initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic.
marg.|   Et anno centesimo sexta etc. Antiochum nobilem ipsum dicit quem Greci appellant Epiphanem, filium Antiochi Magni, de quo superius plura narrantur.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,2 
Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 10,3 
et misit Demetrius ad Ionathan epistolam verbis pacificis ut magnificaret eum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,4 
dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,5 
recordabitur enim omnium que fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 10,6 
et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi {t. 3 : Erfurt, f. 316vb ; facsim., p. 488b} [Rusch, f. 316vb ] ei.
marg.|   Et audivit Demetrius etc. De hoc autem bello Demetrii atque Alexandri, quid Pompeius Trogus eiusque breviator Iustinus referant, non absurdum videtur considerare. Sic enim in Epithomia eiusdem Pompei Trogi, libro tricesimo quinto scriptum est : Demetrius, occupato Syrie regno, novitatis sue ocium periculosum ratus, ampliare vires regni et opes augeri finitimorum bellis statuit. Itaque Ariarecti, regi Capodocie, propter fastiditas sororis nuptias infestus, fratrem eius Holofernem, per iniuriam regno pulsum, supplicem recepit datumque sibi honestum belli titulum gratulatus, restituere eum in regnum statuit. Sed Holofernes, ingrato animo inita cum Antiocensibus pactione, offensis tunc Demetrio, pellere eum regno a quo restituebatur consilium cepit. Quo cognito Demetrius vite quidem ne Ariarectes metu belli fraterni liberaretur, pepercit, ipsum autem comprehensum Seleucie custodire iubet, nec Antiocenses iudicio territi a defectione destiterunt. Itaque adiuvantibus et Ptolomeo rege Egypti, et Athalo rege Asie, et Ariarecte rege Capadocie, bello a Demetrio lacessiti subornant propalam quedam fortis extreme iuvenem, qui Syrie regnum velut paternum armis repeteret, et ne quid contumelie deesset nomen ei Alexandri iudicitur, genitusque ab Antiocho regem dicitur. Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut emulo eius non vires tantum regie, verum etiam generis nobilitas consensu omnium tribueretur. Igitur Alexander admirabili rerum varietate pristinarum sordium oblitus, totius ferme orientis viribus succinctus, bellum Demetrio fert, victumque vita pariter ac regno spoliat. Quamquam nec Demetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo hostem fugavit, et regibus bellum restituentibus multa milia in acie cecidit. At postremum tamen invicto animo, inter fortissimos fortissime dimicans cecidit. In inicio belli Demetrius duos filios apud Guidium hospitem suum cum magno pondere auri commendaverat ut belli periculis eximerentur et si ita fors tulisset paterne ultioni servarentur. Et hoc maior Demetrius {t. 3 : Erfurt, f. 316vb ; facsim., p. 388b} [Rusch, f. 316vb ], annos egressus pubertatis, audita Alexandri luxuria, quem insperate opes et aliene felicitatis ornamenta velut captum inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus cretensibus, securum ac nihil hostile metuentem adg[e]reditur. Antiocenses quoque, veterem patris offensam novis meritis correcturi, se ei tradunt. Sed et milites paterni favore iuvenis accensi, prioris sacramenti religionem novi regis superbie preferentes, signa ad Demetrium transferunt ; atque ita Alexander, non minore impetu fortune destructus quam elatus, primo prelio victus interficitur deditque penas Demetrio, quem occiderat, et Antiocho cuius mentitus originem fuerat.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,7 
Et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistolas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
Numérotation du verset 1Mcc. 10,8 
et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,9 
et traditi sunt Ionathe obsides et reddidit eos parentibus suis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,10 
et habitavit Ionathas in Hierusalem et cepit edificare et innovare civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,11 
et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,12 
et fugerunt alienigene qui erant in munitionibus quas edificaverat Bacchides
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,14 
tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et precepta Dei erat enim hec eis ad refugium.
