initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 18

Numérotation du verset Mt. 18,1 
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes : Quis putas maior est
marg.|  QUIS  PUTAS etc. Ex equalitate pretii qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis prelatum.
in regno celorum ?
interl.|  in collegio iustorum
marg.|  IN  REGNO  CELORUM, vel regnum Dei doctrina est evangelii cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus.
Numérotation du verset Mt. 18,2 
Et advocans Iesus
marg.|  ET  ADVOCANS. Secundum Marcum puerum Iesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione.
parvulum
interl.|  contra ambitionem glorie humilitatem proponit
marg.|  PARVULUM etc. Parvulum etate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari sed ministrare. Vel parvulum, id est Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.
statuit eum in medio eorum
Numérotation du verset Mt. 18,3 
et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis
interl.|  a vestra elatione
et efficiamini sicut parvuli
interl.|  innocentes et humiles per virtutes
interl.|  non sensibus sed malitia

Cf. 1Cor. 14, 20 : « Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote ».
non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 18,4 
Quicumque ergo
interl.|  qui de se maiora non senserit innocens erit
marg.|  QUICUMQUE  ERGO etc. Invitat discipulos suos et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem.
humiliaverit se
interl.|  quia aliter non intratur
sicut parvulus iste
interl.|  quem prepono vel qui me imitatus fuerit, qui me exaninavi formam servi accipiens
interl.|  talem per virtutem qualis iste per naturam
marg.|  SICUT  PARVULUS  ISTE. Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira, Iesus non meminit, visam mulierem non cupit.

Cf. Phil. 2, 7 : « sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ».
hic est maior in regno celorum.
Numérotation du verset Mt. 18,5 
Et qui susceperit unum parvulum talem
interl.|  humilem mee innocentie imitatorem
interl.|  ne putent se honorari
me suscepit.

suscepit Rusch ] suscipit Li446 Weber , suscepit Li446 @*
Numérotation du verset Mt. 18,6 
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis his qui in me credunt,
interl.|  magnus enim non potest moveri
marg.|  Qui autem scandalizaverit etc. Et si hoc generaliter dicitur contra omnes, tamen hic specialiter contra apostolos qui hic de dignitate videntur {t. 4 : Erfurt, f. 950rb ; facsim., p. 59b} [Rusch, f. 950rb ] contendere, et in hoc poterant alios perdere. Mola asinaria secundum ritum dicitur ‘provincie’, ubi ista pena est maiorum criminum. Expedit ei , quia multo utilius est innoxium gravissima pena vitam finire, quam ledendo fratrem mereri mortem perpetuam. Vel per molam asinariam secularis vite circuitus et labor exprimitur, per profundum maris extrema damnatio. Quicumque ergo speciem sanctitatis habens verbo vel exemplo ceteros destruit, melius esset ei ut eum sub exteriori habitu ad mortem terrena acta constringerent, quam sacra officia ceteris in culpa imitabilem ostenderent, quia si solus caderet tolerabilior eum pena cruciaret. Aliter : asinus ad molam gentilis cecus ad lapidem quem adorat hic cum persecutionem Christiano intulerit, hac pena plectitur ut cum sui sacrilegii mola iudicandi seculi fluctibus mergatur. Nota quod in quantum potes sine peccato vitare scandalum proximi debes. Quod si de veritate est, pro scandalo veritas relinqui non debet.
marg.|  Quicumque speciem sanctitatis habes verbo vel exemplo elationis vel alterius vitii, causa ruine infirmo fuerit cui maxime nos oportet consulere : Expedit etc.

his Rusch ] istis Li446 Li446 @ Weber
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et dimergatur in profundum maris.
marg.|  EXPEDIT. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere penam, quam eternis servari cruciatibus : "Non enim iudicabit Deus bis in idipsum".

