initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 21

Numérotation du verset Mt. 21,1 
Et cum appropinquasset
marg.|  ET  CUM  APPROPINQUASSET. Hic pretermitit Mattheus ea que facta {t. 4 : Erfurt, f. 953rb ; facsim., p. 65b} [Rusch, f. 953rb ] sunt antequam intraret Hierusalem, que alii prolixius tractant.
marg.|   Et cum appropinquasset . Dominus spiritaliter Hierusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit.   Bethphage enim ‘domus bucce’ dicitur.

1 appropinquasset Rusch ] appropinquassent Li446 Weber
Hierosolymis
interl.|  salute data credentibus ingredi cupit pacis urbem et visionis Dei
et venisset Bethphage
interl.|  ‘domus bucce’ interpretatur
marg.|  BETHPAGE.   Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti in cuius montis latere est civitas Bethania.   Bethphage  : domus bucce, Bethania : domus obedientie. Has Dominus pergens Hierusalem sua presentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis pie confessionis et obedientie implevit. Site autem sunt ille civitates in monte Olivarum, id est in Christo Domino a quo unctio et lux omnibus venit. Unde : « Non potest civitas abscondi super montem posita ».

Mt. 5, 14.

venisset Li446 @ Rusch ] venissent Li446 Weber
ad montem Oliveti,
interl.|  mons Oliveti significat Ecclesiam, vel celsitudinem dominice dilectionis
marg.|  AD  MONTEM etc. Ad sublimitatem misericordie respiciens. Oleos misericordia interpretatur.
marg.|  Olei natura lucis ministra est, et laborum et dolorum solamen, et excellit ceteris liquoribus.
tunc Iesus
interl.|  quando misericordie recordatus est
misit
marg.|   misit quia lucernam quam accepit non vult sub modio abscondi.
duos discipulos
interl.|   duos predicatores ordines : alter in gentes, alter in circumcisionem
interl.|  quia lucernam quam accendit non vult sub modio poni
marg.|  DUOS  DISCIPULOS. Duo propter scientiam veritatis et munditiam operis, et sacramentum gemine dilectionis predicaturi. Quidam dicunt hos   duos Petrum et Philippum, qui primum gentiles ad Christum adduxerunt, Philippus Samariam quam ‘asinam’ interpretantur, Petrus Cornelium quasi Samarie pullum.

Cf. Mc. 4, 21 : « Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ? ».
Numérotation du verset Mt. 21,2 
dicens eis : Ite in castellum quod contra vos est
interl.|  penetrate barbara et indocta mundi latera quasi contrapositi castelli menia
et statim invenietis asinam
interl.|  Iudeos legis iugos domitos sed tamen peccatis irretitos
alligatam
interl.|  a peccatis
et pullum cum ea.
marg.|  ET  PULLUM. Pullus est populus gentium, cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat : « Omnes enim peccaverunt et egerunt gratia Dei ». Alii de solo pullo, Mattheus, qui Hebreis scribit et de asina dicit, docens non desperari salutem Hebreis si peniteant.
marg.|  Marcus dicit : “Pullum ante ianuam in bivio inventum”. Ianua : Christus extra quam populus gentium stabat ligatus, non in una via fidei sed in diversis erroribus.

Rm. 3, 23.
Cf. Mc. 11, 4 : « Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio : et solvunt eum ».
Solvite et adducite mihi.
interl.|  ‘Quecumque solveritis soluta erunt’

Cf. Mt. 16, 19 : « Et tibi dabo claves regni celorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celis ».
Numérotation du verset Mt. 21,3 
Et si quis vobis aliquid dixerit
interl.|  obedientiam eorum denegare voluerit
dicite
interl.|  non desistatis predicando
quia Dominus his opus habet
interl.|  Dominus simpliciter omnium rerum cui servire debet omnis creatura
et confestim dimittet eos.
interl.|  veri Domini servitio mancipandos
Numérotation du verset Mt. 21,4 
Hoc autem factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam
interl.|  Zachariam

autem Rusch Weber ] + totum Li446 Li446 @ adimpleretur Li446 Li446 @ Rusch ] impleretur Weber
dicentem :
Numérotation du verset Mt. 21,5 
Dicite filie Sion :
interl.|  predicatores
marg.|  DICITE  FILIE  SION. Filia Sion est Hierusalem sita in monte Sion. Mystice : {t. 4 : Erfurt, f. 953va ; facsim., p. 66a} [Rusch, f. 953va ] Ecclesia pertinens ad supernam Hierusalem que est mater omnium nostrum cuius non minima pars tunc erat in populo Israel.
interl.|  in spiritu videte, non oculis
marg.|  REX, ne dicatis : « Non habemus regem nisi Cesarem ». Tibi si credis, contra te si non credis.

