initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. Matthei evangelium**>

Capitulum 23

Numérotation du verset Mt. 23,1 
Tunc locutus
marg.| marg.| TUNC  LOCUTUS. Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt. Nihilominus hortans eos subiici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem. Non opera sed doctrinam considerantes.||
est Iesus ad turbas et ad discipulos suos
interl.| interl.| ut confusio illorum istis sit disciplina confutatur malus ut corrigatur bonus, quicquid facit malus propter bonos fit||

locutus est - Iesus ΩJ Li446@ Li446Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Mt. 23,2 
dicens : Supra cathedram Moysi
interl.| interl.| doctrinam quam docuit Moyses||

supra Rusch] super ΩJ Li446@ Li446 Weber
sederunt scribe et Pharisei.
Numérotation du verset Mt. 23,3 
Omnia ergo quecumque dixerint vobis
interl.| interl.| propter cathedram, non vitam||
interl.| interl.| ad cathedram pertinentia||
servate
interl.| interl.| in corde||
et facite.
interl.| interl.| in opere||
Secundum opera vero eorum nolite facere.
interl.| interl.| doctrinam tenete non vitam||

opera vero Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
Dicunt enim et non faciunt.
interl.| interl.| quia non concordat vita cum doctrina||
Numérotation du verset Mt. 23,4 
Alligant enim onera gravia
marg.| marg.| ONERA  GRAVIA. Legis mandata permixtis suis traditionibus secundum ea suadentes vivere, et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi. {t. 4 : Erfurt, f. 956ra ; facsim., p. 71a} [Rusch, f. 956ra ] Unde supra : « Venite ad me qui laboratis et onerati estis ».||

Mt. 11, 28.

Alligant Li446 Rusch Weber] marg. Li446@
et importabilia
interl.| interl.| undecumque traditiones colligant que conscientiam non levant sed gravant quas suis viribus implere non possunt ||
colligant] collig’t ut fascem Vls73a f. 61v | levant] leviant Vls73a | implere non possunt] nullus potest implere Vls73a |
et imponunt in humeros hominum
interl.| interl.| quasi ad hoc fortes sint||
interl.| interl.| id est nec in minimis perficiunt que sine gratia implenda docere presumunt||
Numérotation du verset Mt. 23,5 
Omnia vero
marg.| marg.| OMNIA  VERO. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos. Nunc ostendit causam propter quid non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo celestia predicanti credere qui gloriam terrenam cupit.||

vero ΩJ Rusch Weber] autem Li446@ Li446
opera sua faciunt
interl.| interl.| et hoc per partes ostendit : dilatant etc.||
ut videantur ab hominibus.
interl.| interl.| eo fine ut venentur gloriam et ideo non possunt credere Christo celestia predicanti||
Dilatant enim phylacteria sua
marg.| marg.| DILATANT. Non ut faciendo sint iusti, sed ut dicendo appareant iusti.||
marg.| marg.| DILATANT  ENIM  PHYLACTERIA. Datis mandatis per Moysen intulit Dominus : ‘Ligabis ea in manu tua et erunt immota ante oculos tuos’, id est sint tibi in opere et meditatione. Et Pharisei male interpretantes scribebant decalogum in membranulis, et ligabant in fronte per quod religiosi viderentur populis. Iusserat etiam Moyses ut in quattuor angulis palliorum facerent fimbrias, ut per hoc essent discreti israelitici populi. Illi vero faciebant grandes fimbrias, et in eis ligabant acutas spinas ut eundo et sedendo interdum pungerentur, quasi sic commoniti retraherentur ad officia Dei. Huiusmodi faciunt hodie zelo Dei, sed non secundum scientiam, muliercule in parvis evangeliis et ligno crucis et in huiusmodi rebus quod superstitio est.||
marg.| marg.| Phylacteria hebraicum nomen est, et sonat ‘servatoria’ : philac<e> enim servare, Thorath lex interpretatur10    .||

