initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Mcc. 14,1 
Anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia ut expugnaret {t. 3 : Erfurt, f. 322vb ; facsim., p. 500b} [Rusch, f. 322vb ] Tryphonem

1 ut expugnaret] et expugnare Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 14,2 
et audivit Arsaces rex Persidis et Medie quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut comprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se
Numérotation du verset 1Mcc. 14,3 
et abiit et percussit castra Demetrii et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam
Numérotation du verset 1Mcc. 14,4 
et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quesivit bona genti sue et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus
Numérotation du verset 1Mcc. 14,5 
et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris
Numérotation du verset 1Mcc. 14,6 
et dilatavit fines gentis sue et obtinuit regionem
Numérotation du verset 1Mcc. 14,7 
et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazare et Bethsure et arci et abstulit immunditias ex ea et non erat qui resisteret ei
Numérotation du verset 1Mcc. 14,8 
et unusquisque colebat terram suam cum {t. 3 : Erfurt, f. 323ra ; facsim., p. 501a} [Rusch, f. 323ra ] pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum
Numérotation du verset 1Mcc. 14,9 
seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terre tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli
Numérotation du verset 1Mcc. 14,10 
civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen glorie eius usque ad extremum terre
Numérotation du verset 1Mcc. 14,11 
fecit pacem super terram et letatus est Israel letitia magna
marg.|   Et siluit omnis . Scriptum est in Isaia propheta de ipso Domino salvatore : Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis. Super solium David et super regnum eius sedebit, ut confirmet et corroboret illud in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. Principatus autem illius et imperium erit super solium et super regnum David, quod post captivitatem babylonicam fuerat dissipatum, ut confirmet illud et corroboret et doceat esse perpetuum ne cassa Dei promissio iudicetur et in psalmo propheta dicit : Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec tollatur luna. Nemini enim alteri hec convenit promisso, nisi soli mediatori Dei et hominum Christo Hiesu, qui pro nobis incarnatus, per obedientiam crucis celi terreque possessor est factus. Cui pater in psalmo per prophetam ait : Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre. Silet   omnis terra Iude, omnibus diebus Simonis , quia terra Ecclesie a tempore incarnationis Christi usque in sempiternum, licet forinsecus persecutiones ab inimicis toleret intus tamen pace fruitur vera. Cui idem salvator in Evangelio ait : Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Ipse quesivit bona genti sue.   Et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus . Omnia videlicet bona ab ipso collata sunt Ecclesie in remissione peccatorum et dominatione virtutum. Unde complacet illis potestas eius et gloria eius, quia illi soli servire omni tempore elegit.   Ipse accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris . Cum ex gentium {t. 3 : Erfurt, f. 322vb ; facsim., p. 500b} [Rusch, f. 322vb ] populo sibi fundavit Ecclesiam, unde introtum fidei per Evangelium panderet gentibus totius orbis. Ioppe pulchritudo interpretatur et que pulchrior est sancta Ecclesia, cui sponsus in cantico canticorum ait : Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es, oculi tui columbarum absque eo, quod intrinsecus latet. Unde   dilatavit fines gentis sue , Ecclesie, scilicet et obtinuit regionem totius mundi.   Et congregavit captivitatem multam . De quo in psalmo scriptum est : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.   Et damnatus est Gazare et Bethsure et arci . Quia mundam factam per Evangelium domando in proprium redegit dominium et abstulit immunditias peccatorum atque vitiorum, mundans eam lavacro regenerationis.   Et non erat qui resisteret ei . De quo scriptum est : In voluntate tua, Domine, universa sunt polita, et non est qui possit resistere voluntati tue. Tu enim fecisti celum et terram et universa que celi ambitu continentur, Dominus universorum tu es.   Et unusquisque colebat terram suam cum pace . Corpus suum, scilicet virtutibus exercens, vel terram Ecclesie bonis operibus. Singuli quique sanctorum pro viribus colunt.   