initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<51. Malachias*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Mal. 1,1 
interl.|  Iudam et Beniamin ad quos solebat fieri sermo et visio Dei.
marg.|  AD  ISRAEL. Quia pondus appellat, grave quidem significat. Sed quia subditur ad Israel, id est ad emendationem illius populi. In altero aperta inimiciciarum confessio est. In altero consolationis pars et amicitie.   In manu , id est operibus. In quorum enim manibus est iniquitas, et quorum manus plene sunt sanguine, in his non fit sermo Dei, sed in his qui lauant manus inter innocentes, unde dicitur : Sermo Dei factus est in manu aggei vel Ieremie.
marg.|  Sciendum quod abducto Israel, id est decem tribubus in captivitate, indifferenter pristino nomine et due tribus, id est Iudas et Beniamin appellantur Israel.
in manu Malachie.
interl.|  alii sic : Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachie prophete
marg.|  Malachias latine interpretatur angelus, id est nuntius. Quidquid enim dicebat quasi a Domino esset mandatum ita credebatur, et ita nomen eius septuaginta interpretes transtulerunt, dicentes : assumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius. Prophetavit autem novissimus in Babylone quando et aggeus.
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 299ra ; facsim., p. 453a} [Rusch, f. 299ra ] Onus verbi Domini . Malachi interpretatur angelus meus, unde Origenes eum angelum fuisse putat, secundum quod de Iohanne dicitur : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, quod nos omnino non recipimus, ut angelus de celo veniens assumpserit corpus humanum, ut Israeli que a Domino mandata sunt loqueretur. Dicunt vero Hebrei hunc fuisse Esdram sacerdotem, et post aggeum et zachariam prophetasse, et ideo non habere titulum, quia liber Esdre dicit ipsum Esdram et alios secum ascendisse de Babylone, anno septimo Artaxerxis regi persarum. Et ideo putant ipsum Esdram qui et malachias sub Artaxerxe hanc prophetiam contexuisse.
marg.|  Hic prophetatur grave pondus, quod Iudas pro peccatis portare compellitur, ut graviora peccata deponat, ut sentiat per tormenta, quem non senserat per beneficia, et ne pena videatur in suos iniusta, subiicit Dominus : Dilexi vos et ex dilectione corripio vos.
marg.|  Ut cetera taceam, et quod de Babylonica captivitate nuper reduxi, tractabo nunc que operatus sum in vobis ab ipsis cunabulis antequam rebecca Esau et Iacob peperisset : in Iacob vos dilexi, in Esau idumaeos odio habui. Nec solum dilexi Iacob, et Esau odio habui antequam nascerentur, sed in posteros eorum amorem et odium servavi. Qui a montes Esau qui dicuntur Seir, redegi in solitudinem, et urbes desertas a serpentibus et bestiis obtineri feci.
marg.|  Dilectio et odium Dei, vel ex prescientia nascitur futurorum, vel ex operibus, alioquin diligit Deus cuncta que creavit, sed eos proprie diligit qui vitiorum sunt hostes, et illos odit qui vitia amant, et destructa a Deo reedificare laborant.
marg.|  Iudei falso sibi blandiuntur, per Edom Romanos, per Israel se prophetari, quod in consummatione seculi destructo romano imperio, id est idumeo, regnum {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} [Rusch, f. 299rb ] orbis veniat ad Iudeos.
marg.|  Allegorice. Israel vir vel sensus cernens Deum, vel directus cum Deo. A Deo diligitur qui vult dilectionis Dei in se scire rationem cui respondet Deus : Esau, id est vitia, et Iacob, id est virtutes ex uno cordis fonte procedere quia ex libertate arbitrii in utramque partem ut volumus declinamus, sed priora nascuntur vitia per infantiam et pueritiam et iuventutem, que post sequens etas corripit et supplantat. Maior frater hyspidus, sanguinarius venatione siluis et bestiis delectatur. Minor enim simplex, innocenter habitat domum, Deus fines Idumee, id est terrene mentis et sanguinee, redigit in solitudinem, et nihil de terra sinit crescere, et esse perpetuum. Quod si impudens malitia que sunt Dei sermone destructa, rursus edificare velit, Deus instaurata a vitiis destruit, et terminis hostium subversis, tunc videt oculus Israelis, et sancti qui dicunt : Magnificetur Dominus in terminis eourm qui Deum mente conspiciunt.