Io. 19, 15.
venit tibi
interl.|  ut ametur, non ut per potentiam timeatur
mansuetus
interl.|  ecce mansuetudo
sedens super asinam et pullum
interl.|  non in curru vel equo superbie vel belli, sed in asina pacis quia in humilis et quietis requiescit
marg.|  SUPER  ASINAM  ET  PULLUM. Non ad litteram super utrumque sedit. Sed in precordiis utriusque populi.
marg.|  Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno et ascendens super alium.

sedens Li446 Rusch ] et praem. Weber
filium subiugalis.
interl.|  quia exemplo Iudeorum gentilis populus credit
Numérotation du verset Mt. 21,6 
Euntes autem
interl.|  Christi virtus qui cor illius Domini ad dandum animal paravit
discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus.
interl.|  ministerium apostolorum
Numérotation du verset Mt. 21,7 
Et adduxerunt
marg.|  ET  ADDUXERUNT. Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed cetera turba, id est Iudei.   Vestimenta , id est legis mandata sternunt, que a Christianis erant conculcanda.   In via , id est in Christo.
asinam et pullum et imposuerunt super eos vestimenta sua
interl.|  nota fidem et mores
marg.|  Super eos vestimenta. Vestes apostolorum sunt precepta divina et gratia spiritalis quibus turpitudo carnis nostre tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam sed in via, nec ubi offendat, quia sancti martyres carnem exuentes simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant. Moraliter. Item Iesus asellum insidens Hierusalem tendit, non solum quando cuiusque fidelis animam regens ad pac intime visionem ducit sed etiam cum sancte Ecclesie universaliter presidet, et eam in superne pacis desiderium accendit. Multi sternunt vestimenta sua in via, quia corpora sua domant ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus prebeant.

eos Li446 @ Rusch ] eum Li446 , eis Weber
et eum desuper sedere fecerunt.
interl.|  non ad litteram super utrumque sedit, sed in precordiis utriusque populi
Numérotation du verset Mt. 21,8 
Plurima autem turba
interl.|  id est Iudei
straverunt
interl.|  simplicibus in exemplum vivendi proponunt
interl.|  id est legis mandata sternunt
vestimenta sua
interl.|  fides et mores
in via,
interl.|  ut illeso pede pullus incederet
alii autem cedebant ramos
interl.|  vel : ‘frondes’
de arboribus
marg.|  RAMOS  DE etc. Ramos vel frondes cedunt, quia verba et sententias de libris patrum excerpunt vel exempla.
et sternebant in via.
Numérotation du verset Mt. 21,9 
Turbe autem
interl.|  primitivi patres et eorum sequaces cum magno affectu fatebantur, quia salus ascribenda est homini a Verbo Dei assumpta
que precedebant et que sequebantur clamabant dicentes : Hosanna
interl.|  salus
interl.|  vel, secundum Hieronymus HIERONYMUM, osi : interiectio, anna : salva, id est : o Domine salva
marg.|  HOSANNA. Hieronymus HIERONYMUS. osi id est salva, salvifica ; anna : interiectio deprecantis, quasi : salva obsecro
marg.|  Hosanna totum hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit. Unde sequitur : Benedictus .

