initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Mcc. 6,1 
Et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
Numérotation du verset 1Mcc. 6,2 
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et lorice et scuta que reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Grecia
Numérotation du verset 1Mcc. 6,3 
et venit et querebat civitatem capere et predare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 6,4 
et insurrexerunt in prelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,5 
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra que erant in terra Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 6,6 
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
Numérotation du verset 1Mcc. 6,7 
et quia diruerunt abominationem quam edificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,8 
et factum est ut audivit rex sermones istos {t. 3 : Erfurt, f. 311va ; facsim., p. 478a} [Rusch, f. 311va ] expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem pre tristitia quia non est factum sicut cogitabat
Numérotation du verset 1Mcc. 6,9 
et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
Numérotation du verset 1Mcc. 6,10 
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde pre sollicitudine
Numérotation du verset 1Mcc. 6,11 
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitie in qua nunc sum qui iocundus eram et dilectus in potestate mea
Numérotation du verset 1Mcc. 6,12 
nunc vero reminiscor malorum que feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea que erant in ea et misi auferri habitantes Iudeam sine causa
Numérotation du verset 1Mcc. 6,13 
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
Numérotation du verset 1Mcc. 6,14 
et vocavit Philippum unum de amicis suis et preposuit eum super universum regnum suum
Numérotation du verset 1Mcc. 6,15 
et dedit ei diadema et stolam suam et annulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret.
marg.| marg.| Et rex Antiochus. Post impietatis opera plurima que gessit Antiochus {t. 3 : Erfurt, f. 311va ; facsim., p. 478a} [Rusch, f. 311va ] in loco sancto et in populo Dei, divino iudicio iuste peremptus est, sicut ipse in sequentibus testatur, dicens se cognovisse, quia propterea invenissent se mala, et inde periret tristitia in terra aliena. Licet Polybius Megapolita historicus, Iosepho teste, scribat, ideo eum perisse quia voluit templum Diane in Perside devastare, hoc est in Elymaide Persarum civitate. Sed hec opinio nullo modo a fidelibus recipitur, qui sciunt quod « Omnes dii gentium demonia » et « simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum » sunt. Quod autem contra Deum omnipotentem superbia intumuit, condignam ultionem recepit. Sic et « omnes impii » ; necnon et ipse novissime"filius perditionis quia extollitur super omne quod dicitur Deus aut colitur", cuius hic Antiochus typus, fuit propter impietatis opera que fecit, superno visitatus iudicio interiret, quem Dominus Iesus, iuxta Pauli vocem interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.||

Ps. 95, 5.
Ps. 113, 12 ; Ps. 134, 15.
Dn. 12, 10.
2Th. 2, 3-4.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,16 
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
Numérotation du verset 1Mcc. 6,17 
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adolescentem et vocavit nomen eius Eupator.
marg.| marg.| Et mortuus est. Unde et typum tenet persecutorum Christi et Ecclesie. Non mirum quod ex crudeli patre truculentus filius est genitus, qui opera nefanda nequissimi patris imitatus sit. De quo in Evangelio Dominus ad Iudeos sevos ac superbos ait : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille enim ab initio homicida erat. Et recte homicide filius homicidium facere meditatur non solum corporale, sed etiam spiritale, hoc est, necem animarum que in peccato et impietate moriuntur.||
Numérotation du verset 1Mcc. 6,18 
Et hii qui erant in arce concluserant Israel in circuitu sanctorum et querebant eis mala semper ad firmamentum gentium
Numérotation du verset 1Mcc. 6,19 
et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
Numérotation du verset 1Mcc. 6,20 
et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
Numérotation du verset 1Mcc. 6,21 
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur {t. 3 : Erfurt, f. 311rb ; facsim., p. 477b} [Rusch, f. 311rb ] et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israel.
