initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. Matthei evangelium**>

Capitulum 10

Numérotation du verset Mt. 10,1 
Et convocatis
marg.| marg.| ET CONVOCATIS. A curatione socrus Petri usque huc continuationem habuerunt relata miracula, et fuerunt ante sermonem in monte habitum facta, quod ex electione Matthei que inter ipsa refertur indubitanter habemus. Fuit enim unus de duodecim electis in monte ad apostolatum. Hic autem redit ad ordinem rei sicut gesta est post curatum centurionis servum.||
duodecim discipulis suis,
interl.| interl.| unde dicitur : « Non vos me elegistis, sed ego vos » per gratiam ||
marg.| marg.| DUODECIM  DISCIPULIS. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et {t. 4 : Erfurt, f. 939rb ; facsim., p. 37b} [Rusch, f. 939rb ] quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum predicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eius potestas curande omnis infirmitatis.||

Io. 15, 16 : « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis ».
dedit illis potestatem spirituum immundorum ut eiicerent eos
interl.| interl.| tam visibiliter in corpore quam invisibiliter in anima vexantium||
et curarent omnem languorem
interl.| interl.| tam intrinsecus quam extrinsecus||
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset Mt. 10,2 
Duodecim autem nomina Apostolorum
interl.| interl.| alias : discipulorum||
marg.| marg.| DUODECIM  AUTEM. Catalogus apostolorum ideo hic ponitur, ut preter hos qui pseudo futuri erant excludantur. Et ut tam nomina eorum quam eis credentium, in libro vite esse scripta significentur.||

nomina apostolorum Rusch] inv. Li446@ Li446 Weber
sunt hec*. Primus Simon qui dicitur Petrus {t. 4 : Erfurt, f. 939va ; facsim., p. 38a} [Rusch, f. 939va ] et Andreas frater eius,
marg.| marg.| PETRUS ET  ANDREAS. Apostolorum paria iugaque sociat, Petrum et Andream fratres, non tam carne quam spiritu.||
marg.| marg.| Primus scribitur Simon, cognomento Petrus ad differentiam alterius Simonis qui dicitur Cananeus, a Cana vico Galilee ubi Dominus aquas convertit in vinum. Voluit Dominus apostolorum principem prius alio nomine vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur. Idem est latine Petrus et grece, quod Syrice Cephas nomen derivatum a petra, quod est Christus in quem credebat.||

Cf. Io. 2, 9-10 : « Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus, et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc ».
Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 3, CCCM 174, p. 286.17-287.25 : « Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas, frater eius. Primus scribitur Simon, cognomento Petrus, ad distinctionem alterius Simonis, qui appellatur Chananaeus, de vico Galilaeae Chana, ubi Dominus aquas in uinum conuertit. Voluit enim Dominus apostolorum principem prius aliud vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur. Idem ergo Latine Petrus quod Syriace 'caephas', et in utraque lingua nomen a petra dirivatum est, haud dubium quin illa, de qua Paulus ait : Petra autem erat Christus ».

sunt hec ΩJ Li446@ Li446 Weber] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,3 
Philippus
interl.| interl.| os lampadis, quia oris officio lumen quo intus illustratus est, mox invento fratri propinavit||
et Bartholomeus,
interl.| interl.| syrum nomen||

Petrus... Bartholomeus ΩJ Rusch Weber] Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedeus et Iohannes frater eius Phylippus et Bartholomeus Cor3 (Gregorius, Ieronymus anti. sic habent ordinatum sed grecus sic habet sicut hic est)
Iacobus Zebedei
interl.| interl.| ad differentiam, quia sequitur Iacobus Alphei||
et Iohannes frater eius, Thomas et Mattheus
interl.| interl.| donatus vel assumptus a massa perditorum||
marg.| marg.| THOMAS : ‘abyssus’, quia altitudinem divine virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel Thomas : ‘geminus’, quod est grece didimus, propter dubium cor in credendo.||

