initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Mcc. 16,1 
et ascendit Iohannes de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo que fecit Cendebeus
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 325ra ; facsim., p. 505a} [Rusch, f. 325ra ] ET  ASCENDIT  IOHANNES etc. Diximus superius quod Simon sumus sacerdos significaret principem sacerdotum illum videlicet qui per obedientiam crucis obtulit semetipsum patri pro nobis, cuius duo filii sunt populi credentium ex Iudeis et gentibus. His commendat virtutem belli contra hostes universos et inimicos veritatis, hoc est, contra Iudeos, paganos et heréticos, necnon et contra malignos spiritus, quatinus defendant fidem christianam, et protegant veros confessores Dei.   Estote , inquit,   loco meo et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra ; auxilium vero de celo vobiscum sit . Qui sunt fratres isti nisi illi de quibus ipsa veritas resurgens a mortuis ad mulieres ipsius sepulcrum visitantes in Evangelio ait : « Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam ibi me videbunt ». In loco ergo Christi et apostolorum sunt sancti, qui facientes voluntatem celestis patris et veritatis victoriam et animarum querunt salutem. Quibus auxilium de celo est ab ipso utique de quo in Psalmo scriptum est : « Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi sue ». Isti elegerunt viginti milia virorum belligeratorum, quia eos solummodo hábiles ad spiritalem militia deputant, qui in duobus preceptis caritatis mandatorum Dei executores, atque operatores fiunt.

a Mt. 28, 10.
b Ps. 67, 36.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,2 
et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquotiens
Numérotation du verset 1Mcc. 16,3 
nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de celo vobiscum sit
Numérotation du verset 1Mcc. 16,4 
et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
Numérotation du verset 1Mcc. 16,5 
et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum
Numérotation du verset 1Mcc. 16,6 
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum
marg.|  ET  ADMOVIT  CASTRA etc. Quod dux ispe, cum videret populum trepidantem ad transfretandum torrentem transfretavit primus, ostendit quod illi qui magistrorum loco et doctoris officio in Ecclesia funguntur timiditatem subiectorum sue fidei, atque constantie exemplo confortare debent ac sacris tubis, hoc est, dogmatibus divinis in aciem contra hostes exacuere, sicque Cendebeus spiritalis et castra eius fugantur et cadunt {t. 3 : Erfurt, f. 325rb ; facsim., p. 505b} [Rusch, f. 325rb ] ex eis multi vulnerati, quia divine maiestatis virtutem tándem sentiunt timore concussi.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,7 
et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,8 
et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus {t. 3 : Erfurt, f. 325rb ; facsim., p. 505b} [Rusch, f. 325rb ] et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 16,9 
tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Cedronam quam edificavit
marg.|  TUNC  VULNERATUS etc. Quod Iudas vulneratus est in prelio et Iohannes insecutus est hostes, illud nisi fallor significat quod Paulus ait : « Ex parte cecitas contigit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret, et tunc omnis Israel salvus fieret », quia tardante in fide Christi plebe iudaica, gentium Ecclesia fortiter hostes premit, done ceos aut salubri compunctione ad penitentiam convertat, aut perseverantes in nequitia minis futuram penam predicando puniat. Cum autem tempora gentium complebuntur et ipsarum plenitudo ad fidem subintraverat, tunc omnis Israel, hoc est, omnis Ecclesia ex utroque videlicet populo salubri confessione per fidem, spem et caritatem Christi munere salva erit.

