initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<53. Machabeorum secundus liber>

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Mcc. 10,1 
Machabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,2 
aras autem quas alienigene {t. 3 : Erfurt, f. 335ra ; facsim., p. 525a} [Rusch, f. 335ra ] per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
Numérotation du verset 2Mcc. 10,3 
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,4 
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
Numérotation du verset 2Mcc. 10,5 
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit caslev
marg.| ° {t. 3 : Erfurt, f. 335ra ; facsim., p. 525a} [Rusch, f. 335ra ] QUA  DIE  AUTEM. Hec festivitas, que vicesima quinta die mensis casleu, qui apude latinos vocatur december, legitur celabrata simili modo, et in priori libro commemoratur. Quod autem tabernaculorum festivitatem eos ante in montibus, et in speluncis egisse narrat, propter quod tyrsos et ramos virides, et palmaas preferebant ei qui prosperabat mundare locum suum, ostendit nos in presenti vita ubi tribulationis et doloris locus est. Peregrinos nosmetipsos agnoscere debere, et ut ibi certemus flores virtutum, et ramos bonorum operum semper virentes Deo patre pro eterne vite adeptu, et celesti remunerationis mercede offerre. Tyrsus enim generaliter est omnium herbarum vel oleorum medius frutex ductus, eo quod a terra sursum conscendit. Sic et ex terra nostra materia germen utile debet ascendere, ut cultori cordis nostri, qui per spiritus sui donum nos colit, acceptabilem fructum semper reddamus.
Numérotation du verset 2Mcc. 10,6 
et cum letitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,7 
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas preferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
Numérotation du verset 2Mcc. 10,8 
et decreverunt communi precepto et decreto universe genti Iudeorum omnibus annis agere dies istos
Numérotation du verset 2Mcc. 10,9 
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vite excessus ita se habuit
marg.|  ET  ANTIOCHI  QUIDEM etc. Prioris libri historia narrat quod Antiochus, nobilis profecturus, in Persidem constituerit Lysiam, super negocia regia, a flumine Eufrate usque ad flumen Egypti, et vi nutret Antiochum filium suum donec rediret. Nunc autem narratur ipsum Antiochum, filium Antiochi nobilis, hoc est, Eupatorem eumdem Lysiam, super negocia regia, constituere. Sed quia dicit se breviasse in narratione mala, que in bellis gesta sunt, ea que Antiochus Iunior bella per semetipsum gessit contra Iudeos, quando cum elephantis et multitudine magna, tam de suis quam de aliis nationibus, congregata ibidem venit, et quando Eleazar, filius Saura, maximum elephantorum interfecit, arbitratus in eo regem consistere ostendit se in ordine historie preterisse.
Numérotation du verset 2Mcc. 10,10 
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii que gesta sunt narrabimus breviantes mala que in bellis gesta sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,11 
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Phenicis et Syrie militie principem
Numérotation du verset 2Mcc. 10,12 
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudeos esse instituit et precipue propter iniquitatem que facta erat in eos et pacifice agere cum eis
Numérotation du verset 2Mcc. 10,13 
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditam {t. 3 : Erfurt, f. 335rb ; facsim., p. 525b} [Rusch, f. 335rb ] sibi a Philometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit

creditam sibi] creditus Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 10,14 
Gorgias autem cum esset dux locorum assumptis advenis frequenter Iudeos debellabat
marg.|  GORGIAS  AUTEM. Hunc Gorgiam, ut iam supra ostendimus, prior liber narrat Lysiam simul {t. 3 : Erfurt, f. 335rb ; facsim., p. 525b} [Rusch, f. 335rb ] cum Ptolomeo et Nicanore elegisse ad impugnandam Iudeam, cuius ad impugnationem qualiter fuerit in priori, et in presenti libro refertur. Sed victoriam ad Iudeos cecisse declaratur. Nam quod ipse Gorgias, qui gentes diversas provocabat ad bellandum contra Iudeos diaboli typum teneat, superius iam dictum est, qui incitat infideles contra Ecclesiam Christi, et movet bellum fidelibus eius, sed quia ibi quinque milia virorum Gorgiam elegisse in prelium scribitur etiam hoc secundum quinarii numeri in semetipso multiplicationem vigintiquinque milia trucidata referuntur, significat quod omnes, qui quinque sensibus corporis per carnalia desideria diabolo militant morte condignamulentur.
Numérotation du verset 2Mcc. 10,15 
Iudei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,16 
hii vero qui erant cum Machabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
Numérotation du verset 2Mcc. 10,17 
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,18 
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem apparatum ad repugnandum habentes
marg.|   Quidam autem , Machabeo spiritali dimicante, compulsi hostes in duas turres confugiunt, cum hi qui fidem Christi expugnare nitebantur, licet nullo modo veritate Evangelii resistere valentes, tamen salubriter credentes nesciendo, nec iudicium Domini futurum pertimescendo, magis eligunt in superbie atque idolatrie turres effugere, quam penitentie doloribus compuncti errores suos relinquere ; contra quos Iudas cum Simone et Iosepho milites mittit ; sed pecuniarum amore aliqui eorum detenti, bellum commissum peragere neglexerunt, quia sepe contingit ut hi quibus sacerdotalis dignitas ac spiritalis agonis militia commissa est, per cupiditatem terrenam decepti, magis avaricie sue, latisfacere velint quam, contemptis terrenis commodis, Christi voluntatem legitime pugnando explere. Sed tales penas meritas non evadent, quin potius cum veri doctores spiritu Dei confortati hostes preliando ac superando extinxerint, ipsi ab eis anathematis ultione iuste punientur.
Numérotation du verset 2Mcc. 10,19 
Machabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Machabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas que amplius perurguebant pugnas conversus est
Numérotation du verset 2Mcc. 10,20 
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
Numérotation du verset 2Mcc. 10,21 
cum autem Machabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
Numérotation du verset 2Mcc. 10,22 
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,23 
armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,24 
Timotheus qui prius a Iudeis fuerat superatus convocato exercitu peregrine multitudinis {t. 3 : Erfurt, f. 335va ; facsim., p. 526a} [Rusch, f. 335va ] et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudeam capturus
marg.|  AT  TIMOTHEUS. Timotheus iste tenet typum hereticorum, sicut superiori libro demonstravimus, qui, tam per se quam {t. 3 : Erfurt, f. 335va ; facsim., p. 526a} [Rusch, f. 335va ] per aliorum etiam suffragia, fidem Christi ac veritatem Evangelii destruere semper nituntur ; sed contra istorum nequitia, doctores sancti a Domino auxilium petunt, Ipsique spe certa de celesti confidentes adiutorio, contra hostes fortiter pugnant. Equites autem quinque in equis apparuerunt, cum frenis aureis decori, ac Iudeis ducatum prestabant, quinque libros legis significant, quibus ad spiritalem scientiam redactis, ac de typico velamine litere ad sensum Evangelii spiritali scientia retractis, oportunum solatium suis prebent executoribus, ac veros confessores Christi per duo precepta caritatis dextera levaque tuentes, in adversarios ignita sententiarum tela iactant, e quibus cecitate mentis confusi et repleti perturbatione sensus cadunt. Ex his autem viginti milia et quingenti prosternuntur, cum omnes qui catholice doctrine que in duobus testamentis est. Et spiritus sancti gratie contraria sapiunt, veritate vincente, superantur, atque deiciuntur ; similiter equites sexcenti conteruntur, cum superbia mentis eorum, que se prevalere catholicis sperabant superno nutu perfecte destruitur.
Numérotation du verset 2Mcc. 10,25 
Machabeus autem et qui cum ipso erant appropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis precincti
Numérotation du verset 2Mcc. 10,26 
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,27 
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,28 
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victorie et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,29 
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de celo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudeis prestantes
Numérotation du verset 2Mcc. 10,30 
ex quibus duo Machabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et cecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,31 
interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sexcenti
Numérotation du verset 2Mcc. 10,32 
Timotheus autem confugit in Gazara presidium munitum cui preerat Cereas
marg.|  TIMOTHEUS  AUTEM. Quid est quod Timotheus a Iuda superatus in Gazare presidium munitum cum suis confugiens, inde maledictiones confisus loci firmitate iactabat in populum, nisi quod heretici ab unitate recte fidei divisi ac separati errorum suorum latibulis se committentes confidendo versutie sue munimine maledictionis verba iactant contra catholicos. Interpretatur enim Timotheus beneficus sive magis veneficus, et Gazara divisio sive precisio. Sed Iudas cum sociis quattuor diebus presidium obsidens tandem per viginti iuvenes animis accensis propter blasphemiam munitionem irrupit turres portasque succendit, atque ipsos maledicos vivos concremavit, cum doctores sancti quattuor Evangelii libris hostes undique obcludendo, per eos qui legis mandata per duo precepta {t. 3 : Erfurt, f. 335vb ; facsim., p. 526b} [Rusch, f. 335vb ] caritatis custodiunt illorum machinas destruunt, atque ipsos igne doloris ac penitentie vivos comburunt, sicque biduo duorum testamentorum presidium cunctorum errorum devastantes verum Timotheum, hoc est diabolum, caput omnis erroris, atque auctorem totius mali in sua nequitia latitare volentem gladio verbi Dei interficiunt.
Numérotation du verset 2Mcc. 10,33 
Machabeus autem et qui cum eo erant letantes obsederunt presidium diebus quattuor
Numérotation du verset 2Mcc. 10,34 
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,35 
sed cum dies quinta illucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Machabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,36 
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere aggressi atque ipsos {t. 3 : Erfurt, f. 335vb ; facsim., p. 526b} [Rusch, f. 335vb ] maledicos vivos concremare
Numérotation du verset 2Mcc. 10,37 
per continuum autem biduum presidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cerean et Apollofanem occiderunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,38 
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israel et victoriam illi dedit




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Mcc. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber53.xml&chapitre=53_10)