Philippus et Bartholomeus – Iacobus Zebedei ...frater eius] inv. Li446@ Li446 Weber
publicanus,
interl.| interl.| iustus in principio accusator sui est||
et Iacobus Alphei
interl.| interl.| id est docti||
et Thadeus,
Numérotation du verset Mt. 10,4 
Simon Cananeus
interl.| interl.| emulator||
et Iudas Scariothis qui et tradidit eum.
marg.| marg.|  HIERONYMUS. RABANUS. Simon, id est obediens, qui propter primatum apostolici ordinis vocatur Petrus, id est firmus. Andreas grece ‘virilis’, quia viriliter Christo adhesit. Philippus ‘os lampadis’, qui lumen inventum predicavit Nathanaeli. Bartholomeus ‘filius suspendentis aquas’ id est Dei, qui mentes doctorum sursum elevat, unde inferius aquas distillat. Iacobus ‘supplantator’. Iohannes ‘Dei gratia’, vel in quo est gratia, quia et ille curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit, iste ob precipui amoris gratiam supra pectus Domini recubuit. Iacobus sane et Iohannes ob eximium virtutis et animi culmen ‘filii tonitrui’ - ut in evangelio Marci scriptum est - cognominati sunt, quorum unus celestibus intonat : « In principio erat Verbum ». Et ambo sepe seorsum duci, et aliquando sonum de nube terrificum audire meruerunt : « Hic est filius meus dilectus ». Thomas et Mattheus. Ceteri Mattheum prius ponunt, et prudenter tacent publicanum. Iste et se postponit, et ‘publicanum’ dicit, ut ‘ubi habet peccatum, super abundet gratia’. Thomas ‘abyssus’ vel ‘geminus’, grece ‘didimus’, quia quo ceteris diutius dubitavit, eo altius veritatem resurrectionis agnovit. Mattheus ‘donatus’. Iacobus Alphei qui et frater Domini, quia filius matertere eius Marie, que Maria Cleophe dicitur. Vel quia Alpheus ‘Cleophas’ etiam dictus est vel eo defuncto post natum Iacobum Cleophe nupsit. Thadeus ‘corculus’, id est ‘cordis cultor’. Alio nomine dicitur Iudas, frater Iacobi {t. 4 : Erfurt, f. 939va ; facsim., p. 38a} [Rusch, f. 939va ] fratris Domini, ut in epistola sua dicit. Simon ad differentiam ‘Cananeus’, a Cana vico quod interpretatur zelus ; unde et « Zelotes » id est emulator.  Iudas Scariothis, a vico ubi ortus est vel ex tribu Isachar, presagium sue damnationis nomen accepit, quia Isachar, quod dicitur ‘merces perditionis’ premium insinuat. Scarioth interpretatur ‘memoria mortis’, quia non repente persuasus, sed diutius meditatus peregit scelus, qui provide inter apostolos eligitur, quia quanta est veritas quam nec adversarius minister infirmat, et ad iudicium humane infirmitatis voluitur deseri et prodi, modesteque tulit. Duo et duo nominatim exprimuntur, ut iugalis societas approbetur. Hi sunt duodecim filii Iacob, duodecim principes plebis Israel, duodecim fontes reperti in Helim, duodecim lapides in veste sacerdotis, duodecim panes propositionis, duodecim exploratores a Moyse missi, duodecim lapides altaris, duodecim lapides a Iordane elevati, duodecim boves sub mari eneo, duodecim stelle in corona sponse, duodecim fundamenta, duodecim porte civitatis. Multis aliis figuris prenotati sunt apti ad dispensanda divina mysteria.| ||

Cf. Act. 12, 1-2 : « Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio ».
Cf. Io. 13, 23 : « Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus ».
Cf. Mc. 3, 17 : « Et Iacobum Zebedei, et Iohannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui ».
Io. 1, 1.
Lc. 17, 5.
Cf. Rm. 5, 20 : « Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia ».
Cf. Io. 20, 25-28.
Cf. Io. 19, 25 : « Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophe, et Maria Magdalene ».
Cf. Gal. 1, 19 : « Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini ».
Iud. 1, 1 : « Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Iesu conservatis, et vocatis. Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur ».
Lc. 6, 15.
Cf. Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 3, CCCM 174, p. 287.36-292.74. Cf. Hieronymus (pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, lib. 3,  CCSL 82, p. 20.19-23.80. [FG2015]

Scariothis] Scariotes ΩJ
Cananeus] scrips., Chananeus (Chana etc.) hic et ubique Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,5 
Hos duodecim misit Iesus,
interl.| interl.| principaliter||
marg.| marg.| ET IUDAS  SCARIOTH. Magnum in nobis exemplum doctrine, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditie testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.||
precipiens eis et dicens : In viam gentium ne abieritis
interl.| interl.| non prius ad extraneos sed ad proprios||
marg.| marg.| IN VIAM  GENTIUM etc. Post resurrectionem dicit : « Docete omnes gentes ». Sed hoc ante, quia prius oportet iudeis predicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit. Alleg<orice>. Ne simus similes hereticis.||

Mt. 28, 19.
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
Numérotation du verset Mt. 10,6 
sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
interl.| interl.| ut ab eis repulsi ordine ad gentium vocationem transeatis||
Numérotation du verset Mt. 10,7 
Euntes autem predicate dicentes : Quia appropinquabit regnum celorum.
marg.| marg.| APPROPINQUABIT  REGNUM  CELORUM. Per fidem prope est regnum. Sicut enim fit peccans terra, ita iustus fit celum, in quo Deus presidet. Unde dicitur : « Regnum Dei intra vos est » etc.||
marg.| marg.| Ecce quid debeant predicare : Appropinquabit regnum celorum.||

Lc. 17, 21.