Cf. Sedulius Scotus, In evangelium Matthaei (Mt. 21, 9), lib. 3, p. 476.85 : « Itaque "osanna" dicimus pro 'osianna', media uocali allisa, 'Osia' enim 'saluifica', 'anna' interiectio deprecantis ». Glossae biblicae (Mt. 21, 9), CCCM 189B, Fulda, Hessische Landesbibliothek, Aa 2, [F], ff. 38r-117u, saec. x, sectio 54, glossa 32, p. 342.20 ; Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 1469, [V], ff. 83u-155u, saec. x/xi, sectio 54, glossa 35, p. 526.19 : « Osanna. saluifica uel saluum fac subauditur populum uel mundum. Osi: saluifica, anna interiectio deprecantis ». Cf. Heiricus Autissiodorensis, Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 1, linea 349 : « Osanna enim uerbum est hebraicum, quod latine interpretatur saluifica, siue saluum fac: 'osi' enim saluifica, 'anna' uero interiectio est obsecrantis ; ergo integre dicitur 'osi anna', sed dum in unam partem redigitur, corruptum sonat 'osanna' ».
Cf. Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 3, CCSL 77, p. 185.1258-1269 : « Pro eo quod in lxx habetur interpretibus: o domine saluum me fac, in hebreo legimus: anna Adonai osi anna, quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: obsecro, domine, saluum me fac, obsecro. nemo ergo putet ex duobus uerbis, graeco uidelicet et hebreo, sermonem esse compositum sed totum hebraicum et significare quod aduentus christi salus mundi sit. unde et sequitur: benedictus qui uenturus est in nomine domini, saluatore quoque id ipsum in euangelio comprobante: ego ueni in nomine patris mei, et non me recepistis, alius ueniet in nomine suo, et recipietis eum ». Cf. Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. 12, v. 13, CCCM 267, p. 218.149.
filio David, benedictus
interl.|  et tu a peccato immunis qui prius in forma servi tandem appariturus es in gloria Domini
qui venit in nomine Domini.
interl.|  unde et ipse : « Veni in nomine Patris mei »

Io. 5, 43.

venit Li446 Li446 @ Rusch ] venturus est Weber
Hosanna
interl.|  qui prius redimes ab inferis
marg.|   hosanna id est salva,   in excelsis    : quia adventus Christi, non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena coniungens celestibus : « Ut in nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum ».

Phil. 2, 10.
in excelsis
interl.|  alias : in altissimis
marg.|   In excelsis quia et angelorum salus quorum numerum implet.

excelsis Li446 @ (f. 185rb) Rusch ] altissimis Li446 Li446 @ (f. 185rb) Weber
Numérotation du verset Mt. 21,10 
Et cum intrasset Hierosolymam
interl.|  cum tanta turba
marg.|  CUM  INTRASSET. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non cum his laudibus, non ‘rex’ vocatur, quod semper fugerat nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia iam tempus passionis instabat.
commota est
interl.|  mirans frequentiam nesciens veritatem
Numérotation du verset Mt. 21,11 
Populi autem dicebant :
interl.|  a minoribus incipit confessio ut ad maiores perveniat
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
interl.|  sicut et Moyses eum prophetam dixit
Numérotation du verset Mt. 21,12 
Et intravit Iesus in templum Dei
marg.|  INTRAVIT etc. Ingressus urbem primo templum adiit, dans formam religionis, ut quoquo imus primo domum orationis - si ibi est - adeamus, et per orationes Deo commendati, sic ad agenda negotia secedemus. Appropinquante {t. 4 : Erfurt, f. 953vb ; facsim., p. 66b} [Rusch, f. 953vb ] passionis tempore appropinquavit Iesus loco ubi posset inveniri ostendens se non invitum pati. Hic introitus in Hierusalem factus est ante dies Pasche, in quo passio complenda erat, dicit enim Iohannes quod : « Ante sex dies Pasche venit Bethaniam » ubi cena facta a sorore Lazari oleo perunctus est, et in crastino asino insidens, obviante turba cum palmis venit Hierusalem. Ecce quantum convenit veteri umbre. Ibi dicitur decimo die mensis primi tollat unusquisque agnum, id est domi introducat, et servet usque ad quartum decimum diem qua immolabitur ad vesperam, et Dominus decimo die eius mensis, id est ante quinque dies Pasche, civitatem in qua passurus erat intravit, certam prestolans horam immolationis, et quarto decimo die ad vesperam comprehensus et ligatus sacramenta victimationis inchoavit.