Non enim... idipsum] s ententia ex Na. 1, 9 (Vetus latina iuxta LXX ) ; Weber : « Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio ». Cf. Hieronymus Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 1, 9, CCSL 76A, p. 534.242-247 : « Quid cogitatis contra dominum ? consummationem ipse faciet ; non consurget duplex tribulatio. Septuaginta : quid cogitatis contra dominum ? consummationem ipse faciet, non vindicabit bis in idipsum in tribulatione. Symmachus apertius : ‘non sustinebunt impetum secundae angustiae’ ; Theodotio : non consurget secunda tribulatio ».
Cf. Sedulius Scotus, In evangelium Matthaei, lib. 3, cap. 18, p. 429.71-76 : « Quod autem dicit"expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius", secundum ritum prouintiae loquitur, quo maiorum criminum ista apud Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur."Expedit" autem"ei", quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam quam aeternis servari cruciatibus. Non enim iudicabit Deus bis in id ipsum ». < Parall . > Glossa ordinaria (Lc. 17, 2) marg.
Numérotation du verset Mt. 18,7 
Ve
interl.|  ergo
mundo ab scandalis.
interl.|  que non cavet
Necesse est enim
interl.|  tamen
interl.|  utile
ut veniant scandala.
interl.|  ut qui probati sunt meliores fiant
Verumtamen ve homini illi
marg.|  VE  HOMINI. Quia non iudicatur secundum utilitatem que inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.
per quem scandalum venit.
Numérotation du verset Mt. 18,8 
Si autem manus tua
interl.|  quantumcumque utilis adiutor
marg.|  SI  AUTEM  MANUS  TUA. Docuit supra ne scandalizemus credentes, nunc quantum cavere debemus eos qui scandalizare nos possunt, quia parum distat in vitio fallere vel falli, scandalizare vel scandalizari, si ex negligentia. Si ex invincibili ignorantia distat quia tunc falli peccatum non imputatur.
marg.|  Inemendabiles amici sunt a nobis alienandi, ne per immunditiam eorum, et ipsi polluti pereamus. Omnis affectus omnis propinquitas amputetur, ne per occasionem pietatis pateas scandalis.
vel pes tuus
interl.|  discursos in tuos usus
scandalizat te
interl.|  scandalizat qui dicto vel facto minus recto occasionem dat ruine
interl.|  ledit te in causa anime
abscide eum
interl.|  rumpe affectum
et proiice abs te.
interl.|  devita eius societatem quem castigare nequis
Bonum est tibi
marg.|  BONUM  TIBI  EST. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vite presentis necessaria vitam eternam perdere.

est tibi Li446 Rusch ] inv Weber
ad vitam ingredi debilem vel claudum
interl.|  sine pernicioso adiutore vel discursore

debilem Rusch Weber ] bilem Rusch
quam
interl.|  cum his
duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum.
Numérotation du verset Mt. 18,9 
Et si oculus tuus scandalizat te
interl.|  provisor in consiliis in errorem vult te inducere
erue eum et proiice abs te. Bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

tibi est Rusch Weber ] inv Li446 cum uno oculo Rusch ] unum oculum habentem Li446 , unoculum Weber
Numérotation du verset Mt. 18,10 
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
marg.|  VIDETE  NE etc. Sic precipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias ut admisceam clementiam, ut queratis eorum salutem. Sed si persistant in malis, melius est solum salvari quam damnari cum pluribus.
marg.|  Quamvis pro scandalis omnis rumpendus est affectus, querite tantum salutem infirmorum quantum potestis.
Dico enim vobis quia angeli eorum
interl.|  deputat eis custodiam
marg.|  QUIA  ANGELI  EORUM. Cur non sunt contemnendi ? Quia pro eis quotidie mittuntur angeli.
marg.|  Magna dignitas animarum, ut unaqueque habeat ab ortu nativitatis {t. 4 : Erfurt, f. 950va ; facsim., p. 60a} [Rusch, f. 950va ] in custodiam sui angelum delegatum.
{t. 4 : Erfurt, f. 950va ; facsim., p. 60a} [Rusch, f. 950va ] in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est.
marg.|  SEMPER  VIDENT. Visione Dei manifesta perfruuntur, ideo non est spernendum ab homine quod apud Deum tante cure est, ergo vos nolite spernere quantum in vobis est.
marg.|  Etsi enim missi veniant, sic exterius implent ministerium ut numquam intus desint per contemplationem. Mittuntur ad hominum salutem, et tamen Semper vident faciem Patris , quia quolibet missi veniant intra ipsum currunt.
Numérotation du verset Mt. 18,11 
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
interl.|  non debetis curam hominum parvipendere pro quibus ego veni
Numérotation du verset Mt. 18,12 
Quid vobis videtur ?
interl.|  ad clementiam provocat qui premisit : Videte ne contemnetis

