initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Mt. 2,1 
Cum ergo natus esset
interl.|  ecce nativitas cum esset natus
marg.|  CUM  ERGO  NATUS. Quamvis Mattheus nativitatem pretermittat tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat sic dicens :   Cum ergo etc.
marg.|  Quattuor hic ponuntur a prophetis roborata : nativitas, nomen, locus et tempus.
marg.|  De nativitate Domini in Bethleem Mattheus et Lucas consentiunt, sed quomodo et qua occasione ad eam venerint Ioseph et Maria Lucas exponit, Mattheus preterit, sicut et cetera usque ad circumcisionem, sicut e contra de adventu magorum Lucas tacet, et Mattheus exponit

1 esset ΩMSF²JP Li Rusch Weber ] est ΩF*
Iesus
interl.|  nomen
interl.|  locus
marg.|  BETHLEEM  IUDE. Ad differentiam illius que est in Galilea in tribu Zabulon. Due enim sunt Bethleem.
marg.|   Bethleem prius dicta est Ephrata.   Bethleem  : domus panis, quia ibi nasciturus erat panis vivus qui de celo descendit, qui ponitur in presepio {t. 4 : Erfurt, f. 922va ; facsim., p. 8a} [Rusch, f. 922va ] ut irrationabiles pastos faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam que est domus in qua panis vivus comeditur.

Cf. Io. 6, 41 : « Murmurabant ergo Iudei de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».
in diebus
interl.|  tempus
Herodis regis,
marg.|  IN  DIEBUS  HERODIS. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum : « Non deficiet princeps de Iuda » etc.
marg.|  IN  DIEBUS  HERODIS  REGIS. Finito scilicet regno Iudeorum, quando iam Herodes alienigena in gente Iudeorum regnum sibi occupaverat, impleta prophetia que dicit : « Cum venerit sanctus sanctorum ‘cessabit unctio vestra’ ».

Gn. 49, 10 (Vetus latina, p. 505, versio L).
Sententia ex Dn. 9, 24.26 (Vetus latina iuxta LXX « 24 ... καὶ συντελεσθῆναι τὸ ὅραμα καὶ εὐφρᾶναι ἅγιον ἁγίων. [...] 26 καὶ μετὰ ἑπτὰ καὶ ἑβδομήκοντα καὶ ἑξήκοντα δύο ἀποσταθήσεται χρῖσμα καὶ οὐκ ἔσται... ») ut infra Anselmo laud. Fontes : cf. < Parall . > Glosa ordinaria (Ps. 73, 9).
Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 2, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 99rb) : « ... tempus Herodis scilicet alienigene regis, qui ut ipse Iosephus dicit dominici adventus est testis et, quodammodo prophetia completam esse ostendit. […] Prophetia itaque completa est que dicit : “Cum venerit sanctus sanctorum cessabit unctio” » ; versio B (PL 162, 1253C-D) : « Quia ecce alienigena rex Israel [Herodes] factus erat, ut impleretur prophetia, quae dicit : Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est (Gn. 49) . Ex quo enim intraverunt filii Israel in terram promissionis, iudices habuerunt usque ad Saulem, deinde reges usque ad transmigrationem Babylonis. Post vero reditum de Babylonia per pontifices gerebatur summa rerum usque ad Hircanum simul pontificem et regem, quo fratris invidia vexato, et tandem ab Herode interempto, | regnum Iudaeae iussu Augusti traditum est Herodi. Prophetia itaque completa est, quae dicit :Cum venerit Sanctus sanctorum cessabit unctio vestra’ ».
ecce magi
marg.|  ECCE  MAGI.   Magi non malefici, sed philosophi Chaldeorum qui de singulis philosophantur. Et fuerunt ut dicitur de genere Balaam, et successores doctrinarum eius. In istis fides gentium ut primitie Deo consecratur. Hi predicant nativitatem locum nesciunt. Iudei locum insinuant, tempus adventus non cognoscunt.
marg.|  Venerunt magi non post annum, quia tunc non inveniretur in presepio, sed in Egypto, sed tredecim die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, iuxta quam et Arabia est, ubi magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes que ex tribus filiis Noe nati sunt venture ad fidem prefigurentur, vel tot fuerunt principes qui multos duxerunt in suo comitatu.
marg.|  Ideo magi apud Hierosolymam precipue natum regem querunt, quia per Balaam de Israel nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem iudicabat. Stella Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur rex Iudeorum in oriente non queritur.
ab oriente venerunt Hierosolymam,
interl.|  ubi erat caput regni
interl.|  civitas Dei orbe refulget in qua minus docti eriuduntur divina lege