Io. 12, 1.
et eiiciebat
interl.|  ardore Spiritus concitatus
marg.|  ET  EIICIEBAT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Eiecerat et ante alia vice quod Iohannis solus dicit, sed de hac ultima eiectione dicunt et alii.
omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum
interl.|  altaria Dei sic vocat propter avaritiam sacerdotum
marg.|  MENSAS  NUMMULARIORUM. Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerunt ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt nummularios qui mutuo darent, et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est poma, uvas et huiuscemodi, accipiebant. Hos eiicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia eiicit. Et habet unius criminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia.
et cathedras vendentium
marg.|  ET  CATHEDRAS  VENDENTIUM, que magistrorum sunt, id est sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus per quam Spiritus sanctus datur pretium accipiunt. Hinc est quod heresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.
columbas evertit
interl.|  gratiam sancti Spiritus ut ordines etc.
Numérotation du verset Mt. 21,13 
et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
interl.|  unde Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nemo in oratorio aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen habet
marg.|  LATRONUM etc. Latro est qui lucem sectatur qui et non dantes corporaliter persequitur et dantes necat spiritaliter et dum lesionem proximi cogitat quasi latro sedet in spelunca.
Numérotation du verset Mt. 21,14 
Et accesserunt ad eum
interl.|  calumniatoribus virtutis potentiam ostendit in his facta corporaliter, melius fiat in illis spiritaliter
marg.|  ET  ACCESSERUNT. Mystice : Simplices peccatores ad se per penitentiam accedentes, prius cecos in cognitione et claudos in operatione illuminando et in viam rectitudinis dirigendo quotidie sanat.
ceci et claudi
interl.|  testes vocis puerorum

claudi Li446 @ Rusch Weber ] caudi Li446
in templo et sanavit eos.
Numérotation du verset Mt. 21,15 
Videntes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia que fecit
marg.|  MIRABILIA  QUE  FECIT. Ut flagello unius et vilis tot eiici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex eius oculis, lucet in facie maiestas deitatis.
et pueros in templo clamantes10  et dicentes : Hosanna filio David, indignati sunt
interl.|  non ausi manum mittere, opera calumniabantur et testimonium populi

10  in templo clamantes Rusch ] inv. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,16 
et dixerunt ei11   : Audis quid isti dicunt ?
interl.|  quasi : ascribis tibi hec esse scripta de te

11  ei Rusch Weber ] om. Li446
Iesus autem dixit eis :
interl.|  perfidis contemptoribus
marg.|  DIXIT  EIS etc. Non patet calumnie, non ait bene faciunt vel male vel etati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripture confirmat.
Utique. Numquam legistis quia12  ex ore infantium et lactentium
marg.|  INFANTIUM  ET  LACTENTIUM. Testes miraculorum Christi ‘infantes’ dicuntur, non etate sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est miraculorum suavitate delectati que dicuntur ‘lac’, panis vero doctrina perfecta.

Cf. 1Cor. 14, 20 : « Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote ».

12  quia Rusch Weber ] om. Li446
perfecisti laudem ?
interl.|  perfectio laudis est fieri ab indoctis in quibus sola veritas operatur non ingenium hominis
Numérotation du verset Mt. 21,17 
interl.|  incredulis et contradicentibus
abiit foras
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 954ra ; facsim., p. 67a} [Rusch, f. 954ra ] Abiit foras, quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.
extra civitatem in Bethaniam
interl.|  in domum obedientie vocationem gentium prefigurans
ibique mansit et docebat eos de regno Dei13  .
interl.|  usque ad consummationem seculi

13  et docebat … Dei Li446 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 21,18 
Mane autem
interl.|  more studiosi operatoris qui mane surgit
revertens in civitatem esuriit
interl.|  pro veritate carnis vel salutem credentium
Numérotation du verset Mt. 21,19 
et videns fici arborem14  unam
interl.|  Synagogam
marg.|  FICI  ARBOREM. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quereret, cuius tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id eterne sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hoc facto, ne quis habens folia id est verba iustitie sine fructu operum mereatur excidi.

Fons   : Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 3, cap. 11, CCSL 120, p. 577.1366-1381 : « Quo modo dominus multa in parabolis dicere ita etiam non nulla in parabolis facere solebat. Quid enim causae erat ut esuriens fructus in ficulnea quaereret quorum tempus nondum esse quilibet homo nouerat arborem que quod fructum per id temporis non haberet aeternae sterilitatis maledictione damnaret, nisi quia plebem quam uerbo docebat hoc etiam facto terrebat ne quis habendo folia et fructum non habendo, hoc est uerba iustitiae absque operibus praetendendo, excidi et in ignem mereretur proici ? » < Parall . > Glossa ordinaria (Mc. 11, 13) marg., [ed. Rusch, 1481, t. 4, facsim. p. 119b], ed. Gloss-e .