Et terra dabat fructus suos . Caro, vicelicet nostra fructus bonorum operum affert similiter.   Et ligna camporum . Hoc est, homines viriditate fidei semper florentes germina virtutum proferunt.   Seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terre tractabant, et iuvenes se induebant gloriam et stolas belli . In senioribus possumus accipere prophetas apostolos et doctores sancte Ecclesie, qui auditores suos consiliis iuvant et sermonibus roborant. Iuvenes autem cetus fidelium, quia gloria confessionis Christi freti induunt se armis virtutum quo facilius possint conterere hostium exercitum.   Civitatibus tribuebat alimonias . Hoc est, Ecclesiis impedebat sermones doctrine.   Quas constituit esse vasa munitionis . Ut scilicet thesaurum sapientie spiritalis servarent, in conscientia pura et fide non ficta. Quod tamdiu fecit quoadusque nominatum est nomen glorie eius usque ad extremum terre, quia in omnem terram exivit sonus predicationis apostolorum, et in fines orbis terre verba eorum. Unde per Isaiam dicitur : Auditam faciet Dominus gloriam vocis sue et terrorem brachii ostendet. Fecit pacem super terram. Quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.   Et letatus est Israel letitia magna . Quia letabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea, nec erat qui eos terreret. Iuxta illud quod in Michea dicitur : Requiescet unusquisque sub vinea sua, et sub ficulnea sua, et non erit qui exterreat. Hec est vinea que in Evangelio loquebatur : Ego sum vitis et vos palmites, et pater meus agricola. Omnis qui non facit fructum bonam excidetur, et in ignem mittetur. Huius fructus bibuntur, et comeduntur, et letificant cor hominis, et inebriant amicos sponse et in regno Dei novi bibuntur quotidie. Sub ficu autem requiescit et nullas insidias formidat, qui dulcedine sancti spiritus fruitur, et illius fructibus saturatur caritate, gaudio, pace, continentia, patientia. De huiusmodi dicitur plantatore, qui plantaverat ficum, comedit fructus eius, qui tales edificaverat domos et plantaverit vineas, de quibus apostolus loquitur : Ego plantavi, Appollo rigavit, Deus incrementum dedit. Comedet labores manuum suarum, et seminans in spiritu, de spiritu metet vitam eternam, nec diaboli {t. 3 : Erfurt, f. 323ra ; facsim., p. 501a} [Rusch, f. 323ra ] et satellitum eius fraudibus supplantabitur.   Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit . Humiles populi sunt sancti, quos in Evangelio pauperes spiritu appellat. Opera quoque populi Dei non veterascent, sed innovabuntur et consummabuntur vel confirmabuntur quotidie, ut non ambulent in vetustate litere, sed in novitate spiritus. Talem legem exquisivit Simon noster.   Et abstulit omnem iniquum et malum . Cum modo per sanctos doctores excommunicat hereticos, atque scismaticos, et omnes impios, et in fine mundi mittet. Et colligent omnia scandala de regno eius.   Sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum . Cum religionem novi testamenti ordinabiliter et rite in Ecclesia sua servare facit. Et multiplicat numerum credentium ac bene operantiumn, quia ipsi sunt vasa sanctorum apta in ministerium Dei ad accipiendum divina carismata et dona sanctis spiritus.
Numérotation du verset 1Mcc. 14,12 
et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret
Numérotation du verset 1Mcc. 14,13 
defecit impugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis
Numérotation du verset 1Mcc. 14,14 
et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum
Numérotation du verset 1Mcc. 14,15 
sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
Numérotation du verset 1Mcc. 14,16 
et auditum est Rome quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde
marg.|  ET  AUDITUM  EST. Quod, Simone sacerdotium accipiente, diverse gentes ad eum legatos mittunt, rogantes ea que pacis sunt, significat quod apostolis, atque doctoribus novi testamenti, post passionem Christi et resurrectionem, atque ascensionem ad celos, Evangeliumin mundo predicantibus, multitudo gentium ad fidem confluxerit, et pacem magno opere cum Ecclesia habere postulaverit. Mittentes epistolas, hoc est secreta cordis sui per confessionem illis patefacientes, quatinus verbum veritatis accipiendo regulam iustitie ab eis edificerent, tabule eree memoriale perpetuum. Scriptum est enim : « In memoria eterna erit iustus ; ab auditione mala non timebit ». Eris quippe metallum diu durabile est, atque societas sanctorum firmissimum, atque clarissimum mansionis sue habet statum.

