initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Mt. 1,1 
interl.|   liber  : apotheca gratie in qua omnis anima quod necesse habet inveniat
generationis
marg.|  LIBER  GENERATIONIS etc. Hieronymus HIERONYMUS. Hebrei voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis ex suo principio nominatur, ubi dicitur : « Liber generationis Ade », et : “He sunt generationes celi et terre”. Qui   liber principium est Veteris Testamenti, secundum quod in principio novi dicitur :   liber generationis Iesu Christi , quamvis in hoc sit parva pars libri, sed sic Novum Testamentum consonat Veteri. Et sicut Vetus carnali proponitur Israeli, ita Novum spiritali, et utriusque unus et idem auctor ostenditur.
marg.|  Plenior sensus esset : Hic est liber generationis , sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaie subaudis, hec est.
marg.|  HIERONYMUS. RABANUS. In principio satis declarat se agere de humanitate Christi, cum incipiat a carnali generatione.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Generationis singulariter dicit, quamvis multi per ordinem replicentur, quia unius tantum Christi generatio queritur propter quam cetere hic inducuntur. Non divinam proponit narrare generationem, quod impossibile est, ut Isaias ait : « Generationem eius quis enarrabit ? », sed humanam, quamvis et hec ex magna parte sit inenarrabilis. Sed illa tota inenarrabilis est, quia etsi dicitur Filius a Patre genitus, tamen qualiter, nec apostolus, nec propheta novit, nec angelus.

Cf. Gn. 5, 1 : « Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum ».
Gn. 2, 4 : « Iste sunt generationes celi et terre, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus celum et terram ».
Is. 53, 8.

Iesu Christi
interl.|  salvatoris, non perditoris
marg.|   Iesu Christi , id est salvatoris, non perditoris quod fuit Adam. Christus ipse est qui et Messias. Ideo hoc nomine retunditur Iudeorum infidelitas qui messiam, id est regem suum nondum venisse ariolantur. Hunc vero esse Christum consequenter sic probat evangelista, quoniam hic est qui de patriarcharum et regum stirpe progenitus, de virgine mirabiliter est editus, sicut eisdem fuerat ante promissus.
marg.|   Iesu Christi , ut per regiam et sacerdotalem personam natura Dei et hominis monstraretur. Olim Iesus rector typice, nunc essentialiter secundum quod Deus potens salvare. ‘Christus’ nomen officii est non nature, quia unctus est in sacerdotem ad interpellandum pro nobis qui bene in terram promissionis inducit.
filii David, filii Abraham.
interl.|  cui promissum est : « In semine tuo benedicentur omnes gentes » et Christus est semen illud. In hoc gentes querunt benedici
marg.|  IESU  FILII  DAVID,  FILII  ABRAHAM. Ordo preposterus ne premisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum spiritaliter dicitur : ‘filius’, quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Iudeis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri.
marg.|  FILII  DAVID  FILII  ABRAHAM. Hos duos de omnibus elegit quorum ‘filius’ dicitur Christus, ut Iudeis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia, his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahe : ‘In semine tuo benedicentur omnes gentes’. Cui consonat David : « Benedicentur in ipso omnes tribus terre ». Unde Zacharias, hoc est subaudis : « Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ». David autem : « Iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur e<am> » etc. Item : « Semel iuravi in sancto meo », scilicet Christo  : « Semen eius in eternum manebit et thronus eius sicut sol in conspectu meo » etc. Que nullatenus de Salomone accipi possunt, sed de Christo ex David orto. Item in libro Verborum dierum : ‘Cum dormieris cum patribus tuis dabo semen tuum post te’ quod nullatenus de Salomone dicitur qui vivo patre cepit regnare, sed de Christo ; unde Ieremias : « Suscitabo David germen iustum » etc.
marg.|  Abraham et David sunt due columne versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus, quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.

Gn. 22, 18 ; 26, 4.
Cf. Gn. 22, 18 : « Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, quia obedisti voci mee ».
Ps. 71, 17.
Lc. 1, 73.
Ps. 131, 11.
Ps. 88, 36.
Ps. 88, 37.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 7, 12 : « Cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius ».
Ier. 23, 5.

hic] hunc Som274 | Unde] + et Som274 | Christo] in praem. Som274 | sicut sol] om. Som274 | dabo] suscitabo Som274 | nullatenus] non Som274 |
Numérotation du verset Mt. 1,2 
Abraham
interl.|  fides
genuit Isaac.
marg.|  ABRAHAM  GENUIT. Ab eo congrue fit generationis exordium, cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium.
marg.|  Mattheus generationem incipit ab exordio promissionis et etiam usque in finem libri hec agitur ut, qui ex hac generatione natus est10  , Deus et homo intelligatur.11 
marg.|  Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in eius semine benedici.
marg.|  Mattheus generationem descendendo incipit vel computat, quia humanitatem Christi ostendit per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens, formam sacramenti aperit, a baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit ostendens baptizatos ascendere ad hoc ut sint filii Dei.
marg.|  GENUIT. Mattheus ponit genuit, qui nature filios tantum numerat. Lucas {t. 4 : Erfurt, f. 920va ; facsim., p. 4a} [Rusch, f. 920va ] : ‘Qui fuit’, qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit.
marg.|  Mattheus ponit genuit et non ‘generavit’, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus, de quo dicitur : « Ego hodie genui te ».


hec] hoc Som274 10  n. e.] inv. Som274
Isaac
interl.|  spes
interl.|  caritas
autem genuit Iudam et fratres eius.
marg.|  IUDAM  ET  FRATRES. Ideo solus Iudas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex eius stirpe fuerat promissus.
marg.|   Fratres Iude memorat pretermissis fratribus Isaac et Iacob, quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi, hi velut heredes in libro vite scripti et quasi patriarche duodecim in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur.
marg.|  In semine predictorum patrum Christus intravit in Egyptum ; quod presagiens inimicus populum premebat et non feminas sed mares interimebat, ut eum extingueret.
marg.|  De Iuda Christus quem omnes gentes susceperunt, quo veniente iam herodes alienigena principabatur.
Numérotation du verset Mt. 1,3 
Iudas autem
interl.|  confessio
interl.|   Iudas  : confitens. Et de Christo dicitur :"Confiteor tibi Pater celi et terre".
marg.|  IUDAS  AUTEM etc. Iudas   genuit Phares et Zaram antequam intraret Egyptum, in quam ambo postea cum patre transierunt.