14  fici arborem Li446 @ Rusch Weber ] inv Li446
secus viam
interl.|  non in via Spiritus, sed littere
venit ad eam
interl.|  immobilem sine pedibus evangelii
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
interl.|  id est eloquia legis et prophetarum
marg.|  FOLIA. Traditiones Phariseorum sine fructu veritatis. Unde alius evangelista, nondum erat tempus salvationis Israel, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia preteriit tempus fidei cum spretus ad gentes transiit.
et ait illi : Numquam ex te fructus
interl.|  tali
marg.|  NUMQUAM  FRUCTUS. Non facit iniuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.
nascatur15  in sempiternum.
interl.|  damnanda

15  fructus nascatur Rusch Weber Li446 ] inv. Li446 @
Et arefacta est continuo ficulnea.
interl.|  folia et truncus aruit, sola radix vivit que in fine mundi pullulabit
Numérotation du verset Mt. 21,20 
Et videntes discipuli
marg.|  ET  VIDENTES. Passurus Dominus et scandalum crucis portaturus, discipulorum animos debuit signi anticipatione signare. Unde et mirabantur quod ficus aruit. Potuit eadem virtute inimicos siccare, nisi per patientiam eorum expectasset salutem.
mirati sunt dicentes : Quomodo continuo aruit ?
interl.|  quando maledicta est
Numérotation du verset Mt. 21,21 
Respondens autem Iesus ait eis16   : Amen dico vobis, si habueritis fidem
interl.|  que non frangatur adversis

16  ait eis Rusch Weber ] dixit illis Li446 , ait illis Li446 @
et non hesitaveritis,
interl.|  vos accepturos quod petitis
marg.|  FIDEM  ET  NON  HESITAVERITIS. Perfectam fidem habet qui per dilectionem operatur, hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent, si ipsi aliis dimittunt.
marg.|  Mystice : Per pre dicationem apostolorum Dominus qui est mons a Iudeis est ablatus et in mare gentium missus.
marg.|  Exclusionem suam de electis, amplius seviendo vindicat in reprobus.
non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis :
interl.|  et ad litteram quando ratio exigit iam in multis factum est, vel superbo diabolo
Tollere17 
interl.|  de predestinatis

17  tollere Rusch ] tolle Li446 Weber
et iactare18  in mare, fiet.
interl.|  in turbulentos infideles

18  iactare Rusch ] iacta te Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,22 
Et omnia quecumque
interl.|  que ad salutem pertinent
petieritis in oratione credentes
interl.|  non hesitantes
accipietis.
marg.|  ACCIPIETIS etc. Etsi differatur ad tempus opportunum, etsi non his quibus petitur, tamen qui digne petunt.
Numérotation du verset Mt. 21,23 
Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
interl.|  quasi si diceret : se Christum arrogantem et superbum et sacrilegum invaderent
dicentes : In qua potestate hec facis ?
interl.|  quasi : non Dei, sed Beelzebub ut supra
Et quis tibi dedit19  hanc potestatem ?
interl.|  Filium Dei negant quem non suis sed alienis viribus operari putant

19  tibi dedit Li446 @ Rusch Weber ] inv Li446
Numérotation du verset Mt. 21,24 
Respondens autem20  Iesus dixit eis21   : Interrogo22 
marg.|  INTERROGO etc. Poterat aperte confutare eos, sed ideo interrogat ut suo vel silentio vel sententia damnentur, et in qua potestate hoc facit {t. 4 : Erfurt, f. 954rb ; facsim., p. 67b} [Rusch, f. 954rb ] cognoscant pre se, secundum illud : « Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ».

Ps. 57, 7.

20  autem Rusch ] om. Li446 Li446 @ Weber | 21  eis Li446 @ Rusch ] illis Li446 Weber | 22  Interrogo Rusch ] interrogabo Li446 Weber |
vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego dicam vobis23  in qua potestate hec facio.

23  dicam vobis Rusch ] inv Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,25 
Baptismus Iohannis unde erat ?
interl.|  dicite mihi
E24  celo
interl.|  ex statuto Dei

24  e Rusch Weber ] ex Li446 Li446 @
an ex25  hominibus ?
interl.|  an fictione hominum

25  ex Li446 @ Rusch Weber ] om. Li446 *
Et26  illi cogitabant inter se dicentes : Si27  dixerimus e28  celo dicet nobis : Quare ergo {t. 4 : Erfurt, f. 954rb ; facsim., p. 67b} [Rusch, f. 954rb ] non credistis29  illi30  ?
interl.|  qui dixit : « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi »

Io. 1, 29.

