initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. Matthei evangelium**>

Capitulum 24

Numérotation du verset Mt. 24,1 
Et egressus Iesus de templo
marg.| marg.| ET EGRESSUS  IESUS. Non relinquetur lapis super lapidem. Mystice : Recedente Domino de templo omnia legis edificia et compositio mandatorum ita destructa est, ut nihil possita Iudeis impleri. Divinitus autem provisum est ut crescente evangelii gratia, templum illud cum suis cerimoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus iudaismi occasionem haberet.||
marg.| marg.| Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.||
ibat. Et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei edificationes templi.
interl.| interl.| non ignotas, sed tamquam admirans, quia videbatur quod numquam destrueretur tale opus et frustra esset comminatio Christi||

accesserunt Rusch Weber] + ad eum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 24,2 
Ipse autem respondens ait illis : Videtis hec omnia ?
interl.| interl.| videtis tam firmam edificationem||

ait illis Rusch] dixit eis Li446@ Li446 Weber
Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur.
interl.| interl.| quod quadragesimo secundo anno post passionem Domini factum est a Romanis||

hic Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,3 
Sedente autem eo
interl.| interl.| quasi contrarius civitati||
marg.| marg.| SEDENTE  AUTEM. Ubi Marcus ait : « Contra templum ». Sedet contra templum, cum de ruina eius et excidio gentis disputat, ut et corporis situs verbis suis congruat.||
marg.| marg.| Mystice : Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens, superborum detestatur arrogantiam.||

Mc. 13, 3.
super montem Oliveti
interl.| interl.| id est super fructiferam Ecclesie celsitudinem||
accesserunt ad eum discipuli eius secreto
interl.| interl.| Marcus ait : « Petrus et Iacobus et Iohannes et Andrea » ||

Mc. 13, 3.

eius Li446@ Rusch] om. Weber
dicentes : Dic nobis quando hec erunt et quod signum adventus tui et consummationis seculi ?
marg.| marg.| DIC  NOBIS etc. Quia dixit omnia destruenda tempus et signa destructionis querunt.||
marg.| marg.| Tria querunt : quo tempore destruenda Hierusalem sit ? Quo venturus Christus ? Quo consummatio seculi ventura sit ?||

nobis Li446 Rusch Weber] vobis Li446@ signum Li446 Rusch Weber] + erit Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,4 
Et respondens Iesus dixit eis : Videte ne quis vos seducat.
interl.| interl.| ne quis persuadeat quasi hec omnia mox sint futura||
marg.| marg.| VIDETE NE. Cum hoc fient ne putemus instare diem Domini cuius signum perspicue ponitur in sequentibus.||
marg.| marg.| Premunit ne turbentur, vel deficiant per deceptionem ut per Simonem magum, vel per tribulationem et persecutionem ut per Neronem. Nota hec venientia ante excidium Hierusalem, similia sunt et eadem vere his que fient in consummatione seculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.||

Et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ eis Li446 Rusch Weber] illis Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,5 
Multi enim venient
interl.| interl.| Antichristi pro Christo, quorum primus Simon Magus cui omnes in Samaria auscultabant dicentes : ‘Hec virtus Dei magna est’ ||
marg.| marg.| MULTI  ENIM  VENIENT. Imminente Hierusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum qui preter alia falsa dicerent instare diem Domini.||

Cf. Act. 8, 9-10 : « Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samarie, dicens se esse aliquem magnum : cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quae vocatur magna ».
in nomine meo
interl.| interl.| ante horum completionem||
dicentes : Ego sum Christus et multos seducent.
interl.| interl.| hic temptatio||

et ... seducent Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,6 
Audituri enim estis
interl.| interl.| ante excidium||
marg.| marg.| AUDITURI. Hec in Iudea a passione Domini abundaverunt, quibus ne territi apostoli Hierusalem et iudeam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duo annos.||
prelia
interl.| interl.| que ad hostes||
et opiniones preliorum.
interl.| interl.| expectationes ut rumores||
interl.| interl.| in Luca : ‘Seditionesque’ ad cives||