Cf. Mt. 11, 25 : « In illo tempore respondens Iesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis ».
genuit Phares
interl.|  divisio
et Zaram12 
interl.|  oriens
marg.|  Zara cum de utero premisit manum, obstetrix coccineo ligavit dicens : ‘Hic prior egredietur, illo manum retrahente alter exivit, cui obstetrix : Quare propter te divisa est maceria’, Unde et Phares, id est divisio dictus est, significans illum qui segregabit oves ab hedis : « Et statuet oves quidem a dextris hedos autem a sinistris ».

Cf. Gn. 38, 28-29 : « Iste egredietur prior. Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen eius Phares ».
Mt. 25, 33.

12  Zaram ΩMSFJP Rusch ] Zara ΩL Weber
de Thamar.
interl.|  amaritudo
Phares
interl.|  divisio
autem genuit Esrom.
marg.|  PHARES  AUTEM  GENUIT etc. In Egypto genuit   Phares Esrom , et   Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson, et tunc Moyses eduxit eos de Egypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Iuda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Iuda qui tamen Iosue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab.
marg.|  Christus est Phares , id est divisio, quia separabit oves ab hedis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem caritatis qua et inimicos dilexit.

Cf. Mt. 25, 31-33 : « Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis : et statuet oves quidem a dextris suis, hedos autem a sinistris ».
Cf. Mt. 5, 44 : « Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos ».
Esrom
interl.|  sagitta vel arcus
autem genuit Aram.
Numérotation du verset Mt. 1,4 
Aram autem genuit Aminadab.
interl.|  Christus electus vel excelsus
marg.|  ARAM  AUTEM  GENUIT.   Aram  : Christus electus vel excelsus interpretatur. Electus, de quo propheta : « Ecce puer meus quem elegi ». Et alibi : « Excelsus super omnes gentes Dominus ». Ipse est   Aminadab , id est voluntarius, qui dicit : « Voluntarie sacrificabo tibi ». Idem est et Naasson, id est augurium qui novit preterita, presentia, et futura. Vel Naasson : serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.

Mt. 12, 18 ; cf. Is. 42, 1 : « Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum : iudicium gentibus proferet ».
Ps. 112, 4.
Ps. 53, 8.
Aminadab
interl.|  spontaneus vel volontarius
autem genuit Naasson. Naasson
interl.|  augurium vel serpentinus
interl.|  iste fuit princeps tribus Iuda
autem genuit Salmon.
Numérotation du verset Mt. 1,5 
Salmon autem
interl.|  sensibilis
marg.|  SALMON  AUTEM. Christus est Salmon, id est sensibilis, quia omnia sentit. Ipse accipit « Raab, id est Ecclesiam de gentibus ».

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 63.5 : « Salman : sensibilis vel sensus ».
Paschasius Radbertus, Expositio in Mattheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 1401 : « Qui denique Raab id est ecclesiam de gentibus subuersis muris Hierico sibi in coniugium copulauit”.
genuit Booz
interl.|  fortis
de Raab.
interl.|  latitudo
interl.|   Raab hebraice, Rachab grece
marg.|   Raab fames, vel beatitudo, vel impetus, quia Ecclesia gentium esurit et sitit iustitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrine philosophos et reges convertit.
marg.|  Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat.
marg.|  Raab meretrix que nuntios Iosue suscepit, quam Salmon princeps tribus Iude sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus que principi ex Iuda, id est Christo copulatur, et sola cum suis salvatur, dum Hiericho - id est presens seculum - septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis predicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant et novissima mors destruatur.
marg.|  BOOZ  DE  RAAB. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus iussus est assumi ex capris et ovibus, id est ex iustis et peccatoribus generandus.
marg.|  Historia. Elimelech fuit de tribu Booz, et uxor eius Noemi qui cum uxore sua ivit ad Moabitas ubi filii sui duxerunt uxores, sed mortuo patre et filiis sine semine, Ruth cum Noemi socru sua venit in Iudeam et genuit ex ea {t. 4 : Erfurt, f. 920vb ; facsim., p. 4b} [Rusch, f. 920vb ] Booz Obed13  .

Cf. Mt. 5, 6.
Cf. Ios. 2, 1 : « Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito : et dixit eis : Ite, et considerate terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Raab, et quieverunt apud eam ».
Cf. Ex. 12, 5 : « Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : iuxta quem ritum tolletis et hedum ».
13  Obed Weber ] scrips., Obeth hic et plerique Rusch
Booz autem genuit Obed ex Ruth.
interl.|  festinans
marg.|  BOOZ  AUTEM  GENUIT etc. Booz Christus de quo dicitur : “Dominus in fortitudine venit”aa  .
marg.|  Ex RUTH Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaieab   : « Emitte agnum, Domine, dominatorem terre ». Per hanc semen Abrahe ad Christum deducitur.
marg.|  Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret ex patre diabolo erat.
marg.|  Mystice : Ruth significat Ecclesiam que est de Moab, id est de gentibus que ex patre diabolo et petra deserti propter idolatriam, de qua Deus suscitavit filios Abraheac  . Oblita prioris gentis venit ad Booz, qui ‘fortis’ dicitur, id est ad Christum qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis : ‘Quia neminem ad perfectum duxit lex’ad  .
marg.|   Ruth videns vel festinans, quia Ecclesia puro corde Deum videt que festinat ad bravium superne visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione Dei.

aa  Is. 40, 10 : « Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur : ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo ».
ab  Is. 16, 1.
ac  Cf. Mt. 3, 9 : « Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe ».
ad  Cf. Hbr. 7, 19 : « Nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum ».
Obed
interl.|  Christus serviens vel servitus, quia « non venit ministrari sed ministrare »ae 

ae  Cf. Mt. 20, 28 : « Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis » ; Mc. 10, 45 : « Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis ».
autem genuit Iesse.
interl.|  Incendium vel incensum
interl.|  Christus est sacrificium vel incensum qui pro nobis hostia factus estaf 

af  Cf. Hbr. 10, 12 : « Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei ».
Iesse autem
marg.|  IESSE  AUTEM. Pater David sepius nominatur Isaiag  , sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Iesse ut scires eum venisse, de quo Isaias :"Egredietur virga de radice Iesse"ah  etc. Hic est flos quem odorat Isaac dicens : « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni »,ai  quia Spiritus eum abundantissime replevit.