Rm 11, 25-26.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,10 
et fugerunt usque ad turres que erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudeam in pace
Numérotation du verset 1Mcc. 16,11 
et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum
marg.|  ET  PTOLOMEUS. Quid per Ptolomeum, nisi hypocrite atque versuti homines figurantur? Hi ergo ficto disciplinatu bonis magistris adherentes simulantesque pietatem, cuius virtutem penitus ignorant, plerumque ad honorem ecclesiastice dignitatis ipsis magistris tribuentibus perveniunt, hoc est enim, summi sacerdotis generum esse illas utique personas, quas boni magistri aqua et verbo regenerabant in potestate regiminis sui accipere. Sed, cum accepto gradu proprie potestatis, esse ceperint singuli cupiditatibus servientes, ipsos sui auctoris honores doli circumventionibus supplantare atque subvertere student, occiduntque filios eorum ac pueros pariter cum nulli persone secum habitanti parcunt. Sed per pecuniam atque adulationes sibi seculares potestates Ecclesiam occultis insidiis seu manifestis persecutionibus infestant. Nec mirum talem nequitiam aliquando prevalere in Ecclesia posse, cum legimus Ecclesie caput {t. 3 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 506a} [Rusch, f. 325va ] per dolum Iude proditoris Iudeis traditum atque captivatum. Simon Magus a Philippo baptisatus est, sed non a nequitiam mentis purgatus. Iulianus Apostata a lectore Ecclesie excitatus usque ad finem vite hostis truculentus incepta malitia perseveravit. Quales etiam istius temporis etas nonnullos habet, qui licet magistros suos non occidunt gladio, tamen inividia atque odiis persequi non cessant.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,12 
erat enim gener summi sacerdotis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,13 
et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
Numérotation du verset 1Mcc. 16,14 
Simon autem perambulans civitates que erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath
Numérotation du verset 1Mcc. 16,15 
et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam que vocatur Doch cum dolo quam edificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros
Numérotation du verset 1Mcc. 16,16 
et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
Numérotation du verset 1Mcc. 16,17 
et fecit deceptionem magnam in Israel et reddidit mala pro bonis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,18 
et scripsit hec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
Numérotation du verset 1Mcc. 16,19 
et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit {t. 3 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 506a} [Rusch, f. 325va ] epistolas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona
Numérotation du verset 1Mcc. 16,20 
et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
Numérotation du verset 1Mcc. 16,21 
et precurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius {t. 3 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 506b} [Rusch, f. 325vb ] et quia misit te quoque interfici
marg.|  ET  PRECURRENS etc. Iohannes quidem patre per dolum necato se cautius ab hoste observat ac viros qui eum venerant perdere occidit, cum quilibet et ex fidelium numero gratia Dei salvatus, providus ac solicitus de sua salute servanda, audita deceptione aliorum hostium, insidias precavere ac machinationes eorum perversas conterere studet. Non enim sola simplicitas cuique sufficit ad salutem servandam, sed cum simplicitate pariter debet esse prudentia. Unde Salvator in Evangelio ait discipulis : « Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe ». Et Apostolus ait : « Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote ». Debet ergo simplicitas a nobis haberi, ut neminem noceamus, debet et prudentia, ne despiciamur ab aliis nec multum distat inter decipere quemlibet et ab alio decipi posse.

Mt. 10, 16.
1 Cor 14, 20.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,22 
ut audivit autem vehementer expavit et comprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia querebant eum perdere
Numérotation du verset 1Mcc. 16,23 
et cetera sermonum Iohannis {t. 3 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 507a} [Rusch, f. 325va ] et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et edificii murorum quos struxit et rerum {t. 3 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 507b} [Rusch, f. 325vb ] gestarum eius