appropinquabit Li446@ Li446 ΩJ Rusch] appropinquavit #Cor3 (vel) Weber
Numérotation du verset Mt. 10,8 
Infirmos curate,
marg.| marg.| INFIRMOS  CURATE. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis vel sine fide suscitat, leprosos erroribus aspersos mundat demones per exorcismos fugat.||
mortuos suscitate,
interl.| interl.| ut magnitudinem promissorum probaret magnitudo signorum||
leprosos
interl.| interl.| hereticos||
mundate, demones eicite, gratis accepistis gratis date.
interl.| interl.| sicut ego sine pretio do vobis talem potestatem et vos gratis date, ne evangelii gratia corrumpatur venalitate||
marg.| marg.| GRATIS  ACCEPISTIS,  GRATIS  DATE. Ne Iudas qui loculos habebat de predicta potestate pecuniam congregare vellet, nequitiam eius supprimit Dominus dicens :  gratis accepistis, gratis date. Damnat etiam hic perfidiam, simoniace, hereseos.||
marg.| marg.| Dona spiritalia pretio vilescunt.||

Cf. Io. 12, 4-6 : « Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus : Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea que mittebantur, portabat ».

demones Li446 Rusch Weber] demonia Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,9 
Nolite possidere aurum, neque argentum,
interl.| interl.| qui alios ad contemptum divitiarum hortamini||
marg.| marg.| AURUM  NEQUE  ARGENTUM. Qui hec haberent viderentur non causa salutis predicare sed lucri.||

argentum Rusch Weber] argentem Li446@
neque pecuniam
interl.| interl.| prope necessaria amputat, ne curent de crastino qui docent omnia regi a Deo||
in zonis vestris,
marg.| marg.| NEQUE  PECUNIAM IN  ZONIS. Duo sunt genera necessariorum : unum quo emuntur necessaria, {t. 4 : Erfurt, f. 939vb ; facsim., p. 38b} [Rusch, f. 939vb ] aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis illud unde emuntur, per peram quod emitur quod ibi reponitur.||
marg.| marg.| De hoc in passione : ‘Quando misi vos sine saculo et pera, numquid defuit vobis aliquid ? At illi dixerunt : non’.||

Cf. Lc. 22, 35-36 : « Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium ».
Numérotation du verset Mt. 10,10 
interl.| interl.| ne cellarium secum10  vehant||
interl.| interl.| nec ipsa necessaria||
10  Secum] secu cacogr. Rusch
neque duas tunicas,
interl.| interl.| nihil preter indumentum quo contentus esse potes||
neque calciamenta,
marg.| marg.| NEQUE  CALCIAMENTA. Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debe mollitiem capitis et pedum. Cum autem hec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt.||

Cf. Plato, Timaeus, 74b-75a ; Leges, 12, 2.
Cf. Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 66.1576-78 : « Et Plato praecipit duas corporis summitates non esse uelandas nec adsuefieri debere mollitiae capitis et pedum ; cum enim haec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt ».
neque virgam11  .
interl.| interl.| auxilium baculi||
interl.| interl.| nec minima||
marg.| marg.| NEQUE  VIRGAM. Mattheus et Lucas dicunt : Neque virgam. Marcus non : « Nisi virgam », quo nomine significatur potestas accipiendi necessaria, de qua et hic : ‘Dignus est operarius mercede sua’. Qua uti possunt, nec tamen inobedientes sunt qui de suo iure cedunt. Marcus dicit eos calciari scandaliis uel soleis, ut neque pes sit tectus nec ad terram nudus, id est nec occultetur evangelium, nec terreins commodis inhiatur. Non indui duabus tunicis, simpliciter non dupliciter ambulare. Luca dicit : ‘Neminem salutaveritis’, ut sub quanta festinatione iter predicationis pergere demat ostendatur. All<egorice> per ‘aurum’ ostenditur sapientia secularis. Per ‘argentum’ facundia rhetorica. Per ‘pecuniam zone’ sapientia abscondita. Per ‘peram’ onus seculi. Per ‘calciamenta’ mortuorum operum exempla, ne sua opera per exempla stultorum tegant sed sanctam terram ingressurus sensus habeat nudos, et a malorum exemplis alienos. Nec debet alicus presidio carnalis inviti. Qui salutat in via occasione itineris facit, non studio salutis. Hic est qui non amore eterne patrie, sed premiorum ambitu salutem predicat.||

Mc. 6, 8.
Cf. Lc. 10, 7 : « In eadem autem domo manete, edentes et bibentes que apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum ».
Cf. Mc. 6, 9 : « Sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis ».
Cf. Lc. 10, 4 : « Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis ».

