initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<50. *Zacharias*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Za. 8,1 
Et factum est verbum Domini exercituum dicens :
marg.|  ET  FACTUM  EST  VERBUM. Israeliticus populus in captivitate cum Assyriis et Chaldaeis fornicatus est, sed postquam ab amatoribus suis illusus, et pristino decore nudatus est, memor pristine felicitatis dicit : « Revertar ad virum meum priorem » {t. 3 : Erfurt, f. 293vb ; facsim., p. 442b} [Rusch, f. 293vb ] et ille suscipiens in coniugio dicit :   Zelatus sum .

a Os. 2, 7.
Numérotation du verset Za. 8,2 
Hec dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno
interl.|  afflixi Iudeos qui me dimisso idola coluerunt
marg.|  ZELATUS  SUM. Quanto prius indignatus sum, quod a multis amatoribus deturpata maculaverit thorum meum, tanto amplius nunc   zelo eam quod egit penitentiam, et edificavit templum in quo   habitabo in medio eius.
et indignatione magna
interl.|  quia magna peccata eorum
zelatus sum eam.
interl.|  quia cum multis amatoribus prostituta maculavit thorum meum
interl.|  sed
Numérotation du verset Za. 8,3 
Hec dicit Dominus exercituum :
interl.|  quia penituit
interl.|  sed
Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem
interl.|  in templo edificato
et vocabitur Hierusalem civitas veritatis
interl.|  que ante erat urbs mendacii
et mons Domini exercituum mons sanctificatus.
interl.|  in quo immolantur victime et cerimoniarum ordo servatur
marg.|  REVERSUS  SUM. Per   Sion et   Hierusalem accipiuntur anime fidelium speculantes Deum et videntes pacem, quibus peccantibus irascitur Deus, tradens eas captivitati ut Deum per mala sentiant, quem per prospera et bona non senserant. Et cum ipsi penitentiam egerint, Dominus ad eos revertetur, et in quibus prius regnabant mendacia vitiorum habitabit Christus veritas, et vocabuntur   mons domus Domini.
Numérotation du verset Za. 8,4 
Hec dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius pre multitudine dierum.
marg.|  ADHUC  HABITABUNT. Tanta erit prosperitas omnium rerum, ut nullo hoste remanente usque sexus usque ad ultimam perveniat etatem et trementes artus baculo regente sustentent. Platee Hierusalem, id est Ecclesie sunt virtutes in quibus habitant senes, non etate sed"quorum cani sunt sensus". Hi habent et baculos in manibus, id est correptionem dicentes discipulis suis : « Quid vultis ? In virga veniam ad vos, an in spiritu levitatis ? ». Et cum senibus habitabunt anus, de quibus Paulus : « Honora viduas que vere vidue sunt ». Implebitur etiam civitas pueris et puellis ludentibus quos psalmista ad cauendum Domino hortatur dicens  : « Iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini ».

Cf. Sap. 4, 8.
1Cor. 4, 21.
1Tim. 5, 3.
Ps. 148, 12.
Numérotation du verset Za. 8,5 
Et platee civitatis complebuntur infantibus et puellis
interl.|  in pace urbium solet fieri ut lasciua etas lusibus et choris gaudia concelebret
ludentibus in plateis eius.
interl.|  gestu corporis mentis letitiam indicantes
Numérotation du verset Za. 8,6 
Hec dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile
interl.|  ab his qui vident urbem penitus destructam
interl.|  et quasi impossibile est quod spondeo
marg.|  SI  VIDEBITUR. Cum tempore persecutionis conciliabula Christianorum destruerentur, insule exiliis fidelium implerentur, divini libri cremabantur, quis tunc crederet Ecclesias construendas, ab ipsis qui eas destruxerunt ?
marg.|  Cum reliquiis populi qui de captivitate venerant tantam felicitatem prophetasset videbatur incredibile. Contra quod propheta : Non sunt mea que respondeo, nec mea voce utor, Dei sunt promissa que replico.