ag  Cf. 1Par. 2, 13-15 ; Rt. 4, 22 : « Obed genuit Isai, Isai genuit David ».
ah  Cf. Is. 11, 1 : « Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet ».
ai  Gn. 27, 27.
genuit David regem.
marg.|  REGEM. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Iuda, et regum principium, propter quem et ceteri in solio regni servantur, et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.
Numérotation du verset Mt. 1,6 
David
interl.|  ‘’manu fortis vel aspectu desiderabilis’’aj 

aj  Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 12 ; 17, 42 : « Rufus et pulcher aspectu » ; Augustinus, Contra Faustum, lib. 22, par. 87, CSEL 25, p. 691.21 : « David interpretatur manu fortis sive desiderabilis ». Hieronymus, Liber interpretationum hebraicorum nominum (1Rg.), CCSL 72, p. 103.11 (cf. etiam p. 35.11, p. 61.9, 68.13, 77.29, 79.5) : « David fortis manu sive desiderabilis ». Beda Venerabilis, In primam partem Samuhelis libri IV nomina locorum , lib. 3, cap. 18, CCSL 119, lin. 1447 : « Ipse autem est manu fortis actu et desiderabilis aspectu  ». Beda Venerabilis, Super Lucam, lib. 1, cap. 2, CCSL 120, lin. 1133 : « Dauid quippe manu fortis siue desiderabilis interpretatur nomen quidem inde mutuans quod et gigantem fortiter strauerit et pulcher aspectu decora que facie fuerit sed altiori mysterio illum de sua domo ac familia nasciturum praefigurans qui singulariter mundi principem debellaret speciosus forma prae filiis hominum et ipse in Bethleem natus et intellectualium pastor ouium, hoc est simplicium rector animarum ». Papias, Elementarium doctrinae ed. 1496, p. 84b : « David interpretatur desiderabilis seu manu fortis vel misericors» ; Interpretationes nominum hebraicorumS f. 592rb) : «David manu fortis vel vultu desiderabilis ». < Parall . > Glossa ordinaria (2Rg. 11, 2 ; 2Esr. 12, 36 ).
autem rex genuit Salomonem
marg.|  DAVID  AUTEM  REX etc. Historia. David in solario sedens vidit Bersabee se lavantem, placuit ei et vocavit iacuitque cum ea, qua gravida revocavit Uriam de expeditione et sic intraret in domum ut sic partus ascriberetur ei, qui nolens intrare iacuit in vestibulo dicens quod dum arca esset in tabernaculis non intraret in domum suam. Acceptis igitur litteris mortis sue ad expeditionem reversus est, et sicut David preceperat occisus est a Ioabak  .
marg.|  David in solario Christus est qui « in sole posuit tabernaculum suum »al  . Bersabee puteus satietatis septimus, scilicet lex per cuius cognitionem spiritalis gratia monstratur. Urias iudaicus populus qui per legem de luce Dei gloriatur, sed huic Christus legem abstulit quam de se loqui docuit. Ille vero dum mandata legis implere nititur, quasi epistolas fert unde damnetur. Urias etiam iudaicus populus qui noluit intrare in domum, id est in spiritalem legis intellectum dicens, quia arca Domini, id est Ecclesia est in tabernaculis, id est in figuris. Ideo non intravit in domum, id est non accipit alium intellectum, sed accipit litteras sue mortis, id est intellectum litteralem qui ducit eum ad mortem.
marg.|  Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum, superavit. Ipse est ‘’manu fortis vel visu desiderabilis’’am  . De eodem dicituran   : « Dominus fortis et potens » etc., et iterum : « Speciosus forma pre filiis hominum »ao  .
marg.|  Bersabee : puteus satietatis, id est abundantia gratie spiritalis que munere septiformi est puteus satietatis, in quo est fons aque salientis in vitam eternam.
marg.|  Tres predicte sine pudore nominis ponuntur, quia non solum culpari sed etiam laudari meruerunt Iustus autem nomine dignus est. Sed in hac quia loquendo nequit, saltem silentio nominis quod turpe est tegit. Nomen viri quasi iusti ponitur, ut in hoc immanitas sceleris verecundius memoretur dum eius causa est occisus. Uxor tamen propter sacramentum Ecclesie dicitur que occiso diabolo in coniugium veri regis asciscitur.

ak  Cf. 2Rg. (2Sm.) 11, 1-27.
al  Ps. 18, 6.
am  Cf. supra n. 7252.
an  Ps. 23, 8.
ao  Ps. 44, 3.
ex ea que fuit Urie.
marg.|  URIE. Urias : ‘lux mei’, Dei scilicet, id est diabolus qui dixitap   : « Similis ero Altissimo » cui Ecclesiam coniugatam Christus de solario paterne maiestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit.
marg.|  Urias qui est figura diaboli, ‘lux mea Deus’ interpretatur qui adhuc transformat se in angelum lucisaq  , et lucem Dei se facit.

ap  Is. 14, 14.
aq  Cf. 2Cor. 11, 14 : « Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis ».
Numérotation du verset Mt. 1,7 
Salomon14  autem genuit Roboam.
marg.|  SALOMON  AUTEM. Christus est Salomon, id est ‘pacificus’, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unumar  . Ipse est   Roboam , id est ‘impetus populi’ qui velociter populos convertit ad fidem.

ar  Cf. Eph. 2, 14 : « Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie solvens, inimicitias in carne sua ».

14  Salomon ΩMSJLP] Salmon Li446
Roboam
interl.|  latitudo populi
marg.|  ROBOAM. De isto dicitur : ‘Dabo Roboam tribum Iudam ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Israel’as  . Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Israel cunctis diebus extitit, nec de David post Christum dux aliquis in Israel fuit. Sed Christus lucerna est eterna in celesti Israel. Et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit eternum Christi regnum.

as  3Rg. (1Rg.) 11, 36 : « Filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi ».
autem genuit Abiam. Abia15 
interl.|  pater dominus
marg.|   Abia  : pater Dominus, id est Christus qui dicit : « Ego ero illi in patrem »at  , qui tamquam {t. 4 : Erfurt, f. 921ra ; facsim., p. 5a} [Rusch, f. 921ra ] ‘Dominus omnia quecumque voluit fecit’au  . Qui etiam est Asa, id est attollens, quia ipse abstulit peccata mundiav  .

at  Hbr. 1, 5 ; cf. 2Rg. (2Sm.) 7, 14 : « Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum ».
au  Cf. Ps. 134, 6 : « Omnia quecumque voluit Dominus fecit, in celo, in terra, in mari et in omnibus abyssis » ; Ps. 113, 11 : « Deus autem noster in celo ; omnia quecumque voluit fecit ».
av  Cf. Io. 1, 29 : « Altera die vidit Iohannes Iesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi ».