ab or. venerunt Hier. ΩJ Li Rusch Weber ] inv. venerunt Ier. ab or. ΩF*
Numérotation du verset Mt. 2,2 
dicentes : Ubi est qui natus est rex Iudeorum ?
interl.|  ne hoc de Herode querere videantur
marg.|  UBI  EST  QUI  NATUS etc. Confusio Iudeorum est ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, etsi non credunt, inexcusabiles sunt.
Vidimus enim stellam
interl.|  signa non fidelibus sed infidelibus data sunt
marg.|  VIDIMUS  ENIM  STELLAM. Hieronymus HIERONYMUS. Hec stella dominice nativitatis nuntia numquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et magis previam deputavit, que mox peracto officio esse desiit.
marg.|  Christum nondum loquentem muta stella predicat, postea loquentem loquentes apostoli nuntiaverunt.
marg.|  Iudeis tamquam ratione utentibus substantia rationalis, id est angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella perduxit.
marg.|  Pastoribus angeli, magis stella, utrisque tamen loquitur lingua celorum, quia iam cessabat lingua prophetarum.
marg.|  Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente et eos in Hierusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege querunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Iudea natum, et ideo Hierusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam previam quam recognoscunt.
marg.|  Alleg<orice>. Stella est illuminatio fidei que ad Christum ducit. Dum divertunt ad Iudeos eam amittunt, quia Domini a malis consilium querunt, veram illuminationem perdunt.

Anselmus Laudunensis, Enarrationes in evangelium Matthaei, cap. 2, PL162, 1254C : « Magi enim dicuntur ab oriente venisse, eo quod vere in vero oriente essent positi, sed quidquid est ultra Jerusalem versus orientem, in oriente quantum ad eos dicitur esse. A die nativitatis Domini creditur stella tantum apparuisse, et peracto officio, cum nova esset desinit esse. Ait enim Fulgentius : Puer natus novam stellam fabricavit ».

enim ΩJ] om. Li446
eius
interl.|  propriam, quia hanc creavit ad ostensionem sui
in oriente et venimus adorare eum.
interl.|  quia Deum intelligunt stella famulante
Numérotation du verset Mt. 2,3 
Audiens autem Herodes rex,
marg.|  AUDIENS  AUTEM  HERODES. ‘Rex’ dicitur, ut ex collatione eius qui queritur hic intelligatur extraneus, quia iam defecerat proprius.
marg.|  AUDIENS  AUTEM  HERODES. Alium regem Iudeorum quam se queri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri, et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit.
turbatus est,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 922vb ; facsim., p. 8b} [Rusch, f. 922vb ] TURBATUS. Vel quia exicium regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel Dominus sine eorum consilio diceretur.
marg.|  Nato rege celi rex terre turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celestis celsitudo predicatur.
et omnis Hierosolyma cum illo.
marg.|  CUM  ILLO. Propter favorem, quia sepe populus plus eis iniuste favet quos crudeles sustinet. Unde Salomon : ‘Rex iniustus omnes ministros impios habet’.

Prv. 29, 12 : « Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios ».
Numérotation du verset Mt. 2,4 
Et congregans omnes principes sacerdotum,
interl.|  pontifices
marg.|  ET  CONGREGANS  OMNES  PRINCIPES  SACERDOTUM. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit, sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam si rex eorum tristes vel letos faciat Iudeos.
et scribas populi,
interl.|  moralium latores preceptorum
sciscitabatur ab eis
interl.|  palam quasi ex bono affectu
ubi Christus nasceretur.
interl.|  sic vocat eum quia noverat iniungi reges Iudeorum
marg.|  UBI  CHRISTUS. A Iudeis querit locum a magis tempus, ut de utroque fiat certus.
Numérotation du verset Mt. 2,5 
At illi dixerunt ei : In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam :
interl.|  Micheam
marg.|  IN  BETHLEEM  IUDE etc. Locum nativitatis exprimunt quem testimonio Scripture didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adiutorium fidei.
marg.|  Ex hoc patet quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.

ei To22* ΩFJ Li ] om. Wordsworth ( Cava E L Q R T) ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,6 
interl.|  ad tribum Iude pertinebat
marg.|  ET  TU  BETHLEEM. Hoc sic ponit ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.
marg.|  In hebreo sic est : « Et tu Bethleem Ephrata parva es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus eternitatis ». Et est sensus : etsi sis parvus viculus comparata civitatibus Iude ubi tanta millia, tamen non es minima, quia ex te egredietur magnus Christus, qui non tantum de David, quia egressus eius ex mea constat substantia, natus a diebus eternitatis, quia : « In principio erat Verbum ».
marg.|  ANTIQUITUS  EPHRATA  POSTEA  BETHLEEM. Mystice est dicta Ephrata furorem vidit, quod premonstrat insaniam Herodis qui ibi pueros occidit. Vel Ephrata ‘frugifera’, que colit agrum vite. Merito in eo loco Christus nascitur, qui totius Ecclesie typum gerit, et ex nomine innuit Christum pabulum vite cunctis.