videbitur difficile] inv. Weber
in oculis reliquiarum populi huius
interl.|  pusillanimis
in diebus illis,
interl.|  quando edificata eletitist heirusalem
numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum ?
interl.|  Qui ore meo promitto cui nihil impossibile est
Numérotation du verset Za. 8,7 
Hec dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis
interl.|  » Multi venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno celorum ».
marg.|  ECCE  EGO  SALVABO. Quidam Iudeorum dicunt hec esse completa sub Zorobabel et Neemia edificato templo, et muris civitatis extructis, et statu iudaici populi restituto a Machabaeis, et diversis principibus, qui usque {t. 3 : Erfurt, f. 279va ; facsim., p. 443a} [Rusch, f. 279va ] ad Herodem rexere Iudeam. Alii ad consummationem seculi referunt et sub Christo quem frustra prestolantur explenda commemorant.
marg.|  Possumus dicere hec ex parte esse completa tempore Zorobabel quando, reducto populo sub figura futuri, Deus habitavit in Hierusalem. Unde appellatus est populus Dei, et Dominus appellatus est Deus eorum, non in mendacio et iniquitate, sed in veritate et iustitia. Et in Ecclesia sub Christo maxime implentur, quando « multi de oriente et occidente veniunt et accumbunt cum Abraam et Isaac et Iacob in regno celorum », et discedente umbra veteris legis, veritas evangelii et iustitia Christi declaratur.

Mt. 8, 11.
< Non hab. > Hieronymus, CCSL 76A, p. 810.
< Non hab. > Hieronymus, CCSL 76A, p. 811.
Mt. 8, 11.
Numérotation du verset Za. 8,8 
et adducam eos
interl.|  » Veniet ex Sion qui eripiat et avertat iniquitatem a Iacob ».

Rm. 11, 26 ; cf. Is. 59, 20.
et habitabunt in medio Hierusalem,
interl.|  Ecclesie
et erunt mihi in populum,
interl.|  obedientes
et ego ero eis
interl.|  "Erit unus grex et unus pastor".

Cf. Io. 10, 16.
in Deum
interl.|  protectorem
in veritate et in iustitia.

in] om. Weber
Numérotation du verset Za. 8,9 
Hec dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestre
interl.|  ad cetera
marg.|  CONFORTENTUR  MANUS. Cum Aggeus et Zacharias iam exhortati fuissent populum ad edificandum, nunc iam secundum ammonitionem eorum extructo templo, hortantur nunc iterum et duces et populum, ut experti veritatem in his que prius audierant, nunc etiam accommodent fidem his que modo promittuntur, nec timeant impetum Medorum, nec insidias nationum per circuitum impedire volentium, sed confortentur per os prophetarum ex die quo iacta sunt fundamenta templi, usque ad diem quo superaedificatum est templum et audiant que sequuntur.
marg.|  Dicitur Ecclesie : Confortentur manus vestre per bona opera in quibus fundatur domus Dei quando iaciuntur fundamenta fidei et extruitur templum, quando multitudo fidelium roboratur, et ita vivit ut templum Dei esse mereatur. Sed ante hanc edificationem quidquid boni operis habere videbantur, vel homines id est rationales, vel iumenta id est simplices, inde nullam mercedem apud Deum consequebantur, sed erant in eis bella et discordie et tribulatio, frater fratrem supplantabat et « inimici hominis domestici eius », quia carebant pace quam Christus vadens ad Patrem reliquit apostolis. Quidquid boni operis facit, vel Iudeus vel heraeticus, vel gentilis absque fide Christi, sine mercede agit, sed recepta fide Christi qui pro peccatis captivi tenebantur in mundo, et Babylonio igne urebantur, iam habent fructum vinee que dicit  : « Ego sum vitis vera ». His dat terra fructum, ut"qui in lacrimis seminaverunt in gaudio metant", et"celi qui enarrant gloriam Dei" dabunt rorem divini eloquii, et hec omnia, id est pacem et abundantiam terre, habebunt reliquie populi, quas reliquit nobis Dominus Sabaoth.

