, et salvatur. He corone imponuntur   Iesu id est Christo qui in membris revertentibus coronatur, qui est filius   Iosedech , qui interpretatur Dominus iustitie, quia Christus"reddit unicuique iuxta opera sua". Ipsi dicitur :   Ecce vir oriens nomen eius . {t. 3 : Erfurt, f. 293rb ; facsim., p. 441b} [Rusch, f. 293rb ] Non Iesum dividimus nec duas personas de una facimus. Sed qui Iesus dicitur quia salvat, ipse est   oriens quia in diebus eius orta est iustitia. Sub hoc oriente orietur multitudo credentium que edificabit Ecclesiam Deo, et ipse in singulis membris coronatus portabit gloriam illorum, et ipse rex et pontifex sedebit in throno tam regali quam pontificali et « consilium pacis erit inter utrumque » quia utraque gloria consentiet in Domino Iesu. Post coronatum Christum promittitur corona etiam his qui somniant eum « per speculum in enigmate », et quibus bonus est Dominus et qui noti sunt a Deo et eius gratia repleti visitantur ab eo et qui prius in Babylonie gemebant, longe a Iudea per singulos profectus edificabunt domum Dei, et omnes pari mente cognoscent quod Deus miserit prophetam ad eos.

Cf. Mt. 16, 27.
Cf. Ps. 84, 12.
Lc. 1, 69.
1Cor. 13, 12.
Numérotation du verset Za. 6,11 
Et sumes aurum et argentum et facies
interl.|  in domo iosie

aurum et argentum] inv. Weber
coronas
interl.|  non unam sed duas auri et argenti varietate distinctas
et pones
interl.|  unam ex illis
in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni
Numérotation du verset Za. 6,12 
et loqueris ad eos dicens : Hec dicit Dominus exercituum dicens : Ecce vir oriens nomen eius
interl.|  id est Zorobabel qui ideo vocatur oriens quod ex humili et captivo in ducem populi consurget

eos] eum Weber dicit] ait Weber
et subter eum orietur
interl.|  multitudo fidelium
et edificabit templum Domino.
Numérotation du verset Za. 6,13 
Et ipse
interl.|  post extructum templum

Et] Et ipse extruet templum Domino praem. Weber
portabit gloriam
interl.|  alteram coronam
et sedebit et dominabitur
interl.|  per principis potestatem
super solio suo et erit sacerdos super solio suo
interl.|  sed et Iesus filius Iosedech sedebit super sacerdotali sede
et consilium pacis
interl.|  iunctis animis et consiliis populum Dei gubernabit
erit inter duos illos.
interl.|  qui de regia et levitica tribu descenderunt
Numérotation du verset Za. 6,14 
Et corone erunt Helem10 
interl.|  alias : heleti
interl.|  pro Oldai Helem ponitur
marg.|  CORONE  ERUNT. Hebrei dicunt Ananiam Azariam et Misaelem de captivitate revertentes aurum et argentum in munera templi, et coronos pontificis et ducis attulisse, et H  en quem supra non dixerat id est gratiam Danielem, scilicet, cum munere venisse, et ideo   Helem pro   Oldai positum est, ut ex interpretatione nominis quod somnium dicitur, ostendatur Danielem in captivitate positum et tres pueros regalis somnii mysteria cognovisse. Ipse enim Daniel et tres pueri oraverunt Dominum, et ita consecutus est Daniel interpretationem somnii.
marg.|  Corone prius imposite capitibus duorum nominibus illorum a quibus oblate sunt consecrabuntur in templo Dei in sempiternam memoriam, et tunc de toto orbe gentes que procul posite sunt venient et edificabunt in templo Domini unusquisque pro viribus suis.

< Non hab. > Hieronymus, CCSL 76A, p. 797.
Cf. Dn. 2, 16-19.

10  Helem bis] scrips. , Helen Rusch
et Tobie et Idaie
interl.|  notus Domini
et Hen
interl.|  gratia
interl.|  hic quartum additur cum tria tantum posuit
interl.|  visitatio Domini
interl.|  et hoc erit
memorabile11 
interl.|  in sempiternum

11  memorabile] memoriale Weber
in templo Domini.
Numérotation du verset Za. 6,15 
Et qui procul sunt
interl.|  a Deo per peccata
venient et edificabunt in templo Domini
interl.|  ubi habitat Deus
et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
interl.|  et tunc ex eventu rerum et prosperitate cognoscetis quod Domino iubente omnia predixi
Erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.
interl.|  hec omnia erunt si preceptis Domini obedieritis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_6)