marg.| marg.| Et hi qui erant. Qui autem sunt illi qui in arce concludebant Israel in circuitu sanctorum, et querebant eis mala semper ad firmamentum gentium, nisi hi qui in arce superbie se erigentes veram religionem in christicolis persequuntur, quatinus verbum Dei suffocent, et errorem atque idolatriam instaurent. Contra quos Iudas {t. 3 : Erfurt, f. 311vb ; facsim., p. 478b} [Rusch, f. 311vb ] preliari disponit, quia tota intentio sanctorum doctorum hoc disponere maxime satagit, ut errores expugnentur et errantes veritatis eminentia superentur. Sed hoc studio commoti quidam de gentilibus, ut sunt philosophi, quidam etiam ex impiis Israel, qui sunt heretici, provocant principatum istius mundi in odium servorum Dei, quatinus hoc solacio adiuti impietatem suam facilius explere possint. Unde legitur quod isti adeuntes regem dixerunt ei :  Quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros ? Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in preceptis eius,  et obsequi edictis eius et filii populi nostri propter hoc abalienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur, et hereditates nostre diripiebantur, et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros.||
Numérotation du verset 1Mcc. 6,22 
et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros ?
Numérotation du verset 1Mcc. 6,23 
Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in preceptis eius et obsequi edictis eius
Numérotation du verset 1Mcc. 6,24 
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostre diripiebantur
Numérotation du verset 1Mcc. 6,25 
et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,26 
et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
Numérotation du verset 1Mcc. 6,27 
et nisi preveneris eos velocius maiora quam hec facient nec poteris obtinere eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,28 
Et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
Numérotation du verset 1Mcc. 6,29 
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius
Numérotation du verset 1Mcc. 6,30 
et erat numerus exercitus centum millia peditum et viginti millia equitum et elephanti triginta duo docti ad prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 6,31 
et venerunt per Idumeam et applicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
Numérotation du verset 1Mcc. 6,32 
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,33 
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et comparaverunt se exercitus in prelium et tubis cecinerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 6,34 
et elephantis ostenderunt sanguinem uve et mori ad acuendos eos in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 6,35 
et diviserunt bestias per legiones et asstiterunt singulis elephantis mille {t. 3 : Erfurt, f. 312ra ; facsim., p. 479a} [Rusch, f. 312ra ] viri in loricis concatenatis et galee aeree in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestie electi erant
Numérotation du verset 1Mcc. 6,36 
hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
Numérotation du verset 1Mcc. 6,37 
sed et turres ligneas super eos firme protegentes super singulas bestias et super eas machine et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestie
Numérotation du verset 1Mcc. 6,38 
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
Numérotation du verset 1Mcc. 6,39 
et ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,40 
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
Numérotation du verset 1Mcc. 6,41 
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbe et collisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,42 
et appropiavit Iudas et exercitus eius in prelium et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
marg.| marg.| Et iratus est etc. Congregat typicus Antiochus exercitum non solum a propriis, sed etiam de extraneis, quia servicia persecutorum, non contenta est seditione interna, sed etiam forinsecus servis Christi inmania excitat bella. Instituunt pedites, ordinant equites, preparant elephantes, ut nihil desit eorum crudelitati, sed quidquid excogitare potest impietas, totum preparat atrocitas. Sed et figuraliter sicut pedites et equites possunt designare lictores et carnifices, ita et elephanti, propter enormitatem corporum ac crudelitatem animorum possunt designare fastum principum, quibus bene convenit quod bestiis ad exacerbandam iram ostenderunt sanguinem uve et mori, quia in effusione sanguinis martyrum excitata est sevica persecutorum. Et bene dicitur quod  astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis et galee in capitibus eorum et equites ordinati unicuique bestie, quia plures sunt qui favent adulationi principum, quorum lorice concatenate sunt, hoc est, doli {t. 3 : Erfurt, f. 312ra ; facsim., p. 479a} [Rusch, f. 312ra ] pravorum consiliorum invicem perplexi sunt. Et galeam eneam habent in capitibus suis, cum iniquitatis duritiam circumdant mentibus suis, ubi etiam equites assunt ordinati, quia superbie elatio ibi non deerit, ubi communis nature per misericordiam non consideratur equalitas, sed mundani favoris appetitur vanitas. Sed et turres lignee, que imposite bestiis vigintiduos in se continebant viros, exprimunt fragilitatem potentie, qua semper se persecutores prevalere martyribus confidunt. Et recte dicitur :  Intus erat magister bestie et residuum equitum hinc inde statuit, quia crudelitas mentium que totum machinabatur malum, intus estuabat in cordibus persecutorum, cui etiam actus superbi forinsecus amminiculabantur in tortura innocentum. His quoque ita dispositis Iudas statuit tubis exercitum suum commovere, quia predicatores sancti, cum insitunt bella persecutionis, non cessant verbis confortare animos auditorum. Et licet terrena gloria resplendeat in pompa mundana, seu varia in cruciatibus tormentorum incandescant genera, tamen martyres Christi imperterriti manent vindicis sui inde utique spiritalis adherentes lateri vincunt atque prosternunt impiorum audaciam.||
Numérotation du verset 1Mcc. 6,43 
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex.