Lc. 21, 9 : « Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri : oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis ».
Videte ne turbemini.
interl.| interl.| Iudeam desereatis||
interl.| interl.| quantum ad prelia||
Oportet enim hec fieri
interl.| interl.| constat hec omnia contigisse tempore iudaice seditionis ante ultimam provincie eversionem||

10  est finis Rusch Weber] statim finis Li446@, statim est finis Li446
Numérotation du verset Mt. 24,7 
Consurget enim gens in gentem
marg.| marg.| CONSURGET  GENS. etc. Mystice : Regnum surget in regnum, et pestilentia eorum quorum sermo ut cancer serpit. Et fames, verbi Dei, commotio terre, et a fide separatio. Ultima enim tribulatio multis prevenitur, et per crebra mala indicantur mala perpetua. Et ideo post bella et seditiones non {t. 4 : Erfurt, f. 957rb ; facsim., p. 73b} [Rusch, f. 957rb ] statim finis, quia multa mala debent precurrere ut nuntient mala sine fine. Eorum autem alia e celo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. ‘Surget gens’, ecce perturbatio hominum. ‘Terremotus’, ecce respectus ire desuper. ‘Pestilentia’, ecce inequalitas corporum. ‘Fames’, ecce sterilitas terre. ‘Terrores de celo et tempestates’ - secundum Lucam - ecce inequalitas aeris. Omnia ergo consummanda conturbantur, ut qui in omnibus deliquimus in omnibus feriamur. Unde : ‘Pugnabit pro eo orbis terre contra insensatos’.||

Cf. Lc. 21, 11 : « Et terremotus magni erunt per loca, et pestilentie, et fames, terroresque de celo, et signa magna erunt ».
Sap. 5, 21 : « Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos ».
et regnum in regnum
interl.| interl.| Audituri estis prelia et opiniones etc. Consurgent enim gens ||
et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca.
interl.| interl.| he sunt partes preliorum||
Numérotation du verset Mt. 24,8 
Hec autem11  initia sunt dolorum.
interl.| interl.| futurorum||
marg.| marg.| HEC  AUTEM. Hec autem omnia sunt initia non consummatio quasi preconia Antichristi vel excidii urbis. Hec partim ad eversionem Iudeorum, partim ad diem iudicii pertinent, quia ita apostoli interrogaverant de utroque.||

11  autem Rusch] + omnia Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,9 
Tunc tradent
interl.| interl.| ministris||
marg.| marg.| TUNC  TRADENT. Quo merito hec Iudeis eveniant subdit, quia post occisionem Christi nominis et fidei eius precones per secuti sunt.||
vos
interl.| interl.| exercendos||
in tribulationem et occident vos et eritis odio
interl.| interl.| per apostolos omnium credentium persona signatur||
omnibus gentibus12 
interl.| interl.| in fine mundi similes apostolis tribulationibus sunt probandi||

12  gentibus Rusch Weber] hominibus Li446@ Li446
propter13  nomen meum.
interl.| interl.| propter assertionem veritatis||

13  propter Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,10 
Et tunc scandalizabuntur multi
interl.| interl.| discedent a fide timore vel portentis vel immanitate tormentorum||
et invicem tradent
interl.| interl.| gladio Domini ab invicem separante eos quod in principio predicationis factum est, maxime tempore Antichristi est futurum||
et odio habebunt invicem.
interl.| interl.| frater infidelis fratrem fidelem||
Numérotation du verset Mt. 24,11 
Et multi pseudo prophete surgent
interl.| interl.| ut miraculis seducant||
marg.| marg.| ET MULTI etc. Quidam hoc ad eversionem Iudeorum referunt. Sed tunc inter eos quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio, melius hoc accipitur de hereticis quorum primus Simon magus fuit. Extremus maior omnibus Antichristus est. Diligenter intuendum est quod signorum ad excidium urbis quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus que ex illo tempore erant secutura, sive de excidio Hierusalem, sive de adventu suo.||
et seducent multos.
interl.| interl.| hoc tempore iudaice vastitatis, plene tempore Antichristi||
Numérotation du verset Mt. 24,12 
Et quoniam abundabit
interl.| interl.| unde Apostolus : ‘Erunt homines amantes seipsos’.| ||

