initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Mcc. 12,1 
Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis {t. 3 : Erfurt, f. 320rb ; facsim., p. 495b} [Rusch, f. 320rb ] amicitiam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,2 
et ad Spartas et ad alia loca misit epistolas secundum eandem formam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,3 
et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,4 
et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
Numérotation du verset 1Mcc. 12,5 
et hoc exemplum epistolarum quas scripsit Ionathas Spartiatis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,6 
Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudeorum Spartiatis fratribus salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,7 
iam pridem misse erant epistole ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
Numérotation du verset 1Mcc. 12,8 
et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistolas in quibus significabatur de societate et amicitia
Numérotation du verset 1Mcc. 12,9 
nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
Numérotation du verset 1Mcc. 12,10 
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et {t. 3 : Erfurt, f. 320va ; facsim., p. 496a} [Rusch, f. 320va ] amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos
Numérotation du verset 1Mcc. 12,11 
nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis que offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,12 
letamur itaque de gloria vestra
Numérotation du verset 1Mcc. 12,13 
nos autem circumdederunt multe tribulationes et multa prelia et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
Numérotation du verset 1Mcc. 12,14 
noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his preliis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,15 
habuimus enim de celo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
Numérotation du verset 1Mcc. 12,16 
elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,17 
mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostre
Numérotation du verset 1Mcc. 12,18 
et nunc bene facietis respondentes nobis ad hec
Numérotation du verset 1Mcc. 12,19 
et hoc rescriptum epistolarum quod miserat Onias
Numérotation du verset 1Mcc. 12,20 
rex Spartiarum Onias Ionathe sacerdoti magno salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,21 
inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
Numérotation du verset 1Mcc. 12,22 
et nunc ex quo hec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra
Numérotation du verset 1Mcc. 12,23 
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostre vestre sunt et vestra nostra mandavimus itaque hec nuntiari vobis.
marg.|   Et vidit Ionathas . Quod mittit Ionathas epistolas ad Romanos et ad Sparciatas, et ad alia loca, ut removet pactum et amiciciam cum eis quam frater suus Iudas prior cum illis sponte iniit, demonstrat quod magna solicitudo sanctis debet esse predicatoribus ut pacem, quam Christus in mundo obtulit, ipsi toto studio renovare atque conservare ubique contendant. Quia ipse filius Dei, qui venit in terram ut pacificaret in carne sua celestia atque terrestria, statim in exortu nativitatis sue voluit ab angelis decantari : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis ; quam utique pacem idem mediator Dei et hominum iam homo factus suis discipulis commendavit dicens : Habete sal et pacem habete inter vos, pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis ; pacem etenim et concordia universum corpus Christi adunatur, regitur ac stabilitur. Qui autem cum proximis suis non vult habere pacem in corpore Christi nullam habet societatem, nec iam ad eternam potest pervenire requiem, unde se separavit per contentionem.   Et hoc est exemplum etc. Quomodo autem Sparciate fuerunt de genere Abraham, facile non invenitur, potuit tamen fieri quod Abraham plures filios, excepto Isaac, quem peperit ei Sara habuit de Agar, videlicet et Zechura, sicut scriptura manifestat, ut ab aliquo eorum origo processerit Sparciatarum. Sed Iosephus, huius loci mentionem faciens, non videtur tantum cognationem Sparciatarum, cum Iudeis verum etiam aliquam societatem velle exprimere, qui Lacedemoniorum epistolam scriptam taliter refert : Rex Lacedemoniorum Arvis Onie salutem. Legentes scripturam aliquam invenimus ex uno genere Iudeos et Lacedemones extitisse, et familiaritatem cum Abraham socialiter habuisse. Iustum ergo est dum fratres existatis, et transmittere ad nos et petere que vobis necessaria iudicatis faciemus vero et nos idem, et vestra propria simul et nostra communia reputamus. Portitor litterarum Demotilis epistolas vobis defert quadrangulo scriptas, signaculum habentes aquilam, draconem unguibus deportantem. Epistola igitur a Lacedemoniorum regi destinata {t. 3 : Erfurt, f. 320va ; facsim., p. 496a} [Rusch, f. 320va ] textum huiusmodi continebat.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,24 
Et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus {t. 3 : Erfurt, f. 320vb ; facsim., p. 496b} [Rusch, f. 320vb ] eum