Cf. Dt. 6, 8 : « Ligabis ea in manu tua et erunt immota ante oculos tuos ».
Thorath lex] cf. Hieronymus, Prologus in libros Regum, § 2, Edminor., p. 364.26 : « Hi quinque sunt libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant ». [MM2017]
philac<e>] coniec., pro φυ Λ ακή (custoda vel pyxis a φυ Λ άττω custodio), vel philat<to> ; philac| sic Rusch [MM2016]10  Thorath lex] corr. ; cf. fontes, torax lex erron. Rusch
et magnificant fimbrias.
interl.| interl.| per partes ostendit||
Numérotation du verset Mt. 23,6 
Amant autem11  primos recubitus12  in cenis
interl.| interl.| quasi mercedem sue religionis gulam sequuntur et in publico gloriam querunt||

11  autem ΩJ Rusch Weber] enim Li446@ Li446 12  recubitus ΩJ Li446 Rusch Weber] accubitus Li446@
et primas cathedras in synagogis13 
interl.| interl.| magistros primos sedere non vetat, sed eos arguit qui hec habita vel non habita, indebite appetunt||

13  synagogis ΩJ Rusch Weber] synagogas Li446@
Numérotation du verset Mt. 23,7 
et salutationes in foro
interl.| interl.| magistros primos sedere non vetat, sed eos arguit qui hec habita vel non habita, indebite appetunt||
et vocari ab hominibus Rabbi.
interl.| interl.| magistri||
Numérotation du verset Mt. 23,8 
Vos autem
marg.| marg.| VOS  AUTEM. Duplici ratione ab his attendere iubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne emulatione inflamemur.||
nolite vocari Rabbi.
interl.| interl.| id est ne quod Deo debetur vobis presumatis, nec alios rabbi vocetis ne divinum hominibus honorem deseratis||
Unus
marg.| marg.| UNUS. Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet docendo, non intellectum prestat.||
est enim magister vester. Omnes autem vos fratres estis.
interl.| interl.| ab uno facti unius nature||
Numérotation du verset Mt. 23,9 
Et patrem nolite vocare14  super terram. Unus enim15  Pater vester qui in celis est.
interl.| interl.| auctor nature, quia ex ipso sunt omnia||
marg.| marg.| PATER  VESTER  QUI IN  CELIS etc. Deus dicitur ‘Pater’ et ‘magister natura’, homo indulgentia. Pater, ut honor etati deferatur, non ut auctor vite habeatur. Magister, ex confortio veri magistri tamquam eius nuntius et pro reverentia eius a quo mittitur honoratur.||

14  vocare Rusch] + vobis Li446@ Weber 15  enim Rusch] + est Weber, est enim ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 23,10 
Nec vocemini
interl.| interl.| ne appetatis vocari||
magistri
interl.| interl.| repetit propter Filium : ‘Per quem sunt omnia’ vel : ‘Per quem reconciliati sumus’ ||

Cf. Io. 1, 3 : « Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est ».
Cf. 2Cor. 5, 18 : « Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis ».
quia magister vester unus est, Christus.
interl.| interl.| cui quicquid scitis attribuendum est||
Numérotation du verset Mt. 23,11 
Qui maior est vestrum
marg.| marg.| QUI  MAIOR. Certantibus de prioratu discipulis - ut Lucas ait - Christus non eos inite contentionis arguit, sed formam humilitatis ostendit. Qui maior est, id est maioris meriti, vel qui prefertur aliis debet eos prevenire obsequendo non superbe dominando. {t. 4 : Erfurt, f. 956rb ; facsim., p. 71b} [Rusch, f. 956rb ] Bene agentibus per humilitatem sit socius, contra delinquentes zelo iustitie sit erectus. Nonnumquam gravius delinquitur, si inter perversos plus equalitas quam disciplina custoditur. Rectorem et matrem exhibeat pietas, et patrem disciplina. Cavendumque est ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.||
erit minister vester.
interl.| interl.| de primatu non sit contentio inter vos||
Numérotation du verset Mt. 23,12 
Qui autem se exaltaverit
interl.| interl.| incaute elevaverit||
humiliabitur
interl.| interl.| a Domino, etsi non coram hominibus||
et qui se humiliaverit
interl.| interl.| de benefactis provide||
exaltabitur.
interl.| interl.| a Deo||
Numérotation du verset Mt. 23,13 
Ve autem vobis, scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| interl.| qui habetis notitiam legis et prophetarum||
qui16  clauditis
marg.| marg.| clauditis vel malo exemplo vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.||