marg.| marg.| Et vidit Eleazar etc. Notandum autem quod hunc Eleazarum Iosephus fratrem esse Iude affirmat, de quo supra narratum est, quod esset unus de quinque filiis Matathie vocitatus hoc nomine. Sed queri potest quomodo dicatur esse filius Saura, si filius fuit Matathiem, nisi forte Mathathias ipse alio nomine Saura vocatus sit. Et quid per Eleazarum, qui elephantem interficiens occubuit, nisi persona arrogantium designatur, qui dum volunt fortiter aliquid gerere, et tamen non simplici animo, sed erecto, in suis conatibus devicti prosternuntur. Potest et non inconvenienter hec res ad hypocritarum significationem transferri. Dum enim hypocrite contra luxuriam, aut contra gulam, aut contra corporalia delicta per abstinentiam confligunt, carnemque per ieiunium seu per vigilias et cetera abstinentie opera domantes, non se a spiritalibus nequitiis bene observant, ita ut aut ab elatione, aut ab inividia, aut a cupiditate non caveant, quasi vincendo vincuntur, quia dum alia vitia superant, in ipsa victoria incauti ab aliis conteruntur.||
Numérotation du verset 1Mcc. 6,44 
et dedit se ut liberaret populum suum et acquireret sibi {t. 3 : Erfurt, f. 312rb ; facsim., p. 479b} [Rusch, f. 312rb ] nomen eternum
Numérotation du verset 1Mcc. 6,45 
et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
Numérotation du verset 1Mcc. 6,46 
et ivit sub pedes elephanti et supposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
Numérotation du verset 1Mcc. 6,47 
et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius diverterunt ab eis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,48 
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et applicuerunt castra rex ad Iudeam et montem Sion

applicuerunt] applicuit Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 6,49 
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terre
Numérotation du verset 1Mcc. 6,50 
et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,51 
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
Numérotation du verset 1Mcc. 6,52 
fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,53 
Esce autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudea de gentibus consumpserant reliquias eorum que reposite fuerant
Numérotation du verset 1Mcc. 6,54 
et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,55 
Et audivit Lysias quod {t. 3 : Erfurt, f. 312va ; facsim., p. 480a} [Rusch, f. 312va ] Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 312ra ; facsim., p. 479b} [Rusch, f. 312ra ] Et applicuerunt etc. Promovet castra mysticus Antiochus ad Iudeam et montem Sion, quia totum apparatum belli vertit ad subversionem Ecclesie Christi et facit pacem cum his qui erant in Bethsura, cum non veram pacem, sed fallam offert his quos vult decipere et per simulationem fallere. Sed illi tantummodo ad eum exeunt de civitate, quibus non erant alimenta conclusis ; quia illi solummodo de Ecclesie munimine seducti recedunt, qui non habent pabulum scientie atque caritatis, quo in animo pascantur. Qui et male sabbatisant, cum non virtutum studium, sed segnitie ocium diligunt. Ipsique ab hoste captivitati in eius dominium redeunt, qui precavere eius insidias nolunt. Quia autem dicitur  quod converterit castra rex ad locum sanctificationis dies multos, significat persecutores fidelium non facile cessare a persecutionis crudelitate, sed omnibus diebus usque ad consummationem seculi bella ingerere. Ad probationem quibusdam credentibus, quibusdam vero ad deceptionem. Quod quia dum mystica mulier, qua per figuram Eve expressa est, caput conterit serpentis, ipse anguis venenatus numquam cessabit insidiari calcaneo eius. Quod autem subiungitur :  Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum, significat quod, persecutione infidelium fervente, plurimi eorum qui facietenus in Ecclesia, et non fidei constantia, perseverabant in illa, disperguntur propter timorem penarum, iuxta illud quod Dominus in Evangelio predixit novissimis temporibus futuris : Erit enim, inquit, pressura magna super terram et ira populo huic. Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi.||
Numérotation du verset 1Mcc. 6,56 
et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia querit suscipere regni negotia
Numérotation du verset 1Mcc. 6,57 
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus quotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
Numérotation du verset 1Mcc. 6,58 
nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 6,59 
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum que despeximus irati sunt et fecerunt omnia hec
Numérotation du verset 1Mcc. 6,60 
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,61 
et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
Numérotation du verset 1Mcc. 6,62 
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
Numérotation du verset 1Mcc. 6,63 
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem.