15  Abia ΩMJL Rusch ] Abias ΩSP Li446
autem genuit Asa.
Numérotation du verset Mt. 1,8 
Asa
interl.|  attollens
autem genuit Iosophat.
marg.|  IOSAPHAT. Iudicans vel iudicium Dei, scilicet Christus qui « iudicat orbem terre in equitate »aw  .

aw  Ps. 9, 9.
interl.|  excelsus
Ioram autem genuit Oziam.
marg.|  IORAM  AUTEM. Christus est Ioram, id est excelsus qui ait :"Nemo ascendit in celum nisi qui de celum descendit"ax  .16 
marg.|  Nota quod Ioram non   genuit Oziam , sed potius   genuit Ochoziam. Ochozias genuit Ioas, et Ioas Amasiam, et Amasias   Oziam qui et Azarias.17 
marg.|   Ioram duxit filiam Iesabel et fornicatus est et fratres suos occidit. Unde infirmatus est dolore uteri ut viscera egereret, quem secutus Ochozias ingressus est per vias domus Achab. Ioas autem adoravit sculptilia, et Zachariam filium Ioiade qui eum nutrierat et regem fecerat occidi precepit, quia cum de idolatria increpavit. Amasias quoque coluit deos Seir. Ideo et hi tres de generatione Christi sunt exclusi, secundum illud : ‘Visitabo peccata patrum usque in tertiam et quartam generationem’ay  . Sed hoc dictum est de illis qui peccata patrum sequuntur, nam et bonus de malo genitus misericordia est dignus, et malus de bono natus punitur. Alii qui ponuntur quamvis mali fuerint vel bonos generant vel a bonis generantur, ut Ioram filius Iosaphat viri iusti. Ozias pene in omnibus rectum fecit, nisi quod incensum adolere voluit, unde et in fronte lepra percussus est.18 
marg.|  Hic tres reges sunt intermissi, vel ideo quia propositum fuit evangeliste tres tesseredecades ponere, vel quia Ioram miscuerat se generi Iezabel, et dictum est per prophetam in throno regni quemquam non esse sessurum de domo Achab, nisi in quarta generatione, ideo memoria eius a sancta generatione tollitur usque ad tertiam generationem, purgata vero labe gentilis familie, in quarta origo Christi numeratur.19 

ax  Cf. Io. 3, 13 : « Et nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo, Filius hominis, qui est in celo ».
ay  Cf. Ex. 20, 5 : « Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me ».

16  Codd. : Mp155 Rusch | de celum d.] d. d. c. inv. Mp155
17  Codd. : Mp155 Rusch
18  Codd. : Mp155 Rusch
Numérotation du verset Mt. 1,9 
Ozias autem
interl.|  robustus Domini, de quo dicitur : « Fortitudo mea Dominus »az 
marg.|  OZIAS  AUTEM. Sub Ozia, Ioathan, Achaz, Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum.

az  Cf. Ex. 15, 2 : « Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum ». Is. 12, 2 : « Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem » ; Ps. 42, 2 : « Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ? » ; Ps. 117, 14 : « Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem ».
genuit Ioathan20  .
interl.|  profectus, id est Christus de quo Ecclesia quotidie proficit in melius

20  Ioathan ΩM ΩF Rusch ] Ioatham ΩS ΩJ ΩL ΩP Li446 Weber
Ioathan21  autem genuit Achaz.
interl.|  comprehendes, id est Christus quia :"Nemo novit Patrem nisi Filium"ba 

ba  Cf. Mt. 11, 27 : « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo ; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ».

21  Ioathan ΩM ΩS* ΩF ΩJ Rusch ] Ioathas ΩS², Ioath’ Li446 , Ioatham Li446 ΩJ ΩL ΩP Weber
Achaz autem genuit Ezechiam.
Numérotation du verset Mt. 1,10 
Ezechias
marg.|   Ezechias    : fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis : « Nolite timere »bb  .
marg.|  Ezechie cum esset sine liberis dictum est : « Dispone domui tue, quia morieris »bc  . Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem quod non petiisset ampliores annos. Sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de David per quem oportebat venire Christum, et ipse erat sine liberis. Unde et dicebat : ‘Non videbo Deum, non aspiciam hominem’bd  . E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat ad probationem fidei immutat et spatium generandi dat.

bb  Mt. 14, 22.
bc  Is. 38, 1.
bd  Cf. Is. 38, 11 : « Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis ».
autem genuit Manassen.
interl.|  oblivio
marg.|   Manasses    : obliviosus ipse est qui, quasi converso peccatori, dixitbe   : « Omnium iniquitatum eius non recordabor ».

be  Cf. Ez. 18, 22 : « Omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor : in iustitia sua quam operatus est, vivet ».
Manasses autem genuit Amon.
marg.|  AMON, id est fidelis vel nutricius significans Christum de quo dicitur : « Fidelis Dominus in omnibus viis suis »bf  ,"Qui convocat filios ut gallina pullos suos"bg  .

bf  Ps. 144, 13.
bg  Cf. Mt. 23, 37 : « Hierusalem, Hierusalem, que occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? ».
Amon autem genuit Iosiam.
Numérotation du verset Mt. 1,11 
Iosias
marg.|   Iosias , id est ‘salus Domini’ vel ‘incensum’. Ille est qui dicit : « Dirigatur oratio mea sicut incensum »bh  etc.
marg.|   Iosias  : ‘Rex iustus’, quod non filii eius quos genuit, non in transmigratione, quia numquam transmigravit, sed secundum predestinationem Dei ad transmigrandum. Iechoniam et fratres eius simul ponit, ut quorum est communis inquitas similis sit et miseria. Iechonias : ‘preparatio Domini’, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum preparavit.
marg.|  Legitur in libro Regum quod Iosias genuit Ioacath et Ioachim et Eliachim et Sedechiam. Ioacath successit patri in regnum, quo capto a rege Egypti substitutus est loco eius Ioachim frater eius. Quo mortuo regnavit Ioachim (qui et Iechonias dictus est) filius eius pro eo, quo capto a rege Babylonie, loco eius Sedechias positus est.