Malachie Rusch Clementina ] Malachi Weber
Numérotation du verset Mal. 1,2 
Dilexi vos dicit Dominus et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob dicit* Dominus et dilexi Iacob.
interl.|  dum boni a malis amorem removi
interl.|  temeritate qua peccant obliti beneficiorum Dei respondent

Dicit] sicut Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,3 
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti.
interl.|  alias : et posui Seir montes eius in solitudinem
Numérotation du verset Mal. 1,4 
Quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes
interl.|  ad iram Dei
edificabimus que destructa sunt, hec dicit Dominus exercituum.
interl.|  Domino predicente sciatis quod iram meam eterna eorum vastitas approbabit

destructa Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] deserta Weber
Isti
interl.|  quidem
edificabunt et ego destruam
interl.|  rursum
et vocabuntur
interl.|  civitates
termini impietatis et populus cui iratus est Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} [Rusch, f. 299rb ] usque in eternum.
interl.|  odio meo rebus in Esau ostenso, amorem in vos, id est in Iacob factis approbabo, quia illis destructis videbunt oculi vestri et ex comparatione malorum que frater vester patitur Dei in vobis beneficia sentietis
Numérotation du verset Mal. 1,5 
Et oculi vestri videbunt et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.
interl.|  Quamvis priusquam nasceremini in Iacob sicut filios vos amare cepi, tamen eligite quo vocabulo me nominetis, an pater vester sim an Dominus, si pater vester sum offerte honorem et pietatem si Dominus ne contemnatis sed timete.
Numérotation du verset Mal. 1,6 
Filius honorat patrem et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum ? Ad vos
interl.|  sermo dirigitur
o sacerdotes
interl.|  qui passi servitutem debueratis ad Deum tota mente converti et nunc contemnitis, et eum quem occulta non fallunt ? Scissicamini quasi ignarum, ut vulnus conscientie impudenter dissimuletis, vultis autem scire in quo despexistis, offertis super altare meum panem pollutum
qui despicitis nomen meum et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
marg.|  Filius honorat patrem. Loquitur ad eos qui reversi de Babylone nondum edificato templo, nec extructa civitate permanebant in pristinis peccatis, Deum nec amore nec timore venerantes. Vult autem primum Deus ut filii eius simus, et bonum voluntate faciamus quod consequi volumus. Si autem hoc volumus saltem ut servos vos habeat, et a malis per tormentorum formidinem recedamus.
marg.|  Per spiritum adoptionis efficitur homo filius Dei, per spiritum servitutis in timore fit Dei servus. Filius honorat patrem sicut scriptum est : Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera uestra bona et glorificent patrem uestrum qui in celis est. Servus etiam honorat Dominum non eadem caritate qua filius. Sed Deus sciens differentiam servi et filii, a filio gloriam, a servo timorem qui est initium sapientie, expetit ut de timore servi ad gloriam filii transeamus.
marg.|  AD  VOS O  SACERDOTES. Corripit sermo divinus episcopos et ministros Ecclesie negligentes, vel omnes qui in Christo baptisati, Christi nomine censentur, cur nomen eius despiciant quibus aperit causas offense; polluit panem, id est corpus Christi, qui indignus accedit ad altare, et mensam Domini, et si non scelerata voce, scelerato opere despicit. Ut doctor Ecclesie mensam divine scripture polluit, si vel pro humana gloria, vel pro lucro temporali, vel favore seculi, auditoribus illam expendit.
marg.|  Iuxta traditionem Hebreorum debebant sacerdotes panem propositionis, serere, metere, molere, coquere, et nunc sumitis quoscumque de medio, et temerarie dictis : In quo polluimus. Sed dum sacramenta violantur, ipse cuius est sacramentum violatur.
marg.|  Vel potest dici quod reversi de Babylone nondum extructo templo habitantes in ruinis Hierusalem non habentes altare prioris glorie putabant deesse sanctimoniam religionis, qua deerat ab initio sanctificationis.
Numérotation du verset Mal. 1,7 
Offertis super altare meum panem
interl.|  propositionis.
pollutum et dicitis :
In quo polluimus te ?
interl.|  polluitis
In eo quod dicitis
interl.|  opere
mensa Domini despecta est.
Numérotation du verset Mal. 1,8 
Si
interl.|  o ministri altaris
offeratis cecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis* claudum et languidum
interl.|  quacumque debilitate confectum

cecum ... offeratis] om. hom. Rusch
nonne malum est ? Offer illud duci tuo si placuerit ei
interl.|  potius respueret, et sibi factam iniuriam putaret et offers Deo quod non auderes homini offerre
aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum.
marg.|  Si offeratis cecum ad immolandum. Reversi de Babylone illicitas Deo victimas offerebant, caecas et claudas que in levitico prohibebantur offerri.
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} [Rusch, f. 299va ] Allegorice. Caeca est anima victima que non illustratur Christi lumine. Clauda est rogantis oratio que duplici mente accedit adorandum, languida et omni infirmitate depressa que non habet Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, huiusmodi preces si offerant Ecclesiarum principi aut cuilibet erudito, sapientique doctori nonne repudiabuntur.
Numérotation du verset Mal. 1,9 
Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc
interl.|  quod improperavi vobis
si quomodo suscipiat facies vestras*, dicit Dominus exercituum.
interl.|  ex hoc ostenditur acceptior Deo esse servitus illa que, in presenti, mercedem non postulat.
marg.|   Et nunc , quia obtulistis debiles hostias et omnia que dixi fecistis, agite penitentiam si quomodo misereatur nostri Deus, nullus enim ex ministris meis est, a maiore usque ad minimum qui non accipiat a me mercedem laboris sui de decimis et de his que a populo offeruntur.