Mi. 5, 2.
Io. 1, 1.
terra Iuda,
marg.|  TERRA  IUDA. In hebreo Ephrata.   Bethleem est domus panis, Ephrata : speculum. Que sunt domus iste nisi fidelium mentes panem angelorum manducantes ? Et quantum in hac vita mortali conceditur gloriam Domini speculantes ? In quibus Christus iam per fidem natus, de gentilitate velut de longinquo venientibus per falsorum doctorum demonstrationem aliquando queritur, et inventus adoratur.
nequaquam minima es in principibus
interl.|  in hebreo : in millibus
interl.|  arguuntur scribe oblivionis quod non ipsis verbis prophete usi sunt
Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,7 
Tunc Herodes clam vocatis magis
marg.|  CLAM  VOCATIS  MAGIS. Remotis sacerdotibus et scribis. Timebat enim ne Iudei quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum eius, sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent.

vocatis ΩJ] vocatus Li446
diligenter didicit ab eis tempus stelle,
interl.|  quia locum didicerat quando nasceretur explorat
que apparuit eis.
Numérotation du verset Mt. 2,8 
Et mittens eos in Bethleem, dixit : Ite et interrogate diligenter de puero :
interl.|  cognito loco et tempore restat cognitio persone

eos ΩFP Li Rusch ] illos ΩJ Weber
et cum inveneritis, renuntiate mihi,
interl.|  hoc subiungendo ad renuntiandum invitat
interl.|  ut alacrius per eum redeant, et ne Iudei, quia rex eorum futurus erat, occultent
ut et ego veniens adorem eum.
marg.|  ADOREM  EUM. Herodes devotionem promittit, sed gladium acuit, malitiam cordis depingens colore humilitatis.
marg.|  Finxit se vultu et verbis adorare eum quem invida mente cogitabat occidere. Cuius personam representant hypocrite qui dum ficte Deum querunt, numquam merentur invenire.
Numérotation du verset Mt. 2,9 
Qui, cum audissent regem, abierunt.
interl.|  estimantes supple vera que dixerat
Et ecce stella
marg.|  ECCE  STELLA. Ingressi Iudeam deseruntur indicio stelle ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui querunt humanum Nec debebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum, quia : « Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis » etc.
marg.|  Non tenuit ethereas vias. Sed multum domui vicinia, aliter non {t. 4 : Erfurt, f. 923ra ; facsim., p. 9a} [Rusch, f. 923ra ] discernerent domum.
marg.|  Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad Christum. Vel potius fides que est mentis illuminatio per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina, et eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit.

Lc. 16, 31.

stella] magna ΩJ* ( rubr. cancel. )
humano] humanuro cacogr. Rusch
quam viderant in oriente, {t. 4 : Erfurt, f. 923ra ; facsim., p. 9a} [Rusch, f. 923ra ] antecedebat eos, usque dum
interl.|  donec
veniens staret supra, ubi erat puer.
interl.|  quasi diceret : hic est quem natum testabar

supra ΩMJ Rusch Weber ] + domum ΩFJ* ( rubr. cancel. ) (non invenitur in apparat. Wordsworth )
Numérotation du verset Mt. 2,10 
Videntes autem stellam gavisi sunt
marg.|  GAVISI  SUNT. Gaudio gaudet qui propter Deum, qui verum gaudium est, gaudet. Addit et magno, quo nihil est maius. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus alius minus gaudere.
gaudio magno valde.
interl.|  invento quos desideraverant
Numérotation du verset Mt. 2,11 
Et intrantes domum,
interl.|  diversorium illud quod Lucas commemorat
marg.|  ET  INTRANTES. Tres magi uno itinere Deum veniunt adorare, quia in uno Christo, qui est via, inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda.