bh  Ps. 140, 2.
autem genuit Iechoniam
interl.|  Iechonias ‘preparatio Domini’, quod convenit Christo qui dicit : « Vado parare vobis locum »bi 
marg.|  Isidorus HispalensisI<SIDORUS>. Veritas historie habet quod duo fuerunt Iechonie, ut unus, scilicet pater sit in fine precedentis tesseredecadis, alter in principio sequentis. Sed mystice secundum Augustinum, unus et idem est in fine precedentis et in principio sequentis. {t. 4 : Erfurt, f. 921rb ; facsim., p. 5b} [Rusch, f. 921rb ] Sed quare pretermissus est Ioachim pater Iechonie ? Forsitan ut typum Christi faceret Iechoniam bis numeravit, et Ioachim ne numerus augeretur pretermisit.

bi  Io. 14, 2.
et fratres eius in transmigratione22  {t. 4 : Erfurt, f. 921rb ; facsim., p. 5b} [Rusch, f. 921rb ] Babylonis.
marg.|  Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur reges fuerunt.
marg.|  Queritur quare Iechonias dicitur filius Iosie, cum Iosias Ioachim, et Ioachim genuit Iechoniam ? Si autem Iechoniam eundem bis numeremus in fine, scilicet precedentis tesseredecadis et in principio sequentis, ad hoc ut tres plene tesseredecades inveniantur, iam non erunt quadraginta duo patres. Diversis modis solvitur hoc. Hieronymus HIERONYMUS dicit quod uterque pater et filius Ioachim et Iechonias vocabatur, et ita unum habemus in fine precedentis tesseredecadis et alterum in principio sequentis, ut cum dicit   Iosias genuit Iechoniam , Ioachim intelligamus. Cum vero dicit Iechonias genuit Salathiel, Ioachim accipiamus. Augustinus vero dicit quod unus bis numeratur, scilicet Iechonias qui et Ioachim dictus est, a quo facta est quedam in exteras gentes deflexio quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi ergo ordo a rectitudine deflectitur et in diversum tendit angulum facit, et id quod in angulo est bis numeratur. Transmigratio in Babyloniam significat transitum apostolorum ad gentes. In qua   transmigratione Christus factus lapis angularis, utrumque populum complectitur quod ostendit per Iechoniam bis positum.

22  transmigratione ΩS ΩJ ΩL ΩF (correct. al. m. marg. : vel anti. transmigratione ; cf. infra ) Rusch Weber ] transmigrationem ΩM ΩF ΩP
Numérotation du verset Mt. 1,12 
Et post transmigrationem23  Babylonis, Iechonias
marg.|  IECHONIAS. Prior Iechonias ‘resurrectio Domini’, sequens Iechonias ‘preparatio Domini’ dicitur. Utrumque congruit Christo qui est resurrectio et vitabj  .

bj  Io. 11, 25 : « Dixit ei Iesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet ».

23  transmigrationem ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] transmigrationes (?) Cor3 (anti. habent transmigratione’) ; cf. supra
genuit Salathiel.
marg.|  SALATHIEL. ‘Petitio mea Deus’. Christo convenit qui dicit : « Pater sancte serva eos quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos »bk  .

bk  Io. 17, 11.
Salathiel autem genuit Zorobabel.
marg.|  SALATHIEL  AUTEM  GENUIT  ZOROBABEL. Hoc in multis Scripturis legitur, sed in Paralipomenonbl  "filii Iechonie : Asir,   Salathiel , Melchiram et Phadaia etbm  « de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei ». Sed tradunt Hebrei trinomium fuisse Asir,   Salathiel Melchiram et Phadaia. Vel   Salathiel et Phadaia fratres filios quos genuerunt uterque suum vocavit Zorobabel. Cum de isto dicat evangelista Abiud genitum, Paralipomenonbn  dicit quod « Zorobabel Mosollam genuit » et reliquos inter quos Abiud non numeratur. Sed multa, vitio scriptorum, in Paralipomenon depravata sunt. Unde multe et interminate genealogie inveniuntur quas iubet Apostolus vitari.

bl  1Par. 3, 17.
Numérotation du verset Mt. 1,13 
Zorobabel
marg.|   Zorobabel    : magister Babylonis, id est confusionis. Illi convenit qui mundum ab errore idolatrie ad viam veritatis revocavit.
marg.|  Fuerunt viri studiosi ex Iudeis dicti Heriles propter propinquitatem generis Christi erantque Nazarei, qui ordinem genealogie Christi partim memoriter, partim ex libris dierum, partim ab avis et proavis retinentes secundum ordinem scripserunt.
autem genuit Abiud.
marg.|   Abiud id est ‘pater meus’. Iste Christo convenit de quo diciturbo   : ‘’Ipse invocavit me Pater meus es tu’’ etc.
marg.|  De Abiud usque ad Ioseph nulla historia invenitur in Paralipomenon sed annales fuerunt apud Hebreos de quibus Herodes multos comburi fecit ut confunderetur ordo regie stirpis, et forsitan Ioseph nomina patrum ibi legerat vel aliquo modo ibi retinuerat per quem evangelista seriem hanc generationis posuit. Sed sive hoc, sive alio modo evangeliste fuit hec certa generationis successio.

bo  Cf. Ps. 88, 27 : « Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis mee ».
Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim
marg.|   Eliachim  : Dominus resuscitans. Ille qui dicitbp   : « Omnis qui videt filium et credit in eum habeat vitam eternam et ego resuscitabo eum » etc.

bp  Io. 6, 40.
autem genuit Azor.
Numérotation du verset Mt. 1,14 
Azor
marg.|   Azor  : adiutus. Ille est qui dicitbq   : ‘’Ecce Deus adiuvit me, Dominus susceptor est animas mee’’.

bq  Cf. Ps. 53, 6 : « Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est anime mee ».
autem genuit Sadoc.
marg.|   Sadoc  : iustus, id est Christus de quo diciturbr   : « Iustus Dominus et iustitias dilexit ».

br  Ps. 10, 8.
Sadoc autem genuit Achim.
marg.|   Achim id est ‘frater meus iste’. Quis alius quam ille qui homo fieri voluit ut possit habere fratres, de quibus diceretbs   : ‘’Nuntiabo nomen tuum fratribus meis’’ ?