Mi. 7, 6.
Cf. Io. 14, 27.
Io. 15, 5.
Ps. 125, 5.
Ps. 18, 2.
qui auditis in diebus his
interl.|  quarto anno Darii, quarto die mensis qui dicitur casleu.
sermones istos
interl.|  de promissione futurorum
per os prophetarum,
interl.|  qui ceperunt loqui a die quo fundari cepit domus Dei
in die in qua fundata est domus Domini exercituum ut templum edificaretur.
interl.|  qui prophetaverunt ut templum edificaretur .
interl.|  audire debetis quia

in] om. Weber
Numérotation du verset Za. 8,10 
Et siquidem
interl.|  certe

Et] om. Weber
ante dies illos merces hominum non erat, nec merces iumentorum erat,
interl.|  Antequam edificaretur domus Dei omnis labor vester irritus et tam homines quam iumenta in diversis operibus cassis conatibus frustrabantur, foris adversarii domi seditio, frater fratri insidiabatur, per hec omnia pax rumpebatur
neque introeunti et exeunti erat pax pre tribulatione
interl.|  omnes inter se hostili odio dissidebant
et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum.
Numérotation du verset Za. 8,11 
Nunc autem
interl.|  quia iam domus Domini fundamenta sunt iacta et templum edificatum
non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius dicit Dominus exercituum,
interl.|  reversis de captivitate Babylonis
Numérotation du verset Za. 8,12 
sed semen pacis erit,
interl.|  Christus
vinea
interl.|  que prius sterilis
dabit fructum suum,
interl.|  ariditatem et famem pristini temporis futura abundantia compensabit
interl.|  salutem humani generis
et terra
interl.|  que prius auferebat
dabit germen suum et celi dabunt rorem suum
interl.|  contra priorem ariditatem
interl.|  irrigatione pluviarum et rore nocturno omnia pullulabunt
et possidere
interl.|  pro edificatione
faciam {t. 3 : Erfurt, f. 294rb ; facsim., p. 443b} [Rusch, f. 294rb ] reliquias populi huius universa hec.
interl.|  que dixi
Numérotation du verset Za. 8,13 
Et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda
interl.|  o due tribus
marg.|  ET  ERIT  SICUT  ERATIS. Promittit que futura erant post edificationem {t. 3 : Erfurt, f. 294rb ; facsim., p. 443b} [Rusch, f. 294rb ] templi, ut sicut prius inter gentes erant in maledictione et sibulo, sic salvate et reverse in Iudeam, erunt in benedictione.||
marg.|  Tempore persecutionis, Christiani gentibus per circuitum sunt in maledictum et in exemplum, quia offenderunt in Deum suum, sed postea reddita pace sunt in benedictione, quia Deus miseretur Hierusalem id est visioni pacis, et Iude id est fidem Domini confitentibus. Singuli etiam credentium qui propter vitia traduntur Satane, cum egerint penitentiam revertentur in pristinum statum, et videbunt pacem Dei et confessionis sue gloriam possidebunt.
et domus Israel,
interl.|  decem tribus
sic salvabo vos et eritis benedictio. Nolite timere.
interl.|  adversarios rebellantes
Confortentur
interl.|  promissione Dei
manus vestre,
interl.|  ut impleant opera que ceperunt
Numérotation du verset Za. 8,14 
quia hec dicit Dominus exercituum :
interl.|  qui potest implere que promittit
Sicut cogitavi ut affligerem vos
interl.|  captivitati tradere
marg.|  SICUT  COGITAVI  UT. Iratus duodecim tribubus tradidit captivitati, conversus ad misericordiam relicto Israel in captivitate benefacit Hierusalem et domui Iuda.
marg.|   Cogitavi ut bene faciam, ut igitur permaneat mea sententia, et non fiat irrita pollicitatio, facite hec que precipio.
cum ad iracundiam me provocassent patres vestri dicit Dominus,

