initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. Matthei evangelium**>

Capitulum 11

Numérotation du verset Mt. 11,1 
Et factum est cum consummasset Iesus
interl.| interl.| sermones||
precipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et predicaret
interl.| interl.| fecit quod docuit, predicans Iudeis non Samaritanis, non gentibus, ut secundum promissa, prius offeratur Iudeis salutis occasio||
in civitatibus eorum.
interl.| interl.| Iudeorum||
Numérotation du verset Mt. 11,2 
Iohannes autem
marg.| marg.| IOHANNES  AUTEM. Et dum Christus predicaret, et predicationem suam variis signis confirmaret, Iohannes eius opera audivit positus in vinculis ab Herode : Sed cum audisset mittens, duo de discipulis ait illi :  Tu es qui venturus etc.||
marg.| marg.| Iohannes interficiendus ab Herode interrogat, non quia dubitet, qui aliis dixerat : « Ecce agnus Dei », qui et vocem Patris audiverat : « Hic est filius meus dilectus ». Sed ut missi signa videntes crederent, et dictis eius opera Christi fidem facerent, ne alius Christus expectaretur. Quod autem discipuli Iohannis adversus Christum superbirent, et aliquid livoris haberent supra innotuit, ibi : « Quare nos et Pharisei ieiunamus ? » et ubi Iohanni dixerunt : ‘Magister cui testimonium dedisti’. {t. 4 : Erfurt, f. 941ra ; facsim., p. 41a} [Rusch, f. 941ra ] Ecce discipuli eius baptizant, et plures veniunt ad eum. Hec omnia eadem de Iohanne Lucas ponit, non ipso ordine, sed quis ordinem rei geste teneat non apparet.||

Io. 1, 29.
Mt. 3, 17.
Mt. 9, 14.
Cf. Io. 3, 26 : « Et venerunt ad Iohannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum ».
interl.| interl.| positus||
opera Christi mittens duos de discipulis suis
interl.| interl.| lex ad gratiam evangelii mittit||
interl.| interl.| ne alium a se predicatum putarent||
Numérotation du verset Mt. 11,3 
ait illi :
interl.| interl.| per illos||
Tu es qui venturus es
interl.| interl.| hoc dicite||
marg.| marg.| TU ES QUI  VENTURUS. Non ait : ‘Qui venisti’, quasi : ‘Cum ad inferna descensurus sum, debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis’. An conveniat filio Dei mori an alium ad hec sacramenta missurus es ?||
an alium exspectamus ?
Numérotation du verset Mt. 11,4 
Et respondens Iesus ait illis :
interl.| interl.| non respondit Iohanni, quia non dubitabat sed illis||
Euntes renuntiate Iohanni que audistis et vidistis.
interl.| interl.| cessent verba loquantur opera||
interl.| interl.| per miracula||
Numérotation du verset Mt. 11,5 
Ceci vident,
interl.| interl.| per doctrinam evangelii illuminantur||
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
interl.| interl.| pauperes spiritu, vel opibus intus illuminantur, ut in predicatione nulla distantia sit inter pauperes et divites||
Numérotation du verset Mt. 11,6 
et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me.
interl.| interl.| in hoc nuntios percutit sicut post ostendit||
marg.| marg.| QUI  NON  FUERIT  SCANDALIZATUS. Qui de divinitatis potentia non dubitaverit. Hoc non contra Iohannem quem mox adeo commendat.||

evangelizantur ... in me Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,7 
Illis autem abeuntibus,
interl.| interl.| ne turbe Iohannem livore motum suspicentur et ut sciant eum quesisse non sibi sed discipulis||
cepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne :
interl.| interl.| que nesciebant mysterium interrogationis eius||
marg.| marg.| DE IOHANNE. Precursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De precursore Christus turbas dubitantes, ne dubitent docuit mollem levemque putantes.||
Quid existis in desertum videre ? Harundinem
interl.| interl.| qui omni vento agatur, ut levitate mentis de me ambigat quem predicavit||
vento agitatam ?
interl.| interl.| non||
Numérotation du verset Mt. 11,8 
Sed quid existis videre ? Hominem mollibus vestitum ?
interl.| interl.| an vana gloria ductus lucra querat pro dapibus vel vestibus qui locustis vivit et pilis camelorum induitur||
Ecce qui
marg.| marg.| ECCE  QUI. Qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam peccantium palpant non pungunt.||
marg.| marg.| Nota. Rigida vita et predicatio debet declinare mollium palatia, que frequentant mollibus induti adulantes.||
mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.
interl.| interl.| ubi aliquid venentur||
Numérotation du verset Mt. 11,9 
Sed quid existis videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis et plus quam prophetam.
interl.| interl.| qui me non tantum venturum predixit, sed etiam digito demonstravit||
interl.| interl.| ponit quod erat||
marg.| marg.| PLUS  QUAM  PROPHETAM. Beda VenerabilisBE<DA>. Quia angelus non natura sed officio.||
Numérotation du verset Mt. 11,10 
Hic est enim de quo scriptum est :
interl.| interl.| in Malachia||

