initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Mcc. 4,1 
Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte
marg.|   Et assumpsit Gorgias etc. Gorgias quinque milia in exercitum suum assumit, cum diabolus carnales quinque sensibus corporis deditos illecebra voluptatum sibi adunare contendit. Mille equites secum tollit, cum omne bellum suum in superbia et contemptu mandatorum Dei agere disponit, quatinus contrarie partis in hoc agmina superet, cum eos prevaricare precepta Dei suadet. Initium enim omnis peccati superbia est, ubi auctor mortis sibi et sequacibus suis invenit ruinam. Et bene dicitur quod nocte moverit castra, quia totam nequitiam suam per cecitatem mentis in sibi subiectis explere concupiscit, ut nullo modo prevideant qualis sibi ruina ex consensu peccati immineat.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,2 
ut applicarent ad castra Iudeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces
marg.|   Et filii etc. Arx hic non altitudinem virtutum, sed extollentiam vane glorie significat. Illi enim peccatoribus ducatum prebent qui in superbiam se erigere audent. Possunt et maligni spiritus in his ducibus adverti, qui ad eius partem pertinent qui dixit : In celum ascendam et ponam solium meum ad aquilonem et ero similis altissimo. Isti enim duces iniquitatis in foveam et voraginem scelerum consentientes sibi numquam trahere desistunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,3 
et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis que erat in Ammaum.
marg.|   Et audivit Iudas etc. Nota, lector, quod pars adversa que iniuncta fuit Gorgie, totam dispositionem sui belli in nocte facit ; et Iudas atque sui sequaces in die quia operatores scelerum et executores errorum committantur semper, rectores tenebrarum lucem odiendo divinorum preceptorum, et obscuritatem diligendo secularium voluptatum. Unde per Paulum dicitur : Qui dormiunt, nocte dormiunt ; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem, qui diei sumus, non sumus noctis filii neque tenebrarum. Verum Iudas, hoc est confessor Dei, omnem apparatum belli in luce {t. 3 : Erfurt, f. 307va ; facsim., p. 470a} [Rusch, f. 307va ] fidei atque meditatione legis Dei ordinat. Unde cum tribus milibus virorum tantum in campo apparet, cum illis videlicet qui non inmundana potentia, sed in fide patris, et filii, et spiritus sancti fiducialiter agentes, cum simplicitate mentis vitam honestam in hoc mundo ducere student.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,4 
Adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
Numérotation du verset 1Mcc. 4,5 
et venit Gorgias in castra Iude noctu et neminem {t. 3 : Erfurt, f. 307va ; facsim., p. 470a} [Rusch, f. 307va ] invenit et querebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,6 
et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus millibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
Numérotation du verset 1Mcc. 4,7 
et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 4,8 
et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,9 
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos pharao cum exercitu
Numérotation du verset 1Mcc. 4,10 
et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie
Numérotation du verset 1Mcc. 4,11 
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 4,12 
et levaverunt alienigene oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso
Numérotation du verset 1Mcc. 4,13 
et exierunt de castris in prelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 4,14 
et congressi sunt et contrite sunt gentes et fugerunt in campum
marg.|   Et levaverunt etc. Venientibus ex adverso hostibus in prelium socii Iude tuba canunt, et conteruntur gentes, quia per tube sonitum vox predicationis exprimitur. Milites Iude tuba canunt, cum predicatores Christi Evangelium in toto mundo annuntiant. Unde conteruntur hostes, quia huic fidei Christi subiiciuntur gentes, necnon et spiritales inimici virtute conteruntur Christi, atque gladio Spiritus sancti trucidati merguntur in profondum abyssi.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,15 
novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumee et Azoti et Iamnie et ceciderunt ex illis ad tria millia virorum