marg.|   Et venit Ionathas . Demetrio pacem per epistolas deferenti, Ionathas Hierusalem inhabitans cepit innovare civitatem. Quia, licet persecutores aliquando minis fideles terreant, aliquando vero blandimentis foveant, doctores sancti tamen assiduo insistunt spiritali edificationi et innovant civitatem Ecclesie, quatinus eam hostes sui neque vi irrumpere, neque fraude circumvenire possint. Inde est quod montem Sion Ionathas iussit facientibus opera lapidibus quadratis undique munire, quia predicatores Evangelii precipue student castra Ecclesie sanctis ac fortibus viris circumdare, quos quadrati lapides designant, ne facile hostibus pateat locus civitatem sanctam invadendi. Quadratum namque omne, quocumque vertitur fixum stare consuevit. Cui nimirum figure corda assimilatur electorum, qui ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiam morte, a sui rectitudine status inclinari possint. Per Bethsuram, que domus robustorum interpretatur, aliquando Ecclesia, aliquando vero scriptura sacra designatur, in qua robusti, hoc est, doctores sancti et apostolici viri, commanere videntur. Sed sicut in Ecclesia presenti boni et mali consistunt, donec sagena Domini bonos et malos pisces trahens ad litus, hoc est, ad finem mundi et ad iudicium extreme discretionis perducat. Ita scriptura sancta et lectores habet pios, qui eam catholico sensu rimantur, et pravos, quia eam ad sensum suum per vim trahendo depravare conantur. Unde Paulus apostolus scribens ad Timotheum ait : Omnis scriptura divinitus insituta est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum, ad audiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Mali autem homines et seductores proficiunt in peius errantes et in errorem mittentes. Hinc et princeps apostolorum dicit : Indoctos et instabiles scripturas sacras depravare ad suam ipsorum perditionem. Desinentibus ergo gentilium persecutionibus forinsecus, quia reliquerunt legem Domini et viam veritatis observare noluerunt. Idcirco dicitur Bethsura eis ad refugium fieri, quia quidquid sensu nequam excogitaverint aut pravo eloquios protulerint totum testimoniis scripture sancte non recte intellectis confirmare satagunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,15 
Et audivit Alexander rex promissa que promisit Demetrius Ionathe et narraverunt ei prelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,16 
Et ait numquid inveniemus {t. 3 : Erfurt, f. 317ra ; facsim., p. 489a} [Rusch, f. 317ra ] aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,17 
et scripsit epistolam et misit ei secundum hec verba dicens
Numérotation du verset 1Mcc. 10,18 
rex Alexander fratri Ionathe salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,19 
audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster
Numérotation du verset 1Mcc. 10,20 
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tue et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut que nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,21 
et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni Scenophegie et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
Numérotation du verset 1Mcc. 10,22 
et audivit Demetrius verba ista et contristatus est
marg.|   Et contritus est . Quia sepe patientia sanctorum furorem mitigat persequentium, et mansuetudo humilium prosternit audaciam superborum. Inde est quod Paulus docet dicens : Si esuerierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi. Hec enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vice in bono malum.
et ait :
Numérotation du verset 1Mcc. 10,23 
quid hoc fecimus quod preoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudeorum ad munimen sui
Numérotation du verset 1Mcc. 10,24 
scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
Numérotation du verset 1Mcc. 10,25 
et scripsit in hec verba rex Demetrius genti Iudeorum : salutem
marg.|   Et contritus est . Quia sepe patientia sanctorum furorem mitigat persequentium, et mansuetudo humilium prosternit audaciam superborum. Inde est quod Paulus docet dicens : Si esuerierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi. Hec enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vice in bono malum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,26 
quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,27 
et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his que fecistis nobiscum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,28 
et remittemus vobis prestationes multas et dabimus vobis donationes
Numérotation du verset 1Mcc. 10,29 
et nunc absolvo vos et omnes Iudeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,30 
et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis mee relinquo vobis ex hodierno {t. 3 : Erfurt, f. 317rb ; facsim., p. 489b} [Rusch, f. 317rb ] die et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus que addite sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus

die] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 10,31 
et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decime et tributa ipsius sint
Numérotation du verset 1Mcc. 10,32 