marg.|   Et audivit Ionathas . Quid autem significat quod Ionathas adversus Demetrii principes, qui adversus eum egressi sunt pugnare,   exiit ab Hierusalem, et occurrit eis in Amathite regione , nisi quod sacer ordo doctorum adversus persecutores Ecclesie, hoc est, Iudeos, paganos et hereticos, semper paratus est preliari et eorum perfidei resistere. Quibus egrediens ab Hierusalem occurrit in Amathite regione, quia, licet a quiete interne contemplationis qua animi oculo intuentur celsitudinem creatoris et supernorum magnitudinem premiorum ad tempus exeant, ut confligant cum hostibus, tamen a rectitudine veritatis nullo modo declinant. Nam Amathite veritas mea interpretatur. Sed sive in conflictu disputationum contra errores eorum contendant, sive flagella eorum accedes patienter tollerent, iustitie tamen veritatem nullo modo relinquunt, nec eis tribuunt facultatem ut per fraudem aliquomodo in regionem Ecclesie ingrediantur, summopere nituntur ut statim in inicio doli pravitatem eorum conterant et castra Ecclesie illesa conservent.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,25 
et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 12,26 
et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte
Numérotation du verset 1Mcc. 12,27 
cum occidisset autem sol precepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,28 
et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,29 
Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia
Numérotation du verset 1Mcc. 12,30 
et secutus est Ionatha et non comprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,31 
et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,32 
et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,33 
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima presidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,34 
audivit enim quod vellent presidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
marg.|   Et misit Iona<thas >. Missis speculatoribus, castra hostium Ionathas explorat, cum predicatores sancti per viros industrios fraudem inimicorum investigant, quatinus, eorum consiliis pravis compertis, dolum ipsorum facilius precavere possint. Qui renuntiaverunt eis supervenire ipsos ad eos velle nocte. Illi enim nocte parant venire, qui ceco corde opera meditantur tenebrarum agere. Ac contra Ionathas suos vigilare et esse in armis paratos ad pugnam iubet et tota nocte, quia proprium est electorum magistrorum ut pervigiles at cautos doceant esse subditos suos omni tempore istius vite, quo in incerto degentes ad certum finem intendunt. Et audientes adversarii, quia paratus est Ionathas cum suis {t. 3 : Erfurt, f. 320vb ; facsim., p. 496b} [Rusch, f. 320vb ] in bello, timuerunt valde et accenderunt focos in castris et meditati sunt fugam. Quos secutus est Ionathas, tamen non comprehendit, quia trans flumen iam positos invenit. Formidant adversarii, quod se preparent in spiritale prelium ecclesiastici ; et accendentes focos in castris suis, hoc est, fingunt fortitudinem belli in turmis suis. Sed in mane lucescentis fidei persequitur spiritalis Ionathas hostes suos, quos tamen non comprehendit, id est ad credulitatem non perduxit, quia in amore fluctuantis seculi illos estuantes conspiciens, irrevocabiles esse iudicavit.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,35 
Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis edificare presidia in Iudea
Numérotation du verset 1Mcc. 12,36 
et edificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant.
marg.|   Et reversus est . Quod Ionathas reversus disposuit edificare muros Hierusalem, et consilio inito cum senioribus populi, presidia construxit et altitudinem magnam inter medium arcis et civitatem, ut separaret eam a civitate, signat sanctos doctores, postquam forensibus bellis ad tempus occupati fuerint, intus de Ecclesie munitione cum spiritalibus viris tractare ne forte per hostes internos ledatur. Hi ergo qui in arce civitatis erant et in insidiabantur civibus hierosolimitanis, signant hereticos, qui, in arce superbie sue collocate, numquam adversus Ecclesiam dolos machinari desistunt. Quos intercludit Ionathas misiticus spiritali presidio, ut sint singulariter et non emant neque vendant, quia excommunicatione validissima ab Ecclesie unitate erecti sunt, nec eorum secta recipitur, nec ecclesiastica doctrina illis, tamquam spurcissimis et omni feditate turpissimis porcis, ad contaminandum ullo modo committitur, contradicente hoc ipsum et prohibente Domino salvatore in Evangelio ubi ait : Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas et conversi dirumpant vos. Murus ergo qui cecidit super torrentem ab ortu solis, quem et reparavit Ionathas, significat eos {t. 3 : Erfurt, f. 321ra ; facsim., p. 497a} [Rusch, f. 321ra ] qui videbantur in Ecclesia aliquam custodiam gregis sibi commissi gerere. Sed in rebus transitoriis innitentes atque ambitioni seculi deservientes, prolapsi sunt in voluptatibus istius vite et a proprio statu ceciderunt, quos necesse est ut sanctorum solertia restaurare contendant et ad priorem firmitatem ecclesiastico dogmate roborando reducere.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,37 
et convenerunt ut edificarent civitatem et cecidit murus {t. 3 : Erfurt, f. 321ra ; facsim., p. 497a} [Rusch, f. 321ra ] qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
Numérotation du verset 1Mcc. 12,38 
et Simon edificavit Adiada in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras
Numérotation du verset 1Mcc. 12,39 
et cum cogitasset Tryphon regnare Asie et assumere diadema et extendere manum in Antiochum regem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,40 
timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum querebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan
Numérotation du verset 1Mcc. 12,41 
et exiit Ionathas obviam cum quadraginta millibus virorum electorum in prelium et venit Bethasan
