initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<53. Machabeorum secundus liber>

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Mcc. 4,1 
Simon autem predictus pecuniarum et patrie delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hec et ipse fuisset incentor malorum
Numérotation du verset 2Mcc. 4,2 
provisoremque civitatis ac defensorem gentis sue et emulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,3 
sed cum inimicitie in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
Numérotation du verset 2Mcc. 4,4 
considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Celesyrie et Phenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,5 
non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semetipsum universe multitudinis considerans
Numérotation du verset 2Mcc. 4,6 
videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari nec Simonem {t. 3 : Erfurt, f. 329vb ; facsim., p. 514b} [Rusch, f. 329vb ] posse cessare ab stultitia sua
Numérotation du verset 2Mcc. 4,7 
sed post Seleuci vite excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Onie summum sacerdotium
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 329va ; facsim., p. 514a} [Rusch, f. 329va ] SED  POST  SELEUCI etc. De hoc Iosephus ita narrat. Per idem tempus Onia defuncto principe sacerdotum, fratri eius Antiochus sacerdotii contulit principatum. Nam filius, quem Onias reliquerat adhuc infans erat. Demonstrabimus autem singula in loco proprio, que ad hunc puerum pertinere videntur. Iesu vero, nam hic erat frater Onie, principatum sacerdotii rex abstulit iratus et dedit eum minori fratri eius nomine Onie. Simoni namque tres filii hi fuerunt, ad quos principatus sacerdotii, sicut prediximus, pervenit. Et Iesus quidem Iasonem nominavit se, Onias autem Menelaus est nominatus. Seditionem itaque prius princeps sacerdotum Iesus adversus Menelau concitavit, et divisa in utrumque populi multitudine pro parte Menelai filii Tobie consistebant, populi vero pars plurima Iasonem adiuvabat. Unde laborantes Menelaus et filii Thobie ad Antiochum discesserunt, ad noticiam eius producentes quod vellent patrias relinquere leges et conversationem et mores observare grecorum. Rogaverunt ergo eum ut permitteret eis edificare gimnasium Hierosolimis. Cumque concessisset circumcisionem suam velaverunt {t. 3 : Erfurt, f. 329vb ; facsim., p. 514b} [Rusch, f. 329vb ] ut non apparerent in denudatione grecis esse dissimiles. Ceteraque omnia relinquentes que illis mos patrius imponebat, aliarum facta gentium ritusque sectabantur. Hec Iosephus. Sed miror quomodo ipse Onia defuncto dicata Antiochum fratri Iasonis sacerdotium contulisse. Cum hec Historia huic narrationi non concordet, sicut in sequentibus demonstrabitur. Denique Antiochus Epiphanes, cum de regione Ptolomeorum quam subito invaserat, senatus precepto recessisset, Iudeam venit ibique Iesu qui et Iason fratri Onie pontificatum tradidit, quo deinde expulso Oniam cognomento Menelaum successorem ei dedit. Itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes ingentium miserarium semina pullulaverunt. Hec ergo factio superborum, atque transgressorum legis Dei non allegoriam aliquam ad edificationem utilem nobis ingerit. Sed pro dolor isto tempore Iason imitatores facinoris sui plures invenit. Cum hi qui in Ecclesia populi Dei et sanguine filii eius unigeniti redemptoris proponuntur deserta Evangelii doctrina et vera religione, a cultu unius Dei, qui ibi commendatur, ac insinuatur pravis moribus ad occultam convolant idolatriam. Cum per ambitionem pecuniarum et divitias presentis vite luxuriosam vitam et Deo detestabilem ducendo adulatorum attendentes favorem, multos secum trahunt ad perditionem. Isti profecto secundum Apostolum « confitentur quidem se nosce Deum, factis autem negant ». Nam quia victu et vestitu moderato non sunt contenti. Sed « volentes divites fieri incidunt in temptationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, que mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est avaricia, quam quidam apetentes erraverunt a fide, et inserverunt se doloribus multis ».

Tit. 1, 16.
1Tim. 6, 9-10.