26  et Rusch ] at Li446 Li446 @ Weber | 27  si Rusch ] + autem Li446 Weber | 28  e Rusch Weber ] ex Li446 | 29  credistis Rusch ] credidistis Li446 Weber | 30  illi Rusch Weber ] ei Li446 |
Numérotation du verset Mt. 21,26 
Si autem dixerimus ex hominibus
interl.|  qui mihi testimonium perhibuit et in qua potestate hec facio demonstravit
timemus31  turbam.
interl.|  timent lapidationem, sed magis veritatis confessionem

31  timemus Rusch Weber ] timebimus Li446
Omnes enim habebant32  Iohannem sicut prophetam.
interl.|  cuius baptisma susceperant

32  habebant Li446 Rusch ] habent Weber
Numérotation du verset Mt. 21,27 
Et respondentes Iesu dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dicam33  vobis in qua potestate hec facio.
interl.|  non ego dico vobis, quia non vultis fateri quod utique scitis
marg.|  NEC  EGO  DICO  VOBIS. Duabus de causis occultatur veritas, vel quia non sunt capaces auditores. Unde : ‘Habeo multa vobi dicere, sed non potestis portare modo’. Vel quia sunt contemptores. Unde : « Nolite sanctum dare canibus ».

Cf. Io. 16, 12 : « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ».
Mt. 7, 6.

33  dicam Rusch ] dico Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,28 
Quid autem vobis videtur ? Homo quidam
interl.|  Deus qui paterne diligit omnes quos creavit
marg.|  HOMO  QUIDAM. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.
marg.|  Ut simpliciter hec parabola est non de gentibus et de Iudeis, sed de peccatoribus et iustis, ut post ea Dominus disserit :"Amen dico vobis quia publicani et meretrices precedunt vos in regno Dei".

Cf. Mt. 21, 31.
habebat duos filios
interl.|  populos
et accedens ad primum
interl.|  gentilem qui ab Noe
interl.|  quia prius fuit gentilis quam Iudeus
dixit :
interl.|  non in auribus sed dans intellectum in sensibus
Fili, vade hodie
interl.|  in tempore huius seculi
operare in vineam meam34  .
interl.|  quod tibi non vis alii ne feceris
marg.|  Vade Hodie Et35  Operare. Ex quo homo conditus est legem habuit : ‘Quod tibi non vis fieri alii ne feceris’.

Cf. Tb. 4, 16 : « Quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias ».

34  vineam meam Li446 Li446 @ Rusch ] vinea mea Weber
35  sic Rusch
Numérotation du verset Mt. 21,29 
Ille autem respondens ait :
interl.|  superbe cum bonum reliquit et malum elegit
Nolo.
interl.|  hic liberum arbitrium
Postea autem
interl.|  in adventu Christi
penitentia motus abiit in vineam
interl.|  sermonis contumaciam labore correxit
et36 

36  in vineam et Rusch ] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,30 
accedens37  ad alterum
interl.|  Iudeum qui ab Abraham

37  accedens Rusch ] + autem Li446 Li446 @ Weber
dixit similiter. At ille respondens ait :
interl.|  Moysi
Eo, domine,
interl.|  omnia quecumque dixeris faciemus
et non ivit.
interl.|  quia filium extra vineam interfecit
Numérotation du verset Mt. 21,31 
Quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus.
interl.|  ut suo iudicio damnentur
marg.|  DICUNT  EI  PRIMUS. In quibusdam codicibus habetur pro primus ‘novissimus’. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando vel subterfugiendo nolunt dicere quod sentiunt, ut et de baptismo Iohannis.
Dicit illis Iesus : Amen dico vobis, quia publicani
interl.|  ut Mattheus
et meretrices
interl.|  ut Maria
precedunt38  vos in regno Dei.
interl.|  in celo vel Ecclesia
interl.|  quare ?

38  precedunt Rusch Weber ] precedent Li446
Numérotation du verset Mt. 21,32 
Venit enim ad vos Iohannes39  in via iustitie
interl.|  predicata, id est Christo vel preceptis Dei
marg.|  IOHANNES  IN  VIA. Iohannem Iudei contemnentes, nec viam iustitie comprehenderunt, nec de operibus malis penitentiam egerunt.