marg.|   Et persecuti sunt eos etc. Nomina locorum usquequo persecutus est Iudas hostes suos, demonstrant virtutis sue efficatiam. Gazeron enim interpretatur iuxta lumen meum ; Idumea, ruffa sive terrena ; Azotus, ignis patruelis ; Ynania, mare sive dextera eius. Et quid per Gazeron, nisi lumen fidei et quid per Idumeam nisi gentilitas? Quid autem per ignem patruelem, nisi ardor caritatis? Et quid per Yamniam, nisi profunditas scientie et effectus boni operis demonstratur? Tamdiu ergo persequitur chorus sanctorum doctorum gentilem populum, donec illum ab errore gentilitatis ad lumen fidei perducat, et ignem caritatis in eo accendat, provocetque eum ad meditationem divine legis atque studium boni operis. Hec enim persecutio salutifera est et interfectio salubris. Unde subiungitur :   Et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum . Sicut enim tria milia fuerunt sociorum Iude qui persequebantur, sic et ceciderunt ex hostium parte tria milia. Ceciderunt enim non ut funditus interirent, sed ut post casum erecti melius starent, quia imbuti sancte trinitatis fide, ad eorum societatem pertingere studebant quos se pio animo persecutos esse agnoscebatur.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,16 
{t. 3 : Erfurt, f. 307va ; facsim., p. 470b} [Rusch, f. 307va ] et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,17 
et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
Numérotation du verset 1Mcc. 4,18 
et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia
marg.|   Et reversus est Iudas etc. Milites quoque Christi nequamquam imminente bello cito debent esse securi de victoria, sed tamdiu debent preliari, donec certi sint de conversione hostium spiritalium. Cum enim persequendo homines peccatores seu infideles, eos converterint ad penitentiam peccatorum et ad fidem Christi, que per dilectionem operatur bona opera, tunc oportet ut eorum colligant spolia, hoc est, eorum utantur scientia ac pii laboris communicent industria. In auro enim possumus accipere sapientiam ; in argento eloquentiam ; in iacinto celestem conversationem ; in purpura per martyrium sanguinis {t. 3 : Erfurt, f. 307vb ; facsim., p. 470b} [Rusch, f. 307vb ] effusionem. Tunc enim fructuose colligimus has opes, cum in fide recta invenimus eas esse acceptabiles, si autem ad spiritales hostes hanc transferimus victoriam. Tunc debemus esse securi, cum post finem presentis vite non est necessarie hostium insidias vereri. Tunc enim salubriter colligimus spolia, quando laboris nostri a Christo condigna accipiemus premia. Unde bene dicitur Iudas suos exhortari ut non concupiscerent spolia cum inimicorum seva imminebant bella, cum penitus inimici superati erant, tunc cum suis reversus est ad spolia castrorum colligenda, quia necessarie est ut predicator quisque admoneat auditores suos ut inimicorum precaveant iacula quamdiu tempus est belli. Cum autem pervenerit tempus pacis ipsius, videlicet pacis quam salvator discipulis suis promisit dicens : « Pacem meam do vobis ». Tunc prelati simili et subditi gaudium eternum habebunt de precepta remuneratione, quia nequaquam ultra pertimescent de sequenti laborum ac lacrimarum dolore, quia tunc Deo adiutori suo laudes canendi tempus est. Unde scriptum est :
Numérotation du verset 1Mcc. 4,19 
et adhuc loquente Iuda hec apparuit pars quedam prospiciens de monte
Numérotation du verset 1Mcc. 4,20 
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
Numérotation du verset 1Mcc. 4,21 
quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 4,22 
et fugerunt omnes in campo alienigenarum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,23 
et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
Numérotation du verset 1Mcc. 4,24 
et conversi hymnum canebant et benedicebant in celum quoniam bonum est quoniam in seculum misericordia eius
Numérotation du verset 1Mcc. 4,25 
et facta est salus magna in Israel in illa die