remitto etiam potestatem arcis que est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,33 
et omnem animam Iudeorum que captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,34 
et omnes dies sollemnes et sabbata et neomenie et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudeis qui sunt in regno meo
Numérotation du verset 1Mcc. 10,35 
et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa
Numérotation du verset 1Mcc. 10,36 
et ut asscribantur ex Iudeis in exercitu regis ad triginta millia virorum et dabuntur illis copie ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
Numérotation du verset 1Mcc. 10,37 
et ex his constituentur supra negotia regni que aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut precepit rex in terra Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 10,38 
et tres civitates que addite sunt Iudee ex regione Samarie cum Iudea reputentur ut sint sub uno et non obediant alie potestati nisi summi sacerdotis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,39 
Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad {t. 3 : Erfurt, f. 317va ; facsim., p. 490a} [Rusch, f. 317va ] necessarios sumptus sanctorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,40 
et ego singulis annis dabo quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis que me contingunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,41 
et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,42 
et super hec quinque millia siclorum argenti que accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et hec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
Numérotation du verset 1Mcc. 10,43 
et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa que sunt eis in regno meo libera habeant
Numérotation du verset 1Mcc. 10,44 
et ad edificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,45 
et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudea
Numérotation du verset 1Mcc. 10,46 
ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitie magne quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde
Numérotation du verset 1Mcc. 10,47 
et complacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,48 
et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium
Numérotation du verset 1Mcc. 10,49 
et commiserunt prelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,50 
et invaluit prelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
Numérotation du verset 1Mcc. 10,51 
et misit Alexander ad Ptolomeum regem Egypti legatos secundum hec verba dicens
Numérotation du verset 1Mcc. 10,52 
quoniam ingressus {t. 3 : Erfurt, f. 317vb ; facsim., p. 490b} [Rusch, f. 317vb ] sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
Numérotation du verset 1Mcc. 10,53 
et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius
Numérotation du verset 1Mcc. 10,54 
et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,55 
et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,56 
et nunc faciam tibi que scripsisti sed occurre Ptolomaide ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
Numérotation du verset 1Mcc. 10,57 
et exiit Ptolomeus de Egypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaide anno centesimo sexagesimo secundo
Numérotation du verset 1Mcc. 10,58 
et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaide sicut reges in magna gloria
Numérotation du verset 1Mcc. 10,59 
et scripsit rex Alexander Ionathe ut veniret obviam sibi
Numérotation du verset 1Mcc. 10,60 
et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,61 
et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
Numérotation du verset 1Mcc. 10,62 
et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et collocavit eum rex sedere secum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,63 
dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et predicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione
Numérotation du verset 1Mcc. 10,64 
et factum {t. 3 : Erfurt, f. 318ra ; facsim., p. 491a} [Rusch, f. 318ra ] est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius que predicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
Numérotation du verset 1Mcc. 10,65 
et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,66 
et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et letitia.
marg.|   Et audivit etc. Quia reges Syrie atque Egypti contendentes de regno auxilium {t. 3 : Erfurt, f. 317ra ; facsim., p. 489a} [Rusch, f. 317ra ] et amicitiam Ionathe singuli expetebant, non aliud significari arbitror, nisi quod carnales quique superbi, et avari, atque voluptuosi, licet inter se semper dissentiant et vere pacis fedus nequaquam firmiter servare possint, nonnumquam tamen videntes unanimitatem et concordiam sacre scripture vel sancte Ecclesie ipsi deferunt honorem. Quia donum quod se habere non conspiciunt in ipsa habitum venerantur, nonnullique pro hoc eius querunt opitulationem eiusque optant habere amiciciam, ut inde oportunis solatiis adiuti per imitationem virtutum et ipsi meliorentur.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,67 
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum.