Cf. 2Tim. 3, 2 : « Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti ».
iniquitas
interl.| interl.| infidelitas||
refrigescet caritas multorum.
interl.| interl.| pro tribulatione que ante tribulationem videbature calere vel calebat utcumque in pace||
Numérotation du verset Mt. 24,13 
Qui autem perseveraverit14 
interl.| interl.| in fide et caritate||
interl.| interl.| quocumque tempore incipiat||

14  perseveraverit Li446 Li446@ Rusch] permanserit Weber
usque in finem
interl.| interl.| usque in finem presentis vite||
hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 24,14 
Et predicabitur hoc evangelium regni in universo orbe
interl.| interl.| edificatorium Ecclesie ante finem mundi, sicut ante destructionem Hierusalem per apostolos||
marg.| marg.| ET PREDICABITUR etc. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione sue gentis contristanda, hec solacio relevat, ut scirent multo plures socios gaudii eterni de toto orbe colligendos.||
marg.| marg.| Adhuc tenete hoc signum quod non instet dies Domini vel desolatio Hierusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint preter duos Iacobos, qui prius in Iudea interfecti sunt. Dispersi inquam ut si dolerent de perditione sue gentis, solacium habeant plures socios de omni gente collectos.||
in testimonium
interl.| interl.| sue damnationis||
omnibus gentibus
interl.| interl.| non credentibus||
et tunc
interl.| interl.| post hec omnia||
veniet consummatio.
interl.| interl.| non statim, sed non prius||
Numérotation du verset Mt. 24,15 
Cum ergo videritis abominationem desolationis
interl.| interl.| hominem peccati qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus qui destruet et ad solitudinem rediget suscepturos se||
marg.| marg.| ABOMINATIONEM etc. [c] Vel si de excidio urbis abominatio, id est idolum. [a] Pilatus enim posuit imaginem Cesaris in templo desolato. [b] Vel hoc dicitur de statua Adriani equestris que in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.| ||

Cf. Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13, CCSL 120/3, p. 597.107-598.117 : « Pro eo quod marcus ait, stantem ubi non debet, in Matheo scriptum est, stantem in loco sancto, quod unum omnimodis idem que significat quia nimirum in loco sancto non debet abominatio stare desolationis. Quando autem ad intellegentiam prouocamur mysticum monstratur esse quod dictum est. Potest autem simpliciter aut de antichristo accipi [a] aut de imagine caesaris quam pilatus posuit in templo [b] aut de adriani equestri statua quae in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit. [c] Abominatio quoque secundum veterem scripturam idolum nuncupatur et idcirco additur desolationis quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit ». Cf. Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 7,  CCCM 174, p. 620.80-621.98 : « Pro eo quod in Matthaeo scriptum est stantem in loco sancto, in Marco scriptum est stantem ubi non debet, quod unum omnimodis idem que significat, quia nimirum in loco sancto non debet abhominatio stare desolationis. Quando ad intellegentiam prouocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Legimus autem in Danielo hoc modo : Et in medio ebdomadis auferetur sacrificium meum et libamina et in templo desolationum abhominatio erit usque ad consummationem temporis et consummatio dabitur super solitudinem. De hoc et Apostolus loquitur, quod homo iniquitatis aduersarius elevandus sit contra omnem qui dicitur Deus et culturam, ita ut audeat stare in templo Dei et ostendere, quod ipse Dominus sit, cuius aduentus secundum operationem Satanae destruat eos et ad solitudinem redigat, qui se susceperint. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi aut de [a] imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo, [b] aut de Adriani equestri statua, quae in ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. [c] Abhominatio quoque secundum ueritatem Scripturarum idolum nuncupatur, et idcirco additur"desolatio", quod in desolato templo atque deserto idolum positum est ». Cf. Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 2,  CCSL 77, p. 225.437-226.453 : « Quando ad intellegentiam prouocamur mysticum monstratur esse quod dictum est. legimus autem in danihelo hoc modo : et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium meum et libamina, et in templo abominatio desolationum erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem. de hoc et apostolus loquitur quod homo iniquitatis et aduersarius elevandus sit contra omne quod dicitur deus, aut quod colitur ita ut audeat stare in templo dei et ostendere quod ipse sit deus, cuius aduentus secundum operationem Satanae destruat eos et ad dei solitudinem redigat qui se susceperint. potest autem simpliciter aut de antichristo accipi aut de imagine caesaris quam [a] pilatus posuit in templo aut de adriani equestri statua quae in ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. [b] abominatio quoque secundum ueterem scripturam idolum nuncupatur et idcirco additur desolationis, quod in desolato templo atque destructo idolum positum sit ».
que dicta
interl.| interl.| predicta||
est a Daniele15  16  propheta stantem in loco sancto
interl.| interl.| in templo Dei vel ubi non debet secundum Marcum quod idem signat||