marg.|   Et conversi hymnum etc. Salus magis est in Israel quando numerus credentium multiplicatur in Domino populorum ; qui salvatorem agnoscunt fide, confitentur ore atque in bona glorificant operatione. Sive aliter, tunc in Israel salus erit magis, quando in Ecclesia Christi adversitas erit nulla. Et signanter additum est   in illa die . In die utique resurrectionis, quando sponsa nobilissima in celesti regno superno iungetur sponso, quando omnes sancti in conspectu Dei non solum de animarum requie suarum, sed etiam de corporum gaudebunt immortalitate.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,26 
Quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysie universa que acciderant
Numérotation du verset 1Mcc. 4,27 
quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israel {t. 3 : Erfurt, f. 308ra ; facsim., p. 471a} [Rusch, f. 308ra ] et qualia mandavit rex
marg.|   Quicumque alienigenarum etc. Denique alienigene evadentes victoriam Iude annuntiant Lysie, quia qui non per sanctorum doctorum ministeria Christi saluberrima capiuntur preda, preceptoribus suis a quibus nutriuntur ad mortem, licet inviti, qui a veritate coacti, gloriam annuntiant Christi. Lysias enim, qui interpratatur generans, significat mundi potentes, qui, licet sint generati, non tamen baptismate Christi meruerunt generari. Hi ergo militum Christi audientes victoriam consternuntur animo deficiuntque, quia non qualia voluerunt   talia contigerunt in Israel et qualia mandavit rex. Eorum enim voluntas talis erat, ut non prevaleret Evangelii per sanctos doctores predicatio, neque in Domino credentium augeretur multitudo. Et talia etiam suis rectoribus, hoc est immundis spiritibus, placere sciebant ; quia in profanis idolorum simulacris, divino cultu ab hominibus venerati, hoc eis persuadebant, ut fidem Christi non reciperent, sed non prevalebant, quia pater gloriam filii sui in universis nationibus longe lateque manifestabat.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,28 
et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta millia et equitum quinque millia ut debellaret eos
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 308ra ; facsim., p. 471a} [Rusch, f. 308ra ] ET  SEQUENTI  ANNO etc. Et elegit Lysias sexaginta milia virorum et equitum quinque milia ad bellandum contra Israel cum omni tempore istius mundi quod sex etatibus distinguitur per quinque sensus corporeos princeps huius seculi incitantibus tenebrarum harum rectoribus milites Christi diversis viciis laniando superare contendit ac per malos homines bonorum meditatur necem. Sed occurrit illis Iudas cum decem milibus viris quia regis nostri exercitus in hoc est validior ceteris. Quod per omnia studet divinis obtemperare preceptis assiduasque preces ad dominum mittens eius confortatur manu in cuius maxime confidit potentatu et tamdiu insistit proelio donec inimici sui atque adversaria turma spiritali ad perfectum iugulentur gladio unde in prece Iude subiungitur.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,29 
et venerunt in Iudeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem millibus viris
Numérotation du verset 1Mcc. 4,30 
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathe filii Saul et armigeri eius
Numérotation du verset 1Mcc. 4,31 
conclude exercitum istum in manu populi tui Israel et confundantur in exercitu suo et equitibus
Numérotation du verset 1Mcc. 4,32 
da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua
Numérotation du verset 1Mcc. 4,33 
deice eos gladio diligentium te et collaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis
marg.|   Deiece eos etc. Quinque sunt libri legis Dei,et quinque sunt sensus ut prediximus, corporei. Qui enim secundum doctrinam legis restringit concupiscentiam carnis,"avertendo oculos suos ne videant vanitatem","obturando aures suas ne" audiant linguam detrahentem, et obscena carmina ad usus mundanos, quibus frequenter auditis inquinatur interior homo ; qui odoratum atque gustum suum continet, ne illecebra utatur voluptatum ;"qui coercet linguam suam a malo et labia sua ne loquantur dolum, divertit a malo et facit bonum, inquirit pacem et persequitur eam", iste inimicos suos superans, victoriam capiet saluberrimam, et triumpho gaudebit largissimo. Sed Lisias spiritalis, licet semel bis terque contritus fugam inierit, tamen non desistit a cepta nequitia, sed rediviva iterum resuscitat prelia. Unde scriptum est :

Cf. Ps. 118, 37-38.
