initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<51. Malachias*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Mal. 3,1 
Ecce ego mittam angelum meum
interl.| interl.| «magni consilii »| ||
interl.| interl.| hoc interpretatur Dominus in evangelio de Iohanne Baptista qui etiam de se dicit : Elias iam venit||

a Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
et preparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos queritis et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit dicit Dominus exercituum
interl.| interl.| ad Ecclesiam vel unumquemque credentium||
interl.| interl.| salvator qui omnium creator||
interl.| interl.| desideratis||
interl.| interl.| qui iuste iudicet, qui personam non acceptat||
interl.| interl.| ecce inquam veniet, qui iuste iudicabit cui pater dedit omne iudicium||
marg.| marg.| Ecce ego mittam. Iudei hoc de helia propheta dictum intelligunt, et quod sequitur : et statim veniet ad templum suum, scilicet, ad suum Christum referunt in ultimo tempore venturum. Sed quod templum inveniet. Iam enim destructum est omnino, aut si alius ante eum restituet quid Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sunt omnia.||
marg.| marg.| Quidam ex persona Christi legunt quod mittat angelum, id est iohannem predicare baptismum penitentie, qui Christus statim de se quasi de alio subdit : Et statim veniet. Alii ex persona patris legunt : « Ecce mitto angelum meum qui preparavit viam », et quod sequitur statim veniet ad templum sanctum scilicet de salvatore intelligunt, cui iohannes preparat viam in cordibus credentium in quibus non poterat prius Deus ambulare, propter pravitatem et incredulitatem.||
marg.| marg.| Notandum quod Dominus vel evangeliste, vel apostoli alii cum de hoc propheta, vel de aliis testimonia proferant, non sequuntur verba vulgatarum translationum, sed habentes scientiam hebree lingue, ex hebreo transferunt non curantes de sillabis et punctis verborum dummodo sententiarum veritas transferatur.||
Numérotation du verset Mal. 3,2 
et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum. Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum.
interl.| interl.| nullus humanus sensus poterat cogitare quando venturus, vel qualis futurus erit||
interl.| interl.| si nemo potest cogitare pro potentia maiestatis eius, quis cum poterit sipientibus ocluis in sua claritate conspicere qui est sol iustitie||
marg.| marg.| Ipse enim quasi. Dominus est ignis consumens, lignum fenum, stipulam, gravia peccata graviter puniens, et his qui parva et levia committunt, est herba fullonum ut lotis munditiam restituat et lauet sordes filiorum Sion.||
marg.| marg.| Per filios levi sacerdotalis intelligitur dignitas, et si sacerdotes colandi sunt et purgandi quid de ceteris dicendum est, cum iudicium incipiat a domo Dei.||
Numérotation du verset Mal. 3,3 
Et sedebit conflans et emundans quasi argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
interl.| interl.| quidquid in auro, id est sensu nostro, et argento, idest eloquio commixtum est ere stanno plumbo camino Dei excoquitur, ut purum remaneat aurum et argentum||
interl.| interl.| et cum colati fuerint, offerent Deo iusta sacrificia||

quasi] om. Weber
Numérotation du verset Mal. 3,4 
Et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies seculi et sicut anni antiqui.
interl.| interl.| eorum qui offerunt, id est Deum confitentibus, et pro Hierusalem pacem Dei conspicienibus||
interl.| interl.| placuerunt||
interl.| interl.| quomodo in principio placuere Deo, sic post peccatum et penitentiam placere incipient omni sorde peccatorum purgata||
Numérotation du verset Mal. 3,5 
Accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et calumniantur mercedem mercennarii
interl.| interl.| nolentes reddere||