11  virgam] + in manu Cor3 (grec. Rabanus# anti. non habent)
Dignus est enim12 
marg.| marg.| DIGNUS  EST. Unde ergo necessaria ? Tantum accipite quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi, eternis melius vacetis.||

12  est enim] inv. Weber
operarius cibo suo.
interl.| interl.| ecce quare precipit nihil ferre, quia omnia debentur eis||
Numérotation du verset Mt. 10,11 
In quamcumque autem13 
interl.| interl.| quomodo accipiemus||

13  autem Rusch] om. Li446@ Weber
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis
marg.| marg.| INTERROGATE  QUIS. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne eius infamia predicatio ledatur.||
in ea dignus sit
marg.| marg.| Dignus. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare.||
et ibi manete
interl.| interl.| non est cursitandum per domos||
marg.| marg.| IBI  MANETE. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Dat constantie generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant. Ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violande cam non suppetat.||
donec exeatis.
interl.| interl.| ad alia migraturi||
Numérotation du verset Mt. 10,12 
Intrantes autem in domum salutate eam dicentes : Pax huic domui.
interl.| interl.| pacem hospiti precamini, ut sopiatur omnis repugnantia contra veritatem||
Numérotation du verset Mt. 10,13 
Et siquidem fuerit domus illa digna,
interl.| interl.| si fuerint ibi predestinati ad vitam||
veniet pax vestra
interl.| interl.| quam optatis||
super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
interl.| interl.| predicationis merces a Deo vobis recompensabitur||
Numérotation du verset Mt. 10,14 
Et quicumque non receperit vos neque audierit
interl.| interl.| obedierit||
sermones vestros14  , exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem
marg.| marg.| EXCUTITE  PULVEREM. Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. Excutite pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, vel ut ab eis nec ad victum aliquid accipiant, nec terrenum aliquid ab eis querere ostendant, ut et pulverem de terra eorum sibi non patiantur adherere. Aliter : ‘pedes’ sunt opus et incessus predicationis. ‘Pulvis’ terrene levitas cogitationis, a qua nec summi doctores possunt esse immunes, dum intendunt curis subditorum, et quasi in itinere mundi pulverem legunt. Qui ergo recipiunt verbum, ipsi curam doctorum in argumentum {t. 4 : Erfurt, f. 940ra ; facsim., p. 39a} [Rusch, f. 940ra ] vertunt humilitatis, qui spernunt, ad testimonium damnationis inflectunt. Et ipse est pulvis qui in evangelii contemptores extergi, et a quo per bonos auditores evangelizantium pedes iubentur ablui, immo per ipsum Salvatorem narrantur abluti.||

14  vestros Rusch Weber] nostros Li446@
de pedibus vestris.
interl.| interl.| in signum terreni laboris inaniter expensi, vel ut ostendatis appetitum terrenorum non esse in affectibus vestris||
Numérotation du verset Mt. 10,15 
Amen dico vobis : Tolerabilius erit
interl.| interl.| quia cui plus commissum est ab eo plus exigitur ||

Cf. Lc. 12, 48 : « Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo ».
terre Sodomorum et Gomorreorum
interl.| interl.| quibus lex nature tantum, hi autem et legem littere spreverunt et dicta prophetarum et apostolorum||
Numérotation du verset Mt. 10,16 
Ecce ego
interl.| interl.| qui elegi, qui docui||
marg.| marg.| ECCE  EGO. Illis sua pena servabitur in futurum, vos autem omnem exhibete patientiam.||
marg.| marg.| ECCE  EGO. Congruit illi quod secundum Iohannem. Sicut misit me Pater ad passionem, scilicet et ego mitto vos, non ad gaudia sed ad passiones. Ubi servate innocentiam, quia qui locum predicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare.||
mitto vos sicut oves
interl.| interl.| ex discipulis missos facio, ideo sitis mansueti et humiles innocentes||
in medio luporum.
interl.| interl.| scribarum et Pharisearum||
Estote ergo prudentes sicut serpentes
interl.| interl.| ut vitetis insidias||
interl.| interl.| ut fidem servetis||
marg.| marg.| SICUT  SERPENTES. Serpentis astutia est quod toto corpore caput in quo vita est occultat et protegit. Ita et nostri periculo corporis caput nostrum quod est Christus custodiamus. Vel quod per angustias se coartans, veteri tunica exutus innovatur. Sic intrans per angustam portam, veterem exuit hominem.||
et simplices sicut columbe.
interl.| interl.| ut non faciatis mala||
Numérotation du verset Mt. 10,17 
Cavete autem
interl.| interl.| hic aperit quos lupos dixerit||
ab hominibus.
interl.| interl.| id est a persuasionibus hominum||
Tradent15  enim vos
interl.| interl.| premunit eos||

15  tradent Rusch Weber] tredent Li446@
in conciliis
interl.| interl.| ubi potiori sententie dandus est locus||
et in synagogis suis flagellabunt vos.
interl.| interl.| sub specie corrigendi, quia ille locus correctionis est||
Numérotation du verset Mt. 10,18 
Et ad reges et ad presides16  ,
interl.| interl.| quasi ad maiorem audentiam cum per se vobis inferre vim non potuerunt||