Cf. Ps. 57, 5.
Cf. Ps. 33, 14-15 ut laudat 1Ptr. 3, 10-11 : « Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. | Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam ».
Rabanus Maurus, Commentaria in libros Machabaeorum, 4, PL 109, 1158A-B : « Dejice eos gladio diligentium te. Quinque sunt libri legis Dei, et quinque sunt sensus, ut praediximus, corpori. Qui enim secundum doctrinam legis restringit concupiscentiam carnis, avertendo oculos suos ne videant vanitatem, obturando aures suas ne audiant linguam detrahentem, et obscena carmina adversus mundanos, quibus frequenter auditis inquinatur interior homo; qui odoratum atque gustum suum continet ne illecebra utatur voluptatum; qui coercet linguam suam a malo, et labia sua ne loquatur dolum, divertit a malo et facit bonum, inquirit [1158B] pacem et persequitur eam, iste inimicos suos superans, victoriam capiet saluberrimam, et triumpho gaudebit largissimo. Sed Lysias spiritalis, licet semel bis terque contritus fugam inierit, tamen non desistit accepta [a coepta] nequitia, sed rediviva iterum resuscitat praelia. Unde scriptum est ».
Numérotation du verset 1Mcc. 4,34 
et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysie quinque millia virorum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,35 
videns autem Lysias suorum fugam et Iudeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudeam
marg.|   Videns autem Lysias etc. Bene dicitur quod Iudas contritis hostibus atque sopitis ad tempus bellis, hortatur suos quod mundarent, quia maximum studium habent sancti doctores, ut in quibuscumque lesa ab hostibus subiectorum sibi fuerit Ecclesia, ad pristinum statum sancte conversationis iterum restauretur. Iuxta tropologiam autem, necesse est ut unusquisque fidelis mentem suam, quam bene montis Sion vocabulo designatam possumus accipere, quia Sion speculum interpretatur. Et beati sunt mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, si aliquid per fraudem hostis in ea pollutum est, factum instanti visu expurget, donec ad intergrum renovetur. Ibi enim et destertam sanctificationem, et altare profanatum, et portas exustas intelligere possumus ; quia ibi laudis hostia in altare fidei Deo immolabatur, et ingressus celestis vite meditabatur. In atriis vero virgulta nascuntur cum in {t. 3 : Erfurt, f. 308rb ; facsim., p. 471b} [Rusch, f. 308rb ] cordibus humanis superfluarum cogitationum generatur.   Pastoforia, inquit, viderunt diruta . Pastoforia grece dicuntur thalami, vel cubicula, in quibus levite excubabant in atriis domus Domini, quorum commemoratio fit in ultima visione Ezechielis prophete. Pastoforia ergo diruuntur cum secreta mentis per desideria illicita dilaniantur. Sed hec omnia maxime opus est, ut per penitentiam peccatorum, et emendationem morum ac pias preces ad Dominum, instantissime purificentur. Unde recte de exercitu Iude scriptum est quod cum viderent   sanctificationem desertam, sciderunt vestimenta, sua et planxerunt planctu magno etc.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,36 
dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
Numérotation du verset 1Mcc. 4,37 
et {t. 3 : Erfurt, f. 308rb ; facsim., p. 471b} [Rusch, f. 308rb ] congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
Numérotation du verset 1Mcc. 4,38 
et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta
Numérotation du verset 1Mcc. 4,39 
sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt cinerem
Numérotation du verset 1Mcc. 4,40 
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in celum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,41 
tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta
marg.|   Tunc ordinavit Iudas viros etc. Apte dictum est quod ordinaverit   Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta , quia hoc ordinat redemptor noster per predicatores suos, quatinus milites ipsius adversus eos qui inhabitant in arce superbie, hoc est, homines inflationis spiritu elatos, vel etiam malignos spiritus superbia tumentes instanter pugnent, donec corda electorum ab omni labe iniquitatis expurgent.   Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei, et mundaverunt sancta , quia eiectis his de officio ecclesiastico, qui erroris lepram vel scelerum maculam in se habebant, voluntarios atque moribus probos in fide Dei elegit administratores verbi, ut sancte Ecclesie conventicula ab omni erroris contagio efficiat aliena. Ideo subiunctum est quod tulerit lapides contaminationis in locum immundum, quia hereticos qui voluerunt per conversationem recte fidei et sane doctrine lapides pretiosi fieri, anathemare, percussos atque a communione Ecclesie eiectos, omnibus patefecit quod essent reprobi.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,42 
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 4,43 
et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,44 
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret
marg.|   Et cogitavit etc. Altare olocaustorum est fides pura, doctrina recta, et conversatio munda Christi ministrorum. Sed hoc altare si profanatum fuerit heretica pravitate, vel scelerum immanitate iam destruendum erit, hoc est a sacerdotii dignitate deponendum, ne forte opprobrium sit sancte Ecclesie quod habent pravos et facinorosos doctores, qui a diaboli ea astutia seducti sunt. Unde Dominus in Evangelio discipulis suis ait : Vos estis sal terre, quod si sal evanuerit in quo salietur ? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. De quo et Paulus scribens ad Titum ait : Hereticum hominem, post primam et secundam increpationem, devita, sciens, quia subversus est qui huiusmodi est, et deliquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. {t. 3 : Erfurt, f. 308va ; facsim., p. 472a} [Rusch, f. 308va ] Hinc et ad quosdam delinquentes ait : Per vos nomen Dei blasphematur inter gentes. Taliter ergo deposito altari mystico, reponi debent lapides isti in monte domus in loco apto, quoadusque veniens propheta respondeat dicens : quia peccantes redigi debent sub penitentia, donec per sanctos doctores diiudicetur pro commisso crimine conveniens satisfactio perpetrata. In loco autem eorum lapides integri secundum legem substitui debent, ut fiat altare novum secundum illud quod fuit prius, quia homines fide catholica sani sciencia sanctarum scripturarum imbuti, bonis moribus religiosi in locum regiminis, unde cecidereunt prevaricatores subrogari debent, secundum auctoritates utique divine legis ut sine reprehensione in novitate vite et norma iustitie exhibeatur ministerium Deo in sancta Ecclesia, quam sibi acquisivit Christus pretio sanguinis sui sponsam"non habentem maculam neque rugam".

Cf. Tit 3, 11.