Ps. 111, 7.
Numérotation du verset 1Mcc. 14,17 
ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea
Numérotation du verset 1Mcc. 14,18 
scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius
Numérotation du verset 1Mcc. 14,19 
et lecte sunt in conspectu Ecclesie in Hierusalem et hoc exemplum epistolarum quas miserunt Spartiate
Numérotation du verset 1Mcc. 14,20 
Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudeorum fratribus salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 14,21 
legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac letitia et gavisi sumus in introitu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 14,22 
et scripsimus que {t. 3 : Erfurt, f. 323rb ; facsim., p. 501b} [Rusch, f. 323rb ] ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam
Numérotation du verset 1Mcc. 14,23 
et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti
Numérotation du verset 1Mcc. 14,24 
post hec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 323rb ; facsim., p. 501b} [Rusch, f. 323rb ] POST  HEC  AUTEM. Simon romanis   clipeum aureum habentem pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem, significat doctores sanctos in predicatione Evangelii gentibus promittere regnum celeste, et eternam beatitudinem, si fidem Christi recipere voluerint, Evangelicamque doctrinam usque in finem vite servare. Clipei enim rotunditas, et auri splendor, necnon et millenarii numeri perfectio per figuram eterne quietis coronam significant.
Numérotation du verset 1Mcc. 14,25 
sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius
Numérotation du verset 1Mcc. 14,26 
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion
marg.|  ET  STATUERUNT etc. Ebul mensis est sextus apud hebreos, qui apud grecos dicitur gorpieos, apud latinos vero september, sed dispersi ordini numerorum propter diversas inchoationes annorum, que apud singulas gentes existunt. Nam hebrei, qui primum mensem habent nisan, hoc est, aprile in sexto loco, habent supra memoratum ebul. Greci autem, qui suum annum inchoant a primo mense eorum apileos, hoc est, a kalendis decembris, decimum mensem habent gorpeium. Latini autem, qui antiquius primordium anni sui a kalendis martii habuere, septembrem septimum mensem computaverunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 14,27 
octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel
Numérotation du verset 1Mcc. 14,28 
in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt hec quoniam frequenter facta sunt prelia in regione nostra
Numérotation du verset 1Mcc. 14,29 
Simon autem Matthathie filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis sue ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 14,30 
et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum
Numérotation du verset 1Mcc. 14,31 
et voluerunt inimici eorum calcare sancta {t. 3 : Erfurt, f. 323va ; facsim., p. 502a} [Rusch, f. 323va ] et atterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum

sancta] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 14,32 
tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis sue et dedit eis stipendia
Numérotation du verset 1Mcc. 14,33 
et munivit civitates Iudee et Bethsuram que erat in finibus Iudee ubi erant arma hostium antea et posuit illic presidium viros Iudeos
Numérotation du verset 1Mcc. 14,34 
et Ioppen munivit que erat ad mare et Gazaram que est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et collocavit illic Iudeos et quecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis
Numérotation du verset 1Mcc. 14,35 
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti sue et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti sue et exquisivit omni modo exaltare populum suum
Numérotation du verset 1Mcc. 14,36 
et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia que in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati
Numérotation du verset 1Mcc. 14,37 
et collocavit in ea viros Iudeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 14,38 
et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium
Numérotation du verset 1Mcc. 14,39 