16  ad reges ...presides] inv. Li446@ Weber
ducemini propter me in testimonium illis
marg.| marg.| IN TESTIMONIUm. Ut inde perversi pereant sine excusatione, unde electi exemplum capiunt vite.||
et gentibus.
marg.| marg.| IN TESTIMONIUM  ILLIS ET  GENTIBUS. Lucas : « Continget vobis in testimonium »aa  , quia persecutio nominis Christi non solum Iudeis et gentibus eorum malitie, sed etiam ipsis apostolis fit in testimonium ipsorum innocentie.||

aa  Lc. 21, 13.
Numérotation du verset Mt. 10,19 
Cum autem tradent vos
interl.| interl.| contra terrores consolatio, quasi dicat : ‘Nolite turbari’||
nolite cogitare quomodo
interl.| interl.| de modo proferendi ornate an inornate||
aut quid loquamini.
interl.| interl.| de modo inveniendi||
Dabitur enim vobis in illa hora
marg.| marg.| DABITUR  ENIM  VOBIS. Voluntatem vestram pro Christo offerte, Christus vero loquetur pro se.||
quid loquamini17  .
interl.| interl.| materia dicendi||

17  loquamini] scrips., loquimani cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,20 
Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri
interl.| interl.| quia non ex ingenio vel arte vestra verba procedunt, sed ex Spiritu sancti gratia||
qui loquitur in vobis.
interl.| interl.| velut organis||
Numérotation du verset Mt. 10,21 
Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium.
marg.| marg.| TRADET  AUTEM  FRATER etc. Minorem dolorem ingerunt mala que ab extraneis, maiorem que ab illis patimur de quorum mentibus presumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amisse caritatis.||
Et insurgent filii in parentes et morte eos afficient
interl.| interl.| adeo crescet persecutorum rabies ut nullus sit inter eos affectus, quorum diversa est fides||
Numérotation du verset Mt. 10,22 
et eritis odio omnibus hominibus18 
interl.| interl.| non tantum amicis||

18  hominibus Rusch] om. Li446@ Li446 Weber
propter nomen meum.
interl.| interl.| quia amatores mundi sunt inimici Dei||
{t. 4 : Erfurt, f. 940rb ; facsim., p. 39b} [Rusch, f. 940rb ] Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
marg.| marg.| QUI  AUTEM  PERSEVERAVERIT etc. Docet virtutem longanimitatis et patientie. Non enim cepisse vel facere, sed perficere virtutis est. Unde cauda hostie iubetur offerri. Hoc idem Lucas exprimit : « In patientia vestra possidebitis animas vestras »ab  , quia dum nobis dominari discimus hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.||

ab  Lc. 21, 19.
Numérotation du verset Mt. 10,23 
Cum autem
interl.| interl.| non ante||
marg.| marg.| CUM  AUTEM. Hoc ad illud tempus pertinet quo dictum est : In viam gentium ne abieritis, quia persecutiones non debeant timere, sed declinare ut tribulationis occasio sit evangelii seminarium.||
marg.| marg.| Mystice. Cum vos persequentur in uno testimonio fugite ad alia volumina. Quia quamvis sit contentiosus persecutor, ante presidium salvatoris adveniet quam illi concedatur victoria.||
persequentur vos in civitate ista fugite in aliam.
interl.| interl.| non debetis desistere, sed ad tempus declinare ut aliis possitis prodesse||
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis.
interl.| interl.| non mirum si a quibsdam fugitis, quia consummatio Israel non fiet in fide, donc Christus a mortuis resurgat||
Numérotation du verset Mt. 10,24 
Non est discipulus
marg.| marg.| NON  EST  DISCIPULUS. Nec indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.||
super magistrum nec servus super dominum suum.
Numérotation du verset Mt. 10,25 
Sufficit discipulo
interl.| interl.| perfectio est discipuli non ulcisci iniurias sicut ego feci||
ut sit sicut magister eius
interl.| interl.| prius facens quam docens||
et servus sicut dominus eius.
interl.| interl.| qui potui||
Si patremfamilias
marg.| marg.| SI PATREMFAMILIAS. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo {t. 4 : Erfurt, f. 940rb ; facsim., p. 39b} [Rusch, f. 940rb ] ferant iniurias. Unde dixit : Sufficit discipulo.||
Beelzebub vocaverunt
interl.| interl.| cui famulantur celestia et terrestria||
marg.| marg.| BEELZEBUB. Beel ipse est Bel, zebub : musca id est ‘deus musce’, pro spurcitia sanguinis immolati. Idolum est Accaron19   ac  ad  , nomine cuius spurcissimi idoli principem demoniorum appellant, qui musca dicitur propter immunditiam.||
marg.| marg.| BEELZEBUB  IDOLUM  APUD  DIVERSAS  GENTES,  DIVERSIS  NOMINIBUS  NUNCUPATUM. Ninus, rex Assyriorum conditor Ninive civitatis, post mortem patris sui Beli composuit statuam in honore ipsius, eique divinos honores iussit persolvi ab hominibus. Cuius simulacri similitudinem Chaldei suscipientes vocabant Bel, ut in Daniele legiturae  . Inde Palestini illud accipientes vocabant Baal, Moabite vero Beelphegor atque ita per diversitatem gentium diversa ei dabantur nomina. At Iudei unius Dei cultores vocabant  Beelzebub ob derisionem gentilium - baal : vir, zebub : musca - vir muscarum sive habens muscas.| af  ||