bs  Cf. Ps. 21, 23 : « Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio Ecclesie laudabo te ».
Achim autem genuit Eliud.
Numérotation du verset Mt. 1,15 
Eliud
marg.|  Eliud, id est ‘Deus meus’. Convenit Christo qui dicitbt   : « Deus meus {t. 4 : Erfurt, f. 921va ; facsim., p. 6a} [Rusch, f. 921va ] ut quid me dereliquisti ? »

bt  Corpus antiphonalium officii (n° 7760 : responsorium “Tenebrae factae sunt”, feria VI in Parasceve) << Ps. 21, 2.
marg.|   Eleazar , id est Deus meus adiutor. Ille est qui ex persona hominis dixitbu   : « Deus meus sperabo in eum ».

bu  Ps. 90, 2.
autem genuit Mathan.
marg.|  M athan    : donans vel donatus. Ille est qui dedit dona hominibus et de quo diciturbv   : ‘’Sic Deus dilexit mundum ut filium suum daret’’.
marg.|  Per hos patres Christus venit in mundum, et omnium horum in se gerebat officium. Et dignum est ut per eandem lineam sanctitatis ad eum ascendamus, per quam ad nos descendere est dignatus.

bv  Cf. Io. 3, 16 : « Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam eternam ».
Mathan autem genuit Iacob.
Numérotation du verset Mt. 1,16 
Iacob autem
interl.|  supplantator vel luctator
genuit Ioseph
marg.|   Ioseph  : apponens, id est Christus qui Iudeis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur quem de sua coniuge natum adoptive suscepit. Sed et putative pater dicitur.
marg.|  IOSEPH. Mattheus dicit Ioseph filium Iacob, et Iacob filium Mathan. Lucas : Ioseph filium Eli, et Eli filium Mathat. Sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit eam prius duxit, et relicto uno filio Iacob obiit, postea Mathat qui per Mathan descendit de David eandem duxit, et genuit Eli, sic Iacob et Eli fratres sunt uterini. Iacob autem uxorem Eli fratris sui sine liberis defuncti ad suscitandum semen eius accipiens genuit Ioseph natura suum, sed secundum legem Eli filium. Quod dicitur filius eius nomine vocari cui suscitatur non est verum, cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obed vocavit.
virum Marie
interl.|  stella maris
marg.|  VIRUM  MARIE. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Ioseph cum Christus non ex semine Ioseph. Sed non est consuetudo Scripturarum ut ordo mulierum in generationibus texatur, et ideo non per Mariam sed per Ioseph inducitur, cum de una Ioseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet. Unde etiam simul tamquam de una stirpe profitentur in Bethleem redire cum singulis in suam civitatem.
marg.|  Exemplo Marie liquet fidelibus coniugatis servato pari consensu continentiam posse permanere coniugiumque vocari, non permixto corporeo sexu sed custodito mentis affectu. Unde et Ioseph vir Marie dicitur, quia coniugium verum est ubi conservatur amoris affectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.
de qua
interl.|  non de quibus, quia sine virili coitu de sola virgine natus
natus est Iesus qui vocatur Christus.
Numérotation du verset Mt. 1,17 
Omnes itaque24  generationes ab Abraham usque ad David : generationes quattuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis : generationes {t. 4 : Erfurt, f. 921vb ; facsim., p. 6b} [Rusch, f. 921vb ] quattuordecim, et a transmigratione Babylonis25  usque ad Christum : generationes quattuordecim.
marg.|  OMNES  ITAQUE. Decurso ordine generationis, tandem in fine concludendo evangelista recapitulat sub mystico numero.
marg.|  Tres distinctiones in generatione Christi mystice insinuant fidem sancte Trinitatis quam concorditer astruit doctrina legalis et evangelice institutionis. Tres enim Trinitatis fidem, quattuor doctrinam evangelicam, decem legis significat institutionem.
marg.|  In tres tesseredecades dividitur hec generatio. Prima est ab Abraham usque ad David, ita quod David includatur. Secunda a David, id est iuxta David a Salomone incipit et in priorem Iechoniam finitur. Tertia a secundo Iechonia in Christo terminatur. Ab Abraham usque ad David et a David usque ad Christum, tria in hac distinctione notantur tempora ad Christum currere. Ante legem in quo Abraham naturale servans mandatum. Post legem quam Iudei prevaricantes captivantur. Post gratiam per quam omnes de captivitate solvuntur. Et in his singulis bis septem sunt, quia gratia Spiritus sancti in homine geminatur, ut cor et carnem in unum iungens faciat utrumque exultare in Deum. Quia autem ter quattuordecim veram significat religionem. Quattuor enim et decem Novum et Vetus Testamenta indicant, quia via ad Christum per decem verba legis et quattuor evangelia predicatur, ita tamen ut quicquid ascribitur Trinitati que Deus est consecremus, quia nulla preceptio impletur nisi hic numerus colendi Deum teneatur. Ut et hanc viam esse perveniendi ad Christum, qui est nostra terra promissionis scias, totum numerum collige in summam, et sunt quadraginta duo, quo numero mansionum veri Hebrei de Egypto ad patriam veniunt. Et bene hoc numeri sacramento venimus ad patriam, quo Christus a patriarcha cui promissus est pervenit ad virginem quasi ad Iordanem, Spiritus sancti gratia abundantem. Et ideo evangelista numeravit ab Abraham quadraginta duas generationes, velut celestis patrie mansiones {t. 4 : Erfurt, f. 921vb ; facsim., p. 6b} [Rusch, f. 921vb ] in fine Christum supputans qui est consummatio vie et mansio vite. In Abraham primum fides ad iustitiam reputatur, quod est initium vie vel vite ad requiem Ideo quadraginta duo, quia hoc numero presens Ecclesie tempus ostenditur, quo Dominus bene operantibus cooperatur. Septies enim seni quadraginta duo sunt. Sex ad opera, septem ad requiem pertinent. Unde bene populus ille sub spe intrandi in requiem per septies sex mansiones castra metatur, in quarum ultima Iesu duce, patefacto Iordane, requiem intrat. Sic noster Iesus quadragesima secunda generatione ab Abraham credente, lavacra baptismi et celi ianuas patefecit. Sub eiusdem numeri sacramento nos cursu virtutum ad patriam tendimus, dum quotidie prelibando gustu celestium fruimur, et patienter promissum expectamus.
marg.|  Mattheus in hac vita que quattuor temporum cursu labitur, in qua regi nos oportet a Christo secundum laboriosam disciplinam qua filios flagellat, que in decem propter decalogi mandata signatur, per quadragenarium numerum regem Christum venisse testatur, addito binario propter duo testamenta quibus regi nos oportet. Vel duo precepta caritatis in quibus tota lex continetur, et completur vetus Scriptura. Qua propter in generationibus Matthei que descendendo enumerantur nostrorum signatur susceptio peccatorum. In generationibus autem luce que ascendendo usque ad Deum perveniunt cui mundati reconciliantur per Christi sacerdotium, intelligitur nostrorum ablutio peccatorum. Ideo in septuagesimo septimo numero tota eius enumeratio completur in cuius mysterio salvator remittendum esse peccanti dicit. Denarius enim iustitie est numerus, undenarius transgressio est denarii, qui septies ductus explicat Septuaginta septem in quo numero tamquam universalis peccati fit plena remissio peccatorum per Christum ascendentibus ad Deum. Nec est mirandum quod Lucas plures successiones ponit a David usque ad Christum, Mattheus pauciores, cum ille ponat alias personas ille alias et ex his forsan alii minus alii plus vixerunt. Nota non esse consuetudinem Scripturarum ut in generationibus successionis ordo mulieribus tribuatur, ideo generatio Ioseph ordinabiliter ponitur qui de eadem tribu de qua et beata Maria fuisse cognoscitur.