Eph. 5, 27.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,45 
et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in opprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud
Numérotation du verset 1Mcc. 4,46 
et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,47 
et acceperunt lapides integros secundum legem et edificaverunt altare novum secundum illud {t. 3 : Erfurt, f. 308va ; facsim., p. 472a} [Rusch, f. 308va ] quod fuit prius
Numérotation du verset 1Mcc. 4,48 
et edificaverunt sancta et que intra domum intrinsecus et edem et atria sanctificaverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 4,49 
et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,50 
et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas que super candelabrum erant et lucebant in templo
Numérotation du verset 1Mcc. 4,51 
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera que fecerunt
marg.|   Et edificaverunt sancta etc. Edificant sancti predicatores sancta intra domum intrinsecus et edem, quando subiectam plebem et intrinsecus ornant sciencia sane fidei, et forinsecus honesta conversatione. Atria sanctificant quando noviter venientes ad fidem sacramentis divinis imbuendo dedicant. Faciunt vasa sancta nova, quando corda hominum ad accipiendum verbum Dei reddunt habilia. Inferunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam in templum, quando doctrine spiritalis lucem, sancte operationis puritatem, et scripturarum sanctarum meditationem, in Ecclesia Dei exuscitant. In candelabro ergo, in quo lucere debent, lucerne, recte sermonem evangelice doctrine possumus advertere, in quo sancti doctores igne sancti spiritus accensi lucere debent, ut qui ingrediuntur lumen videant. Unde veritas ipsa in Evangelio ait : Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Per altare incensorum nihil melius quam perfectam sanctorum vitam accipere possumus, unde quotidie fragrat odor virtutum, et sacre orationis in conspectu altissimi. Mensam ergo Domini non aliam quam sacram scripturam intelligimus, in qua refectio animarum consistit. Quod autem dicitur, quod   appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera que fecerant , in appensione velorum exprimitur occultatio mysteriorum. Non enim omnibus omnia patefacienda sunt divine legis mysteria, sed pro captu ingenii quorumlibet et profectu scientie atque virtutum. Unde Dominus apostolis precipit dicens : Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis magaritas vestras ante porcos. Et Paulus rudibus discipulis ait : Lac vobis dedi potum, non escam. Nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis. De perfectorum ergo scientia alibi ait : Et nos revelata facie gloriam Dei contemplamur, in eandem imaginem transformati, tamquam a Domini spiritu etc. Consummant ergo omnia opera que facienda sunt in domo Dei, qui fide, sermone et opere student, secundum ordinem implere omnia mandata Domini, nec deest quicquam in perfectione, ubi humana voluntas divine per omnia obtemperat voluntati.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,52 
et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
Numérotation du verset 1Mcc. 4,53 
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 4,54 
{t. 3 : Erfurt, f. 308vb ; facsim., p. 472b} [Rusch, f. 308vb ] secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,55 
et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in celum ei qui prosperavit eis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,56 
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum letitia et salutaria laudis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,57 
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et imposuerunt eis ianuas
Numérotation du verset 1Mcc. 4,58 
et facta est letitia in populo magna valde et aversum est opprobrium gentium
marg.|   Et ante matutinum etc. De hac autem renovatione Iosephus ita narrat, dicens : Quinta vero et vicesima mensis casleu, quem macedones Appelleon vocant, accenderunt lumina super candelabrum, et adoleverunt olocausta quem obtulerunt in novo altari. Hec autem facta sunt post tres annos, eodem die quo mutata est eorum religio ad profanam idolorum consuetudinem. Nam templum destructum ab Antiocho sic tribus annis permansit. Quinto enim anno et quadragesimo, et centesimo in templo facta sunt. Quinta et vicesima die Appellei mensis, olimpiade centesima quinquagesima tertia. Renovatum vero est eodem die quinta, et vicesima Appellei mensis, octavo et quadragesimo ac centesimo an {t. 3 : Erfurt, f. 308vb ; facsim., p. 472b} [Rusch, f. 308vb ] no olimpiade centesima et quinquagesima quarta. Desolationem vero templi contigit fieri secundum Danielis prefationem, quam ante quadringentesimo et octavo predixerat anno, per quam significavit ut macedones illud destruerent. Celebravit autem Iu ;das cum civibus suis pro renovatione templi sacrificia per dies octo, nullum genus deliciarum relinquens, sed pretiosissimis dapibus eos pascens ; Deum autem laudibus et psalmis glorificabat, seque mutuo cantibus delectabat. Pro renovatione vero solemnium, post mutuum tempus inspirata religione, receptores legis posuerunt ut posteri per octo dies hanc renovationem templi celebrarent. Unde et ab illo tempore hactenus hanc festivitatem celebramus ; vocantes eam lumina, eo quod preter spem hoc nobis splendidum lumen colende religionis apparuit, mystice autem renovatio templi conversio est hominum ad penitentiam peccatorum, qui aliquibus erroribus atque facinoribus contaminati erant. Tunc enim cantandum, gaudendum, letandum atque iubilandum atque laudandum quibusque fidelibus est, quando viderint proximos suos per correctionem morum atque meditationem legis Dei in semetipsis instaurare, quod ante iam per negligentiam deciderant. Unde etiam sacrum Evangelium narrat salvatorem dixisse in celis gaudium nasci super uno peccatore penitentiam agente. Si de uno, quanto magis de multis exultatio erit conversis ad veracem cultum Dei. Quia sicut scriptum est : In multitudine plebis dignitas est principis ; illius videlicet principis qui vult omnes homines salvos esse et adagnitionem veritatis pervenire.