marg.|   Et cum cogitasset Triphon . Triphon iste hypocritarum atque hereticorum figuram tenet, qui aliter agunt aliterque loquuntur, atque aliud intentione moliuntur. Contra quem Ionathas cum quadraginta milibus occurrit, quia contra tales evangelica doctrina et custodia mandatorum Dei necessaria est. Qui enim secundum evangelii documenta legis precepta servaverit hostium cuneos securus penetrabit. Sed quod Tryphon dolo persuasit Ionathe ut remiserit a se exercitum secumque pacifice perexit, sicque eum delusum captivavit atque secum commeantes occidit, signat eorum ruinam qui legitime se non observant, neque cautelam in circumspectione cordis et conversatione corporis habent. Hi enim quia Evangelii illam doctrinam non attendunt, ubi salvator discipulis suis precepit dicens : Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem. Et iterum : Attendite, inquit, vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus sunt autem lupi rapaces. Merito hostium superat atque interimit exercitus, quia magistrii celestis doctrina ab illis non condigne servatur. Porro loco Ionathe Simon frater eius sacerdotio fungitur, et populi ducatum gerit, cum in presenti Ecclesia, aliis decedentibus alii substituuntur, qui locum regiminis teneant et in castris spiritalibus milites Christi sedulo exerceant, quatinus hostibus universis belligerando oportune resistere valeant. Sed {t. 3 : Erfurt, f. 321rb ; facsim., p. 497b} [Rusch, f. 321rb ] Triphon typicus simili modo Simonem fictionibus falsis ut fratrem eius deluserat decipere conatur, quia numquam antiquus hostis per se suosque ministros cultoribus Christi insidias disponere cessat. Sed qui Simonis, hoc est obedientis et divinis preceptis rite obtemperantis, digne gerit officium, universorum hostium superno adiutus auxilio potest devitare scandalum. Tryphon vero simul cum Ionatha filios ipsius, quos obsides accepit, interfecit, licet eos promiserit simul cum patre servandos, quia antiquus hostis quoscumque seducendo in peccati mortem impellit. Horum profecto filios, hoc est opera, licet antea pacem blandiendo simulaverit, in fine eterno cruciatui digna manifestabit. Potest et Ionathas simplicium qui sunt in Ecclesia typum gerere, quos versutia callidorum ad tempus captivare videtur cum corporalibus damnis eos affligit, quorum anime tamen in fidei veritate persistentes libere post mortem carnis in lucem evadent perpetuam. Unde et plurimi ipsorum post obitum presentis vite victricia signa iuxta sua sepulcra habere meruerunt sicut Simon in sequentibus legitur, patri et matri et fratribus memoriale in sepulcris ipsorum condidisse. Porro sancti, quos salvatorum in simplicitate et innocentia sua permanentes confortat dicens : Nolite eos qui corpus occidunt timere. Et post hec : Non habent quid faciant vobis, sed potius eum timete, qui postquam occiderit habet potestatem mittere in Gehennam ignis. Et iterum : Beati estis, ait, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversus vos mentientes, propter me gaudete in illa die et exultate, quoniam merces vestra multa est in celo. Et iterum : Gaudete, inquit, et exultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in celo ; de quibus et Psalmista ait : {t. 3 : Erfurt, f. 321va ; facsim., p. 498a} [Rusch, f. 321va ] In memoria eterna erit iustus, ab auditione mala non timebit. Hi, scilicet post mortem magis valere et felicius vivere creduntur, cum ipse rex et Dominus eorum Iesus videlicet Christus, triumphos eorum signis ac miraculis choruscantibus in toto orbe declarare cognoscitur, ita ut iuxta memoriam reliquiarum ipsorum cecis tribuatur visus, surdis auditus et claudis gressus et mutis loquela, ac variis egritudinibus cura salubris per eorum orationes prestetur. Et econtrario ibidem pariuri ac malitiosi a demoniis invadantur flagiciosi et increduli puniantur ipsique demones validis tormentis iuxta id quod palam rugiendo profiteri coguntur, excrucientur.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,42 
et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit
Numérotation du verset 1Mcc. 12,43 
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et precepit exercitibus suis ut obedirent ei sicut sibi
Numérotation du verset 1Mcc. 12,44 
et dixit Ionathe ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
Numérotation du verset 1Mcc. 12,45 
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua presidia et exercitum et universos prepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni
Numérotation du verset 1Mcc. 12,46 
et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,47 
retinuit autem secum tria millia virorum ex quibus remisit in Galileam duo millia mille autem cum eo venerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,48 
ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et comprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,49 
et misit Tryphon exercitum et equites {t. 3 : Erfurt, f. 321rb ; facsim., p. 497b} [Rusch, f. 321rb ] in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathe
Numérotation du verset 1Mcc. 12,50 
at illi cum cognovissent quia comprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semetipsos et exierunt parati in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 12,51 
et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,52 
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israel luctu magno
Numérotation du verset 1Mcc. 12,53 
et quesierunt omnes gentes que erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim
Numérotation du verset 1Mcc. 12,54 
non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_12)