marg.| marg.| Et audivit Lysias etc. Quid Iosephus hinc referat non indignum videtur huic operi inserere ; nec grave debet videri lectori si diversarum historiarum invicem conferuntur narrationes, quia alterutrum se iuvare videntur ad explanandam rei certitudinem historie retexere veritatem. Narrat autem Iosephus hoc modo : Lysias vero dux et rex Antiochus cum Philippus a Perside veniens nuntiatum est eis commendatum {t. 3 : Erfurt, f. 312va ; facsim., p. 480a} [Rusch, f. 312va ] sibi presumpsisse imperium, et rem publicam Antiochi sibi velle defendere, pretermittentes obsidionem ire adversum Philippum decreverunt. Quod consilium nequaquam manifestum ceteris ducibus facere voluerunt, sed iussit rex Lysiam ducibus dicere diuturnam obsessionem nihil eis posse proficere, quoniam et locum adversatorium constaret esse munitum et sibi victualium necessitas irrogetur, et expediret pacem facere cum Iudeis, eosque relinquere propriis uti ceremoniis, unde actenus a nobis prohibiti, existere videntur adversi. Hec dicens, de Philippi tirannide tacendum esse decrevit, ne exercitus sui dubia corda perciperet. Hec Lysia dicente, exercitui et ducibus sententia placuit. Tunc mittens rex ad Iudam pacem promisit obsessis, et propriis legibus eos vivere pollicetur. Hi vero suspicientes verba, et confirmatis sacris et fide, exierunt a templo. Intrans vero Antiochus et insipiciens munitum locum, impudenter sacramenta transgressus est, iussitque omnem exercitum in circuitu stantem deponere muros usque ad solum. Post hec, reversus est Antiochiam, ducens secum Oniam principem sacerdotum, qui et Menelaus dicebatur. Nam Lysias persuasit regem Menelaum occidere, si vellet pacatos esse Iudeos, dicens hunc fuisse initium malorum, qui flexit patrem suum cogere Iudeos religionem patriam relinquere. Mittens ergo rex Menelaum ad veriam Syrie civitatem, interfecit eum, post decimum annum principatus sacerdotii eius. Et ut ipse principatum habuit impulit Iudeos transgredi leges. Princeps vero ordinatus est post Menelai interitum Alchimus, qui et Ioachim vocatus est. Rex autem Antiochus, inveniens rebus imperantem Philippum debellabat eum, quem sub sua faciens potestate occidit. Filius autem principis sacerdotis Onie, de quo prediximus adhuc puerulus defuncto patre relictus est, vidensque avunculum suum Menelaum rex interfecisset et principatum sacerdotii alchimo dedisset, et non existenti de genere sacerdotum. Sed a Lysia flexus, ut ira transponeret honorem ab ea familia ad aliam domum ; fugit ad Ptolomeum regem Egypti, et honorem meruit ab ipso et Cleopatra uxore eius, locumque petit in regione Heliopolitana, ubi simile Hierosolimorum edifi ficaret {t. 3 : Erfurt, f. 312vb ; facsim., p. 480b} [Rusch, f. 312vb ] templum. Quod autem Antiochus fedus pepigit cum Israelitis, et iuravit illis et principes eius, nec tamen iuramentum servavit, sed rupit iusiurandum et violavit pactum. Significat quod cum hereticis et infidelibus nullo modo firma erit pactio federis, quia nequaquam apud eos fixa est observatio iuris. Unde nullo modo cum vitiis et vitiorum auctore feriendum est fedus, licet pacem promittant et prosperitatem simulent, sed omni tempore instanter contra eos dimicandum cum scuto fidei et armis iustitie. Tunc autem cessandum a prelio, quando hostis Antiochus non sevit in mundo, sed demersus retruditur in inferno.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_6)