initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<53. Machabeorum secundus liber>

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Mcc. 13,1 
anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudeam
Numérotation du verset 2Mcc. 13,2 
et cum eo Lysiam procuratorem et prepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem millia et equitum quinque millia et elephantos viginti duo currus cum falcibus trecentos
Numérotation du verset 2Mcc. 13,3 
commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patrie salute sed sperans se constitui in principatum
Numérotation du verset 2Mcc. 13,4 
sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo comprehensum in eodem loco necari
Numérotation du verset 2Mcc. 13,5 
erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris hec prospectum habebat in preceps
Numérotation du verset 2Mcc. 13,6 
inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum
Numérotation du verset 2Mcc. 13,7 
et tali lege prevaricatorem legis contigit mori nec terre dari Menelaum
Numérotation du verset 2Mcc. 13,8 
et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est
Numérotation du verset 2Mcc. 13,9 
sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudeis ostensurus
marg.| marg.| SED  REX  MENTE. Historia que bellum Antiochi Eupatoris, et Lysie procuratoris eius contra Iudeos, narrat in priori libro commemorata simul et iuxta allegoriam explicita est. Sed illud quod consequenter narratur, quod in castris regis nocte interfecta fuissent per Iudeos quattuor decim millia, et maximus elephantorum cum his qui suppositi erant, in priore narratione manifestius exprimitur, ubi refertur quod Eleazarus filius Saura, Iudeus, videns unam de bestiis loricatam loricis regis eminentem super ceteras bestias, cum estimaret quod in ea esset rex, irrumpens in legionem subtus pedes elephantis concurrerit eumque interfecerit. Qui cadens super ipsum pondere suo eum oppressit, et mortuus est cuius significatio spiritalis ibi explanata est, cum iactantia superborum proprio nisu contrita monstratur dicente scriptura : « Omnis arrogans abominatio est apud Deum ». Et item : « Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur ». Et alibi superbis autem resistit Deus, et humilibus dat gratiam. Et in Evangelio Dominus dicit : « Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se {t. 3 : Erfurt, f. 338va ; facsim., p. 532a} [Rusch, f. 338va ] humiliat, exaltabitur ». Poste hec autem historia explicat qualiter Demetrius filius Seleuci Iudeam veniens, et regno potitus per Alchimum incitaretur adversus Iudam et socios eius, ubi ita scriptum est : Alchimus autem etc.||

Prv. 16, 5.
Prv. 18, 12.
Lc. 14, 11.
Numérotation du verset 2Mcc. 13,10 
quibus Iudas cognitis precepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos
Numérotation du verset 2Mcc. 13,11 
quippe qui lege et {t. 3 : Erfurt, f. 338rb ; facsim., p. 531b} [Rusch, f. 338rb ] patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi
Numérotation du verset 2Mcc. 13,12 
omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se prepararent
Numérotation du verset 2Mcc. 13,13 
ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei
Numérotation du verset 2Mcc. 13,14 
dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit
Numérotation du verset 2Mcc. 13,15 
et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor millia et maximum elephantorum cum his qui superpositi erant
Numérotation du verset 2Mcc. 13,16 
summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt
Numérotation du verset 2Mcc. 13,17 
hoc autem factum est die illucescente adiuvante eum Domini protectione
Numérotation du verset 2Mcc. 13,18 
sed rex accepto gustu audacie Iudeorum arte difficultates locorum temptabat
Numérotation du verset 2Mcc. 13,19 
et Bethsure quod erat Iudeorum presidium munitum castra admovebat sed fugabatur impingebat minuebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 13,20 
his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat
Numérotation du verset 2Mcc. 13,21 
enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus comprehensus conclusus est
Numérotation du verset 2Mcc. 13,22 
iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dexteram dedit accepit abiit
Numérotation du verset 2Mcc. 13,23 
commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochie qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum {t. 3 : Erfurt, f. 338va ; facsim., p. 532a} [Rusch, f. 338va ] et munera posuit
Numérotation du verset 2Mcc. 13,24 
Machabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem
Numérotation du verset 2Mcc. 13,25 
ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitie conventionem indignantes ne forte foedus irrumperent
Numérotation du verset 2Mcc. 13,26 
tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Mcc. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber53.xml&chapitre=53_13)