Cf. Lc. 2, 7 : « Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in presepio : quia non erat eis locus in diversorio ».
invenerunt puerum cum Maria matre eius10  ,
marg.|  PUERUM  CUM  MARIA. Sepe puer nominatur, ut eum agnoscant de quo dictum est : « Puer natus est nobis ».
marg.|  Cur non et Ioseph cum Maria inventus est a magis ? Ne aliqua inde male suspicionis occasio daretur gentibus, que primitias suas statim nato salvatore ad eum adorandum miserunt.

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius : et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 : « Parvulus enim natus est nobis ».

10  eius ΩFJP² ( al. m. post .) Rusch Weber ] om. ΩP*
et, procidentes
interl.|  signum humilitatis sine qua nullus vere adorat
adoraverunt eum.
interl.|  in carne Verbum
marg.|  ADORAVERUNT. Sic confitentes Deum quem factum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per   myrrham ostendunt.
Et apertis thesauris suis
interl.|  fidem suam mysticis profitentur muneribus
marg.|  ET  APERTIS  THESAURIS. Fidem suam mysticis protestantur muneribus ;   munera    : clausa fides est cordis,   munera aperta confessio est oris. In thure confunditur Arius qui soli Patri sacrificandum esse contendit ; in myrrha Manicheus qui Christum mortuum non credit ; in auro uterque, quia et Manicheus de semine David regem natum non credit, et Arius solam ei servitutem ascribit.
marg.|  Moraliter. Et apertis . Magnum religionis sacramentum hic aperitur, ut fide previa thesauros nostros in via non pandamus, donec preteritis hostibus soli Deo ex occultis cordium offeramus. Ezechias quia thesauros alienigenis prodidit condemnatur in posteris.

Cf. Is. 39, 1-8 : « In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam : audierat enim quod egrotasset et convaluisset. Letatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis sue, et universa que inventa sunt in thesauris eius. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei : Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te ? Et dixit Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit : Quid viderunt in domo tua ? Et dixit Ezechias : Omnia que in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam : Audi verbum Domini exercituum. Ecce dies venient, et auferentur omnia que in domo tua sunt, et que thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam : Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit : Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ».
obtulerunt ei munera : aurum,
interl.|  regi
thus
interl.|  Deo
et myrrham.
interl.|  mortali
marg.|   Obtulerunt ei munera aurum, thus et myrrham . Queritur an singuli singula an unusquisque tria ? Quod magis fatendum est, quia congruit mysterio, quia omnis vere Christianus Christum Deum regem et passum confitetur.
marg.|  Dicitur quod reges Persarum semper cum muneribus solent adorare, quo more et isti munera obtulerunt. Sed magis divina inspiratione est factum ut in hoc sit mysterium omnium. Unde et figuraliter tria dicuntur.
marg.|   Aurum ad tributum,   thus ad sacrificium, myrrha ad sepulturam pertinet mortuorum. Vel per hec tria in eodem Christo intimantur : regia potestas, divina maiestas, humana mortalitas.
marg.|  Moraliter. Nos ergo thus offerimus, si cogitationes carnis in corde per studium orationis incendimus,   aurum dum superna sapientia resplendemus,   myrrham si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Hec munera ex thesauro animi condita proferuntur : ‘’Cum corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem’’.
marg.|   Aurum est perfecta sapientia,   thus oratio munda,   myrrha operatio bona. Primum ergo fides Christo offerenda, deinde oratio, tertio loco operatio. Infirma est oratio quam non munit eleemosyna.
marg.|  Mystice. Tres magi significant gentilem populum de tribus filiis Noe procreatum ad fidem Christi venientem. Stella propheticum sermonem ortum Christi veraciter profitentem. Herodes diabolum qui cognita divinitate Christi persequitur eum in membris suis, a quo magi pergunt dum ab idolatria gentes recedunt, et ad domum in qua Christus est, id est ad catholicam Ecclesiam perveniunt, in quam intrantes per fidem inveniunt Christum cum matre sua, id est Ecclesia. {t. 4 : Erfurt, f. 923rb ; facsim., p. 9b} [Rusch, f. 923rb ] Ioseph semoto, id est Iudeorum populo propter perfidiam. Et apertis thesauris suis, id est litterarum peritia, obtulerunt ei munera, id est physicam, ethicam, logicam ; vel historiam, tropologiam et allegoriam ; vel sancte Trinitatis fidem.