Mal. 3, 1.
Ecce
interl.| interl.| verba Patris ad Filium||
ego mitto angelum meum
interl.| interl.| nuntium||
ante faciem tuam
interl.| interl.| manifestationem tuam||
qui preparabit viam tuam ante te.
interl.| interl.| per via reddet tibi corda auditorum, penitentiam predicando, baptizando||
Numérotation du verset Mt. 11,11 
Amen dico vobis,
interl.| interl.| ut summam virtutum eius comprehendam||
non surrexit inter natos mulierum
interl.| interl.| non virginis||
maior Iohanne Baptista.
interl.| interl.| etsi equalis||
marg.| marg.| MAIOR  IOHANNE. In hoc non prefertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed equalis ceteris sanctis ostenditur.||

inter natos mulierum – maior ΩJ Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
interl.| interl.| tempore||
marg.| marg.| QUI  AUTEM  MINOR etc., id est omnis sanctus qui iam est cum Deo, maior est eo qui adhuc in mundo, vel ego quem minorem facit multorum opinio in Ecclesia sanctorum illi prelatus sum.||
marg.| marg.| Vel novissimus angelus celi, melior est quovis homine.||
in regno celorum
interl.| interl.| in cordibus apostolorum||
marg.| marg.| IN REGNO  CELUM. Regnum celorum duobus modis accipitur : aut supernum in quo nondum sumus, aut penitus Ecclesia in qua adhuc vivimus et iam quodammodo regnamus.||
maior est illo.
interl.| interl.| dignitate||
Numérotation du verset Mt. 11,12 
A diebus autem Iohannis Baptiste
interl.| interl.| alia commendatio Iohannis||
marg.| marg.| A DIEBUS  IOHANNIS etc. Apostolos Dominus « Ad oves que perierunt domus Israel » ire iusserat ut ad regnum reducerentur. Sed hec predicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Ceterum Iohanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Iam prophetia cessat, iam lex expletur. Christus aliis predicatur, et ab aliis recipitur sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum celorum vim patitur, quia gloria Israel patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Iohannis qui penitentiam predicavit qua peccator reviviscit, et non ante, quia lex penam intulit, et non per penitentiam vivificavit. Patria celestis vim patitur dum peccator ad eam, quasi in alienum locum intrat per penitentiam. Grandis violentia est in terra nasci {t. 4 : Erfurt, f. 941rb ; facsim., p. 41b} [Rusch, f. 941rb ] et celum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.||

Mt. 10, 6.
usque nunc
interl.| interl.| quantum dicetur nunc, ide est semper||
regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud.
interl.| interl.| quibus non erat promissum||
Numérotation du verset Mt. 11,13 
Omnes enim prophete et lex
interl.| interl.| precedentes||
marg.| marg.| OMNES  ENIM. Non quod post Iohannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quicquid prophetaverunt de Domino vaticinati sunt.||
marg.| marg.| OMNES  ENIM  PROPHETE, quia quiquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.||

