initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<51. Malachias*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Mal. 2,1 
nunc ad vos
interl.| interl.| o sacerdotes||
mandatum
interl.| interl.| est||
hoc o sacerdotes
interl.| interl.| qui maioris dignitatis et cui plus committitur, plus ab eo exigitur||
marg.| marg.| Et nunc. Fecistis quod impium est ad contemptum mei, sed quia malo penitentiam peccatoris quam mortem, etiam nunc per comminationem vos revoco, sed si nolueritis ponere super cor, mittam in vos veram penuriam ut non mentientes, sed omnium rerum egestate coacti dicatis vos non habere optima que offeratis.||
marg.| marg.| Unde proprie sacerdotibus dicitur quod si non dederint gloriam nomini Domini per suam bonam conversationem, patientur egrestatem omnium bonorum, hi quia non benedicunt sanctis ex vero corde, sed per dulces sermones seducunt corda innocentium, non merentur Dei benedictionem.||
Numérotation du verset Mal. 2,2 
si {t. 3 : Erfurt, f. 299vb ; facsim., p. 454b} [Rusch, f. 299vb ] nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis
interl.| interl.| bene vivendo||
gloriam nomini meo
interl.| interl.| quod magnum in gentibus||
ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem
interl.| interl.| bonorum operum||
et* maledicam benedictionibus vestris
interl.| interl.| his que in eis benedictionibus possidetis vel quicquid a vobis benedicitur, a me erit maledictum||

et] om. Rusch (tantum)
et maledicam illis
interl.| interl.| his vestris benedictionibus||
quoniam
interl.| interl.| ideo||
non posuistis super cor.
interl.| interl.| id est noluistis intelligere que dicuntur||
Numérotation du verset Mal. 2,3 
Ecce proiciam ego vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et assumet vos secum.
marg.| marg.| Ecce proiiciam. Pro peccatis o sacerdotes auferam a vobis que secundum legem ex hostiis accipebatis, scilicet, bracium, id est armum animalis dextrum, et dispergam super vultum, id est facies vestras fetentes reddam putrida commixtione stercoris, ut tales sitis qualia sunt illa que offeruntur, et ipsum stercus assumet vos secum, ut non differatis ab ipso stercore, et ex eo quod vos abiicio, intelligetis me esse qui quondam elegi patrem vestrum levi, et per levi aaron et dedi vobis gloriam sacerdotis ut firmo pacto mihi in eternum minstraretis.||
marg.| marg.| Voluit Deus homines et maxime sacerdotes maculam non habere, et brachium bonis operibus ornare. Sed quia nos omnia in contrarium vertimus proiicit et separat Deus brachium, id est opera nostra a sanctorum operibus, et cum precipiatur nobis unguere caput, et lauare faciem, vel lauatis oculis Deum videamus, habemus facies pollutas stercore vitiorum, et illud stercus quo lite sunt facies assumit nos secum, quia omnia nostra etiam in stercus versa sunt, cum debuissemus mundi esse in solemnitatibus Dei, et carnes agri commedere calciati.||

proiciam ego] inv. Weber, enim ego ΠL O ΘAMG vobis Cor2 (id est a vobis)] pro vobis Φ
Numérotation du verset Mal. 2,4 
Et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum.
interl.| interl.| Per Levi intelligamus Aaron et alios qui de stirpe Levi descenderant.||
Numérotation du verset Mal. 2,5 
Pactum meum fuit cum eo vite et pacis
interl.| interl.| non eius qui cum beluis communis est sed eius qui dicit"ego sum vita", qui etiam est pax nostra||
et dedi ei timorem
interl.| interl.| qui est initium sapientie||
et timuit me
interl.| interl.| horrore corporis indicans se Dei verba tremere||
et a facie nominis mei pavebat.
marg.| marg.| PACTUM. Describit Deus quale habeat officium, et qualis debeat esse sacerdos.||
marg.| marg.| Quidquid dictum est priori populo, nobis dictum putemus, ut qui fuimus cultores Dei veritati mendacium non preferamus.||
Numérotation du verset Mal. 2,6 
Lex veritatis
interl.| interl.| id est doctrina apostolorum nullo polluta mendacio, sed tota de fonte veritatis procedens||
fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius.
interl.| interl.| quia imitatur cum qui « peccatum non fecit nec est inventus dolus in ore eius »||
In pace et in equitate ambulavit mecum
interl.| interl.| sicut Enoch qui translatus est||
interl.| interl.| quia et ipse in se habuit pacem et alios pacificavit||
et multos avertit ab iniquitate.
interl.| interl.| si sacerdos non corripit delinquentes sacerdotis officium preterit||
Numérotation du verset Mal. 2,7 
Labia enim sacerdotis custodiunt
interl.| interl.| donec congruo tempore proferunt||