24  itaque ΩMSF Rusch ] ergo Cor3 (anti.) ΩJ ΩL ΩP Li446 Weber 25  Babylonis.... Babylonis] xiiii generationis A transmigratione usque babylonis ΩF* ( corr. inversiones, al. m. post. compl. marg. : Babylonis)
Numérotation du verset Mt. 1,18 
Christi autem generatio
interl.|  per quam dignatus est venire
marg.|  CHRISTI  AUTEM  GENERATIO. Sine additamento Iesu ponit, ut eum intelligas de quo prophetabw   : ‘Unxit te Deus tuus’. Iesus quod substantialiter illi convenit angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret.

bw  Cf. Ps. 44, 8 : « Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, pre consortibus tuis ».
sic erat :
interl.|  non ait ‘sic facta est’, quia semper apud Patrem erat
marg.|  SIC  ERAT. Sicut dictum est, ut ex Ioseph origo Marie que est de David claresceret, et Christus non ex eius semine ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc quod de virgine, de Spiritus sancto Deus ostenditur. Sic inquam erat ut prescripta est, et mox dicetur sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret. Quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura sed virtus. ‘Qui non credit non intelligit’bx  quod virgo peperit quod : « Verbum caro factum est »by  .

bx  Cf. Is. 7, 9 (Vetus latina, p. 232, versio X) : « Nisi credideritis nec intelligetis ».
by  Io. 1, 14.
Cum esset desponsata mater Iesu26  Maria Ioseph,
interl.|  ut per Ioseph de David monstraretur
marg.|  CUM  ESSET  DESPONSATA. OrigenesORIGENES. Ideo desponsata, ut significare Ecclesiam que virgo est et sponsa. Et ut per Ioseph origo Marie ostenderetur. Vel ut Ioseph esset testis castitatis defendens eam ab infamia suspicionis, et ne ut adultera damnaretur, et ut virgo viri solacio sustentaretur, et ut diabolo partus occultaretur, qui nequit satis dinoscere an ex semine natus sit, an de virgine, et ne virginibus esset excusatio infamie quod mater Christi infamata fuerit.
marg.|  Desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri.

26  Iesu ΩMSF Rusch Ed1538] eius ΩLP Li446 Li446 @ Ω(correct. marg. vel eius) Clementina Weber
antequam convenirent
marg.|  ANTEQUAM  CONVENIRENT. Non quod postea convenerint, ut si diceremus antequam penituerit morte preventus est.
marg.|  Non quod postea convenerint, sed ostendit proximum tempus nuptiarum in quo nuptiarum solennia celebrantur.
inventa est
interl.|  a Ioseph
marg.|  INVENTA  EST. Invenit Ioseph in utero habere, sed non de Spiritus sancto sciebat esse, cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam. Apostolus autem hoc addit ne interim subreperet suspicio lectori.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 922ra ; facsim., p. 7a} [Rusch, f. 922ra ] Quomodo hoc factum sit et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc pretermissum, a Luca exponitur.
in utero habens
interl.|  ecce illud novum : mulier circumdabit virum, non aliunde quam ex se gignendo
de Spiritu sancto.
interl.|  de quo est qui concipitur et generatur
interl.|  de potestate non ex substantia, ne Spiritus dicatur ‘incarnatus’
Numérotation du verset Mt. 1,19 
interl.|  sponsus
cum esset iustus,
marg.|  IUSTUS. Per fidem qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam.
marg.|  Quod iustus erat hoc est testimonium castitatis Marie, ut qui servat innocentem ‘iustus’ dicatur. Sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis iustus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem, sed unde vel quid esset ignorabat, et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei in cognite consentiendo se reum faceret coram Deo.
marg.|  Vera virtus est, cum nec pietas sine iustitia, nec sine pietate iustitia, que separate ab invicem dilabuntur.
et nollet eam traducere27  ,
interl.|  pro ‘traducere’ greci habent ‘propalare’
marg.|  ET  NOLLET  EAM  TRADUCERE. Quam desponsaverat in coniugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare, vel traducere ad penam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse et intactam servasse.