secundum hec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria {t. 3 : Erfurt, f. 323vb ; facsim., p. 502b} [Rusch, f. 323vb ] magna
Numérotation du verset 1Mcc. 14,40 
audivit enim quod appellati sunt Iudei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose
Numérotation du verset 1Mcc. 14,41 
et quia Iudei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in eternum donec surgat propheta fidelis
Numérotation du verset 1Mcc. 14,42 
et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret prepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super presidia
Numérotation du verset 1Mcc. 14,43 
et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro
Numérotation du verset 1Mcc. 14,44 
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his que ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea
Numérotation du verset 1Mcc. 14,45 
qui autem fecerit extra hec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit
Numérotation du verset 1Mcc. 14,46 
et complacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista
Numérotation du verset 1Mcc. 14,47 
et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudeorum et sacerdotum et preesset omnibus
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 323va ; facsim., p. 502a} [Rusch, f. 323va ] ET  SUSCEPIT  SIMON. Peribolus grece dicitur murus atrii domus Domini, qui totum templum per quadrum ambiebat in circuito, sicut beatus Hieronymus in expositione Ezechielis prophete libro tertio decimo ostendit. In loco ergo celebri atrii interioris domus Domini ponebantur tabule eree, in quibus confirmatum fuerat per scripturam sacerdotium Simonis et filiorum eius. Mystice autem Christi sacerdotium et filiorum eius, hoc est, populi christiani in atrio domus Domini, hoc est, in presenti Ecclesia, scriptura testificante, confirmatur, et in omnibus gentibus stabile et perpetuum esse declaratur. Unde est illud quod in Psalmo scriptum est : « Iuravit Dominus, et non petinebit eum. Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech». Et iterum : « Semel, inquit, iuravi sancto meo, si David mentiar. Semen eius in eternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in eternum, et testis in celo fidelis ». Hominum consuetudo est frequenter iurare, ut eis posset aliquis credere. Deus enim semel iurat, quia nulla varietate temporis immutatur. Iurare autem illius diximus esse ventura promittere. Nam eius se religioni constringit, qui non habet fortiorem. Dicit etiam in sancto suo, id est in Christo qui dixit : « Custodi animam meam, quoniam sanctus sum », addit quoque : « Si David mentiar ». Si negative positum est, quod etiam communis usus habet. Semen Christi sunt omnes, qui in ei, fideli mente, crediderint, quia in ipsis futurum regnum seminatum est, quod ventura meslis ostendit. Sicut et in vicésimo primo Psalmo ipse dicit : « Semen meum serviet illi ». Manebunt ergo sancti in eternum, qui in excellenti ac beata conversatione demorantur. Unde illos proprie manere non dicimus, quia a regno Domini repelluntur. Thronus autem Dei hic intelligenda est anima fidelis, in qua revera insidet, quando eam maiestatis sue illuminatione compleverit. Sic enim scriptum est : « Sedes sapientie anima iusti ». Addidit : « sicut sol in conspectu meo ». Lucida quippe erat anima illa iusti, quam sedem diximus Salvatoris. Dicendo autem « sicut sol », comparationem rerum visibilium facit. Nam magnum est de creatura clarescere, multo melius de creatore lucere. Luna perfecta, significat transmutationem corporis de corruptione in incorruptionem. {t. 3 : Erfurt, f. 323vb ; facsim., p. 502b} [Rusch, f. 323vb ] Tunc enim perfecta erit corporum nostrorum natura, quando mortalitas vel corruptio iam non erit illa. Quod enim ipsa luna, que crescit et decrescit, carnis humane mutabilem significet, in multis scripturarum locis demonstrari demonstrari potest. Hec testimonia de Psalmis posuimus ad ostendendum veri Simonis firmissimum et sempiternum esse sacerdotium.

Ps. 109, 4.
Ps. 88, 36-38.
Ps. 85, 2.
Ps. 21, 31.
Ps. 88, 37.
Numérotation du verset 1Mcc. 14,48 
et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri
Numérotation du verset 1Mcc. 14,49 
exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_14)