initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<53. Machabeorum secundus liber>

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Mcc. 12,1 
His factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudei autem agriculture operam dabant
Numérotation du verset 2Mcc. 12,2 
sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehenne filius sed et Hieronymus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
Numérotation du verset 2Mcc. 12,3 
Ioppite vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 336va ; facsim., p. 528a} [Rusch, f. 336va ] IOPPITE  VERO etc.   Ioppite vero isti, de quibus narrat Scriptura, habitatores fuerunt opidi Palestine, quod dicitur Ioppe, et est maritimum in tribu Dan constitutum, et ut de gentilium fabulis aliquid perstringam, ibi usque hodie saxa monstrantur precelsa in litore maris sita, in quibus Andromeda relegata Persei quondam viri sui fertur liberata fuisse presidio. Secundum autem mysticum sensum iidem   Ioppite , qui habitantes iuxta mare Iudeis scandalum fecerant, significant hereticos, prope fluctus turbulenti seculi habitantes, qui Iudeis, hoc est, veris confessoribus Christi semper insidiantur, et quoscumque possunt de eorum numero in erroribus sui foveam pertrahere satagunt. Quasi scaphas ergo Ioppite constituunt, in quibus Iudeos a litore abductos, in profundum demergunt, cum heretici, dogmata iniqua codentes, pulchro sermone ea adornant, quod bene signifcare potest Ioppitarum nomen ; interpretatur enim pulchritudo, quatinus facilius simplices quosque lingue volubilitate recte fidei abstrahentes sibi coadunant in perditionis baratrum incautos precipitant. Sed Iudas typicus hoc multum fore non sinit, quin potius homicidas in erroris sui tenebris latitantes reperiens, iuste ultionis excruciat vindicta, eorumque fraudes perpetuo igni debitas manifestans cum ipsis auctoribus pravitatis anathematis gladio recte percutit, nec eorum malitie virus ulterius occultatum latere permittit.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,4 
secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,5 
quam crudelitatem Iudas in sue gentis homines factam {t. 3 : Erfurt, f. 336vb ; facsim., p. 528b} [Rusch, f. 336vb ] ut cognovit precepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo
Numérotation du verset 2Mcc. 12,6 
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 12,7 
et cum hec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,8 
sed cum cognovisset et eos qui erant Iamnie velle pari modo facere habitantibus secum Iudeis
marg.|  SED  CUM  COGNOVISSET etc. Per Iamniam, que interpretatur mare, scismaticorum conciliabulum, qui semper in tempestate sunt, intelligi potest. Scisma ergo, ut quidam volunt, ab scissura animorum est vocatum. Eodem enim cultu, eodem ritu credit, ut ceteri solo congregationis delectatur discidio, fit autem scisma cum dicunt omnes nos sanctificamus immundos et cetera similia. Cognoscit Iudas innanitas pari modo facere, ut Ioppite machinari insidias Iudeis secum habitantibus, cum doctores sancti dolum scismaticorum fraudi hereticorum similem comperientes, deceptionem ab eis metuunt fidelium, contra quos bellum monent, et in tenebris superstitionis eos invenientes simul cum machinis eorum per ignem excommunicationis exurunt ; ita ut incendium eorum appareat Hierosolimis, id est ut eorum erroris manifestaretur damnatio omnibus cultoribus vere religionis. Unde et Paulus scribit ad Tymotheum ac insipientium errores manifestando ait : « Hoc autem scitote quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate ; predictores, protervi, timidi, voluptatum amatores ; magis quam Dei habentes quidem spem pietatis, virtutem {t. 3 : Erfurt, f. 336vb ; facsim., p. 528b} [Rusch, f. 336vb ] autem eius abnegantes, et hos devita. Ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas, oneratas peccatis, que ducuntur variis desideriis semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, quemadmodum Iamnes et Mambres resisterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit ». Similiter et princeps apostolorum commovens dolum nefandorum hominum precavendum ad fideles ait : « Vos ergo fratres prescientes custodite vos, ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri ipsi gloria et nunc, et in die eternitatis. Amen ».