Flavius Ioseph, Ant., 12, 10. {DR2017]
Numérotation du verset 1Mcc. 4,59 
et statuit Iudas et fratres eius et universa Ecclesia Israel ut agatur dies dedicationis {t. 3 : Erfurt, f. 309ra ; facsim., p. 473a} [Rusch, f. 309ra ] altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum letitia et gaudio
marg.|   Et statuit Iudas etc. Hanc quidem solemnitatem ipse salvator in Evangelio predicatione sua legitur decorasse, ubi scriptum est : Facta sunt encenia in Hierosolimis et hyems erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis etc. Unde sciendum est quod encenia hec que lectione evangelica facta cognovimus, non ad primam templi dedicationem, sed ad ultimam pertinent. Quod ex eo facile colligitur, quia hyeme facta referuntur. Prima siquidem eius dedicatio a Salomone tempore autumni ; media a Zorobabel et Iesu sacerdote, tempore veris ; ultima a Iuda Machabeo tempore hyemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur, ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus revocaretur officiis iuxta quod usque ad tempus dominice incarnationis observatum fuisse, supradicta sententia Evangelii agnovimus. Hec autem fuit eam secunde et tertie dedicationis. Quia Salomon quidem templi opus quod Domino condidit, septem annis perfecit, octavo autem anno, decima die septimi mensis, qui a nobis october appellatur, in magna gloria dedicavit. Sed hoc templum post annos quadringentos triginta incenderunt chaldei, et hierosolimorum urbe destructa, populum Israel in Babyloniam abduxere captivum ; qui post annos septuaginta, regnantibus persis, in patriam est remissus, rursusque edificatum est templum per annos quadraginta sex, et tertia dei mensis duo decimi, quem nos vocamus martium, opus ad finem usque perductum. Cui videlicet tunc operi prefuerunt duces plebis strenuissimi, ut diximus Zorobabel de regio genere, et Iesus, sacerdos magnus, sed et prophete Aggeus et Zacharias adiuvantes eos atque adversus insidias impedientium opus hostium cor populi roborantes. Inde post annos ferme trecentos et quinquaginta sed rex nefandissimus grecorum Antiochus, fraude capta Hierusalem templum idem fordibus idolorum profanavit, auferens inde et confringens altare Domini aureum, mensam propositionis, candelabrum luminis, et cetera que supra commemorata sunt. Sed et Iudas Machabeus cum esset de genere sacerdotali, collecto exercitu iustorum, adversus Antiochi duces arma corripiens, eosque de Iudea expellens, persecutioni sevissime finem imposuit, ac templum ab idolorum imaginibus emundans, {t. 3 : Erfurt, f. 309ra ; facsim., p. 473a} [Rusch, f. 309ra ] nova rursus altaria et cetera vasa vel ornementa faciens atque in templo reponens, dedicavit ea simul cum templo. Quod purificavit et renovavit vicesima quinta die mensis noni, qui apud nos appellatur december, et ad hyemem pertinere nulli dubium constat. Statuitque decretum, ut prediximus, annis omnibus diem enceniorum, id est innovationis ac dedicationis templi, festa devotione celebrari, sicut locus iste nunc testatur. Que profecto omnia, sicut apostolus docet, in figura facti sunt nostri, et propter nos utique scripta, ideo nobis solertius spiritali ratione discutienda. Salomon quippe rex, qui interpretatur pacificus, ipsum redemptorem nostrum typice designat ; de quo Isaias ait : Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Templum quod edificavit catholica eius Ecclesia est, quam de universis per orbem credentibus, quasi de vivis lapidibus, in unam sue fidei et caritatis compagem aggregat. Quod autem septem annis edificatum est