marg.|  ET  CETERA  SERMONUM  IOHANNIS. Iste Iohannes dux Iudeorum, simul et pontifex, virtutum vir fuit, ac multa opera mirifica confecit. Hic quoque adversum Hyrcanos bellum gerens, et devincens Hyrcani nomen accepit, ac a romanis ius amicicie postulans decreto senatus inter amicos relatus est. Qualiter autem Iosephus de eodem Hyrcano narret ad manifestanda ea que in fine libri Machabeorum breviter dicta sunt, non incongruum videtur nobis hic ponendum. Postquam enim de Simonis victoria aliquando commemoravit, de fine eius taliter refert. Et hic autem moritur in convivio captus insidiis Ptolomei generi sui, qui eius coniuge duobusque filiis in custodiam conclusis certos amicos misit, ut Iohannem tertium cui et Hyrcanus fuit nomen interficerent. Cognito autem impetu qui parabatur adolescens ad civitatem Properabat multoque populo fretus et propter memoriam paterne virtutis, et quod iniquitas Ptolomei cunctis esset invisa. Voluit autem Ptolomeus aliam portam civitatis ingredi, sed a populo reiectus est, qui maturius Hyrcanum susceperat. Et is quidem statim recessit in aliquid ultra Ierichonta castellum, quod Dagon vocatur. Hyrchanus autem paternum honorem pontificis assecutus est. Postquam Deo sacrificia reddidit velociter Ptolomeum petiit, et misericord i similis fratribus adiumento futurus, castellumque adgressus, aliis quidem rebus superior erat, iusto autem dolori cedebat. Ptolomeus enim quotiens premeretur misericordia m eius, fratresque in murum perductos palam, ut posset conspici verberabat eosdemque precipitaturus nisi quam primum recederet minabatur. Unde Hyrcanum quidem plus timor ac misericordia quam iracundia commovebat. Mater vero eius nihil plagisant intentata nece perterrita manus pretendens filium precabatur, ne vel suis fractis iniuriis perceret impio siquidem ipsa mortem sibi a Ptolomeo propositam immortalitate duceret meliorem dummodo ille penas eorum que in domum suam contra fas admisisset expenderet. Iohannes autem nunc obstinationem matris cogitans, ac preces eius audiens ad irruendum impellebatur modo verberari eam, lacerarique conspiciens effeminabatur totusque plenus doloris erat. Ob hoc autem diu tracta obsidione feriatus annus advenit quem septimo quoque orbe apud Iudeos cessare moris est, exemplo septimorum dierum. Et in hoc Ptolomeus obsidionis réquiem nactus fratribus Iohannis unacum matre occisis ad zenonem confugit, qui Cothila cognominatus est Philadelphie tyranum. Antiochus autem ad ea, que per Simonem passus fuerat iratus in Iudeam ducit exercitum ibique assidens Hierosolimis Hyrcanum obsidebat. Ille autem patefacto sepulcro David, qui regum ditissimus fuerat, ablatisque inde pecunie plusquam tribus milibus talentorum, et Antiocho persuasit tricentis ei talentis datis ab obsidione discedere primusque Iudeorum privatis opibus alere pegrina cepit auxilia. Rursusque tunc quando Antiochus contra Medos bello suscepto tempus ei vindicte prebuit confestim adversus civitates Syrie prexit, vacuas propugnatoribus esse ratus quod erat verum. Medebam quidem et Samgam cum proximis necnon et Siccimam et Angarim in ipse capit et super his Cirtheorum genus adiacentia fano loca incolentium exemplo eius quod est Hierosolimis edificato. Capit autem Idumee quoque non paucas alias civitates et preterea Adoreon et Matasan. In Samariam vero usque progressus, ubi nunc est Sebaste civitas, ab Herode rege condita ex omni parte eam concludit filiosque suos Aristobolum et Antigonum obsidioni prefecit. Quibus nihil renitentibus ad hoc famis necessitate qui erant inter civitatem venerunt ut etiam insuetam carnem cogerentur {t. 3 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 506b} [Rusch, f. 325vb ] attingere. Igitur Antiochum adiutorem sibi advocant spondium cognominatum, qui cum prompta eis voluntate paruisset ab Aristobolo et Antigono superatur et ille quidem ad Cythopolim usque persequentibus commemoratis fratribus effugit. Hi vero in Samariam reversi et multitudinem intra murum iterum compellunt et expugnata civitate ipsamque diruunt, et habitatores captos abducunt. Prospere autem gestis ita cedentibus alacritatem refrigescere non sinebant. Sed cum exercitu cito polim usque progressi et ipsam percusserunt, et agros intra carmelum omnes inter separati sunt. Secundarium rerum Iohannis et filiorum eius invidia seditionem gentium concitavit multique adversus eos collecti non quiescebant, donec aperto bello divicti sunt. Reliquum vero tempus Iohannis cum fortunatissime viveret, et optime res per annos xxx. Tres administrasset quinque relictis liberis moritur vir plane beatissimus, et qui nullam dedisset occasionem cur eius causam de fortuna quispiam quereretur. Denique tria vel precipua maxime solus habebat. Nam et gentis princeps, et pontifex erat, et preterea propheta, cum quo Deus colloquebatur, ut futurorum nihil penitus ignoraret, quia etiam de duobus maioribus filiis suis qui rerum Domini permansuri non essent ante vidit, atque predixit. Tenuit autem ipsum pontificatum post patris obitum, secundum chronicorum fidem annis xxvi. Pater autem eius Simon, ante eum pontifex fuit annis viii. Ante quem Ionathas, frater eius, annis xviii. Iudas quoque frater Ionathe et Simonis tribus tamen annis pontificatum habuit, licet bella