Numérotation du verset 2Mcc. 4,8 
adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
Numérotation du verset 2Mcc. 4,9 
super hec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,10 
quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cepit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,11 
et amotis his que humanitatis causa Iudeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat
Numérotation du verset 2Mcc. 4,12 
etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,13 
erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigene conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
Numérotation du verset 2Mcc. 4,14 
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestre et prebitionis eius iniuste et in exercitiis disci
Numérotation du verset 2Mcc. 4,15 
et patrios quidem honores nihil habentes grecas glorias optimas arbitrabantur
Numérotation du verset 2Mcc. 4,16 
quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta emulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et {t. 3 : Erfurt, f. 330ra ; facsim., p. 515a} [Rusch, f. 330ra ] peremptores habuerant
Numérotation du verset 2Mcc. 4,17 
in leges enim divinas impie agere impune non cedit sed hec sequens tempus declaravit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,18 
cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex presens esset
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 330ra ; facsim., p. 515a} [Rusch, f. 330ra ] CUM  AUTEM  QUINQUENNALIS etc. Regnante apud Iudeam Ozia qui et Azarias, rege leproso, et apud Hierusalem Fazea, apud athenienses quoque Eschilo, et apud latinos Emulio, secundo anno Eschili iudicis atheniensium, prima Olimpias acta in qua Choreb Heliensis victor extitit. Helii agunt quinquennale certamen quattuor annis in medio expletis, in quibus principes annui constituuntur quattuor, quam Olimpiadem Ificus filius Praxonidis, sive Aemonis primus instituit. Ab hoc tempore Greca de temporibus Historia vera creditur. Nam ante hoc ut cuique visum est diversas sententias protulerunt. Hunc enim quiquennalem agonem tunc Antiochus apud Tyrum celebrasse describitur, et ea que deinde commemorantur de Iasone et Menelao postea facta sunt.   Iason quidem, qui proprium fratrem , hoc est, Oniam seniorem Simonis filium captivaverat. Ab Menealo, hoc est, minore Onia, qui binomius fuit accusatus apud regem, atque   deceptus, profugus in Ammanitem expulsus est regionem. Menalaus autem principatum quidem obtinuit, sed de pecuniis pro pontificatu regi promissis nihil agebat , ob quam causam similiter et ipse remotus est a sacerdotio, succedente sibi Lysimacho, quo tenente sacerdotium Menelaus, Antiocho absente, propter Sedandos Tharsenses et Malotas ratus se accepisse tempus oportunum aurea quedam vasa templo furatus donavit Andronico comiti, quem rex reliquit ad tuendam regionem. Unde commotus Onias senior frater eius, quem Iason captivaverat, arguebat Menelaum pro impietate perpetrata, ipse in loco tuto se continens Antiochie secus Dafnen. Unde Menelaus accedens ad Andronicum rogavit, ut omnia interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iure iurando quamvis esset ei suspectus, et suasisset de asilo procedere statim {t. 3 : Erfurt, f. 330rb ; facsim., p. 515b} [Rusch, f. 330rb ] eum peremit, non veritus iustitiam, ob quam causam non solum Iudei. Sed et alie quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta. Hinc Iudei similis et greci regressum regem de Cilicie locis adierunt prodentes quod factum fuerat. Ex hoc commotus Antiochus usque ad lacrimarum effusionem, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam, accensusque animo, Andronicum exutum purpura circumduci per totam civitatem iubet, et in eodem loco quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi dignam penam retribuente. Multis enim sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum. Alii lapides, alii vero fustes validos arripuere, quidam vero cinerem in Lysimachum iecere, et multi quidem vulnerati, quidam et prostrati omnes vero in fugam conversi sunt, ipsum etiam sacrilegum secus erarium interfecerunt. De his ergo cepit iudicium adversus Menelaum agitari. Et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negocium detulerunt viri tres missi a senioribus. Et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi. Itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et a sententia deduxit, et Menelaum quidem universo malitie reum criminibus absolvit. Miseros autem, qui etiam si apud Scitas causam dixissent inocentes iudicarentur, morte damnavit.   Sed cum falsus rumor exisset tamquam a vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris, repente aggressus est civitatem, et civibus ad murum convolantibus, ad ultimum comprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. Iason vero non parcebat in cede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, {t. 3 : Erfurt, f. 330va ; facsim., p. 516a} [Rusch, f. 330va ]   arbitrans hostium et non civium se trophea capturum. Et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. Ad ultimum in exitium sui conclusus ab Aretha arabum tyranno, fugens de civitate in civitatem omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patrie et civium hostis in Egyptum extrusus est .   Et qui multos de patria   expulerat , peregre periit lacedemonas profectus. Menelaus autem cum apud Antiochum Eupatorem simili modo, ut antea dolos meditaretur,   rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem, et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit, ut eis est consuetudo, comprehensum eodem loco necari.   