templum, signat quia per totum huius seculi tempus, quod septem diebus evolvitur, sancte structura Ecclesie numquam crescere desinit. Quod octavo anno dedicatum est, et celeberrima illa ac maxima solemnitas a Salomone rege cunctis filiis Israel tempore complete dedicationis exhibita, insinuat mystice quia, perfecto in fine mundi numero electorum, diu desiderate immortalitatis secutura est festivitas, et peracto universalis resurrectionis miraculo, mox omnes qui ad pacifici veri regis, scilicet Salomonis, regnum pertinent, eterna cum eo gaudia patrie celestis intrabunt. Nam quia Dominus noster octavo die, id est post septimam sabbati, resuscitari a morte voluit, recte numerus octonarius nostre quoque resurrectionis festa ventura designat. Quod templum ab hostibus incensum rursum Domino miserante construitur, quod ab idolatris coinquinatum denuo, superne pietatis auxilio, mundatur varios sancte Ecclesie insinuat eventus, que nunc infidelium persecutione premitur, nunc a persecutoribus reddita liberior, tranquilla Domino servitute famulatur ; nunc in quibusdam suis membris hostis antiqui periclitatur insidiis, nunc instante solertia doctorum fidelium, quos ad horam perdere videbatur, per penitentiam iam castigatos recipit. Quod vero templum secundo quadraginta et sex annis edificatum est, ad significationem dominici corporis quod de virgine assumpsit spiritaliter respicit. De quo ipse Iudeis ait : Solvite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, quia videlicet solutum passione corpus suum Ipse die tertia resuscitavit ad vitam. Ferunt siquidem physici, quia corpus hominis quadragesimo sexto die post conceptionis initium in membrorum distincitione formetur, atque ideo non casu gestum, sed divinitus procuratum est, ut eo annorum numero templum edificaretur, quo dierum numero corpus dominicum, quod per templum figurabatur, in utero virginali perfici oportebat. Quod autem encenia per omnes annos celebrare sancitum est, hoc profecto nos ammonet ut memoriam dominice resurrectionis, quam iam factam credimus, semper animo retinentes, nostram resurrectionem futuram sperando taliter agamus ut non ad iudicium, sed sicut Dominus his qui bona egerint promisit, resurgere mereamur ad vitam.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,60 
et edificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 4,61 
et collocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumee
marg.|   Et edificaverunt in tempore . Edificant sancti doctores montem Sion, quando sanctam Ecclesiam verbo atque exemplo ad profectum virtutum provocant. Per circuitum muros altos construunt, quando eam curamine catholice fidei ac opere precum undique muniunt. Turres firmas erigunt, quando spem totam in Dei bonitate ponere precipiunt. Ne quando gentes eam more pristino conculcent, ut non malignorum, scilicet spirituum nequitia vel pravorum hominum malitia eos amplius nocere prevaleat.   Et collocavit, inquit  , illic exercitum ut servaret eam. Exercitus in Sion {t. 3 : Erfurt, f. 309rb ; facsim., p. 473b} [Rusch, f. 309rb ] ad servandum eam locatur, cum ministrorum turba ad servande legis Dei ac sacramentorum celestium ritum in Ecclesia subministrantur.   Muniunt eam ad custodiendam Bethsuram , cum exhortationibus validis incitant ecclesiasticos ut regulariter culturam servent divinam. Bethsura enim domus robusti interpretatur. Ut   habeat populus munitionem contra faciem Idumee , hoc est ut fidei constantiam servet adversus hostes et contra furentis mundi pertinaciam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_4)