2Tim. 3, 1-9.
2Pt. 3, 17-18.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,9 
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta
Numérotation du verset 2Mcc. 12,10 
inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti
marg.|  INDE  CUM  IAM etc. Arabes, qui interpretantur humiles, sive occidentales, possunt eos significare. Qui mundanam, atque secularem sapientiam diligunt, quod merito humilis et occidentalis dicitur, quia veram sapientiam, que de celestibus venit, imitari nescit. Huic ergo intenti contra Iudam et socios eius cum quinque milibus virorum, et equitibus quingentis confligunt, quia carnis sensibus ac studiis impliciti omne quod eis per doctores sanctos spiritalis sensus ingeritur, quasi contrarium ac profanum esse videtur. Unde et rebellare eis contendunt, sed clarescente veritate devicti ac constantia sanctorum predicatorum superati sibi dextras dari petunt, it ut errores suos derelinquentes catholice fidei unitatem appetant, seque confessoribus Christi associare desiderent. Quibus spiritalis Iudas videns eos in multis utiles fieri posse, promittit pacem dat dextras et illesos abire permittit ; quia sepe tales qui philosophia mundi imbuti fuerant, cum ad fidem Christi convertuntur ad destruendam stulticiam, atque errorem gentilium aptiores atque habiliores fiunt, et cum eis verbum fidei pleniter predicatum fuerit, utraque armatura instructi contra perfidiam fortius pugnant. Hinc Salomon in edificatione templi Hyram, regis Tyri, ad cedenda signa de Libano auxilium petit, quia in hac arte doctiores erant servi Hyram servis suis ; sed non per se ipsi soli huic operi instabant, quin etiam associati servis Salomonis, strenue ac decenter illud perficiebant, cuius rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere noverunt. Sed gentiles ab errore conversi atque ad veritatem Evangelii per eosdem apostolos artificiosus eos expugnare atque evacuare didicerunt.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,11 
cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,12 
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
Numérotation du verset 2Mcc. 12,13 
aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus {t. 3 : Erfurt, f. 337ra ; facsim., p. 529a} [Rusch, f. 337ra ] et muris circumseptam que a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin
marg.|  AGGRESSUS  EST etc. Civitas hec sub cuius munitione plurime turbe diversarum gentium convenientes habitaverunt, nihil melius quam mundi istius potentatum significare arbitror, sub cuius damnatione diverse adierunt gentes, ut sub {t. 3 : Erfurt, f. 337ra ; facsim., p. 529a} [Rusch, f. 337ra ] eorum defensione corporaliter tuerentur carnisque sue libitu fruerentur huiusmodi ergo conventus confisus in stabilitate murorum maledictis lacesserunt Iudam ac blasphemantes loquebantur ea que fas non erat, cum diverse persone hominum faventes adulationi principum eorumque beneficiis gaudentes contraria fecere sanctis predicatoribus, atque idola laudantes verba blasphemie contra ipsam divinitatem iactaverunt. Iudas ergo invocato mundi principe per ipsius adiutorum cepit civitatem, quia sancti doctores partim orationibus, partim et dogmatibus contra adversarios suos conflixerunt, donec ipsos Dei verbo per Domini voluntatem captaverunt principes sicque inenarrabiles cedes conficiebant hominum, non ut interitu eterno funditus perirent, sed ut mundo morientes Christo felicius viverent. Huiusmodi quoque cedes Petro in actibus Apostolorum iustum est conficere quando vas illud mysticum quattuor initiis submitti de celo in terram in extasi conspexerat quo erant omnia quadrupedia et serpentia terre et volatilia celi et dictum est ei : « Surge, Petre, occide et manduca ». Animalia ergo illa omnes gentes significabant erroribus immundas, sed in nomine sancte trinitatis sacro baptismate mundandas, que hominis imaginem relinquentes per imitationem bestiarum et serpentium sumpsere figuras, quas iubet vox illas celestis Petro occidere et manducare, qui illum occidere in gentibus id quod fuerant, et facere eos id quod ipse erat precipiebat. Qui enim manducat cibum foris positum in suum corpus traiicit. Precepit ergo ut nationes per incredulitatem ante fores posite interfecta preterita vita sociati Ecclesie, quam significat Petrus, inserantur, iuxta quod de seipso apostolus Paulus ait : « Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Domino viduam Christo ». Et item : « Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus ». Nec illud etiam sine mysterio est quod adiacens stagnum propter cedes hominum confectum sanguine fluere videretur, quia sanguis effusio cruente vite amissionem significat, quasi sanguine aqua infecta fluere videtur, cum in baptismatis sacramento, ubi peccato fideles moriuntur, sanguinolenta opera et carnalis vite sordes ablui cognoscuntur, quando « exuitur vetus homo cum actibus suis, et induitur novus, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis ».