ad  Cf. 4Rg. (2Rg.) 1, 2. < Parall . > Glossa ordinaria, loc. cit.
ae  Cf. Dn. 14, 2 : « Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos simile artabe duodecim, et oves quadraginta, vinique amphore sex ».
af  Cf. Heiricus Autissidorensis, Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. I, 42, CCCM 116A, p. 374.53-73 : « Beelzebub autem idolum fuit, apud diuersas gentes diuersis uocabulis nuncupatum. Ninus enim rex Assyriorum, conditor Ninive civitatis magnae (ut refert beatus Hieronymus), post mortem Beli patris sui composuit statuam in honorem ipsius, ei que diuinos iussit honores persolvi ab omnibus, cuius simulacri similitudinem Chaldaei suscipientes qui erant uicini eorum, vocabant illud Bel, ut in Danielis uolumine legitur. Illud Palaestini inde accipientes appellabant Baal, Moabitae uero Beelphegor : sic que pro diuersitate gentium diuersa ei constat vocabula indita. At Iudaei qui unius Dei cognitionem habere uidebantur, nuncupabant illud Beelzebub, ob contemptum derisionem que gentilium. Siquidem Baal uir dicitur, Zebub autem musca uocatur : inde que nomine composito Beelzebub, id est vir muscarum uel habens muscas cognominatur, quia cum plurima ex pecoribus sacrificia in templo illius immolabantur, plurimos quoque necesse erat greges muscarum illuc undecumque confluere propter sordes sanguinis immolati. Asserebant quoque Iudaei in hoc simulacro principem daemoniorum habitare, per cuius potestatem dominum dicebant daemonia pellere, cuius etiam cultui patres eorum aliquando fuerant mancipati ». Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1 (Os. 2, 16-17),  CCSL 76, p. 28.391-395 : « Primum omni Asiae regnasse Ninum, Beli filium, omnes et graecae et barbarae narrant historiae ; qui apud assyrios Ninum sui nominis condidit ciuitatem, quam hebraei uocant Niniven ». < Parall . > Glossa ordinaria (Idt.), prol. § 2 marg. [FG2016 MM2017]
19  Accaron] scrips., Acaron Rusch
quanto magis20  domesticos eius ?
interl.| interl.| quid mirum de famulis||

20  magis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,26 
Ne21  ergo timueritis eos.
marg.| marg.| NE ERGO  TIMUERITIS etc. Eorum sevitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus iudicabit occulta hominum, ubi et nequitia disco operietur, et vestra intentio modo soli Deo cognita ab omnibus scietur.||

21  ne Rusch Weber] nec pr. m. et corr. per exp. Li446@
Nihil enim22  opertum
interl.| interl.| hoc ad bonos||

22  enim] + est Weber
quod non revelabitur23 
interl.| interl.| corde||

23  revelabitur Cor3 (vel Ieronim. anti.) Rusch Weber] reveletur Li446@ Li446 ΩJ
et occultum
interl.| interl.| hoc ad malos||
quod non scietur24  .
interl.| interl.| actu||

24  scietur Cor3 (vel) Som40@ Rusch Weber] sciatur Li446@ Li446 ΩJ
Numérotation du verset Mt. 10,27 
Quod dico vobis in tenebris
interl.| interl.| in mysterio||
marg.| marg.| QUOD  DICO. Hoc est in quo volo vos constantes esse. | 25  ||
marg.| marg.| Vel quod dico in tenebris, id est dum adhuc in timore estis,  dicite in lumine, id est in fiducia veritatis, accepto Spiritu sancto.  Et quod in aure auditis, id est quod secreto auditis26  ,  super tecta id est calcato carnis domicilio  predicate. | 27  ||

25  Codd. : Som40 (55r) Rusch
27  Codd. : Som40 (55r) Rusch
26  auditis] + predicate Som40
dicite
interl.| interl.| predicate aperte| 28  ||

28  Codd. : Som40 (55r) Rusch
in lumine
interl.| interl.| in Spiritu sancto| 29  ||
interl.| interl.|+evangelii| 30  ||

et quod in aure auditis
interl.| interl.| privatim| 31  ||

31  Codd. : Som40 (55r) Rusch
predicate32  super tecta.
interl.| interl.| palam publice||
interl.| interl.| calcate carnalia||
marg.| marg.| SUPER  TECTA. Loquitur iuxta morem Palestine, ubi solent in tectis residere que non sunt cacuminata, sed equalia. Unde lex precipit, ut qui novam domum edificat, murum tecti ponat in gyro, ne fundatur sanguis innoxius labente aliquo. Ergo in tectis predicatur, quod cunctis audientibus palam dicitur, et est. Quod vos erudivi in parvo Iudee loco, in toto mundo dicite.||