15  Daniele Li446@ Rusch] Danihelo Weber 16  Cf. Dn. 9, 27.
interl.| interl.| illam prophetiam vel sequentiam||
intelligat :
interl.| interl.| in cofessione fidei||
interl.| interl.| vel dimissa occidente littera et iudaica pravitate eternis appropient montibus||
Numérotation du verset Mt. 24,16 
Tunc qui in Iudea
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 957va ; facsim., p. 74a} [Rusch, f. 957va ] TUNC  QUI IN  IUDEA. Hec ad litteram facta sunt cum appropinquante exterminio Iudeorum oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippe qui parebat Romanis.||
marg.| marg.| Mystice : Tunc, id est cum hereses et flagitia regnare ceperint inter sanctos, et pacem eorum distrahere, quanto plures vident sequi prava, tanto altius virtutes petant.||
sunt fugiant ad montes
interl.| interl.| virtutum culmen altius ascendant||
Numérotation du verset Mt. 24,17 
et qui in tecto non descendat tollere aliquid
interl.| interl.| qui excedit carnem animo non redeat ad aliquos actus pristine conservationis||
de domo sua
interl.| interl.| carne vel mundo||
Numérotation du verset Mt. 24,18 
et qui in agro
interl.| interl.| qui operatur in Ecclesia||
non revertatur
interl.| interl.| qui exierit civitatem huius mundi non revertatur||
tollere tunicam suam.
interl.| interl.| id est rem secularem qua se exuit ut nudus Christum sequatur ||

Cf. Hieronymus, Epistolae, Ep. 125, CCSL 56, p. 142, § 20.6 : « si habes substantiam, uende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es ; nudum christum nudus sequere ».
Numérotation du verset Mt. 24,19 
Ve autem pregnantibus
interl.| interl.| ve ambitionis paritutorum||
marg.| marg.| VE AUTEM  PREGNANTIBUS etc. Quia sarcina gravate fugere non poterunt. In isto qui in Iudea sunt fugiant ad montes concordat Lucas. Cetera videtur aliter dicere, ita et qui in medio eius discedant. Sed quomodo cum predixit evangelista circumdari Hierusalem ab exercitu, qui in medio sunt, id est cum ita urgebit periculum ut evadi non possit, discedant, id est non capiantur desiderio huius seculi in aliam vitam migrare parati ? Idem quod alii dixerunt in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua, hoc est nullo affectu inclinentur ad carnem. Et hoc quod Lucas ait : « Et qui in regionibus non intrent in eam », id est qui iam bono proposito cordis extra illam facti sunt, non eam rursus carnali cupiditate desiderent. Hoc alii, et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam hoc est iterum involvi curis quibus exutus erat.||
marg.| marg.| Graves anime peccatis et que nutriunt, id est imperite Antichristum effugere non poterunt. Vel ve illis qui sua germina non produxerunt in virum perfectum.||

Lc. 21, 21.
et nutrientibus in illis diebus.
interl.| interl.| divitias quas adepti sunt foventibus, quia sarcina gravati fugere non potuerunt||
interl.| interl.| quia initia fidei habent et egens nutrimento magistrorum||
Numérotation du verset Mt. 24,20 
Orate autem
interl.| interl.| non tunc primo incipiatis declinare a malo cum morte preveniente iudicium Dei non potestis effugere||
marg.| marg.| ORATE  AUTEM. Si de captivitate orent ne fuga eorum sit hieme vel sabbato. Quia in altero prohibet duritia frigorum ad solitudines fugere, et in desertis latitare. In altero transgressio legis est si fugere volunt, vel mors si remanent. Spiritualiter autem precipitur ut non frigescat fides in Deum et caritas, neque otiosi in opere torpeamus virtutum sabbato. Hanc sententiam Lucas illustrat. Dicit enim : « Attendite vobis ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite, et superveniat in vos dies illa repentina ». Vigilate itaque omni tempore ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt. Ad hiemem pertinent cure que tristes sunt, ut hiems, crapula et ebrietas ad sabbatum, quia in eis deliciis affluere mos erat Iudeis ignari veri sabbati.||