39  ad vos – Iohannes Rusch Weber ] inv. Li446 Li446 @
et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes
interl.|  viam iustitie quam predicavit
marg.|  VOS  AUTEM. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quia aperte nolebant respondere sapientie, in parabolis capiuntur.
nec penitentiam habuistis postea40  ut crederetis ei.
interl.|  saltem post completam eius prophetiam

40  postea Li446 Li446 @ Rusch Weber ] post Li446 *
Numérotation du verset Mt. 21,33 
Aliam parabolam
interl.|  ubi mortem suam eis improperavit
audite :
interl.|  vel : ‘locutus est’
Homo erat paterfamilias
interl.|  Dominus Sabaoth
qui plantavit41  vineam
marg.|  VINEAM. De qua Isaias : « Vinea Domini Sabaoth domus Israel est ».

Cf. Is. 5, 7 (Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.) : « Vineam enim Domini exercituum... ».

41  plantavit Li446 Rusch Weber ] planuit Li446 *
et sepem42 
interl.|  communitionem, scilicet terram promissionis
interl.|  murum urbis, vel angelorum custodiam, vel bellicorum virorum ut David et Machabeorum

42  sepem Li446 (marg.) Li446 @ Rusch Weber ] spem Li446
circumdedit ei et fodit
marg.|  FODIT. In fossione timor notatur, quia precepta illa legalia non amore sed timore servabant.
in ea torcular
interl.|  imposuit ei tormenta legalia per que cogeretur ad bene vivendum
et edificavit turrim
interl.|  templum
et locavit eam agricolis
interl.|  qui supra operarii in vinea
interl.|  non mutando locum sed operandi relinquens liberum arbitrium
Numérotation du verset Mt. 21,34 
Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 954va ; facsim., p. 68a} [Rusch, f. 954va ] TEMPUS  FRUCTUM. Bene tempus fructuum non fructus, quia nullus fuit in illo contumaci populo.
misit servos suos
interl.|  Moysen et Aaron legiferos
ad agricolas
interl.|  qui se male colebant
ut acciperent fructus eius.
interl.|  ut inquirerent fructum legis
Numérotation du verset Mt. 21,35 
Et agricole, apprehensis servis eius,
interl.|  legis custodibus
alium ceciderunt,
interl.|  ut Ieremiam
alium occiderunt,
interl.|  ut Isaiam
alium vero lapidaverunt.
interl.|  ut Zachariam quem occiderunt inter templum et altare
Numérotation du verset Mt. 21,36 
Iterum misit alios servos plures prioribus
interl.|  prophetarum choros
et fecerunt illis similiter.
Numérotation du verset Mt. 21,37 
Novissime autem
interl.|  adhuc locum dat penitentie
marg.|  NOVISSIME  AUTEM. Vide patris familias patientiam qui expectat ad penitentiam.
misit ad eos filium suum dicens : Verebuntur
marg.|  Verebuntur. Quasi faciam quod meum est, ipsi videant quod suum est.
forsitan43  filium meum.
interl.|  non de ignorantia, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini referuetur

43  forsitan Rusch ] om. Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,38 
Agricole autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est heres.
marg.|  HIC  EST  HERES. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam sed per invidiam occidisse Iesum, cum scirent eum esse cui dicitur : « Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam ». Unde et consulentes sibi aiebant : « Si dimittimus eum sic » etc.

Ps. 2, 8.
Io. 11, 48.
Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius.
marg.|  ET  HABEBIMUS  HEREDITATEM. Hereditas Christi quam resurgens possedit Ecclesia est quam moliebantur preripere Iudei, dum fide eius extincta iustitiam que ex lege est, gentibus persuadere conabantur.
Numérotation du verset Mt. 21,39 
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
interl.|  quia extra portam passus est vel prius a cordibus incredulorum repulsus, deinde crucifigetur
marg.|  ET  EIECERUNT  EXTRA. Marcus mutat hunc ordinem dicens : « Occiderunt et eiecerunt extra vineam », quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt et gentibus miserunt.

Mc. 12, 8.
Numérotation du verset Mt. 21,40 
Cum ergo venerit
interl.|  iudicaverit
dominus vinee quid faciet agricolis illis44  ?
interl.|  non ignorans querit, sed ut sua responsione eos condemnet
marg.|  QUID  FACIET. Hieronymus HIERONYMUS. Alii videntes contra se dictum, dixerunt secundum Lucam : « Absit » cum etiam secundum Marcum Dominus a se dixisset : ‘’Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddent ei fructum temporibus suis’’.
marg.|  Mystice : Cuique vinea locatur colenda, cum mysterium baptismi datur, quod operando exerceat. Mittitur servus unus et alter, cum lex psalmus propheta legitur, quorum monitu bene operetur. Sed missus ceditur, eiicitur, cum sermo contemnitur, vel - quod peius est - blasphematur. Heredem quantum ad se occidit, qui Filium Dei conculcaverit, et spiritui gratie contumeliam fecerit. Perdito malo, vinea alii datur, cum donum gratie quod superbus perdit humilis accipit.