videtur Li446 Rusch Weber ] om. Li446 *
Si fuerint alicui centum oves
interl.|  aliud de eadem re subdit exemplum
marg.|  SI  FUERINT  CENTUM. Dominus centum oves hubuit, dum rationalis nature numerus angelorum et hominum integer, id est in sua perfectione mansit. Sed una erravit, cum homo peccavit.
marg.|  Ovis perdita omnes peccatores qui per penitentiam reconciliantur Deo. Nonaginta novem sunt superbi, quos reliquit in montibus qui tumorem vel sollicitudinem gerunt in animo, qui solos se videri volunt, qui de se presumentes penitentibus preponunt se, quibus ad perfectionem unitas deest.
et erraverit una ex eis
interl.|  quia rationalis creature numerus pereunte homine fuit imminutus
nonne relinquet
interl.|  vel : <relin>quit
marg.|  NONNE  RELINQUET. Gregorius MagnusGREG<ORIUS>. Quia : « Seipsum exinanivit formam servi accipiens », angelica natura persistente in summa beatitudine. Alii in nonaginta iustorum numerum putant intelligi, in uno peccatorum. Unde alibi : « Non veni vocare iustos sed peccatores ». In Luca scriptum est : ‘Maius gaudium est super uno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta iustos, qui non indigent penitentia’. Quia ut quotidie experimur, qui illicita non commiserunt, in rebus licitis sepe sibi prebent usum, ad celestia anxie non anelant. Et quia securi sunt, ad bona agenda pigri remanent. E contra autem plerumque peccator facit. Maius ergo gaudium de eo quam de stante iusto, ut dux in prelio, plus enim militem illum diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam eum qui numquam fugit nec umquam fortiter egit. Sed et sunt quidam iusti de quibus est tantum gaudium ut eis nullus penitens preponi possit, qui etsi non sint malorum conscii sibi, tantum licita respuunt, in omnibus se humiliant. Quantum ergo gaudium est si humiliter plangat iustus, cum tantum sit si quod male gessit damnat iniustus ?

Phil. 2, 7.
Lc. 5, 32.
Cf. Lc. 15, 7 : « Dico vobis quod ita gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent penitentia ».
nonaginta novem in deserto,
interl.|  alius evangelista dicit in montibus, id est excelsis
interl.|  in celo ab homine derelicto

deserto Rusch ] montibus Li446 Weber
et vadet
interl.|  in terram

vadet Rusch ] vadit Li446 Weber
querere eam que erravit ?
interl.|  hominem ut summa reintegretur
Numérotation du verset Mt. 18,13 
Et si contigerit ut10  inveniat eam amen dico vobis, quia gaudebit super eam
marg.|  GAUDEBIT  SUPER. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione, quia magis nos gaudere facit, quam de angelorum immutabilitate. Maior enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione.

10  ut Rusch Weber ] quod Li446
magis11  quam supra12  nonaginta novem que non erraverunt.
interl.|  quia maior gloria reformantis est perdita restaurare quam ea que sunt immota retinere

11  super eam – magis Rusch Weber ] om. Li446 12  supra Rusch ] super Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 18,14 
Sic non est voluntas ante13  Patrem vestrum qui in celis est
interl.|  sicut non est voluntas pastoris ut una de ovibus pereat
interl.|  docet parabolam ideo propositam ut pusilli non contemnatur

13  ante Rusch Weber ] autem Li446 * Li446 @
ut pereat unus de pusillis istis.
interl.|  si perit, non voluntate eius perit
Numérotation du verset Mt. 18,15 
Si autem peccaverit in te
interl.|  sed omni benevolentia etiam ab his quos offendunt corrigantur
marg.|  SI  PECCAVERIT  IN  TE. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 950vb ; facsim., p. 60b} [Rusch, f. 950vb ] Hoc ordine scandala vitare debemus, ne quem ledamus, et peccantem zelo iustitie corripiamus, et penitenti misericordie viscera pandamus.
frater tuus
interl.|  iniuria vel contumelia affecerit
vade et corripe eum
marg.|  CORRIPE. Non passim iubet peccanti dimittere, sed penitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet, sicut qui penitenti non indulget. Nam qui dixit, si penitet dimitte, premisit si peccaverit increpa. Nec difficile sit venia, nec remissa indulgentia.
inter te et ipsum solum.
interl.|  ne publice correptus verecundiam perdat, qua perdita in peccato permaneat
Si te audierit lucratus eris fratrem tuum.
interl.|  per alterius salutem salus tibi acquiritur
Numérotation du verset Mt. 18,16 
Si autem14  non te15  audierit adhibe tecum16  unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
interl.|  studio corrigendi vel convincendi sub testibus