Cf. Act. 11, 27-28 : « In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetae Antiochiam : et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio ».
usque ad Iohannem
interl.| interl.| ubi Christi tempus ostenditur quem Iohannes ostendit||
prophetaverunt.
interl.| interl.| vel predicaverunt||
Numérotation du verset Mt. 11,14 
Et si vultis recipere
marg.| marg.| ET SI VULTIS  RECIPERE. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute non in persona, par in vite severitate, mentis rigore, precedens Christi primum adventum, ut ille secundum.||
ipse est Elias qui venturus est.
interl.| interl.| hoc esse mysticum et indigere intelligentia ostendit cum subdit : Qui habet ||
Numérotation du verset Mt. 11,15 
Qui habet aures audiendi
interl.| interl.| cordis||
audiat.
interl.| interl.| quod dixi mystice intelligat||
Numérotation du verset Mt. 11,16 
Cui autem similem estimabo generationem
interl.| interl.| tot monita salutis audientem et non obedientem||
marg.| marg.| CUI  AUTEM etc. Laudato Iohanne transit ad increpandum illos qui nec predicatione Iohannis moti sunt, vel ipsius Christi predicationem despiciunt.||
marg.| marg.| Iohannes taliter ac tantus ut dixi, et adeo dignus ut ei debat credi. Sed vos cui estis assimilandi qui noluistis credere ei.||
istam ?
interl.| interl.| iudaicam||
Similis est pueris
interl.| interl.| huic toti negotio||
interl.| interl.| sicut David et Ieremie||
marg.| marg.| SIMILIS  EST  PUERIS. ‘Pueri’ doctores sunt humiles spiritu. ‘forum’ Synagoga, vel ipsa Hierusalem, ubi iura preceptorum Dei recondebantur. ‘Coequales’, contribules quos solebant exprobrare quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate, quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis iam factis vel faciendis, ad penitentiam conversi sunt.||
sedentibus in foro
interl.| interl.| Hierusalem||
interl.| interl.| ubi lex et iura promuntur||
qui clamantes
interl.| interl.| quantum ad monitores||
coequalibus
interl.| interl.| quantum ad monitos||
Numérotation du verset Mt. 11,17 
dicunt : Cecinimus vobis et non saltastis,
interl.| interl.| non assurrexistis operando||
marg.| marg.| CECINIMUS etc. Ut David : « Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob » et cetera huiusmodi.||

Ps. 80, 2.
lamentavimus
interl.| interl.| penitentie lacrimas necessarias vobis prediximus et non acquievistis, nec adhuc acquiescitis||
marg.| marg.| LAMENTAVIMUS. Ut convertimini in toto corde vestro in ieiunio, et fletu et planctu et huiusmodi.||
et non planxistis.
interl.| interl.| per compassionem||
Numérotation du verset Mt. 11,18 
Venit enim Iohannes,
interl.| interl.| exponit predictam similitudinem||
marg.| marg.| VENIT  ENIM. Sicut tunc ita et nunc, utramque viam salutis respuit. Lamentavimus ad Iohannem, cecinimus ad Christum.||
marg.| marg.| Hec est summa. Generatio ista nec plorat cum Iohanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente.||
marg.| marg.| Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et ieiunium et saturitatem pariter spernunt. Si ieiunium placet cur Iohannes displicet ? Si saturitas, cur filius hominis ?||
neque manducans, neque bibens et dicunt : Demonium habet.
interl.| interl.| exemplo abstinentie sue penitentiam vobis indicens et noluistis humiliari cum eo||
Numérotation du verset Mt. 11,19 
Venit Filius hominis manducans et bibens
interl.| interl.| cibo et potu letitiam futuri regni presignans et noluistis cum illo gaudere, sed calumniati estis||
et dicunt : Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia
interl.| interl.| quicquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia iuste facere intelligor ab apostolis||
marg.| marg.| IUSTIFICATA  EST. Ostendit filios sapientie intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam, sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et panis quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur. In quibusdam libris habetur. Iustificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non querit vocis testimonium, sed operum.||

Cf. 1Cor. 1, 24 : « Ipsis autem vocatis Iudeis, atque Grecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia ».
a filiis suis.
interl.| interl.| quibus Pater revelavit que prudentibus abscondit||

