initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<54. *Prologi in evangelistas*>

<54.2> Incipit prologus sancti Hieronymi

prol.|   Plures fuisse qui evangelia scripserunt, Lucas evangelista testatur dicens : « Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum que in nobis complete sunt, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt » sermonem, et ministraverunt ei, et perseverantia usque ad presens tempus monumenta declarant, que a diversis auctoribus edita diversarum heresum fuere principia, ut est illud iuxta Egyptios, et Thomam, et Matthiam et Bartholomeum, duodecim quoque apostolorum et Basilidis autem Apollinis ac reliquorum quos {t. 4 : Erfurt, f. 919va ; facsim., p. 2a} [Rusch, f. 919va ] enumerare longissimum est, cum hec tantum impresentiarum necesse sit dicere, extitisse quosdam qui sine spiritu et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem, quam historie texere veritatem. Quibus iure potest illud propheticum coaptari. Ve qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt ‘Hec dicit Dominus’, et Dominus non misit eos. De quibus et salvator in evangelio Iohannis loquitur : « Omnes qui ante me venerunt, fures fuerunt et latrones ». Qui venerunt, non qui missi sut. Ipse enim ait : ‘’Veniebant, et ego non mittebam eos’’. In venientibus presumptio temeritatis, in missis obsequium servitutis est. Ecclesia autem que Domini voce supra petram fundata est, quam introduxit rex in cubiculum suum, et ad quam perforamen descensionis occulte misit manum suam similis damule « hinnuloque cervorum », quattuor flumina paradisi instar eructuans quattuor et angulos et annulos habet, per quos quasi arca testamenti et custos legis Domini lignis mobilibus vehitur.

a Fons   : Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, praef., CCSL 77.
b Lc. 1, 1-2 : « Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum | sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis ».
c Cf. Io. 10, 8 : « Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves ».
d Ier. 3, 21 : « Non mittebam prophetas et ipsi currebant ; non loquebar ad eos et ipsi prophetabant ».
e Cf. Ct. 2, 17 ; Ct. 8, 14.
prol.|  Primus omnium Mattheus est publicanus cognomento Levi, qui evangelium in Iudea hebreo sermone edidit ob eorum vel maxime causam qui in Iesum crediderant ex Iudeis, et nequaquam legis umbra secedente evangelii veritatem servabant.
prol.|  Secundus Marcus interpres apostoli Petri et Alexandrine Ecclesie primus episcopus, qui Dominum quidem salvatorem ipse non vidit, sed ea que audierat magistrum predicantem, iuxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem.
magistrum corr. ] magistru cacogr. Rusch
prol.|  Tertius Lucas, medicus natione Syrus Antiochensis, cuius laus in evangelio, qui et ipse discipulus apostoli Pauli in Achaie Bythinieque partibus volumen condidit, quedam altius repetens, et ut ipse in prohemio confitetur audita magis quam visa describens.

Cf. Lc. 1, 1-3.
prol.|  Ultimus Iohannes, apostolus et evangelista, quem Iesus plurimum amavit, qui super pectus Domini recumbens, purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire : « Ecce mater tua ». Is cum esset in Asia, et iam tunc hereticorum semina pullularent Cherinthi et Ebionis et ceterorum qui negant Christum in carne venisse, quos et ipse in epistola sua Antichristos vocat, et apostolus Paulus frequenter percutit, coactus est ab omnibus pene tunc Asie episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus de divinitate salvatoris altius scribere, et ad ipsum, ut ita dicam, Dei verbum, non tam audaci quam felici temeritate prorumpere, ut Ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse, si indicto ieiunio in commune omnes Deum deprecarentur. Quo expleto, revelatione saturatus in illud prohemium celo veniens eructavit : « In principio erat verbum et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum ».

Mt. 12, 47 ; Mc. 3, 32 ; Io. 19, 27.
Io. 1, 1.
prol.|  Hec igitur quattuor evangelia multo ante predicta Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur. Et in medio similitudo quattuor animalium et vultus eorum, facies hominis et facies {t. 4 : Erfurt, f. 919vb ; facsim., p. 2b} [Rusch, f. 919vb ] leonis, et facies vituli, et facies aquile. Prima hominis facies Mattheum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere : « Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham ». Secunda Marcum, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur « Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius ». Tertia vituli, que evangelistam Lucam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium prefigurat. Quarta Iohannem evangelistam, qui assumptis pennis aquile et ad altiora festinans, de verbo Dei disputat. Cetera que sequuntur in eundem sensum proficiunt. Crura eorum recta et pennati pedes, et quocumque spiritus ibat, ibant, et non revertebantur, et dorsa eorum plena oculis, et scintille ac lampades in medio discurrentes, et rota in rota, et in singulis quattuor facies. Unde et Apocalypsis Iohannis, post expositionem viginti quattuor seniorum qui tenentes citharas et phialas adorantes agnum Dei, introducit fulgura atque tonitrua, et septem spiritus discurrentes, et mare vitreum, et quattuor animalia plena oculis dicens :"Animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquile volanti. Et post paululum : « Plena, inquit, erant oculis, et requiem non habebant die ac nocte, dicentia ‘Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est »". Quibus cunctis perspicue ostenditur, quattuor debere tantum evangelia suscipi, et omnes apocryphorum nenias mortuis magis hereticis quam ecclesiasticis vivis canendas.

Mt. 1, 1.
Cf. Mt. 3, 3 ; Mc. 1, 3 ; Lc. 3, 4 ; Io. 1, 23 ; Is. 40, 3.
Cf. Apc. 4, 8 : « Et quattuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est ».

Codd. : Rusch  ; Ox151a f. 2ra-vb ( non contuli )




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Evang. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber54.xml&chapitre=54_2)