16  qui ΩJ (in ras.) Rusch] quia Li446@ Li446 Weber
regnum celorum ante homines.
interl.| interl.| qui adventum Christi doctrine simulatione absconditis qui aperit regnum celorum||
Vos enim non intratis
interl.| interl.| non creditis||
nec introeuntes sinitis intrare.
interl.| interl.| credere volentes||
Numérotation du verset Mt. 23,14 
Ve17  vobis scribe et Pharisei hypocrite
interl.| interl.| qui vestra superstitione nihil intenditis nisi ut predam de subiecta plebe faciatis||

17  Ve Li446 Rusch] + autem ΩJ (in ras.) Li446@
qui comeditis domos viduarum, orationes longas {t. 4 : Erfurt, f. 956rb ; facsim., p. 71b} [Rusch, f. 956rb ] orantes . Propter hoc amplius accipietis iudicium18  .
interl.| interl.| quasi servus Domini voluntatem sciens et non faciens, vapulabit plagis multis||

18  ve vobis ... iudicium Rusch Li446@ Li446] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 23,15 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui19  circuitis
marg.| marg.| CIRCUITIS. In toto orbe evangelio detrahitis, etsi quis vobis adheret, duple pene filius est, quia neque remissionem peccatorum accipit et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti, quisque eius filius dicitur, cuius opera agit.||

19  qui Li446@ Li446 Rusch] quia Weber
mare et aridam
interl.| interl.| totum orbem||
ut faciatis unum proselytum
interl.| interl.| ad legem convertatis unum advenam de gentibus||
marg.| marg.| PROSELYTUM. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.||
et cum fuerit factus facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
interl.| interl.| dum videns vitia vestra revertitur gentilis factus et pro prevaricatione maiori pena dignus||
Numérotation du verset Mt. 23,16 
Ve vobis
interl.| interl.| scribe et Pharisei||
duces
interl.| interl.| aliorum||
ceci
interl.| interl.| stulti||
qui dicitis : Quicumque iuraverit per templum
interl.| interl.| si convictus fuerit mendacii non tenetur criminis reus||
marg.| marg.| QUICUMQUE  IURAVERIT. Pharisei qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare, ut homines promptiores essent ad offerenda dona quam ad preces fundendas in templo, vel iustitias faciendas. In quo non Dei timorem sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitie et fraudulentie.||
marg.| marg.| Templum vel altare ad gloriam Dei pertinet et ad hominis salutem. Aurum vel donum altaris, et ipsa ad gloriam Dei pertinent, et tamen magis ad delectationem hominum, et utilitatem sacerdotum. Et ideo aurum quo delectantur et dona quibus pascuntur ‘sanctiora’ dicuntur, ut homines promotiores sint ad illa offerenda.||
marg.| marg.| Typice. Templum et altare est Christus. Aurum et donum laudes et sacrificia que Deo offeruntur, non enim ille per hec, sed hec per illum sanctificantur.||
nihil est,
interl.| interl.| reus periurii non tenetur||
qui autem20  iuraverit in auro templi debitor est21  .
interl.| interl.| in pecunia que sacerdotibus offertur, si convincitur statim in quo iuraverit cogitur exolvere||

20  autem Rusch Weber] om. Li446@ 21  debitor est Rusch] debet Li446@ Weber, debet vel debitor est Li446
Numérotation du verset Mt. 23,17 
Stulti
interl.| interl.| protervi||
et ceci
interl.| interl.| a vero lumine qui putatis maius sanctificatum quam sanctificans||
quid enim maius est ? Aurum an templum quod sanctificat aurum ?
Numérotation du verset Mt. 23,18 
Et quicumque iuraverit in altari nihil est,
interl.| interl.| non est reus periurii||
quicumque22  autem iuraverit in dono
interl.| interl.| in oblationibus et victimis et ceteris que offeruntur, hec mox repetuntur||

22  quicumque Li446 Rusch Weber] qui Li446@
quod est super illud debet.
Numérotation du verset Mt. 23,19 
Ceci. Quid enim maius est : donum
interl.| interl.| sanctificatum||
an altare quod sanctificat donum ?
Numérotation du verset Mt. 23,20 
Qui ergo iurat in altari
interl.| interl.| ex quo oblatorum sanctificatio derivatur||
iurat in eo et in omnibus que super illud sunt.
Numérotation du verset Mt. 23,21 
Et quicumque23  iuraverit in templo
interl.| interl.| astringitur sacramento continentis et contenti et sanctificantis et sanctificati||