Cf. Rm. 10, 10 : « Corde enim creditur ad iustitiam : ore autem confessio fit ad salutem ».
Numérotation du verset Mt. 2,12 
Et responso accepto
marg.|  ET  RESPONSO  ACCEPTO. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina iuberet voluntas ? Hec responsio non fit per angelum sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit nisi ille qui dicit : « Ego sum via, veritas et vita ».
marg.|  Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Egyptum mittitur, quia et fides nutrienda erat ad premium et vita doctrine preparanda est ad eundum.

Corpus antiphonalium officii (n° 2602-2603) << Io. 14, 6.
in somnis
interl.|  quia intus querebant quid vellet divina voluntas de reversione ad Herodem, Dei meruerunt responsionem
ne redirent
interl.|  quia cognita veritate non licet retroire
ad Herodem,
interl.|  diabolum
per aliam viam
interl.|  fidem, spem, caritatem
marg.|  PER  ALIAM  VIAM. In hoc forma datur credentibus ut devoti ad Deum veniant, et quod iubeat intendant, scilicet ne ad diabolum redeant, sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo, resurgant obediendo.
reversi sunt in regionem suam.
interl.|  paradisum vel celestem Hierusalem
Numérotation du verset Mt. 2,13 
interl.|  impleto purgationis tempore prius et oblato in Hierusalem quod hic pretermittitur
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,
interl.|  hic Ioseph non quasi maritus sed nutricius et custos asciscitur
dicens : Surge et accipe puerum et matrem
interl.|  gloriosam
eius, et fuge in Egyptum,
marg.|  FUGE  IN  EGYPTUM. Mira humilitas Christi. Fugit qui refugium est aliorum, et virtus, fugiendo, instruit suos. Unde : « Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam ».

Mt. 10, 23 (Vetus latina  : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim. Cf.. Weber : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam »).
et esto ibi usque11  dum dicam tibi. Futurum est enim
interl.|  ecce quod fraudes non latent Deum

11  usque Li446 ² (al. m. marg.) etc.] regem Li446 *
ut Herodes querat12  puerum ad perdendum eum.

12  querat ΩJ] que Li446
Numérotation du verset Mt. 2,14 
Qui consurgens
marg.|  QUI  CONSURGENS. Ioseph figura predicatorum qui Christum cum matre, id est fidem Christi et Ecclesie tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Iudeorum infidelitate.
accepit puerum et matrem eius nocte,
marg.|  NOCTE. Quia occulte per fugam ad illustrandam Egyptum descendit, relicta nocte Iudeis.
marg.|   Nocte tulit in Egyptum, quia noctem ignorantie his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi Iudei fidem tamquam Christum ab Egypto revertentem suscipientes illuminabuntur. Hic datur exemplum fidelibus vitandi rabiem persecutorum ubi est opportunum, sicut ipse ait : « Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam ». Significat autem hec fuga Domini electos improbitate malorum a sedibus suis sepius esse pellendos. Fugit ut homo, quem paulo ante stella Deum monstravit.

Mt. 10, 23 (Vetus latina : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Cf. Weber : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ».
et secessit in Egyptum,
interl.|  quia fides Christi mansit in gentibus « Donec plenitudo gentium intraret ».
marg.|  IN  EGYPTUM. Omnigenum Deum monstra venerantem, quia Christus a Iudeis non receptus, per predicationem transit ad gentes.
marg.|  Fugit in Egyptum sicut natus est, ut corruptam repararet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat. Nec insidias expavit, qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga predixit Isaias :"Ecce Dominus ascendet super nubem levem" id est carnem sine peccato : “Ingredieturque Egyptum, et commovebuntur simulacra eius". Septem autem annis in Egypto latuit.

Rm. 11, 25.
Cf. Is. 19, 1 : « Onus Egypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Egyptum, et commovebuntur simulacra Egypti a facie eius, et cor Egypti tabescet in medio eius ».
Numérotation du verset Mt. 2,15 
et erat ibi usque ad obitum Herodis
interl.|  usque in finem infidelitatis quia Iudea contra Ecclesiam sevit
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Egypto vocavi filium meum.
interl.|  consubstantialem quia : « Verbum caro factum est et habitavit in nobis »
marg.|  EX  EGYPTO etc. In Osee iuxta hebraicam veritatem hoc invenitur, vel in libro Numerorum ut quidam asserunt, quia totum dispositione Dei factum est.