plura cum ducibus regum Syrie ante gesserit. Post Iohannem quippe Aristobolus filius eius pontificatum apud Iudeos accepit, qui et rex pariter fieri volens dyadematis sumpsit insigne, post quadringentos octoginta quattuor annos Babylonie captivitatis. Hic Antigonum fratrem suum dolo interfecti et uno anno in regno expleto miserabili norte fratricidia vitam finivit. Cui successit frater eius Anneus, qui et Alexander in regnum, quod tenuit viginti septem annis tam crudeliter ut etiam irritata plebe sibi querenti ab his quidnam faciens animos sibi plebis reconciliaret. Responsum est si moreretur. Vim enim forte cum mortuo tam gravia perpessi in graciam reverterentur, ut odia adversus defunctum deponerent. Quibus excitatus rebellandique assuetudine multis necatis reliquos coegit in urbem, cui nomen Beselel, cui expugnatio acerbiorem solito pestem invexit, tam sevo crudelitatis processu, ut ex eo numero octingentos in medio civitatis crucifigeret. Quorum in conspectu coniuges eorum filiosque iugulari iussit. Hec spectabat accubans in medio concubinarum letus inter vina et pocula, sed magis sanguine quam vino inebriatus. Hoc solo facto amplius populum quam bello terruit ita ut próxima nocte Iudeorum viii milia ultra Iudeam descenderent, quibus fuge finis mors Alexandri foret. Eo mortuo, Alexandra uxor eius, qua et falina cognominata est regnavit Hierosolimis annis novem. De hinc duobus fratribus filiis Alexandri Hyrcano et Aristobolo de imperio dimicantibus occasionem habuere romani, ut Iudeam invaderent. Itaque Pompeius, Hyrcano invitante, Hierosolimam venit, capta urbe et templo reserato, usque in sancta sanctorum accessit, Aristobolum iuniorem fratrem suum secum ducit. Pontificatus vero confirmat Hyrcano, atque Antipatrum Herodis Ascalonite patrem procuratorem Palestine facit. Sicque Hyrcanus animo deses adiuvante Antipatro predicto procuratore tenuit pontificatum annis triginta quattuor. Post ea, Antipatro per venenum in convivio necato, Herodes filius eius successit in regnum, qui etiam Hyrcanum interfecit. Hinc etiam Herodes predicti Antipatri Ascalonite et matri s Cypridis arabice filius a romanis Iudeorum suscepit principatum, cuius tempore Christi nativitate vicina regnum et sacerdotium Iudee, quod prius per successiones minorum tenebatur destructum est, completa prophetia, qua ita per Moysen loquitur. Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat, cui repositum est, et ipse erit expectatio gentium. In hoc loco etiam Christus, quem Danielis scriptura prefatus accipit finem. Nam usque ad Herodem Christi, id est sacerdotes erant reges Iudeorum, qui imperare ceperunt a lxv olimpiade, et ab instauratione templi, sub Dario usque ad Hyrcanum et centesimam et octogesimam sextam olimpiadem annis quadringentis octoginta tribus in medio transactis, quos Daniel quoque signat dicens : Et scies et intelliges ab initio sermonis respondendi et edificandi Hierusalem, usque ad Christi principatum ebdomades vii, et ebdomades lxii. Que lxix ebdomede faciunt annos quadringentos octoginta tres, in quibus Christi, id est sacerdotes per unctionem consecrati regnaverunt usque ad Hyrcanum, quo extremo omnium a Parthis capto, Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Iudeam ab Augusto et seviginatu accepit filiique eius post eum regnaverunt usque ad novissimam captivitatem Hierosolimorum nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate {t. 3 : Erfurt, f. 326ra ; facsim., p. 507a} [Rusch, f. 326ra ] vite secundum legem Moysi servientibus Deo. Ignobiles vero quidam et alio tempore alii et nonnulli unius anni sive modico amplius a romanis sacerdotium emebant. Que omnia etiam Daniel propheta vaticinatur ita dicens : « Et post ebdomadas septem et sexaginta duas » interibit crisma, et iudicium non erit in eo, et templum sanctum corrumpet populus duce veniente, et cedentur in cataclismo belli. Et in sequentibus : « Et super templum, inquit, et abominatio desolationum et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem ». Herodes Ananelum quemdam de Babylone accitum pontificem constituit Iudeorum, et post exiguum temporis Aristobolum fratrem uxoris sue nepotem Hyrcani successorem dedit. Quo post annum interfecto rursum Ananelo, reddidit sacerdotium. Nec iam fuit sucessio legalis in sacerdotium, sed fine ipsius legis et sacerdotii apropinquante confusa erant omnia. Hic autem Herodes strenuus fuit in actibus belli, et in gubernatione regni, atque in restauratione edificiorum, sed infelicissimuis ac crudelissimis moribus. Apud Hierosolimam multas magnas edes construxit. Samariam olim in cineribus sedentem a fundamentis suscitans in honorem Augusti. Augustam, id est Sebasten appellavit, et in Pamide id templum, quod Pamon vocatur, extruxit. Cesaream autem in nomine Cesaris condidit, qui prius turris Stratonis vocabatur. Condidit preterea Antidanam et