23  quicumque Rusch] qui Li446@ Weber
iurat in illo et in eo qui habitat in ipso.
Numérotation du verset Mt. 23,22 
Et24  qui iurat in celo
marg.| marg.| IN CELO. Per creaturam, ubi non putatis periurium esse iurat in celo, id est per subiectam creaturam iurat et per divinitatem presidentem creature.||

24  Et Rusch Weber] om. Li446@ Li446
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum25  .

25  eum Rusch Weber] ipsum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 23,23 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| interl.| hic arguit eos avaritie quia nihil pretermittunt de his que ad commodum suum sunt||
marg.| marg.| VE VOBIS etc. Et hic arguit eos avaritie, quia nihil pretermittunt de his que ad commodum suum sunt.||
qui decimatis
interl.| interl.| qui queritis decimam||
interl.| interl.| diligenter exigitis decimas cunctarum rerum||
marg.| marg.| QUI  DECIMATIS. Quia Deus preceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum.||
marg.| marg.| Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus.||
mentam
interl.| interl.| id est viliora olera||
interl.| interl.| incorrecta||
que graviora sunt legis,
interl.| interl.| si negligantur||
iudicium
interl.| interl.| id est ut recte inter hos iudicetur||
interl.| interl.| in discussione causarum||
et misericordiam
interl.| interl.| in pauperes et viduas||
et fidem.
interl.| interl.| in Deum||
Hec26 
interl.| interl.| maiora||
interl.| interl.| vos vel populum||

26  Hec Rusch Weber] et praem. Li446@ Li446
oportuit facere
interl.| interl.| principaliter||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 956va ; facsim., p. 72a} [Rusch, f. 956va ] ET27  HOC  OPORTUIT  FACERE. Ne eleemosynas fructuum terre videretur respuere, hec addidit.||
27  sic Rusch
et illa non omittere.
interl.| interl.| minora, id est decimas terrenorum fructum exigere, vel illos dare||
Numérotation du verset Mt. 23,24 
Duces ceci,
marg.| marg.| DUCES  CECI. Opinione religionis in minimis que lucrum habent diligentiam ostenditis, sed magna precepta de iudicio fide et misericordia devoratis et negligitis.||
excolantes culicem
interl.| interl.| aliquem liquorem magis purum facere ut lac||
marg.| marg.| EXCOLANTES. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur, quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colant ergo Iudei culicem, id est minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum dimiserunt, et camelum glutiunt, id est maiora contemnunt, quia Christum spiritaliter sabbatum insinuantem per iudicium et misericordiam et fidem que illi contemnunt occiderunt.||
camelum
interl.| interl.| onera||
autem glutientes.
Numérotation du verset Mt. 23,25 
Ve vobis
marg.| marg.| VE VOBIS. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit Phariseos qui aliud hominibus ostendunt aliud domi agunt.||
scribe et Pharisei hypocrite, qui28  mundatis
marg.| marg.| QUI  MUNDATIS. Frustra sanctitatem exterius pretenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes, cum eius usus sit interior. Lucas ita : ‘Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est fecit’, id est qui utramque naturam hominis fecit utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et huiusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cetera spiritalia levia esse.||

Cf. Lc. 11, 40 : « Stulti. Nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ? »

28  qui Li446@ Li446 Rusch] quia Weber
quod deforis est
interl.| interl.| omnia fallaciter faciunt||
calicis
interl.| interl.| illud||
marg.| marg.| CALICIS. Per similitudinem, non quod in calice et parapside sit eorum superstitio.||
et parapsidis,
interl.| interl.| vas quadratum est||
intus
interl.| interl.| in conscientia||
autem pleni estis29  rapina
interl.| interl.| avaritia||

29  estis Li446@ Li446 Rusch] sunt Weber
et immunditia.
interl.| interl.| sordibus vitiorum||
Numérotation du verset Mt. 23,26 
Pharisee cece,
interl.| interl.| qui intus non vides||
munda prius quod intus est calicis et parapsidis
interl.| interl.| cor et conscientia a fraude et malis desideriis||
ut fiat et30  id quod deforis est
interl.| interl.| ut possis foris veraciter ostendere sanctitatem per opera||