custodiunt X ΣT ΠL Φ E* Q Cor3 (al. antiqui) Ω Ed1455 Rusch Ed1530] custodient Cor3 (vel Ieronimus) Weber
scientiam
interl.| interl.| si sacerdos de lege interrogetur, doceat, resistentes convincat, alioquin frustra dignitatem iactat, cuius non exhibet operationem||
et legem requirent
interl.| interl.| subditi||
ex ore eius quia angelus Domini exercituum est.
interl.| interl.| Exponit nomen suum Esdras sacerdos Dei, id est Malachi qui angelus Domini appellatur, voluntatem Dei nuntians hominibus.||

ex X ΔM²] de Cor3 (vel) ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Mal. 2,8 
Vos autem recessistis de via
interl.| interl.| recta quam monstrabam||
marg.| marg.| VOS  AUTEM. Ego volui ut haberetis doctrinam et veritatem, vos autem recessistis de via.||
interl.| interl.| mala conversatione vestra||
in lege. Irritum fecistis pactum Levi
interl.| interl.| vite et pacis et ceterorum que pertinent ad officium sacerdotis||
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 2,9 
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles
interl.| interl.| qui prius gloriosi et reverendi||
et humiles
interl.| interl.| viles
omnibus populis sicut non servastis vias meas
interl.| interl.| inter omnia peccata sacerdotum quasi maximum notatur, quia non causas sed personas considerent, et despecto paupere iusto divites honorent||
et accepistis faciem
interl.| interl.| personarum||
in lege.
Numérotation du verset Mal. 2,10 
Numquid non pater unus omnium nostrum ?
interl.| interl.| Abraam a quo omnes Iudei originem habent||
Numquid non unus Deus creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum ?
interl.| interl.| qui ex Abraam omnium nostrum genus eligit||
interl.| interl.| quare fratrum nostrorum abiicimus filias, et relicto pacto patrum accipimus uxores non ex lege||
marg.| marg.| NUMQUID. Sicut ex lectionibus Esdre colligitur reversi de Babylonia tam principes et sacerdotes quasi reliquus populus uxores sui generis que paupertate et labore vie infirmitatem contraxerunt, eiecerunt, et filiabus alienigenarum etate vel divitiis florentibus se copulaverint. Sicut ergo Esdras corripiebat peccantes, sic iste malachias eos provocat ut eiectis alienigenis antiquas uxores recipiant.||

unus Deus] inv. Weber
Numérotation du verset Mal. 2,11 
Transgressus est Iuda
interl.| interl.| hoc peccato contaminatur tribus Iude, que cum sacerdotibus et levitis reversa est de Babylone decem tribubus retentis in captivitate eterna||
et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas
interl.| interl.| miscendo semen Israel cum filiabus gentilium idolis servientibus||
sanctificationem Domini quam dilexit
interl.| interl.| Dominus||
et habuerunt filiam dei alieni
interl.| interl.| alias : habuit ||

habuerunt Cor1 (quia quidam habent habuerunt putaverunt quod alieni esse nominativi casus pluralis, set hebr. dicit quod est adiectivum Dei) ΩS Ed1455 Rusch] habuit Cor1 (hebr. Ieronimus) Cor3 (Ieronimus hebr. anti. ) Weber
Numérotation du verset Mal. 2,12 
disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculo Iacob et
interl.| interl.| qui pro huiusmodi hominibus voluerit ad altare munus offerre, quorum solum remedium est non facere quod fecerunt||
interl.| interl.| diperdat Dominus||

tabernaculo] tabernaculis Weber
offerentem munus Domino exercituum.
interl.| interl.| ad eos qui hoc fecerunt sermo prophete dirigitur, ut a peccato maledictionis retrahantur||
interl.| interl.| sive sit sacerdos sive laicus una maledictione ferientur qui uno peccato tenentur.||
marg.| marg.| Qui fecerit. Non ait qui fecit, ne abscidat veniam errori, sed qui deinceps fecerit, ut timore maledictionis, peccatores revocet ad paenitentiam.||
Numérotation du verset Mal. 2,13 
Et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et gemitu
interl.| interl.| alias : mugitu ||