Antipatridam atque Herodianem in honorem patris Antipatri et suum extruxit. Innumerabilia quoque opera in singulis urbibus, quas regebat, solertissime edificavit. Sed inter hec Hyrcanum, qui olim sacerdos Iudeorum fuerat, de captivitate Parthica regressum, et filium eius, qui sacerdotio patri successerat, interfecit. Sororem quoque eius uxorem suam cum duobus filiis propriis iam adolescentibus, et matrem uxoris occise socrum suam crudelissime necavit. Siquidem ipse Herodes, ne ignobilis forte et a Iudeorum semine argueretur extraneus, combussit libros omnes, quibus nobilitas gentis Iudee in templo servabatur adscripta, ut, deficientibus probamentis, et ipse ad hanc pertinere putaretur. Insuper etiam, ut suam sobolem, regio illorum generi comisceret, proiecta doside femina Hierosolimitana, quam privatus acceperat uxorem, et nato ex ea filio Antipatro, sociat sibi Mariannam filiam Alexandri, Neptem Aristoboli fratris Hyrcani, qui ante eum rex erat Iudeorum. Hec quinque filios ei genuit, quorum duos, Alexandrum et Aristobolum, ipse necavit in Samaria, nec mora post etiam matrem illorum, qua nil carius noverat, simili scelere peremit. E quibus Aristobolus Herodem ex Beronice susceperat filium quem in Actibus Apostolorum ab angelo percussi legimus. Necnon ad ea que supra crudeliter gesserat etiam hoc addidit, ut virum sororis sue Salome interficeret. Et cum eam alii tradidisset, uxorem etiam hunc necavit. Scribas quoque interpretes divine legis simili scelere occidit. Cum autem Christi Domini nostri nativitatem, qui in anno tricesimo secundo regni eius in Bethleem natus est, magorum inditio cognovisset universos párvulos iussit interfici. Sed postquam regni sui tricesimum septimum annum expleverat morbo intercutáneo et scaturientibus toto corpore vermibus mirabiliter digne moritur. Qualiter autem de fine Herodis Iosephus narret non incongruum videtur huic opsuculo nostro inferere, qui hoc modo refert. Nam febris quidem non mediocris erat prurigo intolerabilis habebat omnem corporis superficiem. Assiduis autem vexabatur coli tormentis pedesque tamquam ex intercutis aqua vitio tumuerant, quin etiam inflatio ventriculi putredoque testiculorum vermiculos generans, ac preterea creber anelitus et interrupta eum suspira membrorumque omnium contractio fatigabat, ut qui hec ad divinitatem referrent penas eas esse dicerent sophistarum. Ille autem quamvis cum tot vitiorum cruciatibus luctaretur vite tamen cupidus erat, et remediis excogitatis salutem sperabat. Denique Iordanem transgressus apud collirem aquis calidis utabatur, que in lacum feracem bitumis, qui Alphaditis vocatur, effluentes pro dulcedine potiti sunt. Ibi autem corpus eius quod medicis oleo calidiore foveri placuerat in archam plenam demersum ita dissolutum est, ut etiam lumina quasi mortuus resoluta torqueret. Deinde perturbatis qui eum curabant ad clamorem quidem illorum respicere visus est. Desperata vero salute et militibus quinquagenas dragmas multamque pecuniam in rectoribus atque amicis dividi iussit. Cum autem rediens ad Ihereconta venissent atrabili correptus. Et ipse pene morti immutabatur factum necessarium excogitavit ; collectos enim cuiusque viti ex omni Iudea nobiliores, in locum cui nomen est hypodromo concludi precepit. Deinde sorore Salome et Alexandro marito eius ad se vocatis, scio, inquit, mortem eam festis gaudiis celebraturos esse Iudeos, verum per alios lugeri potero, et clarissimos honores asequi sepulture, si que ipse precipio feceritis. Hos viros, qui habentur in custodia, cum animam efflavero, statim militibus circumdatos occidite, ut etiam invisa mihi omnis Iudea omnisque domus illacrimet. Et simul, his mandatis, legatorum quos Romam miserat epistole sunt allate, quibus Acinem ancillam iussu Cesaris interemptam et Antipatrum norte damnatum esse iudicabatur. Quin et si pater eum in exilium dare mallet, atque permisisse Cesarem scriptum erat. Herodes autem paululum hoc nuntio recreatus rursumque doloribus victus nam inedia tussisque pariter violentia {t. 3 : Erfurt, f. 326rb ; facsim., p. 507b} [Rusch, f. 326rb ] distendebatur flatum perveniri conatus est. Sumptoque malo etiam cultellum poposcit, sectum enim comedere consueverat. Deinde circumspecto ne quis arbitrer impediret, tamquam se percussurus dexteram sustulit. Cum vero adabus consobrinus eius accurrisset et manum continuisset, ullulatus maximus in regia statim quasi rex mortuus excitatus est. Eoque propere audito Antipatri fiduciam repetit, letusque iam custodes premissa etiam pecunia rogabat, ut se solverent atque dimitterent. Quod eorum princeps non solum ne fieret obstitit, sed etiam regi velociter nuntiavit. Ille autem fortius exclamans quam vires egrotantis valebant, continuo, satellitibus missis, occidit Antipatrum, mortuumque sepelire precepit in Hyrcania. Deinde rursum corrigit testamentum et successorem quidem