30  et Rusch Weber] om. Li446@ Li446
mundum.
interl.| interl.| non est mundum quod intus est sordidum||
Numérotation du verset Mt. 23,27 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| interl.| item alia similitudine eos arguit||
quia similes estis sepulcris dealbatis
interl.| interl.| id quod supra similitudo calicis||
interl.| interl.| vos enim estis sepulcra quibus alios mortificatis||
que a foris parent31  hominibus speciosa, intus32  vero plena sunt ossibus mortuorum
interl.| interl.| sic perversi magistri qui alia docent et alia faciunt||

31  a foris – parent Rusch Weber] inv. Li446@ 32  intus Li446 Rusch Weber] intuos Li446@
et omni spurcitia.
interl.| interl.| putritudine et fetore||
Numérotation du verset Mt. 23,28 
Sic et vos
interl.| interl.| omnes superiores similitudines breviter hic exponit||
a foris quidem apparetis33  hominibus iusti,
interl.| interl.| habitu vestis, phylacteria longa, oratione||

33  apparetis Li446 Rusch] paretis Li446@ Weber
intus autem pleni estis hypocrisi
interl.| interl.| amore vane laudis||
et iniquitate.
interl.| interl.| odio veritatis||
Numérotation du verset Mt. 23,29 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| interl.| hypocrite omnia fallaciter faciunt propter opinionem vulgi||
qui edificatis
marg.| marg.| QUI  EDIFICATIS. Exstruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut iusti videamini arguitis etiam facinora patrum vestrorum.||
sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
interl.| interl.| aliorum||
interl.| interl.| si non verbis, opere ; ambitiose ornando monumenta iustorum quos a patribus non negant otiosos esse||
Numérotation du verset Mt. 23,30 
et dicitis : Si fuissemus in {t. 4 : Erfurt, f. 956vb ; facsim., p. 72b} [Rusch, f. 956vb ] diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
interl.| interl.| effundendo||
Numérotation du verset Mt. 23,31 
Itaque
marg.| marg.| ITAQUE. Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis. Dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios, non solum carne, sed imitatione iniqua, et patet eos scientes peccare.||
marg.| marg.| Id est contra vos loquimini dum patres damnatis, similiter enim facitis.||
testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 23,32 
Et vos implete mensuram
marg.| marg.| ET VOS. Probato quod filii sunt homicidarum, ponit id ad quod tendebat. Et vos implete mensuram, scilicet quod illis defuit implete. Illi prophetas, vos Dominum prophetarum occidite. Non iubet, sed quod facturi sunt ostendit.||
patrum vestrorum.
interl.| interl.| a patribus ceptam||
Numérotation du verset Mt. 23,33 
Serpentes, genimina viperarum,
interl.| interl.| dolosi homicide de homicidis nati||
quomodo fugietis a iudicio gehenne ?
interl.| interl.| non enim edificando sepulcra||
marg.| marg.| QUOMODO  FUGIETIS. Hieronymus HIERONYMUS. Sepulcra sanctorum edificando, an potius corda a malitia {t. 4 : Erfurt, f. 956vb ; facsim., p. 72b} [Rusch, f. 956vb ] mundando ? Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis ? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei, frustra sanctos honorant qui sanctitatem spernunt.||
Numérotation du verset Mt. 23,34 
Ideo ecce ego34  mitto ad vos
interl.| interl.| ut impleatis quod patribus defuit de me et meis||

34  ecce ego Rusch Weber] inv. Li446@ (ego marg.)
prophetas
interl.| interl.| qui ventura dicant||
et sapientes
interl.| interl.| quia Scripturas exponunt||
marg.| marg.| SAPIENTES, qui sciunt quem proferant sermonem.  Scribas, in lege peritos.||
et scribas
interl.| interl.| moralium latores||
et35  ex illis occidetis,
interl.| interl.| ut Paulum||