14  autem Li446 @ Rusch Weber ] om. Li446 | 15  non te Rusch Weber ] inv Li446 Li446 @ | 16  tecum Li446 Li446 @ Rusch ] + adhuc Weber |
Numérotation du verset Mt. 18,17 
interl.|  adhuc incorrigibilis extiterit
dic Ecclesie.
interl.|  ut obiurgatio plurimorum eum corrigat
interl.|  hic auctoritas de manifesta vocatione
marg.|  DIC  ECCLESIE etc. Ut detestationi eum habeat. Et qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis, et ut rubore sequestrationis emendetur, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Sed ne quis superbus talem contemneret sequestrationem subdit :   Amen dico vobis. Potestatem tribuit apostolis ut sciant qui a talibus damnantur, humanam sententiam divina sententia corroborari.
Si autem Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus
interl.|  gentilis
et publicanus.
interl.|  exactor publicorum vectigalium
marg.|  SICUT  ETHNICUS  ET  PUBLICANUS. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam aperte gentiles. Nec ideo salus eius negligenda est. Natura et ethnicos, id est gentiles et publicanos in numero quidem fratrum non deputamus, sed tamen eorum salutem semper inquirimus.
marg.|  Typice. Publicani sunt qui lucem seculi sectantur et exigunt vectigalia negotiationis per fraudes, per furta, et per periuria.
Numérotation du verset Mt. 18,18 
Amen dico vobis,
marg.|  AMEN  DICO etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina, vel ad recipiendum penitentem, vel ad abiiciendum contumacem.
quecumque alligaveritis super terram
interl.|  vinculo anathematis
erunt ligata et in celo
interl.|  divino iudicio
et quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo.
Numérotation du verset Mt. 18,19 
Iterum dico vobis, quia si17  ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint
interl.|  quesita pro salute corrigendorum

17  si Rusch ] + duo Li446 Weber
fiet illis a Patre meo qui in celis est.
interl.|  id est in sanctis
Numérotation du verset Mt. 18,20 
Ubi enim sunt duo
marg.|  SI 18  Duo. Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quicquid petunt fiet. Quia si corpus vult que spiritus vult tantum bonarum rerum est petitio.
18  sic Rusch
vel tres
interl.|  in omnibus que iudicando aguntur in terra ad salutem hominum assum cooperator
congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum.
interl.|  monuit ad concordiam nunc premium pollicetur quo est in medio eorum
marg.|  IBI  SUM  IN  MEDIO. Omnis sermo supra ad concordiam provocat et pacem, quam adeo commendat ut dicat Deum in medio esse eorum, qui pax et caritas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.
Numérotation du verset Mt. 18,21 
Tunc accedens Petrus ad eum
marg.|  TUNC  ACCEDENS. Dixerat :   Videte ne contemnatis unum de pusillis istis  ; adiecerat : si peccat, corripe et premium promiserat.   Si duo ex vobis  : Provocatus enim Petrus querit quotiens dimittat.
dixit : Domine, quotiens peccabit19  in me frater meus et20  dimittam ei ?
interl.|  penitenti quidem

19  peccabit Rusch Weber ] peccaverit Li446 , peccata Li446 @20  et Rusch Weber ] om. Li446 Li446 @
Usque septies ?
Numérotation du verset Mt. 18,22 
Dicit illi21  Iesus : Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
marg.|  SEPTUAGIES  SEPTIES. Hieronymus HIERONYMUS. Id est quadringentibus quadraginta vicibus, id est totiens in die quotiens ille peccare potest.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Typice. Undecim per se transgressionem significat, quia iam est extra decalogum. Cum vero multiplicatur per septem iam omnis intelligitur ‘transgressio’ propter septem vitia. Nota : aliter datur venia petenti fratri ut nobis scilicet socia caritate communicet, sicut Ioseph fratribus. Aliter inimico persequenti, ut bonum ei velimus, etsi licet faciamus, ut David lugens Saul.

Cf. Gn. 45, 4-5 : « Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Egyptum. 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Egyptum ».
Cf. 1Rg. (1Sm.) 26, 7-11 : « Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput eius : Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. Dixitque Abisai ad David : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas : nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum : quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit ? Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut in prelium descendens perierit : propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius, et scyphum aque, et abeamus ».

21  illi Li446 @ Rusch Weber ] ei Li446
Numérotation du verset Mt. 18,23 
Ideo assimilatum est
marg.|  IDEO  ASSIMILATUM. Ut sciatis dimittendum esse conservis, ostendam {t. 4 : Erfurt, f. 951ra ; facsim., p. 61a} [Rusch, f. 951ra ] per similitudinem, quia si ille rex et dominus dimisit servo, multo magis homo conservis suis.
marg.|  Mos erat Syriorum per parabolas loqui.
regnum celorum
interl.|  vita iustorum
homini regi
interl.|  huic toti negotio
interl.|  typice Christo qui merita cuiusque examinat
qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Numérotation du verset Mt. 18,24 
Et cum cepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat ei22  decem millia talenta.
interl.|  populus iudaicus qui decalogo constrictus multarum transgressionem reus erat

22  ei Rusch ] om. Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 18,25 
interl.|  viribus suis hoc explere non posset
iussit eum dominus suus23  venundari et uxorem eius et filios et omnia que habebat et reddi.
interl.|  permisit iusto iudicio malignorum spirituum servum fieri
marg.|  ET  UXOREM  EIUS. Eum non solum populum, sed etiam prelatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus, ut quod noluerunt voto solvant tormento.
marg.|  Iussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis penas solvere.