Archelaum natu maximum Antipatri fratrem scribit tetrarcham vero Antipam. Post interitum autem filii v diebus exactis moritur, annos quidem xxxiiii, ex quo interfecit Antigonum regno potitus xxx vero, et vii postquam rex a romanis declaratus est. Anno itaque imperii Augusti quadragesimo séptimo mortuus est, pro quo substitutus ab Augusto, filius eius Archelaus regnavit annis ix usque ad ipsius Augusti finem. Tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus apud Augustum ferocitatem eius Iudeis, in Viennam urbem Galie relegatur, et ad minuendam Iudaici regni potentiam insolentiamque domandam quattuor fratres, pro eo sunt tetrarche ceati : Herodes, Antipater, Lysias et Philippus. Quorum Philippus et Herodes, qui Antipas prius nuncupabatur etiam vivente Archelao tetrarche fuerant ordinati. Post Archelaum vero Herodes tetrarcha Iudee gentis tenuit principatum annis xxiiii, cum Tiberius imperator hanc dederat potestatem, cuius anno n duodecim Pilatus Iudee procurator ab eodem dirigitur atque inibi per x annos continuos usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit. Anno autem quindecimo Tiberii Cesaris, similiter et regni Herodis quindecimo, ut historie produnt, Iohannes, filius Zacharie, in deserto iuxta Iordanem fluvium predicans, Christum filium Dei in medio eorum adesse testatur, quem predictus Herodes, Herodia uxore Philippi fratris sui suadente, in convivio ob saltatricis puelle petitionem decollatre iussit, sicut sacrum Evangelium manifeste demonstrat. Ipse quoque Dominus Iesus Christus hic in populo salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse que dicereret. Similiter et octavo decimo anno utriusque principatus, Iesus Christus secundum prophetias, que de eo fuerant prelocute ad Passionem venit. Ubi huic Herodi per Pilati missos presentatus non fide receptus, sed per fastum mundanum spretus indutus veste alba, iterum remissus est ad Pilatum, a quo per militum officium crucifixus, tertia die resurrexit a mortuis. Refert autem divina scriptura initium evangelice predicationis anno quindecimo Tiberii Cesaris inchoasse, et ipsum Iesum omne doctrine sue tempus exegisse sub pontificibus Anna et Caypha pertenderat. In quibus spaciis vix toti quattuor concluduntur anni. Legalibus porro preceptis iam per illud tempus et ambitione cessantibus ; nulli quippe pontificatus honor vite vel generis merito reddebatur. Sed romana potestate aliis nunc, item aliis summa sacerdotii prestabatur ita ut annuis successionibus mutarentur. Denique iam idem Iosephus refert quattuor per ordinem usque ad Caypham pontificatus officio post Annam esse perfunctos, his verbis scribens : Valerius Gratus, Anna sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit filium Bassi. Sed et hunc non multo post abiiciens Eleazarum, Annaniam pontificis filium pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio et Simoni cuidam Canisi filio pontificatus tradidit ministerium. Quo non amplius et ipse quam unius anni spatio perfunctus Iosephum alias Iosippum cui et Cayphas nomen fuit, accepit successorem. Ac per hoc omne tempus quod Dominus et Salvator noster in terris docuisse describitur, intra quadriennii temporis spacia coartatur, in quo quattuor iste, quas Iosephus memorat, successiones pontificum describuntur vix per annos singulos ministrare. Qualiter autem Herodes tetrarcha regnum amiserit Iosephus prodit dicens : Accusator Herodis tetrarche Agrippa filius Aristoboli, quem pater Herodis interfecit, ad Tiberium venit. Illo autem non suscipiente accusationem residens Rome, ad aliquorum quidem potentium noticiam ambiebat. Maximis autem colebat officiis Germanici filium Gayum, cum adhuc esset privatus, et quodam die inter copiosum epularum apparatum, quibus apud eundem edebatur ad ultimum, extensis manibus, aperte cepit Deum precari celeriter illum, mortuo Tiberio, Dominum cunctorum videre. Hec cum quidam de familiaribus eius Tiberio nuntiasset, statim concludi iussit Agrippam. Qui sub grandi erumna usque ad mortem Tiberii in carcere per menses sex tenebatur. Sed defuncto eo post regnum annorum xxii, dierum trium succedens in imperium Gayus Cesar, absolvit Agrippam a vinculis et tetrarchiam Philippi, iam enim iste decesserat, ei tradidit, regemque appellavit. Cumque venisset in regnum, Agrippas Herodis Tetrarche cupiditates per invidiam suscitavit. Irritabat autem eum maxime in spem regni Herodias uxor exprobans ei concordiam et dicens : Quia per id quod noluerat ad Cesarem navigare careret potestate maiore, nam cum Agrippam ex privato regem fecisset, quomodo dubitaret {t. 3 : Erfurt, f. 326va ; facsim., p. 508a} [Rusch, f. 326va ] illum ex tetrarcha eodem honore donare. His adductus Herodes venit ad Gayum, a quo ob avariciam vehementer increpatur ad Hispaniam fugit. Secutus quippe fuerat accusator Agrippas, cui etiam tetrarchiam illius Gaius adiecit. Atque