35  et Li446@ Rusch] om. Weber
et crucifigetis,
interl.| interl.| ut Petrum||
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
interl.| interl.| ut apostolos in Actibus apostolorum||
et persequemini de civitate in civitatem,
interl.| interl.| de Iudea ad gentes||
Numérotation du verset Mt. 23,35 
ut veniat super vos
marg.| marg.| UT VENIAT  SUPER  VOS. Non hos tantum presentes dicit, sed omnem generationem malorum precedentem et futuram, quia omnes una civitas sunt unum corpus diaboli.||
omnis sanguis iustus qui effusus est super terram
interl.| interl.| debita ultio pro effusione sanguinis iusti||
a sanguine Abel iusti
interl.| interl.| cuiuslibet laici||
marg.| marg.| ABEL  IUSTI etc. Iustitia Abel approbata est per munerum acceptionem.||
usque ad sanguinem Zacharie,
interl.| interl.| sacerdotis||
marg.| marg.| USQUE AD  SANGUINEM etc. Cur usque ad hunc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti ? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi, utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis.||
marg.| marg.| Zacharias qui occisus est a rege Ioas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Ioiade, et in evangelio quo utuntur Nazarei, pro filio Barachie legitur filius Ioiade. Sed ut iustitia Ioiade sacerdotis predicetur, ipse Barachias vocatur, id est ‘benedictus Domini’.||
marg.| marg.| Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Iohannis de prophetis unus erat.||

Cf. 2Par. 24, 20.
filii Barachie
interl.| interl.| Barachie : ‘Benedicti Domini’||
quem occidistis inter templum et altare.
interl.| interl.| quem occidit vestra generatio in atriis templi sub divo||
Numérotation du verset Mt. 23,36 
Amen dico vobis,
interl.| interl.| ne miremini super his que dico||
venient hec omnia
interl.| interl.| scelera||
super generationem istam.
marg.| marg.| SUPER  GENERATIONEM etc. Que a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur. Quasi : similes erunt in pena, sicut sunt et in culpa.||
Numérotation du verset Mt. 23,37 
Hierusalem, Hierusalem,
interl.| interl.| homines non saxa plangit affectu patris||
marg.| marg.| HIERUSALEM etc. Quasi rei estis sanguinis et merito, quia multotiens misi ad vos congregandos et noluistis.||
que occidis prophetas
interl.| interl.| Dominum nuntiantes prophetarum||
et lapidas eos qui ad te missi sunt,
interl.| interl.| duritia cordis a te repellis vel corporaliter ut Stephanum||
quotiens volui
interl.| interl.| per prophetas missos a me hactenus||
marg.| marg.| QUOTIENS. Ac si dicat : ego volui et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia semper ingrata fuisti.||
congregare
interl.| interl.| in unitatem fidei||
filios tuos36 
interl.| interl.| patriarcharum heredes||

36  filios tuos Rusch Weber] + congregare Li446@
quemadmodum gallina
marg.| marg.| GALLINA. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta, infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata protegit nos et defendit a diabolo.||
congregat pullos suos sub alas et noluisti ?
Numérotation du verset Mt. 23,38 
Ecce
interl.| interl.| in proximo||
relinquetur37  vobis domus vestra deserta.
interl.| interl.| templum vel civitas romanis tollentibus gentem et locum||
marg.| marg.| RELINQUETUR. Civitas auxilio Dei nudata sue dicioni relinquetur que bene derelicta est cum a Deo derelinquitur.||

37  relinquetur Li446@ Rusch] relinquitur Weber
Numérotation du verset Mt. 23,39 
Dico enim38  vobis,
interl.| interl.| nisi penuriam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris meam faciem non videbitis||

38  enim Li446 Rusch Weber] autem iter. Li446@
non me videbitis amodo,
interl.| interl.| post passionem||
{t. 4 : Erfurt, f. 957ra ; facsim., p. 73a} [Rusch, f. 957ra ] donec dicatis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
interl.| interl.| confitemini Filium omnipotentis quem benedictum, id a peccato immune misit Pater ad glorificandum nomen suum||
marg.| [Rusch, f. ] marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 957ra ; facsim., p. 73a} [Rusch, f. 957ra ] BENEDICTUS  QUI  VENIT etc. Hoc turbe dixerunt Domino venienti Hierusalem, quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu claritatis sue, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_23)