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 318ra ; facsim., p. 491a} [Rusch, f. 318ra ] In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius etc. Quid per Appollonium, prefectum Celessyrie, quem Demetrius cum exercitu direxit in Iudeam, nisi lictores et terrene potestatis ministri designantur, quibus commissum est a dominis suis ut fidem Christi expugnent atque confessores eius blasphemare compellant. Hi in equitum suorum numero confidentes, de aminiculo scilicet superborum se extollentes, insultant Ionathe, quod potestatem exerceat in montibus cum sanctis doctoribus, de spe quam habent de superno adiutorio illudunt provocantque eos in campum, hoc est, ad terrena desideria et delicias mundi, quo facilius eos inimis conversantes obruere possint. Lata est enim via que ducit ad mortem et multi sunt qui intrant per eam. Sed Ionathas et Simon decem milibus contra Appollonium et castra eius confligunt, eumque superantes prosterunt, cum sancti predicatores Christi, associato sibi fidelium numero, qui mandata Decalogi rite custodiunt, contra persecutores fidei constanter dimicant, et freti divino adiutorio omnes inimicos suos, qui cogitant eis mala, vincentes superant. Ioppe enim, que interpretatur pulchritudo, apte mundum significat, cuius species carnalibus videtur esse pulchra, quia carnis sue in eo explere cupiunt desideria. Ibi quippe Ionathas custodiam Appollonii expugnat, cum vanam philosophiam mundi et sectatores eius per veritatem Evangelii turba doctorum debellando conculcat. Pugnat et idem cetus sanctorum predicatorum contra Azotum, qui interpretatur ignis patruelis, cum cupiditatem terrenarum rerum in hominibus extinguere cupit. Sed fugiunt exercitus Appollonii in Azotum ad Dagon, idolum suum, ut se liberent, cum infideles a demoniis que superstitiose colunt, querunt {t. 3 : Erfurt, f. 318rb ; facsim., p. 491b} [Rusch, f. 318rb ] protectionem. Dagon enim interpretatur piscis tristitie, significans diabolum, qui in pelago istius seculi latitans, quos valet decipere certat. Sed Ionathas succendit Azotum, et templum Dagon, et eos qui fugerunt in illud occidit gladio, quia doctores sancti incendio districti anathematis, diabolum simul cum cupiditate mundi in perpetuum damnant, idolatrasque gladio divini verbi percutiunt, quia penam, que eos in Gehennam subsequetur predicant.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,68 
Et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,69 
et constituit Demetrius Apollonium qui preerat Celesyrie et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,70 
dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,71 
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et comparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,72 
Interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,73 
Et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
Numérotation du verset 1Mcc. 10,74 
ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem millia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,75 
Et applicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et oppugnavit eam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,76 
{t. 3 : Erfurt, f. 318rb ; facsim., p. 491b} [Rusch, f. 318rb ] et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,77 
et audivit Apollonius et admovit tria millia equitum et exercitum multum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,78 
et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et prelium commiserunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,79 
et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
Numérotation du verset 1Mcc. 10,80 
et cognovit Ionathas quoniam sunt insidie post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,81 
populus autem stabat sicut precepit Ionathas et laboraverunt equi eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,82 
et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,83 
et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
Numérotation du verset 1Mcc. 10,84 
et succendit Ionathas Azotum et civitates que erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,85 
Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo millia virorum.
marg.|   Et fuerunt etc. Per octonarium numerum et circumcisio spiritalis, et dies resurrectionis, sicut sepe diximus, ostenditur. Ubi omnes qui hec non circumciduntur spiritu Dei vivi in penam traduntur ignis perpetui.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,86 
Et movit inde Ionathas castra et applicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
marg.|   Et movit inde . Ionathas promovit castra et applicuit Ascalonem, cum predicatores sancti apparatum pii certaminis ad debellandum gentium errores et ipsas ad fidem Christi convertendas disponunt. Quos ille cum devotione suscipiunt, quando eis obedientiam in Evangelio gratanter impendunt. Unde recte subiungitur :
Numérotation du verset 1Mcc. 10,87 
Et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa.
marg.|   Et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa . Quia cum doctores novi testamenti predicantes gentibus, verbum Dei se ditatos fide credentium conspiciunt, mox ad referendas Deo gratias in Ecclesiam Christi redeunt, ut ei dignas laudes referant, cuius gratia donum hoc acceperunt de quo grandi tripudio exultant.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,88 
Et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan.
marg.|   Et factum est etc. Quid est quod Alexander, audiens factum Ionathe, addidit glorificare eum dans ei regalem ornatum, nisi quod principes gentium, agnoscentes magnanimitatem et fortitudinem Ecclesie, regie dignitatis ei referunt honorem, quia illam regis celestis cognoscunt veraciter esse sponsam, et tribuunt ei urbes in possessiones, quoniam finium suarum tradunt illi inhabitationem.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,89 
et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes {t. 3 : Erfurt, f. 318va ; facsim., p. 492a} [Rusch, f. 318va ] fines eius in possessionem

Accaron Weber ] Accharon Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_10)