Io. 1, 14.
Cf. Os. 11, 1 : « Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum ; et ex Egypto vocavi filium meum ».
Cf. Nm. 23, 22 : « Deus eduxit illum de Egypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis ».
Numérotation du verset Mt. 2,16 
Tunc Herodes videns quoniam13  illusus {t. 4 : Erfurt, f. 923va ; facsim., p. 10a} [Rusch, f. 923va ] esset a magis,
marg.|  TUNC  HERODES  VIDENS. Verisimile est quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos. Unde et tamdiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his que in templo facta dicta ve fuerant, se a magis sensit illusum et in mortem Christi properans pueros occidit.
marg.|  Verisimile est post annum et quattuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desevisse, quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut romanos consuleret super his que de Christo dicebantur.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 923va ; facsim., p. 10a} [Rusch, f. 923va ] Ideo forsitan tamdiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset.

13  quoniam Li446 Rusch Weber ] quod ΩJ
iratus est valde,
interl.|  inde accumulatur ira iam turbato per nativitatem
et mittens occidit omnes pueros,
interl.|  lingua usus est pro gladio
interl.|  ut hic qui natus erat non effugeret
marg.|  OCCIDIT  OMNES  PUEROS. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum persecutio, que figuravit persecutionem sanctorum, et dum infans queritur infantes occiduntur in quibus forma martyrii nascitur ubi infantia Ecclesie dedicatur.
marg.|  Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum qui parvi, id est humiles et innocentes occisi sunt, qui non in Iudea tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi, quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit, quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi.

Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 1, CCCM 174, p. 69.94 sqq. : « Allegorice autem haec mors innocentum parvulorum praefigurat passionem omnium martyrum Christi, qui parvuli et innocentes sunt, id est humiles et ab omni dolo malitiae alieni et qui non solum in Bethleem (hoc est in Iudaea, unde Ecclesiae coepit origo), sed et in omnibus eiusdem Ecclesiae finibus per totum orbem terrarum persecutionem passi sunt ab impiis et nequissimis persecutoribus, quorum Herodes truculentissimus typum tenuit. Hi ergo bimi occisi sunt, hoc est doctrina et operatione perfecti. Quod illi quidem occisi sunt, sed Christus, qui quaerebatur, vivens evasit, insinuat quidem corpora ab impiis posse perimi, sed Christum, pro quo tota persecutio saevit, nullatenus eis viventibus uel occisis posse auferri », potius quam Sedulius Scotus, In evangelium Matthaei, lib. 1, cap. 2, ed. B. Löfstedt, 1989-1991 (VL, Aus der Geschichte der lateinischen Bibel, 14 et 19, 1), p. 82.38-48 : « Iuxta uero typicum intellectum haec strages innocentum paruulorum mortem pretiosam cunctorum in Christo martyrum significat. Quod enim parvuli occisi sunt, designat per humilitatis et innocentiae meritum ad martyrii gloriam perueniendum. Quod in Bethleem et in omnibus finibus eius caesi sunt, ostendit non solum in Iudea, unde Ecclesiae coepit origo, sed et in omnibus eiusdem Ecclesiae finibus, quacumque per orbem defusa est, persecutionem perfidorum saeuituram et piorum patientiam esse coronandam. Quia bimi interempti sunt, doctrina et operatione perfectos indicant. Quia vero infra, simplices uel idiotas, fidei tamen non fictae, constantia fortes aeque denuntiant. Porro quod illi infantuli occisi sunt, sed Christus qui quaerebatur uiuens euasit, illud insinuat corpora quidem ab impiis posse perimi, sed Christum, pro quo persecutio tota saevit, nullatenus eis uel viventibus vel occisis posse auferri, sed eos veraciter contestari, quia sive vivimus Domino uiuimus, sive morimur Domino morimur ; siue enim vivimus sive morimur, Domini sumus ». [FG2016 MM2016]
qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius,
interl.|  ut in tanta multitudine latere non posset
marg.|  ET  IN  OMNIBUS  FINIBUS. Non est contentus vastatione   Bethleem , sed ad iacentia loca vastavit, nec ullam misericordiam etatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret.
a bimatu
interl.|  ut neque loco neque tempore celaretur
marg.|  A BIMATU. Ideo   a bimatu , ut sicut preoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et preoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu, quia timebat ne puer cui famulabantur sidera paulo supra etatem vel infra speciem sibi conformaret.
et infra secundum tempus,
interl.|  ab ortu stelle
quod exquisierat a magis.
Numérotation du verset Mt. 2,17 
Tunc adimpletum14  est
marg.|  TUNC  ADIMPLETUM.   Adimpletum dicitur, quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat aliquid futurum occulte promittebat.
marg.|  Iohannes ChrysostomusIOHANNES CHRYSOSTOMUS. IN SEPTIMA HOMELIA dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in celo, quando vox angelorum audita est : transeamus ab his sedibus.