gemitu] mugitu Weber
ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra.
interl.| interl.| obstrictus lacrimis et planctu miserorum||
interl.| interl.| sacerdotum qui ista commiserunt, vel facientibus consenserunt||
marg.| marg.| Et hoc rursum. Operuistis altare meum lacrimis innocentium, dum offerebatis hostias de rapina lugentium pauperum. Similiter nunc estis causa quare altare meum lacrimis coooperiatur, quia relicte dum viderent alienigenas in thoris suis collocatas, ad auxilium Dei confugiebant, lacrimis et gemitu Deo invidiam facientes, quod humana non respiceret, et miseras non iuvaret. Quidam putant hec esse dicta generaliter contra eos qui aliena rapiunt, et divitias congregant, de quibus et offerunt Deo munera, sed Deus non suscipit prohibitus lacrimis spoliatorum, possunt et hec dici contra eos qui propter ammissionem temporalium rerum, non dirigunt spem in Deum, nec querunt eterna sed in deocoris et femineis planctibus orationem suam deturpant, ne a Deo suscipiant, isti habent uxorem adolescentie, id est naturalem legem scriptam in corde, que etiam incredulos impellit dicere : Deus iudicet, Deus videat, et ipsi cuncta inter me et te diiudicanda permitto, hec uxor residuum est spiritus nostri quia nostro spiritui semper copulatur que se recedit a nobis statim offendimus Deum, unde ingeminat : Custodite non carnem que Deo placere non potest, non animalem animam que non percipit que sunt Dei, sed rationalem spiritum qui interpellat gemitibus inenarrabilibus.||
Numérotation du verset Mal. 2,14 
Et dixistis :
interl.| interl.| non accipis||
Quam ob causam ? Quia
interl.| interl.| ideo non accipio||
Dominus testificatus est
interl.| interl.| commendavit tibi matrimonium legitime coniugis testimonio Scripture dicentis : propter hoc « Reliquat homo patrem et matrem et ad uxorem suam et erunt duo in carne una », coniunctam tibi in iuventute modo desertam in senectute||
inter te et uxorem pubertatis tue quam tu despexisti et hec particeps tua
interl.| interl.| deberet esse||
et uxor federis10  .
interl.| interl.| id est coniunctionis a Dei institute qui de costa viri mulierem fecit, et ideo non licet disiungi quod Deo ex uno placuit institui||

10  federis] + tui Weber
Numérotation du verset Mal. 2,15 
Nonne unus fecit et residuum spiritus eius
interl.| interl.| mariti vel Dei||
est. Et quid unus querit nisi semen Dei ? Custodite ergo spiritum vestrum
interl.| interl.| ne vincamini libidine et alienigenarum amore||
et uxorem adolescentie vestre11 
interl.| interl.| que tibi virginali iuncta est matrimonio perseveret usque ad senectutem||

11  vestre ΩM Rusch] tue Weber, sue ΦG* | uxorem adolescentie tue ΩJ*3] om. Ω
noli despicere.
interl.| interl.| utrumque virum et feminam||
marg.| marg.| ET QUID  UNUS  QUERIT ? Cum unus utrumque fecerit, ideo etiam unxit ut liberi nascantur et filii Dei de stirpe israelitica. Cum ergo fecundas uxores habeatis, et liberis gaudeatis, cur pulchritudinem uxorum queritis que meretricibus apta est non uxoribus.||
Numérotation du verset Mal. 2,16 
Cum odio habueris eam12  dimitte {t. 3 : Erfurt, f. 300rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f. 300rb ] dicit Dominus Deus Israel .
interl.| interl.| alias : cum odio habueritis eam dimittite dicit Dominus Deus Israel. ||

12  eam] om. Weber
Operiat13  autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum.
interl.| interl.| soluta obiectione, replicat quod dixerat||

13  Operiat] Operiet Weber
Custodite spiritum vestrum et nolite despicere.
interl.| interl.| custodiam spiritus vestri, vel certe uxorem||
marg.| marg.| CUM  ODIO. Quasi : sed dices mihi precipitur in lege,  cum odio habuimus uxores dimittamus eas ad quod respondeo tibi non esse preceptum, sed propter duritiam cordis tui permissum. Quia quicumque, excepta causa fornicationis, inique dimiserit uxorem,  vestimentum eius : id est corpus quo anima vestitur,  operiet iniquitas, id est pena peccati, ut in quo peccavit in ipso moriatur.||
Numérotation du verset Mal. 2,17 
Laborare
interl.| interl.| preter supra dicta||
fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis : In quo fecimus eum14  laborare ? In eo quod dicitis15   : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent.
interl.| interl.| Sententia horum verborum latius tractatur in Psalmo « Quam bonus Israel Deus ».||

14  fecimus eum] inv. Weber 15  quod dicitis] cum diceretis Weber
Aut certe ubi est Deus iudicii.
interl.| interl.| vos laborare facitis Dominum et queritis  : ubi est Deus iudicii, sed ego manifestum eum faciam et in primo et in secundo adventu||
marg.| marg.| LABORARE  FECISTIS. Populus autem reversus de Babylone, videns Babylonios et ceteras gentes idolatras valere {t. 3 : Erfurt, f. 300rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f. 300rb ] corporum sanitate, et omni mundana prosperitate affluere, se autem cultores unius Dei infirmos esse corpore, nec habere etiam que ad cibum necessaria sunt, dicebat non esse Dei providentiam in rebus humanis, sed omnia casu agi, non Dei iudicio cui placent mali, et displicent boni, aut si Deus cuncta diiudicat, ubi est illius equum et iustum iudicium.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mal. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber51.xml&chapitre=51_2)