initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<51. Malachias*>

<51.1> Incipit prologus in Malachiam prophetam

prol.|  {t. 3 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 452b} [Rusch, f. 298vb ] Deus per Moysen populo Israel preceperat sacerdotes tabernaculi sui omni corporali vitio liberos hostias omni vitio vacuas sibi offerre. Quibus legem suam ad regendum populum ob hoc dederat, ut per sacrificiorum oblationem internuntii Dei et hominum facti populum preceptis celestibus facerent obedire unde sacerdotes angelos Dei esse hoc in loco scriptura testatur. Sed qui tanti muneris gratiam contemnentes supradictus populus ac sacerdotes sacrificia vitio deturpata ipsi criminibus atque impietatibus maculati Deo offerre ceperunt. Ideo per Malachiam prophetam Deus populum suum Israel increpans ait : Dilexi vos, dixit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus, et dilexi Iacob, Esau autem odio habui ? Esau autem fratrem Iacob non iniqua aut spontanea voluntate odio habitum a Deo, vel sine meriti gratia Iacob dilectum manifestum est, cum secundum prescientiam suam Esau quidem effusionem sanguinis fraterni concupiscere Iacob autem sui cognitione observandam legem desiderare cognosceret. Cuius rei gratia supradicto usus est exemplo dicens : Dilexi Iacob, Esau autem odio habui. Quamvis ex operibus memoratorum, quorum liber Geneseos meminit, in quo unusquisque eorum futurus erat proposito manifeste constet, ut scriptum est : “Creverunt pueri et erat Esau homo agrestis sciens venari, Iacob autem homo simplex manens in tabernaculo. Nam reliqua que lectione comprehensa sunt prevaricationem populi Israel in observandis sacrificiis Dei increpationemque in eundem, quod deos alienos coluerit significant.

a Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.12, p. 143 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380). Repertorium biblicum, n° 543.





Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mal. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber51.xml&chapitre=51_Prol.1)