Act. 10, 13.
Gal. 2, 19.
Gal. 2, 20.
Cf. Eph. 4, 24.

et muris] murisque Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 12,14 
hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes que fas non est
Numérotation du verset 2Mcc. 12,15 
Machabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu precipitavit Hiericho irruit ferociter muris
Numérotation du verset 2Mcc. 12,16 
et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles cedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur
Numérotation du verset 2Mcc. 12,17 
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudeos
marg.|  ET  VENERUNT  CARATHA etc. Audivi quendam Hebreum differentem Tubianeos Iudeos illos nuncupari, qui ex alienigenis convocati in adiutorium Iude venerunt, et dictos Tubianeos quasi alienis tubis conductos.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,18 
et Timotheum quidem in illis locis comprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo presidio
Numérotation du verset 2Mcc. 12,19 
Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Machabeo peremerunt a Timotheo relictos in presidio decem milia viros
marg.|  DOSITHEUS  AUTEM. Isti duo duces, hoc est, Dositheus et Sosipater, sanctos predicatores designant, qui veri Machabei dispositione, hoc est fortissimi {t. 3 : Erfurt, f. 337rb ; facsim., p. 529b} [Rusch, f. 337rb ] preliatoris, de quo in Psalmo scriptum est « Dominus fortis et potens in prelio », contra omnes errores perfidorum belligerare destinantur, qui apte binario numero notantur, quia duorum testamentorum spiritali scientia satis instructi prelium Domini rite conficere noscuntur. Hi ergo a Timotheo relictos in presidio decem milia viros interimunt, cum socios heresiarcharum ad tuendam nequitiam suam ab ipsis constitutos legi Dei contraria sentientes per eiusdem legis auctoritatem, atque se veritatem spiritali gladio iuste interficiunt.

Ps. 23, 8.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,20 
at Machabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,21 
cognito autem Iude adventu Timotheus premisit mulieres et filios {t. 3 : Erfurt, f. 337rb ; facsim., p. 529b} [Rusch, f. 337rb ] et reliquum apparatum in presidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias
Numérotation du verset 2Mcc. 12,22 
cumque cohors Iude prima apparuisset timor hostibus incussus est ex presentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 12,23 
Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum
marg.|  IUDAS  AUTEM vehementer etc. Queritur quomodo Timotheus hic narretur ob precum suarum humilitatem a Iude ducibus vivus dimissus eo quod multorum ex Iudeis parentes haberet ac fratres, quos morte eius decipi contingeret, si ipse esset occisus et paulo ante narratur, quod ipse fuisset in Gazare presidio a Iude militibus peremptus. Si enim ibi tunc fuisset occisus, nullo modo tunc hic vivus esset dimissus. Quod Haud aliter ni fallor solvi potest, nisi quod aut ibi per anticipationem dicatur occisus, aut alius ille Timotheus intelligatur qui in Gazare presidio est interfectus, et alius iste, qui per Dositheum et Sosipatrem legitur dimissus. Quod autem Iude duces considerantes fratrum utilitatem, ac suorum redemptionem Timotheo pepercerunt, ostendit quod aliquando cum errantibus mitius est agendum, non dico ut eorum consentiatur iniquitati, sed pietate paterna consulatur eorum infirmitati, et maxime in illis locis ubi fructus aliquis de errantium conversione speratur, quatinus mansuetudine ecclesiastica provocentur a diaboli laqueis effugere, et convenire ad catholicam libertatem. Unde in Africano consilio de donaticis hereticis constitutum est, ut levius cum eis ageretur, ubi ita scriptumest. Pertractatis et consideratis omnibus que utilitati Ecclesie convenire videbantur annuente, atque admonente spiritu Dei elegimus cum memoratis hominibus, quamvis de dominici corporis unitate inquieta dissensione precisis, leniter et pacifice agere, ut, quantum in nobis est omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili errore devicti sunt, ne forte sicut dicit Apostolus nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, « det illis Deus penitentiam ad cognoscendam veritatem et repiscant de diaboli laqueis captivitati ab ipso in ipsius voluntatem ».