vestras] vestra cacogr. Rusch
mercedem] corr. , meredem cacogr . Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,10 
Quis est in vobis qui claudat ostia et incendat {t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} [Rusch, f. 299va ] altare meum gratuito ? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
interl.|  qui immundi offertis
interl.|  sanguinem hyrcorum et taurorum, sed thymiania orationum
marg.|  NON  EST. Regula Scripturarum est ubi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegorie non extenuare que scripta sunt. Increpat ergo sacerdotes Iudeorum qui offerunt non idonea ad immolandum, ut sciant carnalibus victimis spiritales successuras.
Numérotation du verset Mal. 1,11 
Ab ortu enim solis usque ad occasum
interl.|  non in una Iudea vel sola Hierusalem, unde : Salvator pater, “manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi”.
magnum est nomen meum in gentibus et* in omni loco sacrificatur et offertur
interl.|  in cerimoniis Christianorum

et] om. S Rusch | exsuflastis Cor2 (hebr . ) ] exsu(f)flavi Amiatinus ΦE*RGP² O ΘAMG Cor2 (anti : et exsufflavi ; alii iuxta hebr. :   exsuflastis , ego videlicet auctoritate, vos de merito)
nomini meo oblatio munda quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

est X Amiatinus M ΦR²P O ΘSAMG E ΓA ΨD Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ed1455 Weber etc.
Numérotation du verset Mal. 1,12 
Et vos polluistis illud
interl.|  Et cum nomen meum sit ita magnum futurum in gentibus, vos principes Iudeorum illud polluistis ; sic enim vaticinium futurorum texit ut presens tempus non deserat.
in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igne qui illud devorat.
interl.|  altare pollutum putatis et olocausta superposita et ignem qui devorat, nec intelligitis Deum non querere aurem et gemmas, et multitudinem hostiarum, sed offerentis devotionem
marg.|  ET  VOS. Propterea o sacerdotes Iudeorum omni loco offertur mihi oblatio munda, et est magnum nomen in gentibus, quia   dicitis : Mensa Domini contaminata est , quia deerat ornatus templi putabant reversi de Babylone, minorem esse cultum religionis, quos Dominus redarguit.
marg.|  Vel ita potest dici : polluistis nomen meum   in eo quod dicitis  : Quid prodest si offeramus optima? Qualiacumque offerantur igne sunt devoranda.

igne] igni Weber
Numérotation du verset Mal. 1,13 
Et dixistis :
interl.|  nec sufficit prioris sermonis impietas, sed dixistis etiam
Ecce de labore et exsuflastis10  * illud dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus. Numquid
interl.|  ergo

10  et] om. ΣT E Rusch
suscipiam illud
interl.|  tale
de manu vestra dicit Dominus exercituum11   ?
marg.|  ET  DIXISTIS.   Dixistis de captivitate reversi sumus, prede hostibus fuiumus, labore vie et paupertate attriti sumus, qualiacumque habemus offerimus, et hoc dicendo   exufflastis , id est per exufflationem indigna fecistis vestra sacrificia, et ideo non suscipiam.

11  exercituum Rusch ( tantum ) ] om. Weber et apparatus
Numérotation du verset Mal. 1,14 
Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
interl.|  si non habes masculum non nocet tibi maledictio
marg.|  MALEDICTUS. Quidquid humanus animus in excusatione sui peccati potest invenire, et falsa satisfactione defendere, hoc providens divinus sermo, corrigit et condemnat, quasi : quia offertis languida, et hec de rapinis et fletibus miserorum, et insuper dicitis : de labore et paupertate offerimus quod habemus, propterea audite quod infero :   Maledictus dolosus his verbis ostendit, habere eos que optima sunt, et offerre que mala sunt.
Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum
interl.|  etsi Iudei contemnant12  *
12  contemnant] corr., contemnat cacogr . Rusch
horribile in gentibus.
marg.|  Allegorice. Potest per maledictum et designari populus Iudeorum qui de grege sue gentis habebat masculum, agnum « qui tollit peccata mundi13   », de quo fecerat votum quod venientem susciperet. Sed quando vidit herentem cornibus inter virgulta noluit eum immolare, id est suscipere, sed obtulit debile eligens barraban per quem signatur diabolus, sed quia Christus erat rex magnus super omnia, ideo gentes nomen eius cum formidoloso honore venerantur. Aliter. Aliquando homo bene creatus a Deo, habet ingenium aptum sacris disciplinis, sed tradit luxurie et inertie, et habens masculum, offert debile, idest orationem aliqua animi pertubatione corruptam, hic sentiet in se esse completum quod scriptum est : {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 454b} Potentes potenter tormenta patientur.

Io. 1, 29.
13  peccata] sic Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mal. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber51.xml&chapitre=51_1)