23  suus Rusch ] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 18,26 
Procidens autem servus ille rogabat24  eum
interl.|  cum sponte nollet malus, coactus populus ille penitet

24  rogabat Li446 Rusch ] orabat Weber
dicens : Patientiam habe in me
interl.|  parce peccatis
et omnia reddam tibi.
interl.|  credendo in te qui es finis legis
Numérotation du verset Mt. 18,27 
Misertus autem
marg.|  MISERTUS  AUTEM. Misericors Dominus non solum captivitatem iudaicam absolvit, sed etiam peccatorum omnium veniam in adventu Christi se dare promisit, si persisterent in incepto.
dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
marg.|  DIMISIT  EI etc. Dimisit eum, id est pondere carnalium observationum absolvit, et debitum dimisit, id est priores transgressiones.
Numérotation du verset Mt. 18,28 
Egressus autem servus ille
interl.|  in libertate fidei vel de captivitate liberatus
invenit unum
marg.|  INVENIT  UNUM. Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat, gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus sed etiam tormentis expetebat.
de conservis suis qui debebat ei centum denarios
interl.|  id est recognoscebat ab eo salutem prestitam sibi
et tenens suffocabat eum
interl.|  non sinebat eum reddere rationem
dicens : Redde quod debes.
interl.|  observa carnales observantias
Numérotation du verset Mt. 18,29 
Et procidens conservus eius rogabat eum dicens : Patientiam habe in me
interl.|  parce peccatis
et omnia reddam tibi.
interl.|  quidquid lex precipit spiritaliter implebo
Numérotation du verset Mt. 18,30 
Ille autem noluit
interl.|  spiritalia
sed abiit
interl.|  a spiritali intellectu recessit
et misit eum in carcerem
interl.|  artam tribulationem
donec redderet25  debitum.
interl.|  hoc intendens ut legem carnaliter impleret quod videbatur debere

25  redderet Li446 @ Rusch Weber ] + universum Li446
Numérotation du verset Mt. 18,31 
Videntes autem conservi eius
interl.|  angeli qui referunt Deo gesta hominum vel predicatores evangelii
que fiebant contristati sunt valde
interl.|  propter afflictionem Christiani populi
et venerunt et narraverunt domino suo omnia que facta fuerant26  .
interl.|  pro salute credentium contra dolum persecutorum Dominum implorant

26  fuerant Li446 Li446 @ Rusch ] erant Weber
Numérotation du verset Mt. 18,32 
Tunc vocavit illum27  dominus suus et ait illi : Serve nequam.
marg.|  SERVE  NEQUAM. Sepe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti, sed liberatus compassionem non habuisti quin potius prophetas et apostolos persequeris et ingratus, et de iustitia presumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo iudicans.

27  illum Rusch Weber ] eum Li446 Li446 @
Omne debitum
interl.|  omnes prevaricationes
dimisi tibi quoniam rogasti me.
Numérotation du verset Mt. 18,33 
Nonne28  ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
interl.|  dignas misericordia gentes reputare, quoniam : « Omnes peccaverunt et egent gratia Dei »

Rm. 3, 23.

28  Nonne Li446 Li446 @ Rusch ] Non Weber
Numérotation du verset Mt. 18,34 
interl.|  iusta animadversione
tradidit eum tortoribus
interl.|  in manus Romanorum vel tartareis ministris29 
29  ministris] coniec., minstris cacogr. Rusch
quoadusque redderet
interl.|  in perpetuum
universum debitum.
Numérotation du verset Mt. 18,35 
Sic et Pater meus celestis vobis faciet30  ,
interl.|  repetet a vobis dimissa
marg.|  SIC  ET  PATER  MEUS. Si non dimiseritis ex corde quod in vos delinquitur, et hoc quod per penitentiam dimissum erat a vobis exigitur.
marg.|  Repetet vel de mala voluntate damnando a qua omne malum, vel de inobedientia que est origo totius mali. Quotiens enim quis peccat, in obediens efficitur.

30  vobis faciet Rusch ] inv Li446 Li446 @ Weber
si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
interl.|  non ficta pace




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_18)