initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<51. Malachias*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Mal. 4,1 
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum que non derelinquet eis radicem et germen.
interl.|  plenus inculcat de penis blasfemantium et de premiis timentium
interl.|  iudicii que sanctis lux, peccatoribus tenebre
interl.|  ad cremandos malos ut stipulam
interl.|  cum combusserit eos, non relinquit in eis radicem malitie

1 derelinquet ΩSJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] relinquet Weber
Numérotation du verset Mal. 4,2 
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie et sanitas in pennis eius. Et* egrediemini et salietis sicut vitulus de armento
interl.|  illa impiis econtrario
interl.|  qui vere omnia iudicabit, nec bona nec mala nec virtutes, nec vitia latere patietur
interl.|  ut sanatos per penitentiam in humeris suis portet
interl.|  qui nunc seculo quasi carcere inclusi estis
interl.|  tunc

Et Cor2 (hebr. et anti.) Cor3 (hebr. anti.) ΩS Ω( in ras. ) Ed1455 Weber etc.] om. Rusch vitulus] vituli Weber
Numérotation du verset Mal. 4,3 
et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum
interl.|  dissoluti aridi impotentes resistere
in die qua ego facio dicit Dominus exercituum.
interl.|  nec hoc fine letitie contenti calcabitis impios
marg.|   Cum fuerit . Abraam cooperatione divine maiestatis dicit : Ego sum terra et cinis, ideo vidit solem iustitie. Qui vero superbe dixit : Ponam super sidera sedem meam et e. s. al, deducetur ad terram, et erit cinis sub pedibus sanctorum in die iudicii.
Numérotation du verset Mal. 4,4 
Mementote
interl.|  ad spiritalem intelligentiam invitat
marg.|  Mementote. Loquitur ad Israel, idest ad omnes qui Deum sensu cernunt. Unde : « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ».
legis
interl.|  que est Sina
interl.|  In futuro iuxta merita erit retributio, ergo dum est tempus merendi observate legem.
Moysi servi mei quam mandavi ei in Oreb
marg.|   Oreb : siccitas quia per legem omnium vitiorum humor excoquitur.

Oreb] Choreb Weber
ad omnem Israel
interl.|  dirigendam
precepta
interl.|  quod recipiant
interl.|  in qua sunt
et iudicia.
interl.|  quod agunt
Numérotation du verset Mal. 4,5 
Ecce mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
marg.|  ECCE  MITTAM. Iudei dicunt ante suum Christum Eliam esse venturum et omnia restauraturum. Unde et Christo in evangelio proponitur questio, quid est quod Pharisei dicunt quod Elias venturus est, cui ipse respondit : Elias quidem veniet, et iam venit in helia Ioannem intelligens.
marg.|  Post Moysen, id est legem spiritaliter servandam, dicit mittendum heliam in quo prophetia signatur, quia antequam Dominus in iudicio percutiat terram anathemate, mittet chorum prophetarum qui significatur in helia qui interpretatur Deus meus, et est de opido Thesbi, quod sonat conversio ad penitentiam, hoc helias convertet cor patrum, abraam, isaac, et Iacob, et ceterorum prophetarum ad instructionem posterorum de fide salvatoris, in quem et ipsi crediderunt, et cor filiorum ad patres, quia suscipient fidem quam illi habuerunt.
marg.|  Vel cor patris ad filium, id est Dei ad omnem qui spiritum adoptionis acceperit, et cor filiorum ad patres eorum. Unde Iudei et Christiani qui nunc inter se discrepant pari in Christum religione consentient.

Ecce] + ego Weber
Numérotation du verset Mal. 4,6 
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate.
interl.|  si helias non ante cor patrum convertetur ad filios et cor filiorum ad patres eorum, cum veniet dies Domini magnus iustis, horribilis impiis percutiet unus iudex non celum, non eos qui in celo versantur, sed terram anathemate, idest eos qui facient opera terrena
interl.|  iudicaturus
interl.|  separando oves ab hedis.

anathemate] + explicit malachi propheta Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mal. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber51.xml&chapitre=51_4)