2Tim. 2, 25.
donaticis] corr., donasticis Rusch
Numérotation du verset 2Mcc. 12,24 
ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret
Numérotation du verset 2Mcc. 12,25 
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum illesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 12,26 
Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus
marg.|  IUDAS  AUTEM  REGRESSUS. Diximus in prioris libri expositione, ubi de Timotheo tractatum est, quod eius exercitus significaret turbam hereticorum similiter de Effron urbis habitatoribus, quod illos figuraliter exprimerent, qui ritum iudaismi temporibus gratie sequi existimaverunt, ut fuerunt ipsi Iudei et ebionite heretici et ceteri qui cum Evangelio legis ceremonias servare volebant. Sed {t. 3 : Erfurt, f. 337va ; facsim., p. 530a} [Rusch, f. 337va ] quia isti carnaliter sentientes spiritalem scientiam discere nolebant, nec intelligere poterant, quod finis legis est Christus, ad iustitiam omni credenti Iudeo scilicet, atque gentili, ideo quinque milia prostrati in bello ephronitico leguntur, sicut in illo bello quod in Carmon confectum est, quia sapientia huius mundi stulticia est apud Deum, et prudentia carnis mors est. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Unde idem per Paulum dicitur : « Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ». Et iterum : « Animalis homo non percipit ea, que sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest ea intelligere, que spiritaliter examinantur ». Hinc Iacobus apostolus scribens ad dispersos ait : « Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem, non est ista sapientia desursum descendens a patre luminum, sed terrena animalis et diabolica ». Cuius sectatores principes populorum « fontes sine aqua et nebulas turbinibus exagitatas » appelat, « quibus caligo tenebrarum reservatur ». Sunt enim vanitates loquentes pollicentes « in desideriis carnis luxurie eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis ». Iudas enim cum suis usquequaquam hostium turbas stravit et victoriam habuit, quia doctores sancti veritatis assertores et universi erroris expugnatores divina ope adiuti, ubique de hostibus suis tropheum victorie capiunt, unde dicere cum Paulo possunt : « Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem noticie sue manifestat per nos in omni loco ».

1Cor. 1, 20.
1Cor. 2, 14.
Iac. 3, 14-15.
2 Pet. 2, 17.
2Pet. 2, 18-19.
2Cor. 2, 14.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,27 
post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machine multe et telorum erat apparatus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,28 
sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant {t. 3 : Erfurt, f. 337va ; facsim., p. 530a} [Rusch, f. 337va ] viginti quinque milia prostraverunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,29 
inde ad civitatem Scytharum abierunt que ab Hierosolymis sexcentis stadiis aberat
marg.|  INDE  AD  CIVITATEM etc. Scitopolite qui Iudeos benigne tractantes pro beneficiis suis a Iuda gratiam et laudem promeruerunt, significant eos qui doctores sanctos et confessores recte fidei recipiunt, et solatiis corporalibus pro viribus adiuvant, quorum merces invacuum non peribit, maxime cum Dominus in Evangelio de talibus ad apostolos dicat : « Qui recipit vos, me recipit, et qui recipit prophetam in nomine prophete mercedem prophete accipiet. Et quicumque recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet ; et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aque frigide tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam ». Unde et Iohannes scribens ad Gayum in epistola sua ait : « Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos qui testimonium reddiderint caritati tue in conspectu Ecclesie quos benefaciens deduces digne Deo, qui pro nomine eius profecti sunt nihil accipientes a agentibus. Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis ». Sic et Paulus huiusmodi laudavit scribens ad Corinthios : « Obsecro fratres, nostis domum Stephane et Fortunati quoniam sunt premitie Achaie, et in mysterium sanctorum ordinaverunt seipsos, ut et vos subiecti sitis huiusmodi et omni cooperanti et laboranti. Gaudeo autem in patientia Stephane et Fortunati, et Achaici, quoniam id quod nobis deerat ipsi suppleverunt, refecerunt enim spiritum nostrum et vestrum. Cognoscite ergo quo huiusmodi sunt ».