32  predicate Li446 Rusch Weber] predica Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,28 
Et nolite timere eos qui occidunt corpus
interl.| interl.| tantum||
animam autem non possunt occidere,
interl.| interl.| quin eam Deus reddat corpori||
sed potius eum timete33  qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
interl.| interl.| mittendo in eterna supplicia||

33  eum timete Rusch sWeber] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 10,29 
Nonne duo passeres
marg.| marg.| NONNE  DUO  PASSERES. Lucas : « Nonne quinque passeres veneunt dipondio »ag  . Nec multum distat ut duo asse, et quinque dipondio. Dipondius enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus hoc in pondere as, et quod duo, hoc dipondius.||

ag  Lc. 12, 6.
asse veneunt34  ?
interl.| interl.| nolite timere morte corporis qui mori non potestis sine nutu Dei quod in minoribus liquet||

34  veneunt Li446 Rusch Weber] veniunt Li446@
Et unus ex illis non cadet super terram
interl.| interl.| non morituri sine providentia Dei, quanto magis vos||
marg.| marg.| ET UNUS EX  ILLIS  NON  CADET  SUPER  TERRAM etc. Quomodo ergo Apostolus : « Numquid de bobus cura est Deo ? »ah  Sed aliud est cura, aliud scientia.||

ah  1Cor. 9, 9.
sine Patre vestro.
interl.| interl.| sine nutu Dei||
Numérotation du verset Mt. 10,30 
{t. 4 : Erfurt, f. 940va ; facsim., p. 40a} [Rusch, f. 940va ] Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
interl.| interl.| Ut taceat de corporis massa etiam minime particule Dei providentia conservantur||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 940va ; facsim., p. 40a} [Rusch, f. 940va ] NUMERATI  SUNT. Hoc est scientia Dei numerum illorum comprehendit. Numerati. Non actu computationis, sed facultate cognitionis. A similitudine pecunie, que numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei quod nec parva otiosaque dicta eum lateant.||
Numérotation du verset Mt. 10,31 
Nolite ergo timere.
interl.| interl.| omnem curam in eum proiicite, apud quem non capillus perit||
Multis passeribus meliores estis vos.
interl.| interl.| quia rationales, quia eterni||
Numérotation du verset Mt. 10,32 
Omnis ergo
interl.| interl.| ergo predicate super tecta quia : Omnis||
qui confitebitur
interl.| interl.| ore confessio fit ad salutem||
marg.| marg.| QUI  CONFITEBITUR. Vel confitetur quis. Iesum ea fide, que per dilectionem operatur. Negat qui preceptis Dei non obedit.||
me
interl.| interl.| fide, corde et ore||
coram hominibus
interl.| interl.| ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis||
confitebor et ego eum coram Patre meo
interl.| interl.| perducam ad confessionem Patris||
interl.| interl.| «Venite benedicti Patris mei »ai  ||

ai  Mt. 25, 34.
qui est in celis.
interl.| interl.| in consortio sanctorum||
Numérotation du verset Mt. 10,33 
Qui autem negaverit me
interl.| interl.| timore||
marg.| marg.| QUI  AUTEM  NEGAVERIT. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.||
coram hominibus,
interl.| interl.| ubi prodesse debet mei nominis confessio||
negabo et ego eum coram Patre meo qui in celis est35  .
interl.| interl.| non perducam ad visionem Dei Patris qua perfruentur sancti||

35  in celis - est Rusch] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 10,34 
Nolite arbitrari
interl.| interl.| sicut timor mortis non debet retrahere, sic nec carnalis affectus||
quia venerim pacem mittere36  in terram.
interl.| interl.| non ad hoc inter homines veni, ut carnales affectus confirmem, sed spiritali gladio dissociem||

36  pacem mittere Rusch Li446@ Li446] inv. Weber
Non veni pacem mittere
marg.| marg.| Pacem mittere. Missum est bellum bonum ut rumperetur pax mala.||
sed gladium.
interl.| interl.| verbi Dei||
Numérotation du verset Mt. 10,35 
Veni enim
marg.| marg.| VENI  ENIM etc. Hic Lucas ait : « Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo, et duo in tres dividentur »aj  Quomodo ergo quinque cum sex personarum nomina subiicit, patris, filii, matris filie, socrus et nurus ? Sed mater filii ipsa est socrus uxoris eius, ideoque illa ipsa, et in filiam suam, et in nurum dicitur esse divisa.||
marg.| marg.| Possumus et ‘patrem’ intelligere diabolum cuius eramus aliquando filii non natura sed imitatione, ut Iudeis dictum est : « Vos ex parte diabolo estis »ak  . Sed postquam vocem audivimus monentis obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Venit gladius Dei separare nos ab invicem et ostendere alium patrem, cui diceremus : « Pater noster qui es in celis »al  . ‘Mater’ Synagoga, ‘filia’ primitiva Ecclesia. ‘Socrus’ eadem synagoga. ‘Nurus’ primitiva Ecclesia de gentibus. Sponsus Ecclesie ‘filius’ est, dicente Apostolo : « Quorum patres ex quibus Christus secundum carnem »am  . ‘Socrus’ igitur, id est mater sponsi et in nurum et in filium divisa est Synagoga carnalis, quia Ecclesiam persequi non cessat, sed et ipsa in matrem et in socrum divisa est volens recipere circumcisionem ceterasque carnales observantias.||