Accedam] Et praem. Weber et] + qui Weber
viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit {t. 3 : Erfurt, f. 300va ; facsim., p. 456a} [Rusch, f. 300va ] Dominus exercituum.
interl.| interl.| magna formido iudicii cum ipse sit testis et iudex||
interl.| interl.| qui modo tardus videor dum differo||
interl.| interl.| hec omnia fiunt occulte, sed a Deo proferuntur in medium ne diu lateant||
interl.| interl.| advenam vel cathecuminum qui nondum effectus est civis in civitate Christi||
interl.| interl.| qui solum sifficit ad damnationem.
marg.| marg.| Et accedam. Que illo tempore dicebantur ad principes Iudeorum, nunc non dicuntur ad principes Ecclesiarum
marg.| marg.| Et calumniatur. Pars ordine post maleficia et adulteria et periuria ponuntur qui non reddunt mercedem mercennariis, vel qui opprimunt pupillum et viduam, ne ergo parva crimina putentur que periurio et adulterio comparantur.||
Numérotation du verset Mal. 3,6 
Ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti.
marg.| marg.| Ego enim. Quia dicerat : Dominus est quasi ignis conflatus, et quasi herba fullonum, cum pro nobis nominetur angelus vel ignis, vel aliud, ne ideo putetur aliquid mutabilitatis esse in natura ipsius, inde dicit : Ego enim. Quasi : Vos quotidie mutamini per adulteria et per cetera mala vestra, ego spero in iudicio nulla personarum varietate commutor, et cum seuerum et iustum iudicem me esse fatear, tamen o filii Iacob, nec diversitate tormentorum estis consumpti in malitia, quia per penam malitia in vobis ideo est purgata, sed sine causa percussi vos disciplinam non recipientes.||
marg.| marg.| Mystice. Per filios Iacob qui sequuntur mala patrum, nec custodiunt mandata Dei significantur illi qui constituti Ecclesia non recedunt a vitiis, sed falsum nomen christianitatis sibi assumunt.||
marg.| marg.| Revertimini. Magna clementia eos qui a se recesserunt ad reditum provocat, ut ipse quoque ad eos redeat.||
Numérotation du verset Mal. 3,7 
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis. Revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur ?
interl.| interl.| quasi qui non discessimus||
interl.| interl.| non intelligentes se recessisse impudenter querunt||
interl.| interl.| nec semel nec nuper hoc facitis ut erroris veniam mereamini, sed hereditaria habetis patris impietatem recedendo a meis legitimis nec custodiendo que precepi||
interl.| interl.| sed nunc saltem||
Numérotation du verset Mal. 3,8 
Si affigit homo Deum quia vos configitis me et dixistis : In quo configimus te in decimis et primitiis.
interl.| interl.| in hoc recessistis a me, quia configitis me si homo potest Deum configere||
interl.| interl.| non reddendo decimas nec dico ministris sed mihi qui precipi dari||
interl.| interl.| quia non reddistis decimas et primitias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, id est ?afflicitet dum parva subtrahitis ubertatem possessionum vestrarum et totam abundantiam frugum perdidistis||
marg.| marg.| Si affligit. Septuaginta : supplantat alii si fraudat, quod secundum historiam ?one de decimis potest accipi, sed secundum quod ponitur affligit homo Deum, potest ad mysterium passionis dominice referri, configitis ?e cruci qui modo decimas subtrahitis.||
marg.| marg.| Configitis. Tempore Esdre tanta fuit fames, ut multi pro penuria filios et filias vendentes et frumenta ementes ?servitis decimas non solverent. Qui etiam fruges in horreis egesserunt, ?in magnitudine precii, decimas non solvebant, unde conpulsi ministri templi fugerunt unusquisque in regionem suam. Unde dicit Dominus se in suis afflictum, et non accepisse decimas.||

affligit] affliget Weber | configimus] confiximus Weber | primitiis] in primitivis Weber |
Numérotation du verset Mal. 3,9 
Et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota
Numérotation du verset Mal. 3,10 
Inferte omnem decimam in horreum meum
interl.| interl.| non paucis sed omnes communiter||
et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus. Si non aperuero vobis
meum] om. Weber
cataractas celi et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
interl.| interl.| ad sufficientiam||
interl.| interl.| in thesauris templi ut habeant ministri mei cibos||
interl.| interl.| tantas pluvias effundam, ut cateracte celi credantur aperte||
interl.| interl.| et sic||
interl.| interl.| large et late.||
marg.| marg.| Inferte. Ut sciatis vos ideo perdidisse, abundantiam quia fraudastis me parte mea moneo ut reddatis mihi mea, et ego restituam vobis vestra.||
marg.| marg.| Quod dictum est de decimis {t. 3 : Erfurt, f. 300vb ; facsim., p. 456b} [Rusch, f. 300vb ] potest intelligi in populis Ecclesie quibus precipitur non solum dare decimas, sed et omnia vendere et dare pauperibus, quod si facere nolumus, saltem in hunc Iudeos imitemur ut pauperibus saltem aliquam partem demus et sacerdotibus et viduis debitum honorem deferamus hoc qui non fecerit Dominum supplantare convincitur. Si quando fames et egestas omnium rerum opprimit mundum hoc es ira Dei sciamus descendere, qui in pauperibus, si elimosinas non accipiat, se privari affirmat sua possessione.||
marg.| marg.| Possumus et sic interpretari decimas et primitias. Si quis doctus in lege potest alios erudire non debet sibi attriburere, sed primum gratias agat Deo a quo omnia, deinde sacerdotibus eius ac magistris a quibus doctus est, alioquin penuria maledicetur, si autem Deum largitorem intellexerit, et his per quos a Deo eruditus est se humiliaverit, et in horreum Dei cibos intulerit, id est scripture alimenta populis ministraverit, mandabit Deus nubibus suis ut pluant super eum imbrem. Increpabit etiam pro eo contrarias potestates, nec erit sterilis vinea, ille, scilicet, qui dicit : « Ego sum vitis vera » et afferet ei fecunditatem, et tantam ex merito humilitatis beatitudinem consequetur, ut omnes gentes dicant eum beatum, et in terra, id est doctrina illius desiderent habitare.||