me –provocassent patres vestri] inv. Weber
Numérotation du verset Za. 8,15 
et non sum misertus,
interl.|  ut vel sic vos erudirem
sic conversus
interl.|  in presenti tempore
cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda. Nolite timere.
Numérotation du verset Za. 8,16 
Hec sunt ergo verba que facietis. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo,
interl.|  proximus omnis homo
veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris,
interl.|  ubi sedebant ad iudicandum
marg.|  VERITATEM  ET  IUDICIUM. In iudicio prima est veritas et iustitia, deinde sequitur misericordia, hoc enim est iudicium pacis ut iudex propositum habeat pacificare discordes.
marg.|  In preceptis que ad vitam pertinent et sunt perspicua, non debemus querere allegoriam, ne iuxta comicum queramus nodum in scirpo.
Numérotation du verset Za. 8,17 
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris
interl.|  qui sanctus est nec affligit amicum, nec contra cum malignitatem machinatur in corde.
et iuramentum mendax ne diligatis. Omnia enim hec sunt que odi dicit Dominus.
Numérotation du verset Za. 8,18 
Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens :
marg.|  ET  FACTUM  EST  VERBUM  DOMINI. Ad id quod supra Sarasar et Rogomelech per legatos quesierant utrum in mense quinto et septimo deberent ieiunare et plangere, an post edificationem templi finire ieiunium luctumque deponere, multis in medio positis que facere et sperare deberent, tandem ex persona Domini respondet propheta. Ieiunium quarti mensis Iudei arbitrantur, id est iulii, esse die septimo, et decima eiusdem mensis quando Moyses de monte descendens tabulas legis fregit, et iuxta Ieremiam, muri civitatis tunc primum sunt rupti. In quinto id est augusto propter exploratores terre sancte orta est seditio in populo, et iussi sunt montem non ascendere, sed per quadraginta annos longis a terra sancta circuire dispendiis, ut exceptis duobus Iosue et Caleph omnes in deserto morerentur. In hoc etiam mense prius Nabuchodonosor et postea Titus templum Hierosolimis destruxit, et urbem Bethel cepit, ad quam confugerant multa milia Iudeorum. Aratum etiam templum in ignominiam oppresse gentis a Tito Annio Rufo. In septimo, id est octobri, occisus est Godolias et tribus Iude, et Hierusalem reliquie dissipate. Decimo, id est ianuario Ezechiel in captivitate positus, et populus captivorum audivit templum esse subversum quinto mense. He sunt cause luctus et ieiuniorum que hactenus {t. 3 : Erfurt, f. 294va ; facsim., p. 444a} [Rusch, f. 294va ] habuerunt, sed Deus pollicetur hos dies vertendos in gaudium, et solemnitates si pacem et veritatem dilexerint.
marg.|  Ieiunium quarti et quinti, septimi et decimi vertetur in solemnitates, in tantum ut civitates Iudee que prius deserte frequenti habitatione celebrentur et una civitas pergat ad alteram et se mutuo cohortentur dicentes : Per septuaginta annos Hierusalem est oppressa luctu et amaritudine, sed nunc pace reddita pergamus Hierusalem et iuxta preceptum legis victimas immolemus. Et respondet alia civitas : Vadam etiam ego, et tunc populi multi coniuncti, et gentes innumerabiles et fortes adorabunt Dominum.
marg.|  Mystice tunc ieiunamus quando « aufertur a nobis sponsus » nec meremur eius presentiam sed cum reversus cogitat benefacere tristitia vertitur in gaudium, et fames pristina sermonis Dei, presentia doctrine eius et celestis panis saturitate pensabatur.