aj  Lc. 12, 52.
ak  Io. 8, 44.
al  Mt. 6, 9.
am  Rm. 9, 5.
separare
marg.| marg.| SEPARARE. Id est privatos carnis affectus extinguere, quibus ita invicem diliguntur ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum, hic est ordo caritatis.||
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
Numérotation du verset Mt. 10,36 
Et inimici hominis
interl.| interl.| non possunt inter eos esse iura pacis, inter quos est bellum fidei||
domestici eius.
interl.| interl.| qui non credunt||
Numérotation du verset Mt. 10,37 
Qui amat patrem
marg.| marg.| QUI  AMAT  PATREM. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos pietas est in Deum.||
aut matrem plus quam me non est me dignus
interl.| interl.| et huic religioni pietas non est anteponenda,quod facit qui quod Deo minus amandum est, plus amat quam Deum||
et qui amat filium aut filiam super me
interl.| interl.| qui preponit carnalem affectum spiritali||
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,38 
interl.| interl.| vel carnem domando vel proximo compatiendo et hoc contuitu eternorum||
marg.| marg.| ET QUI  NON  ACCIPIT etc. Crux duobus modis portatur, cum vel per abstinentiam corpus afficitur, vel cum per compassionem proximi affligitur animus.||
marg.| marg.| Peccata proximorum frixorium sunt sanctorum.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 940vb ; facsim., p. 40b} [Rusch, f. 940vb ] Crux semper est portanda, ut amor Christi ostendatur.||
et sequitur me
marg.| marg.| ET SEQUITUR ME. Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpe faveat, hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.||
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,39 
Qui invenit
marg.| marg.| QUI  INVENIT. Nomine anime vita presens designatur.||
animam suam perdet illam37 
interl.| interl.| nec adversa timenda sunt, quia qui querit invenire temporaliter vitam, eternaliter perdet eam||

37  illam Rusch Weber] eam Li446@ Li446
et qui perdiderit animam suam propter me38 
interl.| interl.| qui paratus est eam hic perdere, omnia postponens amori meo||

38  propter me Li446 Rusch Weber] om. Li446@
inveniet eam.
interl.| interl.| in futuro||
Numérotation du verset Mt. 10,40 
Qui recipit vos
marg.| marg.| QUI  RECIPIT  VOS. Cum ad predicationem mittit, aes zone tollitan  , pericula non timenda dicit, affectum subiicit religioni. Unde ergo sumptus ? Austeritatem mandatorum, spe temperat promissorum. Qui recipit inquit vos. Ad susceptionem magistrorum provocat discipulos. Dicit ergo aliquis, ergo et pseudo prophetas et Iudam proditorem suscipiemus. Hoc Dominus procurans dicit, non personas esse suscipiendas, sed nomina, et mercede non carere suscipientem, licet indignus sit qui suscipitur. Non ait mercedem de propheta vel iusto, sed prophete et iusti mercedem, quia dum eos sustentat qui aliter non possent quod eorum est facere, et ipse est qui in hoc nomine facit, non pro eis solum, sed eorundem mercedem habebit, id est talem qualem et ipsi.||
marg.| marg.| Quia Christus in apostolis, Deus autem in Christo, ergo qui apostolos recipit, recipit Deum. Hoc dicit ne apostolorum susceptio vilis habeatur his a quibus supradixit debere stipendia accipere.||

an  Cf. Mc. 6, 8.
me recipit,
interl.| interl.| qui in vobis sum||
et qui me recipit
interl.| interl.| quia non aliud recipit in apostolis quam quod in Christo est||
recipit eum qui me misit.
interl.| interl.| qui in me est||
Numérotation du verset Mt. 10,41 
Qui recipit prophetam in nomine prophete
interl.| interl.| pro eo quod nominatur propheta||
mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum
interl.| interl.| ne et pseudo timeant recipere||
in nomine iusti
interl.| interl.| pro eo quod nominatur ‘iustus’||
mercedem iusti accipiet.
Numérotation du verset Mt. 10,42 
Et quicumque
marg.| marg.| ET QUICUMQUE. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat.||
marg.| marg.| Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibite.||
potum dederit uni ex minimis istis
interl.| interl.| ne quis se ab hospitalitate per paupertatem excusaret, hoc levi precepto diluit||
marg.| marg.| UNI EX  MINIMIS. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et iudices erunt cum Christo.||
calicem aque frigide tantum
interl.| interl.| ne dicas deesse unde calefieret||
in nomine discipuli,
interl.| interl.| pro eo quod nominatur discipulus||
amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
interl.| interl.| quam ex bono affectu meruit potius quam ex actu||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_10)