ita Herode quippe in Hispania peregrinante secum etiam uxore Herodiade decessit. Pontius autem Pilatus preses eodem anno quo Salvator passus est secreto noctis imagines Cesaris in templo statuit, ut Iosephus tradit. Et hec prime seditionis et turbarum Iudeis causa exitit. Postea vero sacrum thesaurum, quem Corbanan Iudei vocant, in aqueductum Hierosolimorum expendens, secunde seditionis prebuit semina. Sed cum de christianorum dogmate idem Pilatus ad Tiberium referret, et de ipsius redemptoris gestis passione ac resurrectione aliqua memoraret. Tiberius retulit ad senatum, ut inter sacra cetera reciperentur. Verum cum ex consulto patrum, christianos eliminari urbe placuisset Tiberius, per edictum accusatoribus christianorum comminatus est mortem. Scribit Tertulianus in Apologetico multos senatorum et equitum romanorum ab eodem interfectos. Igitur Iudeos pro commisso scelere ultio divina damnabat. Sed et ipse Pilatus, qui in Salvatorem iniqui iudicis functus officio est iisdem temporibus Gaii tantis ac talibus malorum cladibus cruciatus est, ut a propria se manu transverberasse et nefariam vitam vi abiecisse referatur. Nec enim poterat tanti piaculi impunitus evadere, sicut in historiis grecorum invenimus eorum dumtaxat qui olimpiades scribunt, et annuales rerum gestarum libros ad posteritatis memoriam condunt. Agrippa autem et qui Herodes filius Aristoboli post interfectionem Iacobi filii Zebedei, Petrum apostolum misit in carcerem, et persecutionem credentibus in Christum excitavit, sed non impunitus evasit, sicut Lucas in Actibus Apostolorum manifestat, et Iosephus in octavo decimo libro Antiquitatum commemorat, qui de eodem refert hoc modo : Tertium, inquit, annum imperii Iudee totius expleverat, cum forte Cesaream, que prius turris Stratonis vocabatur, advenit. Ubi cum in honorem Cesaris spectacula civibus erexit votivo, ut videbatur salutis Cesaris die. Cumque illuc totius provincie viri honore et facultatibus prediti convenissent, secundo spectaculorum die indutus veste fulgenti ex auro argentoque mirabiliter contexta, incipiente die procedit ad theatrum, ubi cum primo solis radios argentee vestis gremio suscepisset repercusso splendore duplicatam spectantibus lucem, fulgor metalli vibrantis effudit, ut intuentibus perstringeret aciem terror aspectus, et per hoc plus aliquid de eo quam humane nature est artifex arrogantia mentiretur. Ilico adulantis vulgi concrepant voces honorem sonantes, sed exitium conferentes et hinc atque inde caveis conclamantibus Deus appellaretur, utque fieret propicius suppliciter exoratur dicentibus populis quod nunc usque ad hominem te tenuimus, sed ex hoc iam supra humanem te esse naturam fatemur. Sed rex acclamationem contra fas habitam non repressit, nec impietatem illicite adulationis exhorruit, donec respiciens paulo post imminentem atque insistentem capiti suo videret angelum eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius non noverat provisorem honorum. Et ecce repente cruciatus eum ex dolore incredibili ventris, atque inflatione corripuit. Respicientesque ad amicos : En, inquit ille, ego Deus vester, ecce propellor confestim et deturbor ex vita, quoniam quedam divina virtus nuper collatas in me falsas arguit voces, et qui modo dicebar immortalis a vobis preceps iamque rapior in mortem. Sed suscipienda est sententia, quam Deus statuit, et viximus aut contemnendi et longevitatem, que beata putabatur explevimus. Et cum hec dixisset vi doloris vehementius agitatus instanter ad palatium reportatur. Cumque divulgatum esset eum prope diem moriturum ingens multitudo totius etatis et sexus conveniens more patrio supercilia strati omnipotenti Deo pro regis incolumitate supplicabant. Omnis autem domus regia planctibus et gemitibus personabat. Cum interim rex ipse in excelso solario recubans, et deorsum respiciens ac pronos prostratosque omnes cum fletibus previdens nec ipse quidem temperabat a lacrimis verum continuis quinque diebus ventris doloribus cruciatus vitam violenter abrupit quinquagesimum etatis et quartum agens annum, regni vero septimum, quattuor etenim sub Gaio Cesare annis regnaverat, Philippi tetrarchiam tribus annis obtinens, quarto autem etiam Herodis sibi adiungens, tribus autem reliquis annis sub Claudio Cesare exactis. Post Agrippam patrem regnum Iudee tenentem annis vii, filius eius Agrippa a Claudio substituitur in regnum quod tenuit annis viginti sex, hoc est, usqu ad secundum annum Vespasiani, quando urbis exicidium factum est. Qualiter autem Iosephus de hoc narret, hoc in loco ponendum esse censemus : Claudius, inquit, Agrippam filium Agrippe Iudeorum regem constituit felicem vero totius provincie Samarie quoque et Galilee et regionis {t. 3 : Erfurt, f. 326vb ; facsim., p. 508b} [Rusch, f. 326vb ] que dicitur Transiordanem procuratorem misit. Et post pauca addidit hec etiam : Inflamatur autem et seditio acerbissima a pontificibus adversum sacerdotes et primos plebis Hierosolimorum, quórum singuli conquerentes sibimet perditorum iuvenum, et novis rebus gaudentium manus duces semetipsos proprie fautionis instituebant. Qui confligentes ad invicem primo conviciis lacescere tum deiude et saxis invicem sternere, nec quisquam erat qui coherceret, sed agebantur omnia tamquam in urbe non habente rectorem. Igitur pontifices in tantam venere penuriam ut servis suis ad areas missis invaderent decimas, que sacerdotibus debebantur et accidebat, ut nonnulli ex minoribus sacerdotibus quorum alimonie direpte vi fuerant inedia deperirent. Ita seditionum violentia ius fasque confuderat. Item post pauca subiungit etiam hec : Nonnumquam autem etiam in media civitate ocurrentes sibi trucidabant precipue in diebus festis sicarii plebibus admixti occultatis pugionibus oberrantes, ut quisque designatus eis si comminus incederet eum perimebant, et arte nefaria cum corruisset is quem occulto vulnere straverant tumide ipsi percusores velut indignari se simulabant, adversus eos qui hec in media urbe committerent atque hoc modo occulta eorum facinora permanebant, et primum omnium ab his Ionathas pontifex interficitur. Post illum quamplurimi iugulantur, ita ut iam ipsis mortibus esset gravior metus mortis, dum unusquisque quasi in procintu semper positus per momenta singula speraret interfici. Cum autem Claudius annis quattuordecim in imperio expletis, mensibus septem, diebus viginti octo, defunctus est, Nero accepit imperium quod tenuit annis quattuordecim, mensibus septem, et diebus viginti octo. Huius secundo anno festus Iudee procurator successit felici, a quo Paulus Romam vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, post hoc ad predicandum dimittitur, nec dum Nerone in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant historie. Iacob, frater Domini, cum triginta annis Hierosolimorum rexisset Ecclesiam, septimo Neronis anno lapidatur a Iudeis vindicantibus in illo quod Paulum interficere nequiverunt. Festo magistravi Iudee successit Albinus. Albino Florus, cuius luxuriam et avariciam ceteraque flagicia non ferentes Iudei contra romanos rebellaverunt. Adversum quos Vespasianus magister militie transmissus plurimas urbes Iudee cepit. Primus Nero super omnia scelera sua etiam christianos persequitur. Quorum eximios Rome Petrum cruce, Paulum occidit gladio. Hic iure militari nihil omnino ausus Britaniam pene amisit. Nam duo sub eo nobilissima opida illic capta atque eversa sunt. Denique Nero, cum a senatu queretur ad penam a palatio fugiens, ad quartum urbis miliarium in suburbano libertini sui inter Salariam et Numentanam viam semet interfecit, anno etatis tricesimo secundo atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. Post Neronem vero Galba in Hiberia, Vitellius in Germania, Otho Rome, imperium arripuerunt. Galba, septimo mense imperii sui, in medio Romane urbis foro capite truncatur. Vespasianus duobus preliis superatos Iudeos ad muros compulit. Otho tertio regni sui mense apude Vitriacum alias Venatrum propria manu occubuit. Vitellius a Vespasiani ducibus in Tiberim proiicitur Romanorum septimus. Regnavit Vespasianus, annis octo, mensibus undecim, diebus viginti duobus, qui apud Iudeos imperator ab exercitu appellatus et bellum Tito filio commendans Romam per Alexandriam proficiscitur, cuius secundo anno Titus, Iudea capta et Hierosolimis subversis, sexcenta milia virorum interfecit. Iosephus vero sciens affirmat sexcenta milia virorum gladio et fame periisse, et alia centum milia captivorum publice venundata. Ut autem tanta multitudo Hierosolimis reperiretur causam azimorum fuisse refert. Ob que ex omni gente Iudei ad templum confluentes, urbe quasi carcere sunt reclusi. Oportebat enim in iisdem diebus Pasche eos interfici, in quibus Salvatorem crucifixerant. Colligitur autem omne tempus in secundum annum Vespasiani, et novissimam Hierosolimorum eversionem a quindecimo anno Tiberii Cesaris, et ab exordio evangelice predicationis anni quadraginta duo, a captivitate autem quam ab Antiocho perpessi sunt, anni ducenti triginta octo, porro a Darii secundo anno sub quo rursum templum edificatum est, anni quingenti nonaginta, a prima autem edificatione templi sub Salomone usque ad novissimam eius ruinam, que sub Vespasiano facta est, anni mille centum duo. Explicit liber primus Machabeorum.

Dn 9, 25.
Dn 9, 27.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,24 
Ecce hec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps {t. 3 : Erfurt, f. 326va ; facsim., p. 508a} [Rusch, f. 326va ] sacerdotum post patrem suum.
Explicit Liber primus Machabeorum {t. 3 : Erfurt, f. 326vb ; facsim., p. 508b} [Rusch, f. 326vb ] habens versus duo milia trecentos .

habens... trecentos] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_16)