14  adimpletum ΩJ] impletum Li446
quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem :
Numérotation du verset Mt. 2,18 
Vox in Rama
interl.|  in excelso
marg.|  VOX  IN  RAMA. Id est in excelso longe lateque diffusa.
marg.|  All<egorice> : vel vox Ecclesie de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit iudicis.
marg.|  VOX  IN  RAMA. Propter uxorem levite fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel tribum Beniamin preter trecentos viros delevit, eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus, auditus est usque Rama, qui est locus iuxta Gabaa duodecimo milliario a Bethleem.   Audita  : exaggerat ut hyperbolice Rachel iam mortua, dolentis affectu filios iam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldeis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Iudeorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetie respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cedis infantium pronuntiatur.
audita est, ploratus et ululatus multus.
interl.|  longe lateque resonans planctus usque ad Deum pervenit
Rachel plorans filios suos,
marg.|  RACHEL. Quia sepulta est iuxta Bethleem et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Beniamin et Ioseph occisi sunt. De   Rachel natus est Beniamin ad cuius sortem non pertinet Bethleem, sed ad tribum tantum Iuda. Sed quia contigue tribus sunt Iuda et Beniamin in finibus Bethleem, multi quoque de tribu Beniamin occisi sunt.
marg.|  Nota quod melius per Rachel , quam si per Bethleem plorasse diceretur, figura sacramenti inducitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesie commendatur, que plorat non tam morte translatos quam supplicio peremptos.
marg.|   Rachel , id est Ecclesia suos teneros agnos plorat peremptos neque vult consolari in presenti, quia non sunt, sed omnem spem et consolationem ad eternam transmittit vitam. Vel plorat et non recipit consolationem secundum duplicem quorumdam intelligentiam : sive quod in eternum mortuos estimaret, sive quod hic nollet consolari in presenti de his quos sciret in eternum victuros. Hoc verius {t. 4 : Erfurt, f. 923vb ; facsim., p. 10b} [Rusch, f. 923vb ] Ecclesie convenit que non tantum peremptos dolet, sed eos amplius quos prius editos vult retinere, vel nondum genitos generare de quibus nulla consolatio, quia eternaliter mortui sunt.
marg.|  Allego<rice> : Bene autem Rachel , que ovis videns Deum dicitur Ecclesiam figurat cuius tota intentio ut Deum contempletur invigilat, et ipsa est ovis centesima quam pastor humeris reportabat.
marg.|   Rachel , id est Ecclesia   plorans pro suis occisis. Et ideo non modicum fuit prophete tantum sacramentum licet obscure diligentius presignare.
marg.|  Plorat Ecclesia et non vult consolari hic, quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat, quia dum parit tristitiam habet, Unde dicitur : ‘Vos plorabitis’ etc., sed additur consolatio : ‘Tristitia vestra vertetur in gaudium’.

Cf. Gn. 35, 19 : « Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via que ducit Ephratam, hec est Bethleem ».
Cf. Io. 16, 20 : « Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium ».
et
interl.|  tamen
noluit consolari,
interl.|  eo modo ut in mundum revocarentur
quia non sunt.
interl.|  revocandi
Numérotation du verset Mt. 2,19 
Defuncto autem Herode,
interl.|  de quo predictum est
marg.|  DEFUNCTO  AUTEM  HERODE. Quia sopita Iudeorum perfidia, Elia et Enoch predicantibus, Iudea verbum Dei recipiet.
marg.|  Defuncto rege illico complices eius pereunt, sic cessante persecutione Ecclesia ad celestia invitatur.
ecce apparuit angelus Domini15  in somnis
interl.|  quia nondum publice revelabatur cui angelus hoc officium deferebat