Ex. 32, 15-19.
Ier. 52, 6-7.
Cf. Nm. 14, 1-38.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 25 ; Ier. 41, 1-2.
4Rg. 25, 1 ; Ier. 39, 1 ; Ier. 52, 4 ; Ez. 33, 21.
Lc. 5, 35.
Titus] corr. , Tyrus cacogr. Rusch Tito Annio Rufo Rusch cum CCSL76A (N edd. µ)] Turannio Rufo CCSL76A (p. 820.544)
Numérotation du verset Za. 8,19 
Hec dicit Dominus exercituum : ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit
interl.|  vertetur
domui Iuda in gaudium et in letitiam et in sollemnitates preclaras {t. 3 : Erfurt, f. 294va ; facsim., p. 444a} [Rusch, f. 294va ] veritatem tantum et pacem diligite.
interl.|  hoc tantum querit Deus
Numérotation du verset Za. 8,20 
Hec dicit Dominus exercituum : Usquequo veniant
interl.|  undique
marg.|  USQUE  QUO  VENIAT. Quod secundum litteram de Hierusalem et Zorobabel dicitur, ad Christum et Ecclesiam refertur ad quam de toto orbe populi concurrunt, ut offerant in templo sacrificia Deo, et tempore persecutionis magistri Ecclesie promittunt credentibus quod rursum edificande sint parrochie, et pax reddenda et facies Domini depraecanda.
populi et habitent in civitatibus multis
interl.|  Ecclesiis prius desolatis
Numérotation du verset Za. 8,21 
et vadant habitatores unusquisque ad alterum dicens : Eamus
interl.|  » Qui audit dicat : Veni ».

Apc. 22, 17.

unusquisque] unus Weber dicens] dicentes Weber
et deprecemur faciem Domini
interl.|  Filium qui imago Patris : « Qui videt me videt et Patrem ».

Cf. Col. 1, 15.
Io. 14, 9.
et queramus Dominum exercituum.
interl.|  bene operando
Vadam etiam ego.
Numérotation du verset Za. 8,22 
Et venient populi multi
interl.|  prece, fide, opere
et gentes robuste
interl.|  ut martyres
ad querendum
interl.|  immolando
Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini.
interl.|  non est locus veri sacrificii extra Ecclesiam
Numérotation du verset Za. 8,23 
Hec dicit Dominus exercituum :
interl.|  hec predicta fient
In diebus illis in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et apprehendent fimbriam viri Iudei
interl.|  Iesu qui de Iuda, et apostolorum qui de Iudeis
marg.|  IN  DEIBUS  ILLIS, id est in adventu Christi decem viri quos requirit Dominus in Sodomis apprehendent Christum in carne cupientes eius herere vestigiis quia Deus est cum eo. Vel quicumque de linguis et nationibus crediderint apprehendent apostolos qui de Iudeis sunt et dicent :   ibimus vobiscum quia audivimus per prophetas quod Christus Dei Filius vobiscum est. Quod in Isaia legitur aa   : « Septem mulieres apprehendent virum unum », id est Ecclesie Christum. In Zacharia per decem viros idem significatur. Per septem intelligitur Ecclesia septiformi gratia plena, per decem Ecclesia eadem, quia quinque sensus carnis et spiritus mundat, ut cum lampadibus bonorum operum Christo occurrat. Iota etim littera ex qua nomen salvatoris exordium sumit, non solum apud grecos sed etiam apud Hebreos denarium numerum significat. Qui ergo Christiano nomine censentur et Christo adherent per denarium numerum signantur.
marg.|  Quidam ex Iudeis hoc sub Zorobabel dicunt esse completa. Alii sub Christo suo implenda quem venturum expectant.
marg.|   Decem homines , idest Ecclesie que comparantur virginibus, quia quinarium numerum duplicant, et sunt sancte corpore et spiritu, qui etiam in presenti bene regit sensus corporis, duplicato numero accipiet in futuro decem civitates.

Cf. Gn. 49, 10.
aa  Is. 4, 1.
dicentes : Ibimus vobiscum.
interl.|  ad patriam celestem « de virtute in virtutem »ab  .

ab  Ps. 83, 8.
Audivimus enim
interl.|  a prophetis
quoniam Deus vobiscum est.
interl.|  » Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi »ac  .

ac  Mt. 28, 20.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_8)