initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<54. Prologi in evangelistas**>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <54. Prologi in evangelistas**> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit, Parisiis, 2016. Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 4, Erfurt, f. 919r ; facsim., p. 1. <54.1> Incipit epistola beati Hieronymi ad Damasum papam in quattuor evangelistas   {t. 4 : Erfurt, f. 919ra; facsim., p. 1a} HIERONYMUS. Beatissimo pape Damaso. Novum opus me facere cogis ex veteri, ut post exemplaria Scripturarum toto orbe dispersa quasi quidam arbiter sedeam et quia inter se variant que sint illa que cum greca consentiant veritate, decernam. Pius labor sed periculosa presumptio iudicare de ceteris, ipsum ab omnibus iudicandum, senis mutare linguam et canescentem mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit et a saliva quam semel imbibit viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem me falsarium, me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere ? Adversus quam invidiam duplex causa me consolatur, quod et tu qui summus sacerdos es, fieri iubes, et verum non esse quod variat, etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus tot sunt exemplaria pene quot codices. Sin autem veritas est querenda de pluribus, cur non ad grecam originem revertentes, ea que vel a vitiosis interpretibus male edita, vel a presumptoribus imperitis emendata perversius, vel a librariis dormitantibus aut addita sunt aut mutata corrigimus ? Neque vero ego de Veteri disputo Testamento, quod a septuaginta senioribus in grecam linguam versum, tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quero quid Aquila, quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter novos et veteres medius incedat. Sit illa vera interpretatio, quam apostoli probaverunt. De Novo nunc loquor Testamento quod grecum esse non dubium est, excepto apostolo Mattheo, qui primus in Iudea evangelium Christi hebraicis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat, et diversos rivulorum tramites ducit, uno de fonte querendum est. Pretermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos paucorum hominum asserit perversa contentio, quibus utique nec in Veteri Instrumento post Septuaginta interpretes emendare quid licuit, nec in novo profuit emendasse, cum multarum gentium linguis Scriptura ante translata doceat falsa esse que addita sunt. Igitur hec presens prefatiuncula pollicetur quattuor tantum evangelia, quorum ordo est iste : Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes, codicum grecorum emendata collatione sed veterum, que nec multum a lectionis latine consuetudine discreparent ita calamo imperavimus, ut his tantum que sensum videbantur mutare, correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant. Canones quoque quos Eusebius Cesariensis episcopus Alexandrinum secutus Ammonium in decem numeros ordinavit, sicut in greco habentur {t. 4 : Erfurt, f. 919rb; facsim., p. 1b} expressimus. Quod si quis de curiosis voluerit nosse que in evangeliis vel eadem vel vicina vel sola sint, eorum distinctione cognoscet. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius evangelista plus dixit, in alio quia minus putaverint, addiderunt, vel dum eundem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quattuor primum legerat, ad eius exemplum ceteros quoque estimaverit emendandos. Unde accidit, ut, apud nos, mixta sint omnia, et in Marco plura Luce atque Matthei. Rursum in Mattheo plura Iohannis et Marci, et in ceteris reliquorum que in aliis propria sunt inveniantur.  Cum itaque canones legeris qui subiecti sunt confusionis, errore sublato, et similia omnium scies, et singulis sua queque restitues : In canone primo concordant quattuor : Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes ; in secundo tres : Mattheus, Marcus Lucas ; in tertio tres : Mattheus, Lucas, Iohannes ; in quarto tres : Mattheus, Marcus, Iohannes ; in quinto duo : Mattheus, Lucas ; in sexto duo : Mattheus, Marcus ; in septimo duo : Mattheus, Iohannes ; in octavo duo : Lucas, Marcus ; in nono duo : Lucas, Iohannes ; in decimo propria unusquisque que non habentur in aliis ediderunt.  