ecce homo ... filiis suis Li446] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,20 
Tunc cepit
marg.| marg.| TUNC  CEPIT. Qui hactenus Iudeos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, que frequenter audita doctrina et visis tot signis {t. 4 : Erfurt, f. 941va ; facsim., p. 42a} [Rusch, f. 941va ] credere noluerunt, quibus non optat mala, sed predicit ventura.||
exprobrare civitatibus in quibus facte sunt plurime virtutes eius quia non egissent {t. 4 : Erfurt, f. 941va ; facsim., p. 42a} [Rusch, f. 941va ] penitentiam :
Numérotation du verset Mt. 11,21 
Ve tibi Corozaim,
interl.| interl.| que quondam mysterium Dei tenuisti||
marg.| marg.| VE TIBI  COROZAIN. Supra ubi legitur quia  circuibat Iesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem, intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur ‘mysterium meum’, Bethsaida ‘domus fructuum’, vel ‘venatorum’. Si in Tyro. Hoc impletum modo videmus quia Corozaim et Bethsaida presente Domino credere noluerunt, Tyrus et Sidon postea predicantibus apostolis crediderunt, adeo devoti ut paulum Tyro abeuntem, omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves persequerentur. Cur ergo non credituris predicavit, credituros evitavit, ipse scit cuius vie sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Iudee non excedere, ne iustam Phariseis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi, nec tamen de contemptu gravius puniendi.||
ve tibi Bethsaida
interl.| interl.| que fructum gignere debuisti ad quam spiritales venatores missi sunt||
quia si in Tyro et Sidone
interl.| interl.| in civitatibus gentium quas diabolus venator in angustia temptationum comprehendit||
marg.| marg.| Tyrus ‘angustia’, Sidon ‘venatio’.||
facte essent virtutes que facte sunt in vobis, olim in cilicio et cinere
interl.| interl.| pro memoria pungentis peccati||
interl.| interl.| pro mortis consideratione||
penitentiam egissent.
interl.| interl.| sed neque facte sunt in eis, neque penituerunt et tamen||
Numérotation du verset Mt. 11,22 
Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
interl.| interl.| sicut minor fuit culpa eius que nuntios veritatis non habuit quam eius que refutavit, ita minor pena||
Numérotation du verset Mt. 11,23 
Et tu Capharnaum,
interl.| interl.| que simili culpe subiaces||
marg.| marg.| ET TU CAPHARNAUM. Non solum Corozaim et Bethsaide ve erit, sed et tibi Capharnaum, quia numquid tu exaltaberis usque in celum ?||
marg.| marg.| Nonne tu es que fama hospitii mei et signorum in te factorum famosa efficeris, vel contra predicationem meam superbissime restitisti.||
marg.| marg.| Capharnaum interpretatur ‘villa pulcherrima’, in qua condemnatur perfida Hierusalem, cui dicitur : ‘Iustificata est sodoma soror tua ex te’, id est ex tui comparatione cum illa exemplo Loth non est correcta, tu filii Dei verbis et miraculis semper extitisti ingrata.||

Ez 16, 55 : « Et soror tua Sodoma et filie eius revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filie eius revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filie tue revertemini ad antiquitatem vestram ».
numquid usque in celum exaltaberis ? Usque in infernum descendes,
interl.| interl.| ideo maioribus suppliciis punieris, quia credere noluisti visis virtutibus||
quia si in Sodomis facte fuissent virtutes que facte sunt in te, forte
interl.| interl.| certe||

in Sodomis Li446 Rusch Weber] niso donis Li446@ (cacogr.)
mansissent usque in hunc diem.
interl.| interl.| non contigisset eis subversio ubi fuisset correctio||

hunc Li446 ΩJ Rusch Weber] hanc Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,24 
Verumtamen dico vobis quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi.
interl.| interl.| quia minor culpa||
Numérotation du verset Mt. 11,25 
In illo tempore
interl.| interl.| cum exprobasset Iudeis||

In illo tempore ΩJ Rusch Weber] om. Li446@, et ideo dicit Li446
respondens Iesus
marg.| marg.| RESPONDENS  IESUS. Respondens tacite obiectioni quasi quereretur, que ratio quod iudaicus populus Dei cultor, Dei filium in carne venientem tam obstinatus reiecit, quem gentilitas tam prona recepit.||
dixit : Confiteor tibi,
interl.| interl.| gratias ago, in te exulto||
Pater,
interl.| interl.| mi| ||

Cf. Mt. 26, 39 ; Mt. 26, 42.
Domine celi et terre,
interl.| interl.| non Pater||
marg.| marg.| DOMINE  CELI. Qui facis celos et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram.||

Domine Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.)
interl.| interl.| sacramentum mei adventus||
a sapientibus et prudentibus
interl.| interl.| scribis et Phariseis qui sibi sapere videntur||
et revelasti ea
interl.| interl.| et hoc per me||
parvulis.
interl.| interl.| humilibus spiritu||
marg.| marg.| PARVULIS. Sapientibus et prudentibus, non apponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare non acumen.||
Numérotation du verset Mt. 11,26 
Ita Pater,
marg.| marg.| ITA  PATER. Blandientis affectu loquitur, ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere presumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum. Cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia iniustum esse non potest quod iusto placet. In omnibus ergo que exterius disponuntur, aperte causa rationis est, occulte iustitia voluntatis.||
quoniam sic fuit placitum ante te.
interl.| interl.| ut humilis redeat qui superbiendo recessit||
marg.| marg.| QUONIAM  SIC etc. Ne quis iterum querat cur humiles eligat sapientes reprobet.||