15  apparuit - a. D. Li Rusch Weber ] inv. ΩFJP
Ioseph in Egypto16  ,

16  in Egypto ΩFJ Li446 Rusch Weber ] om. ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,20 
interl.|  non filium tuum
et matrem eius,
interl.|  non coniugem
et vade in terram Israel.
interl.|  quia scribe et Pharisei mortem Christi meditabuntur cum Herode
marg.|  IN  TERRAM  ISRAEL. Non determinat in quam partem, ut dubitante Ioseph angelus revertatur, et frequenti eius allocutione Ioseph certior reddatur.
marg.|  Quia non distinxit in quam partem, ideo Ioseph intellexit Iudeam que dignior pars regni erat.
Defuncti sunt
marg.|  DEFUNCTI. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Iudeorum occidere ut sic cogeret Iudeos mortem suam fiere.
enim qui querebant animam
interl.|  vitam
pueri.
Numérotation du verset Mt. 2,21 
Qui consurgens,
marg.|  QUI  CONSURGENS. Alleg<orice>. Ioseph gerit figuram apostolorum quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Israel, quia primum predicaverunt Iudeis. Sed pro Herode, id est manente hereditaria infidelitate metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus predicare et ad eas Christum transferre.
marg.|  Nominata terra Israel, visum est Ioseph non alicubi talem puerum debere habitare nisi in Hierusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galileam quam et Iudei incolebant, quod ostendit sic fuisse predestinatum, quia ‘Nazareus’ vocabitur.

Cf. Mt. 2, 23 : « Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaraeus vocabitur ».
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,22 
Audiens autem quod Archelaus
interl.|  Herodes, Philippus, Archelaus et Lysanias fratres fuerunt
regnaret in Iudea
interl.|  de qua putabat se admonitum
pro Herode patre suo, timuit illo ire.
marg.|  TIMUIT  ILLO  IRE. Si timuit Iudeam pro Archelao herede paterne crudelitatis, cur non et Galileam ubi Herodes alius frater eius regnabat ? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit, sed insolescens a Tiberio Cesare deiectus est Lugdunum in exilium, et tunc divisum est regnum in quattuor tetrarchias, quarum unam, id est Galileam, Herodes fratur eius obtinuit.
marg.|  Queritur : quare non timuit Ioseph ire in Galileam sicut in Iudeam, cum et ibi regnaret Archelaus ? Sed melius potuit in Nazaret que remota erat latere quam in Hierusalem ubi erat caput regni et assiduus Archelaus.

Timuit... obtinuit] Cf. Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 15.200-16.207 : « Multi propter ignorantiam historiae labuntur errore putantes eundem esse Herodem a quo in passione sua Dominus inridetur et qui nunc mortuus esse referatur. Ergo Herodes ille qui cum Pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater Archelai quem et ipsum Tiberius Caesar Lugdunum quae galliarum est ciuitas relegavit fratrem que eius Herodem successorem regni fecit. Lege Iosephi historiam ».
Et admonitus in somnis,
interl.|  non mutat angelus preceptum sed manifestius corrigit errorem pietatis
secessit in partes Galilee.
interl.|  que est ipsa terra est Israel, quia et ipsam populus Israel incolebat
marg.|  SECESSIT  IN  PARTES  GALILEE. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus significat quia illis abscondetur Christus in quibus regnabit Antichristus.
Numérotation du verset Mt. 2,23 
Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth
interl.|  que est in Galilea
marg.|  NAZARETH. Nazareth ‘germen novellum’ vel ‘flos campi’ interpretatur, de cuius radice germis sanctus sanctorum ad significandam eternitatis sue substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo elegit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret, cuius nomen indicio est, quod ipse sanctitas in sanctitate nutritus, ‘sanctus sanctorum’ recte dicitur. Unde et discipuli eius prius ‘Nazarei’ dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt.
marg.|   Nazareth Galilee quo transfertur, partem eiusdem gentis que fidem susceptura erat significat. Unde ‘flos’ interpretatur, quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad celestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat.
ut adimpleretur quod dictum est17  per prophetas :
marg.|  PER  PROPHETAS. [a] Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum, ostendit sensum non verba se sumpsisse. [c] Vel eisdem verbis in Isaia iuxta hebraicam {t. 4 : Erfurt, f. 924ra ; facsim., p. 11a} [Rusch, f. 924ra ] veritatemaa   : ‘Exiet virga de radice Iesse, et Nazareus de radice eius ascendet’.ab 

aa  Cf. Is. 11, 1 : « Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet ».
ab  Vide n. infra.

17  est ΩJ] om. Li446
Quoniam Nazareus vocabitur.
interl.|  [b] Nazareus , id est ‘sanctus’, quod convenit Christoac 

ac  Per prophetas... Christo] Cf. Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 16.210-219 : « Si fixum de scripturis posuisset exemplum, numquam diceret : quod dictum est per prophetas, sed simpliciter : quod dictum est per prophetam ; nunc autem [a] pluraliter prophetas uocans, ostendit se non uerba de scripturis sumpsisse sed sensum. [b] Nazareus sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum omnis scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere quod etiam [c] eisdem uerbis iuxta hebraicam ueritatem in Esaia scriptum sit : exiet uirga de radice Iesse, et Nazareus de radice conscendet ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_2)