Singulis vero evangeliis ab uno incipiens usque ad finem librorum dispar numerus accrescit. Hic nigro colore prescriptus sub se habet alium ex minio discolorem numerum, qui ad decem usque procedens indicat prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum ergo aperto codice, verbi gratia, illud sive illud capitulum scire volueris cuius canonis sit, statim ex subiecto numero doceberis, et recurrens ad principia in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis invento, illum quem querebas numerum eiusdem evangelii qui et ipse ex inscriptione signatur invenies, atque e vicino ceterorum tramitibus inspectis, quos numeros e regione habeant adnotabis, et cum scieris, recurres ad volumina singulorum et sine mora repertis numeris quos ante signaveras, reperies et loca in quibus vel eadem vel vicina dixerunt. Opto ut in Christo valeas, et memineris mei papa beatissime. <54.2> Incipit prologus sancti Hieronymi   Fons : Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, praef., CCSL 77. Plures fuisse qui evangelia scripserunt, Lucas evangelista testatur dicens Lc. 1, 1-2 : « Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum | sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis ». : « Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum que in nobis complete sunt, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt » sermonem, et ministraverunt ei, et perseverantia usque ad presens tempus monumenta declarant, que a diversis auctoribus edita diversarum heresum fuere principia, ut est illud iuxta Egyptios, et Thomam, et Matthiam et Bartholomeum, duodecim quoque apostolorum et Basilidis autem Apollinis ac reliquorum quos {t. 4 : Erfurt, f. 919va ; facsim., p. 2a} enumerare longissimum est, cum hec tantum impresentiarum necesse sit dicere, extitisse quosdam qui sine spiritu et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem, quam historie texere veritatem. Quibus iure potest illud propheticum coaptari. Ve qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt ‘Hec dicit Dominus’, et Dominus non misit eos. De quibus et salvator in evangelio Iohannis loquitur Cf. Io. 10, 8 : « Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves ». : « Omnes qui ante me venerunt, fures fuerunt et latrones ». Qui venerunt , non qui missi sut. Ipse enim ait Ier. 3, 21 : « Non mittebam prophetas et ipsi currebant ; non loquebar ad eos et ipsi prophetabant ». : ‘’Veniebant, et ego non mittebam eos’’. In venientibus presumptio temeritatis, in missis obsequium servitutis est. Ecclesia autem que Domini voce supra petram fundata est, quam introduxit rex in cubiculum suum, et ad quam perforamen descensionis occulte misit manum suam similis damule « hinnuloque cervorum » Cf. Ct. 2, 17 ; Ct. 8, 14., quattuor flumina paradisi instar eructuans quattuor et angulos et annulos habet, per quos quasi arca testamenti et custos legis Domini lignis mobilibus vehitur. Fons : Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, praef., CCSL 77, p. 1.1-2.26 : « Plures fuisse qui euangelia scripserunt et Lucas euangelista testatur dicens : ‘quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum quae in nobis completae sunt, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt sermonem et ministrauerunt ei’ ; et perseuerantia usque in [ad R (Karlsruhe, Aug. Perg. CCLIII) G (Sankt-Gallen 126)] praesens tempus monumenta declarant quae a diuersis auctoribus edita diuersarum hereseon fuere principia, ut est illud iuxta Aegyptios et Thoman et Mathian et Bartholomeum, duodecim quoque apostolorum et Basilidis atque Apellis ac [et B (Boulogne-sur-Mer, Bibl. mun. 42 [47] prov. Saint-Vaast) P (BAV, Pal. lat. 177, prov. Lorsch)] reliquorum quos enumerare longissimum est, cum hoc tantum inpraesentiarum necesse sit dicere extitisse quosdam qui sine spiritu et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem quam historiae texere ueritatem; quibus iure potest illud propheticum coaptari : ‘uae qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt : dicit Dominus, et Dominus non misit eos ; de quibus et Saluator in euangelio Iohannis loquitur : ‘omnes qui ante me uenerunt fures fuerunt et latrones. Qui uenerunt’, non qui missi sunt; ipse enim ait: ‘ueniebant et ego non mittebam eos’, in