Lc. 20, 16.
Revera : Mt. 21, 41 : « Aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis » ; cf. Mc. 12, 9 : « Quid ergo faciet dominus vinee ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis ».

44  illis Li446 @ Rusch Weber ] suis Li446
Numérotation du verset Mt. 21,41 
Aiunt illi : Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis
interl.|  Ecclesiam de aliis nationibus eliget
qui reddant ei fructum temporibus suis.
interl.|  verbi vel facti pro competentia temporis
Numérotation du verset Mt. 21,42 
Dicit illis Iesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt
marg.|  LAPIDEM  QUEM. Quia vinea aliis locabitur, affirmat prophetico exemplo.   Lapidem , id est Christum cuius fidem et iustitiam contempserunt.
edificantes
interl.|  suas traditiones
marg.|  EDIFICANTES. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur.
hic factus est in caput anguli.
interl.|  duos populos in se uno condens
A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris ?
interl.|  non humanis viribus, sed Dei potentia
Numérotation du verset Mt. 21,43 
interl.|  concludo ex vestra concessione et prophetica auctoritate
quia auferetur a vobis
interl.|  a Iudeis
regnum Dei
interl.|  sacra Scriptura
interl.|  ut non sitis quod esse presumabitis
et dabitur genti
interl.|  gentilibus
facienti fructus eius.
interl.|  opera
Numérotation du verset Mt. 21,44 
Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
marg.|  ET  QUI  CECIDERIT etc. Qui credit, et tamen peccat, cadit super illum {t. 4 : Erfurt, f. 954vb ; facsim., p. 68b} [Rusch, f. 954vb ] lapidem et non conteritur, sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum qui modo contemnit, et iniuriis afficit, nec dum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in iudicio opprimit, cum dicit : « Ite in ignem eternum ».

Mt. 25, 41.
super quem vero ceciderit conteret eum.
Numérotation du verset Mt. 21,45 
Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.
interl.|  illas parabolas
Numérotation du verset Mt. 21,46 
Et querentes eum tenere
marg.|  ET  QUERENTES  EUM etc. Quasi mentientem interficere querunt, in quo vera probantur, que dixerat. Ipse est enim heres, illi pravi coloni, qui solo humano terrore retardantur, donec veniret hora eius.
marg.|  Mystice : Principes et scribe querunt manum mittere in Iesum, nec audent timore, cum quilibet solo nomine frater, fidei et pacis veritatem, quam non diligit propter bonos cohabitantes,"vel erubescit vel timet impugnare. Qui tamen, sicut de stultissima avium struthioneaa  , Dominus ait : « Cum tempus venerit in altum alas erigit »ab  , quia persequendo Ecclesiam quasi Deum cruci addicere et ostentui gaudebit habere".ac 

aa  stultissima avium] Cf. M. Aurelius Olympius Nemesianus (dubium), De aucupio (fragmenta duo apud Gybertum Longolium seruata) , p. 203 : « Et tetracem, Romae quem nunc uocitare taracem coeperunt, avium est multo stultissima ». Cf. Augustinus Hipponensis, Adnotationes in Iob, c. 39, CSEL 28,2, J. Zycha, 1895, p. 509-628 (CPL 0271), hic p. 619.
ab  Iob. 39, 18
ac  Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 6, CCCM 174A, p. 569.8 sqq. : « Sed et hoc quod principes sacerdotum, scribae ac seniores manum mittere quaerentes in Iesum, timore turbae retinentur, cotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo de nomine frater eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem aut erubescit aut timet inpugnare. Qui tamen, sicut de stultissima auium strutione Dominus ait : « Cum tempus fuerit, in altum alas erigit », quia persequendo Ecclesiam quasi Dominum cruci addicere et ostentui gaudebit habere » = Beda Venerabilis, In Marci euangelium expositio, lib. 3, cap. 12, p. 586.1753-587.1762 = Beda Venerabilis, In Lucae evangelium expositio, lib. 5, cap. 20, p. 356.2408-2415.
timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_21)