Io. 15, 1.
Numérotation du verset Mal. 3,11 
et increpabo pro vobis
interl.| interl.| posset fieri ut magis per pluvias esset fecunditas sed locusta ut bruchus posset corrumpere ideo addit increpabo ||
devorantem et non corrumpet
interl.| interl.| vermes vel vitium aeris||
fructum terre vestre nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
interl.| interl.| sed implebit torcularia||
Numérotation du verset Mal. 3,12 
Et beatas dicent vos omnes gente. Eritis vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum.
marg.| marg.| ET BEATAS. Cuncte nationes per circuitum mirabuntur fertilitatem terre uestre, in tantum ut omnes habitare in ea desiderent et abundantie rerum ominum gentibus exemplo sitis.||

beatas] beatos Weber Eritis] + enim Weber
Numérotation du verset Mal. 3,13 
Invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
interl.| interl.| super plus et plus accusatis Deum, quod cultores suos negligat||
marg.| marg.| Invaluerunt. Repetit plenius quod dixerat : laborare fecistis Dominum in sermonibus, et exponit satius querimoniam populi reversi de captivitate, qui existens in cultu unius Dei, multis miseriis affligebatur, videns idolatras in omnibus prosperari. Infirmato ergo et dicenti : frustra colo Deum, occurrit propheta in persona Domini, et recidit verba blasphemie que ab infirmis dicuntur in creatorem.||
Numérotation du verset Mal. 3,14 
et dixistis quid locuti sumus contra te ? Et10  dixistis : Vanus est qui servit Deo et quod emolumentum
interl.| interl.| in presenti pro Dei servitute exigunt mercedem ideo non recipiunt||

10  Et] om. Weber
quia custodivimus precepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum ?
interl.| interl.| non intelligentes quam gravis est vestra blasfemia||
interl.| interl.| respondet Deus||
interl.| interl.| ab utilitate||
interl.| interl.| observando legem||
interl.| interl.| contritione cordis, unde tota die constristatus ingrediebar||
Numérotation du verset Mal. 3,15 
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes. Siquidem edificati sunt facientes impietates11  et temptaverunt Deum et salvi facti sunt.
interl.| interl.| qui contra Deum superbant et blasfemant||
interl.| interl.| post scelera et blasfemias prosperis perfruuntur||
interl.| interl.| felicitate presentis seculi||
marg.| marg.| Ergo. Possunt hec de hereticis intelligi, martione et valentino et cunctis qui non recipientes Vetus Testamentum contra creatorem loquuntur, et proficiunt in sua impietate, et multos socios sceleris habent.||

11  impietates] impietatem Weber
Numérotation du verset Mal. 3,16 
Tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et attendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Deum12  et cogitantibus nomen eius.
interl.| interl.| verba prophete||
interl.| interl.| non dicit quid locuti sunt, sed ex eo quod addit timentes Deum, datur intelligi quid sint locuti scilicet quod ad timorem Dei pertinet||
interl.| interl.| iustis loqentibus et cohortantibus se contra blasfemias attendit Deus||
interl.| interl.| verba que dicunt hinc blasfemi, inde Deum timentes, scripta sunt ut sint in memoria presciencie Dei ut in die iudicii blasfemis penas, et timentibus premia reddat||
marg.| marg.| Tunc locuti. Verba prophete. Quasi illis blasphemantibus de iudicio Dei, iusti qui casto timore Deum timent, loquentur ad invicem cohortantes se quod retributio bonorum vel malorum non sit in presenti, sed in futuro et quod homo non possit scire iudicia Dei et de aequitate eius disputare.||

12  Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Mal. 3,17 
Et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego faciam13  in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi
interl.| interl.| timentes me qui responderunt ad verba blasfemie||
interl.| interl.| iudicium||
interl.| interl.| in peculiarem populum||
interl.| interl.| quia omnis homo sub peccato||
interl.| interl.| in quo duplex affectus est, et pietatis in filium et servitutis in famulum||

13  faciam] facio Weber
Numérotation du verset Mal. 3,18 
et
interl.| interl.| per penitentiam||
convertemini {t. 3 : Erfurt, f. 300vb ; facsim., p. 456b} [Rusch, f. 300vb ] et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei.
interl.| interl.| {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 456b} qui nunc blasfematis ex beatitudine timentium et vestra miseria cognoscitis quid sit inter iustum et impium.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mal. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber51.xml&chapitre=51_3)