uenientibus praesumptio temeritatis, in missis obsequium seruitutis est. Ecclesia autem, quae supra petram Domini uoce fundata est quam introduxit rex in cubiculum suum et ad quam per foramen descensionis occultae misit manum suam similis dammulae hinulo que ceruorum, quattuor flumina paradisi instar eructans, quattuor et angulos et anulos habet, per quos quasi arca testamenti et custos legis domini lignis inmobilibus [mobilibus R (Karlsruhe, Aug. Perg. CCLIII) L (Laon, Bibl. Mun. 68) G (Sankt-Gallen 126) K (Karlsruhe. Aug. Perg. CXCIV)] uehitur ». [FG2013]  Primus omnium Mattheus est publicanus cognomento Levi, qui evangelium in Iudea hebreo sermone edidit ob eorum vel maxime causam qui in Iesum crediderant ex Iudeis, et nequaquam legis umbra secedente evangelii veritatem servabant.  Secundus Marcus interpres apostoli Petri et Alexandrine Ecclesie primus episcopus, qui Dominum quidem salvatorem ipse non vidit, sed ea que audierat magistrum magistrum corr. ] magistru cacogr . Rusch predicantem, iuxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem.  Tertius Lucas, medicus natione Syrus Antiochensis, cuius laus in evangelio, qui et ipse discipulus apostoli Pauli in Achaie Bythinieque partibus volumen condidit, quedam altius repetens, et ut ipse in prohemio Cf. Lc. 1, 1-3. confitetur audita magis quam visa describens.  Ultimus Iohannes, apostolus et evangelista, quem Iesus plurimum amavit, qui super pectus Domini recumbens, purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire : « Ecce mater tua » Mt. 12, 47 ; Mc. 3, 32 ; Io. 19, 27.. Is cum esset in Asia, et iam tunc hereticorum semina pullularent Cherinthi et Ebionis et ceterorum qui negant Christum in carne venisse, quos et ipse in epistola sua Antichristos vocat, et apostolus Paulus frequenter percutit, coactus est ab omnibus pene tunc Asie episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus de divinitate salvatoris altius scribere, et ad ipsum, ut ita dicam, Dei verbum, non tam audaci quam felici temeritate prorumpere, ut Ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse, si indicto ieiunio in commune omnes Deum deprecarentur. Quo expleto, revelatione saturatus in illud prohemium celo veniens eructavit Io. 1, 1. : « In principio erat verbum et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum ».  Hec igitur quattuor evangelia multo ante predicta Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur. Et in medio similitudo quattuor animalium et vultus eorum, facies hominis et facies {t. 4 : Erfurt, f. 919vb ; facsim., p. 2b} leonis, et facies vituli, et facies aquile. Prima hominis facies Mattheum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere Mt. 1, 1.  : « Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham ». Secunda Marcum, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur Cf. Mt. 3, 3 ; Mc. 1, 3 ; Lc. 3, 4 ; Io. 1, 23 ; Is. 40, 3. « Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius ». Tertia vituli, que evangelistam Lucam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium prefigurat. Quarta Iohannem evangelistam, qui assumptis pennis aquile et ad altiora festinans, de verbo Dei disputat. Cetera que sequuntur in eundem sensum proficiunt. Crura eorum recta et pennati pedes, et quocumque spiritus ibat, ibant, et non revertebantur, et dorsa eorum plena oculis, et scintille ac lampades in medio discurrentes, et rota in rota, et in singulis quattuor facies. Unde et Apocalypsis Iohannis, post expositionem viginti quattuor seniorum qui tenentes citharas et phialas adorantes agnum Dei, introducit fulgura atque tonitrua, et septem spiritus discurrentes, et mare vitreum, et quattuor animalia plena oculis dicens Cf. Apc. 4, 8 : « Et quattuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est ». :"Animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquile volanti. Et post paululum : « Plena, inquit, erant oculis, et requiem non habebant die ac nocte, dicentia ‘Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est »". Quibus cunctis perspicue ostenditur, quattuor debere tantum evangelia suscipi, et omnes apocryphorum nenias mortuis magis hereticis quam ecclesiasticis vivis canendas. Codd. : Rusch  ; Ox151a f. 2ra-vb ( non contuli )