27  eam traducere ΩSFJLP Rusch ] inv. ΩM
voluit occulte
interl.|  ne si palam esset ut adultera puniretur
dimittere eam.
interl.|  ne si retineret nesciens eventum rei, quasi conscius esset peccati
Numérotation du verset Mt. 1,20 
Hec autem, eo cogitante,
interl.|  ut occulte dimitteret
marg.|  HEC  AUTEM  EO  COGITANTE. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate leuitatis.
ecce angelus Domini
interl.|  non delusor
marg.|  ECCE  ANGELUS  DOMINI. Quia sic pie cogitat consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur.
in somnis
interl.|  non manifesta visione, quia dubitate animi premebatur velut somno infidelitatis
apparuit ei dicens :
interl.|  ne ulterius premeret dubietas quem commendabat equitas
Ioseph fili David,
interl.|  familiarem et notum ostendit cuius nomen et genus dicit
marg.|  FILI  DAVID. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea.
noli timere
marg.|  NOLI  TIMERE. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere caritatis intuitu.
accipere Mariam coniugem tuam.
interl.|  secundum preceptum legis nominatum
marg.|  CONIUGEM. Coniunx erat non concubitu sed affectu, non coniunctio ne corporis sed copulatione animorum.
marg.|  Nota coniugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, etsi numquam debitum solvere possit.
marg.|  Bene Ioseph ‘vir’ et Maria ‘coniunx’ dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod est verum coniugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum.
Quod enim in ea
interl.|  et ne suspiceris quod de alio sit : Quod enim enim ex ea etc.
natum est,
interl.|  iam conceptum
marg.|  IN  EA  NATUM. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci est concipi, vel secundum prescientiam angeli quam habet ex Deo, cui futurum quasi preteritum ‘natum’ dicitur.
de Spiritu sancto est.
marg.|  DE  SPIRITU  SANCTO. Spiritus sanctus dicitur Deus et donum Dei et caritas. Et sola caritas eum incarnari fecit.
Numérotation du verset Mt. 1,21 
Pariet autem filium
marg.|  PARIET. Ne videretur Ioseph non esse necessarius ei subdit : Pariet, et ita eris necessarius procurationi.
et vocabis
marg.|  VOCABIS. Idem dicit isti quod predixerat Marie, ut promissum salvatorem iam venisse tam viris quam feins repuntet ex voce.
nomen eius
interl.|  non impones quod ab eterno impositum est
Iesum.
interl.|  salvatorem
Ipse enim
interl.|  subdit causam nominis
marg.|  IPSE  ENIM. Nomen interpretatur.
salvum faciet
interl.|  quod solius est Dei
populum suum
interl.|  quos predestinavit
a peccatis eorum.
interl.|  que ex eis sunt
Numérotation du verset Mt. 1,22 
Hoc autem totum factum28  est,
interl.|  hoc quod narrat, testimonio prophetico certius facit
marg.|  HOC  AUTEM  TOTUM. Quod propinquo est desponsata, quod inventa est in utero habens, quod peperit virgo, quod ‘Iesus’ vocatus est, quod salvat. Hoc enim ait evangelista quando iam omnia impleta erant.

28  factum ΩMSFJPL Rusch Weber ] om. Li446
ut adimpleretur
marg.|  UT  ADIMPLERETUR. Prophetia signum est prescientie Dei, quia quod dicit certum est a Deo presciri, et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat efficit, sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem eorum facit que predicit, sed signum est prescientie Dei.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non facit necessitatem eorum que dicit, sed signum est prescientie Dei. Prophetia alia est ex predestinatione Dei quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio, ut hec de qua hic agitur. Alia est ex prescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est que comminatio dicitur, que fit ob signum animadversionis divine ut fugiant a facie arcus electi, et iuste pereant incauti, et non ex prescientia, quia longe aliter scitur quam futurum comminetur.
interl.|  Isaiam
dicentem :
Numérotation du verset Mt. 1,23 
Ecce virgo
marg.|  ECCE  VIRGO. Admiratur propheta Isaias et quasi omnes de somno suscitans ait : « Ecce virgo in utero habebit »bz  . Spiritui sancto presens erat quod in tempore nondum erat.
marg.|  Ecce virgo etc. Dicunt Iudei quod non est hoc nomen integritatis sed etatis puella. Sed quomodo tunc est signum ? Sensum Isaie sequitur non verba, pro concipiet ponit in utero habebit. ‘Et vocabunt’ pro vocabis, vel vocabitur.

bz  Mt. 1, 23 ; cf. Is. 7, 14 : « Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel ».
in utero habebit,
interl.|  quasi ex substantia sue carnis non aliunde tamquam per coitum viri
et pariet filium et vocabitur29 
interl.|  vel : vocabunt . Primo angeli psallentes, inde apostoli predicantes, vel alii credentes

29  vocabitur ΩMSFP Rusch Ed1538 Sixtina] vocabunt ΩJL Li446 Clementina Weber
nomen eius Emmanuel,
marg.|  EMMANUEL. Proprium est Christi ut Iesus, quia cum his quos salvat semper adiuvando perseverat.
marg.|  Tribus de causis de veteri Testamento astruit ea que ponit in evangelio. Pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis. Pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta que sunt predicta. Pro coniunctione novi et veteris Testamenti.
quod est interpretatum30  nobiscum Deus.
interl.|  » Verbum caro factum est et habitavit in nobis »ca 
interl.|  nobiscum, id est in homine Deus

ca  Io. 1, 14.

30  est interpretatum ΩSFJL Li446 Rusch Weber ] interpretatur ΩMP
Numérotation du verset Mt. 1,24 
Exsurgens
marg.|  EXSURGENS. Beda VenerabilisB<EDA>. Moraliter. Quisquis adeo monetur, solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur.
autem Ioseph a somno,
interl.|  dubietatis
fecit sicut precepit31  ei
marg.|  FECIT  SICUT  PRECEPIT. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod precepit angelus, sed etiam sicut precepit.
marg.|  Exhibitione servitutis et affectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut precepit ei angelus.

31  precepit ΩMSFLP Rusch Weber ] preceperat ΩJ ΩF² (correct. al. m. post. marg. vel -perat) Li446 Li446 @
angelus Domini,
interl.|  non maligni
marg.|  ANGELUS  DOMINI. Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur.
et accepit32  coniugem suam
interl.|  propter predictas causas
marg.|  ET  ACCEPIT  CONIUGEM  SUAM. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum salvatoris aduventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.

32  accepit ΩMSJLP Rusch Weber ] + Mariam Li446 Li446 @ V794
Numérotation du verset Mt. 1,25 
et non cognoscebat eam
interl.|  ad opus coniugale
interl.|  propter secreta que didicerat
donec peperit
marg.|  DONEC  PEPERIT. Non quod post, quod magis constat, cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est.
marg.|  Non quod postea cognoverit, sed ponitur donec pro et, vel pro eterno, ut : « Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum »cb  .
marg.|  Dicitur quod Ioseph Mariam facie ad faciem videre non poterat quam Spiritus sanctus a conceptione implenerat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur, de quo hic non agitur.

cb  Ps. 109, 1.
filium suum
interl.|  id est substantie sue
primogenitum
interl.|  ante quem nullus, nec post quem alius
marg.|  PRIMOGENITUM.   Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam sive aliud sequatur sive non ; vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Marie dicitur.
et vocavit nomen eius Iesum.
interl.|  die octavo quo fiebat circumcisio et nomen imponebatur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_1)