Erat autem in ipso loco turris quinquaginta cubitorum, agestum undique habens cineris. Hec prospectum habebat in preceps, inde in cinerem deici iussi sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum et tali lege prevaricatorem legis contingit mori, nec terre dari Menelaum. Nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cineris morte damnatus est. Refert autem Iosephus sicut in superiori libro ostendimus, quod filius principis sacerdotum Onie cum adhuc puerulus defuncto patre relictus sit, videns quia avunculum suum Menelaum rex interfecisset, et principatum sacerdotii Alchimo dedisset, non existenti de genere sacerdotum. Sed a Lysia flexus, ut transponeret honorem ab ea familia ad aliam domum, fugit ad Ptolomeum regem Egypti, et honorem meruit ad ipso et uxore eius Cleopatra, locumque petiit in regione Heliopolitana, ubi civitatem nominis sui condidit, templo ad similitudinem templi patris constructo. Alchimus vero adversum Iudam Machabeum inimicias gerens, post non multum temporis ira Dei percussus interiit, ac sic {t. 3 : Erfurt, f. 330vb ; facsim., p. 516b} [Rusch, f. 330vb ] cum omnium Iudeorum favore iude Machabeo sacerdotium decernitur. Que quidem omnia magis moralem quam allegoricum edificare videntur intellectum, cum manifeste designent iustissimum iudicem, atque equissimum retributorem singulis, prout debita eorum postulaverint, mercedem condignam restituere, hoc est, piis ac Deum timentibus premia eterna. Impiis autem et peccatoribus et blasphemis penam ignis perpetui. Nec ullus debet sibi blandiri pro terrena felicitate ac presentis vite prosperitate, si in peccatis degere voluerit quasi impunis, possit evadere ; nec etiam ille qui bene agens validis tormentis aut variis tribulationibus in presenti vita coangustatur, desperare debet de futura salute, si in iustitie perseveraverit tramite, quia scriptum est : « Multe tribulationes iustorum et de omnibus his liberabit eos Dominus ». Et : « Multa flagella peccatoris sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. Letamini in Domino et exultate, iusti, et gloriamini omnes recti corde ».

Ps. 33, 20.
Ps. 31, 10-11.
patria] partria cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Mcc. 4,19 
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui apportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari
Numérotation du verset 2Mcc. 4,20 
sed hec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter presentes autem date sunt in fabricam navium triremis
Numérotation du verset 2Mcc. 4,21 
misso autem in Egypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Philometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam
Numérotation du verset 2Mcc. 4,22 
et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Phenicen exercitum convertit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,23 
et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum
Numérotation du verset 2Mcc. 4,24 
at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semetipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta
Numérotation du verset 2Mcc. 4,25 
acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et fere belue iram gerens
Numérotation du verset 2Mcc. 4,26 
et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in Ammaniten expulsus est {t. 3 : Erfurt, f. 330rb ; facsim., p. 515b} [Rusch, f. 330rb ] regionem
Numérotation du verset 2Mcc. 4,27 
Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat prepositus
Numérotation du verset 2Mcc. 4,28 
nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati
Numérotation du verset 2Mcc. 4,29 
Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem prelatus est Cypris
Numérotation du verset 2Mcc. 4,30 
et cum hec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubine regis dono essent dati
Numérotation du verset 2Mcc. 4,31 
festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico
Numérotation du verset 2Mcc. 4,32 
ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates
Numérotation du verset 2Mcc. 4,33 
quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochie secus Dafnen
Numérotation du verset 2Mcc. 4,34 
unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam
Numérotation du verset 2Mcc. 4,35 
ob quam causam non solum Iudei sed et alie quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta
Numérotation du verset 2Mcc. 4,36 
sed regressum regem de Cilicie locis adierunt Iudei apud Antiochiam simul et Greci conquerentes de iniqua nece Onie
Numérotation du verset 2Mcc. 4,37 
contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam
Numérotation du verset 2Mcc. 4,38 
accensusque animis Andronicum {t. 3 : Erfurt, f. 330va ; facsim., p. 516a} [Rusch, f. 330va ] purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam penam tribuente
Numérotation du verset 2Mcc. 4,39 
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato
Numérotation du verset 2Mcc. 4,40 
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cepit duce quodam Tyranno etate pariter et dementia provecto
Numérotation du verset 2Mcc. 4,41 
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,42 
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 4,43 
de his ergo cepit iudicium adversus Menelaum agitari
Numérotation du verset 2Mcc. 4,44 
et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus
Numérotation du verset 2Mcc. 4,45 
et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi
Numérotation du verset 2Mcc. 4,46 
itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,47 
et Menelaum quidem universe malitie reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scythas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,48 
cito ergo iniustam penam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 4,49 
quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt
Numérotation du verset 2Mcc. 4,50 
Menelaus autem propter eorum qui in potentia {t. 3 : Erfurt, f. 330vb ; facsim., p. 516b} [Rusch, f. 330vb ] erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Mcc. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber53.xml&chapitre=53_4)