placitum ΩJ Rusch Weber] platum Li446@, placet fuit Li446
Numérotation du verset Mt. 11,27 
Omnia mihi
interl.| interl.| coomnipotens||
interl.| interl.| consubstantialis Patri||
tradita sunt a Patre meo.
marg.| marg.| OMNIA  MIHI  TRADITA. Tradentem Patrem et accipientem Filium mystice intellige. Alioquin si iuxta fragilitatem nostram accipis, cum ceperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit. Per omnia coomnipotentem nota. {t. 4 : Erfurt, f. 941vb ; facsim., p. 42b} [Rusch, f. 941vb ] Per tradita Filium cui per naturam omnia unius substantie iure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia, non celum terra et cetera que fecit, sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem et ante rebelles Dominum postea sentire ceperunt. Tradita autem non alia sunt quam que in Filio soli nota sunt Patri. Nota vero Filio soli esse que Patris sunt. Atque ita in hoc mutue cognitionis secreto intelligitur, non aliud in Filio quam quod in Patre agnoscibile sit extitisse.||
Et nemo novit Filium
interl.| interl.| hoc nature||
marg.| marg.| ET NEMO  NOVIT  FILIUM  NISI  PATER ET  CUI  FILIUS  VOLUERIT  SEIPSUM  REVELARE. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostre lumen est.||
nisi Pater,
interl.| interl.| non quod solus||
neque Patrem quis novit10  * nisi Filius
interl.| interl.| novit, hoc nature||
marg.| marg.| NISI  FILIUS ET. Mutua cognitio que est equalitate nature. Illa autem tantilla que in nobis est, dignatione revelantis est.||

10  novit Li446@ Li446 ΩJ Weber] om. Rusch
et cui voluerit Filius11  * revelare.
interl.| interl.| hoc gratie||
interl.| interl.| et quia per me habetis accessum ad Patrem credendo et obediendo||

11  voluerit Filius Li446 ΩJ Weber] inv. Rusch; voluit Filius Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,28 
Venite ad me omnes qui laboratis
interl.| interl.| quasi victi||
et onerati estis
interl.| interl.| peccatis vel iugo legis||
et ego reficiam vos.
interl.| interl.| interius, non tantum exonerabo||
Numérotation du verset Mt. 11,29 
Tollite iugum meum super vos
interl.| interl.| in fide combinatos||
marg.| marg.| TOLLITE  IUGUM  MEUM  SUPER  VOS. Iugum Christi evangelium est quod Iudeos et gentes in una fide coniungit. Tollite super vos, id est in honore habete, non subtus ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis scilicet reficiam si iugum tollitis, id est precepta mea. Et quid iugo eius suavius, quid onere levius ? Probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, eterna sequi, presentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis.||
et discite a me,
marg.| marg.| DISCITE A ME. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant, mites ut nullum ledant. Corde, ut illud extra in opere, sit et in corde, ne lateat : ‘Serpens in specie columbe’.||

Cf. Mt. 10, 16 : « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe ».
quia mitis sum
interl.| interl.| quia nullum ledo||
interl.| interl.| moribus||
et humilis
interl.| interl.| quia nullum despicio||
interl.| interl.| mente||
corde
interl.| interl.| non ficte scilicet||
et invenietis requiem animabus vestris.
interl.| interl.| hic spe et postea re||
Numérotation du verset Mt. 11,30 
Iugum enim meum
interl.| interl.| evangelium||
marg.| marg.| IUGUM  ENIM. Quomodo evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur ? Sed in lege multa iubentur que Apostolus impleri non posse dicit, hic voluntas queritur, que in arbitrio nostro est, et que sola sufficere potest, et premium habere. Item quomodo iugum Christi suave cum supra dicitur : « Arta via est que ducit ad vitam » ? Sed augusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur.||

Mt. 7, 14.
suave est12  *
interl.| interl.| non detrectantibus, sed dilatato corde currentibus||

12  suave] uave cacogr. Rusch  |est Li446@ Li446 ΩJ Weber] om. Rusch
et onus13  meum
interl.| interl.| disciplina||

13  onus Li446 Rusch Weber] omnis Li446@
leve.
marg.| marg.| ONUS  MEUM  LEVE. Quia illud momentaneum nostre tribulationis eternum pondus glorie operatur in celis.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_11)