Mt. 10, 40-42.
3Io. 1, 5-8.
1Cor. 16, 15-18.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,30 
contestantibus autem his qui apud Scythopolitas erant Iudeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint
Numérotation du verset 2Mcc. 12,31 
gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante
Numérotation du verset 2Mcc. 12,32 
et post pentecosten abierunt contra Gorgiam prepositum Idumee
marg.|  ET  POST  PENTECOSTEN etc. Gorgias prepositus Idumee bene potest typum {t. 3 : Erfurt, f. 337vb ; facsim., p. 530b} [Rusch, f. 337vb ] gerere diabolicum, qui rubea atque sanguinolenta semper delectatus conversatione, speciem tamen aliquando virtutum simulat, licet ipse per vitia sedulo contra virtutes pugnet. Unde simplices quoslibet de fidelium numero astu deludens interficit, sed tamen victoria diuturna non potitur quin potius per ducatum veri Iude militibus ipsius Dominum invocantibus adiutorem, ac precibus atque hymnis insistentibus, pars adversa timore confusa in fugam vertitur, et totius triumphi honor veris Dei cultoribus tribuitur. Unde Petrus scribens ad credentes in epistola sua ait : « Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis omnem solicitudinem vestram ; proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est est de vobis. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, querens quem devoret, cui resistite fortes in fide ». Hinc et per Paulum dicitur : « Resistite diabolo et fugiet a vobis ». Quod vero Dositheus Gorgiam volebat capere vivum, sed non poterat quia, humero eius amputato, hostis de manibus eius evasit ; hoc est per figuram, ostendit quia non humana fortitudine, sed ope divina hostis antiquus vincitur. Nam qui propria virtute cum pelagianistis confidens, victoriam adispici posse sperat de diabolo, is perfecto non hostem vincit, sed nec sanitatis sue statum illesum custodit.

1Pt. 5, 6-9.
rectius Iacobum.
Iac. 4, 7.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,33 
exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,34 
quibus congressis contigit paucos ruere Iudeorum
Numérotation du verset 2Mcc. 12,35 
Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa
Numérotation du verset 2Mcc. 12,36 
at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem {t. 3 : Erfurt, f. 337vb ; facsim., p. 530b} [Rusch, f. 337vb ] belli fieri
Numérotation du verset 2Mcc. 12,37 
incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgie militibus incussit
Numérotation du verset 2Mcc. 12,38 
Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,39 
et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis
marg.|  ET  SEQUENTI  DIE. Hi qui ab hoste propter idolatriam occultam prostrati sunt, quos melius significant, quam eos qui se in secreto cordis per cupiditatem atque avariciam contaminant. Quasi de idolorum donariis sub tunica gestant, qui virtutum opera causa cupiditatis terrene seu ambitione humane laudis foris agitant, sed sub velamine pietatis dolum nequitie intus celant. Tales merito ab hostibus prosternuntur, quia virus doli quod coram aspectu hominum latuit, interni iudicis intuitum non fefellit. Quod autem cupiditas atque avaricia idolatria sunt, ostendit Paulus dicens : « Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis ». Et iterum : « Hoc autem, inquit, scitote intelligentes quod omnis fornicator aut immundus aute avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei ». Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie. Contra hoc vitium Salvator humanis mentibus medicari volens in Evangelio docet dicens : « Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in celis est ». Et item : « Videte, inquit, et cavete ab omni avaricia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his que possidet ». Mysticus Iudas militibus suis propter simulationem casum evenire considerans, non deserit eos, sed paterna pietate consulit, tam precibus pro peccatis eorum interveniendo, quam etiam verbo predicationis atque exhortationis errorem illorum corrigendo, quatinus pietatis cultui iterum restituti, cautius deinceps se observent, ne simili ruina iterum in deterius cadant, iuxta illud evangelicum : « Ecce sanus factus es, noli ultra peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ».

obstibus
1Tim. 6, 10.
Eph. 5, 5.
Mt. 6, 1.
Lc. 12, 15.
Io. 5, 14.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,40 
invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum que apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse
Numérotation du verset 2Mcc. 12,41 
omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta
Numérotation du verset 2Mcc. 12,42 
atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes que facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt
marg.|  AT  VERO  FORTISSIMUS etc. Quod vero post exitum vite presentis per fidelium {t. 3 : Erfurt, f. 338ra ; facsim., p. 531a} [Rusch, f. 338ra ] peccatis exorandum sit, et elemosinarum opus agendum, quatinus hi pro quorum remedio res agitur a peccatis solvantur, et presens locus ostendit, et in Evangelio Dominus, ubi de spiritus sancti blasphemia, disputavit irremissibile peccatum illud est ostendens, aitaa   : « Qui dixerit verbum contra spiritum sanctum non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro ». Cum enim dixerit unum illud irremissibile esse peccatum, ostendit alia tam in presenti quam etiam in futura vita posse remitti. Qualiter autem pro defunctorum salute agendum sit, ostendunt sancti patres in scripturis suis. Unde placuit unum capitulum de opusculis sancti Augustini huic operi inserendum, lectori mandantes his similia in aliorum patrum dictis requirenda ; refert enim memoratus pater in opere, quod ad Laurentium de fide, spe et caritate conscripsit ita dicens : Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est animas abditis receptaculis continet, sicut unaqueque digna est, vel requie, vel erumpna pro eo quod fortitus est in carne cum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, vel elemosine que in Ecclesia fiunt, sed prosunt eius, qui cum viverent hec sibi ut postea possint prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus cui non prosint ista post mortem. Est ergo talis in bono, ut hec non requirat, et est rursus talis in malis, ut nec his valeat cum hec vita transierit adiuvari. Quo circa hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem putet se quod hic neglexerit cum obierit a Domino promereri. Non igitur ista que pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia illi apostolice sunt adversa sententie quam dictum estab   : « Omnes {t. 3 : Erfurt, f. 338rb ; facsim., p. 531b} [Rusch, f. 338rb ] enim stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea que per corpus gessit, sive bonum, sive malum » quia etiam hoc meritum sibi quisque cum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt, et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vite quam quisque gessit in corpore. Cum ergo sacrificia sive altaris sive quantumcumque elemosinarum pro baptisatis defunctis offeruntur pro valde bonis gratiarum actiones sunt, non pro valde malis propriciationes sunt pro valde malis etiam si nulla sunt ad iumenta mortuorum qualescumque vivorum consolationes sunt, quibus autem presunt aut ad hoc prosunt ut plena fiat remissio aute certe ut tolerabilior fiat damnatio.

aa  Mt. 12, 32.
ab  2Cor. 5, 10.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,43 
et facta collectione {t. 3 : Erfurt, f. 338ra ; facsim., p. 531a} [Rusch, f. 338ra ] misit Hierosolymam duodecim milia drachmas argenti offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans

collectione] collatione misit Hierosolymam - duodecim milia drachmas argenti] inv. Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 12,44 
nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,45 
et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam
Numérotation du verset 2Mcc. 12,46 
sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Mcc. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber53.xml&chapitre=53_12)