Lc. 21, 34.
ut non fiat fuga vestra17  hieme vel sabbato.
interl.| interl.| quia hec tempora non sunt itineri convenientia||

17  vestra Rusch Weber] nostra Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,21 
Erit enim tunc
interl.| interl.| hoc proprie temporibus Antichristi||
tribulatio magna
interl.| interl.| cuius non concuciatur fidem cum persecutor pietatis erit operator virtutum||
qualis non18  fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.

18  non Li446 Rusch Weber] numquam Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,22 
Et nisi19  breviati fuissent dies illi,
marg.| marg.| ET NISI etc. Que ergo spes electis nisi gratia Dei, que dat patientiam piis ut citius demat potentiam impiis ? Quanto enim erit hec tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur.||
marg.| marg.| BREVIATI. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hec mala tribus annis et dimidio tantum.||

19  nisi Li446 Rusch Weber] + in Li446@
non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi.
interl.| interl.| ne desperent||
Numérotation du verset Mt. 24,23 
Tunc
interl.| interl.| in illa pressura||
si quis vobis
interl.| interl.| vestris imitatoribus||
dixerit : Ecce hic Christus
interl.| interl.| apud Arianos||
marg.| marg.| ECCE  HIC  CHRISTUS. Habet una quecumque heresis vel certas mundi {t. 4 : Erfurt, f. 957vb ; facsim., p. 74b} [Rusch, f. 957vb ] partes. Unde dicitur :  Ecce hic, ecce illic. Vel in occultis aut in obscuris conventiculis, curiositatem hominum decipit. Unde dicitur :  Ecce in cubilibus ecce in deserto.||
marg.| marg.| Multi erunt qui non credunt Christum esse communem salutem omnium sed quorumdam. Unde dicitur : Hic aut illic.||
aut illic,
interl.| interl.| apud donatistas vel huiuscemodi||
nolite ei20  credere.

20  ei Rusch] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,24 
Surgent enim pseudo christi et pseudo {t. 4 : Erfurt, f. 957vb ; facsim., p. 74b} [Rusch, f. 957vb ] prophete
interl.| interl.| membra eius qui se efferet super omne quod dicitur Deus aut quod colitur||
et dabunt signa magna
interl.| interl.| aliquid magni significantia||
et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest
marg.| marg.| SI FIERI  POTEST. Id est si aliquo modo fieri posset, ut Dei prefinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis.||
etiam electi.
marg.| marg.| ELECTI. Non quod divina electio frustretur, sed qui iudicio humano videntur electi.||
Numérotation du verset Mt. 24,25 
Ecce predixi vobis.
interl.| interl.| ut prescii vigiletis||
Numérotation du verset Mt. 24,26 
Si ergo dixerint vobis :
interl.| interl.| quia premoniti estis||
Ecce in deserto est
interl.| interl.| Christus moratur in dogmate gentilium philosophorum||
marg.| marg.| ECCE IN  DESERTO etc. Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora precepta fidei aliis non omnibus. Unde dicitur :  In penetralibus.||
marg.| marg.| Nolite credere quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides eius ab oriente in occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine orientis et occidentis totum orbem designat.||
nolite exire,
interl.| interl.| a fide ad doctrinam eorum||
ecce in penetralibus21  nolite credere.
interl.| interl.| hereticorum qui se iactant arcana Dei nosse||

21  penetralibus Rusch] penetrabilibus Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,27 
Sicut enim fulgur
interl.| interl.| contra hoc quod dixit : Ecce in penetralibus||
marg.| marg.| SICUT  FULGUR. Pro manifestatione et claritate inter nubi la vel noctem huius seculi. Stultum est ergo eum querere in parvo loco, vel in abscondito qui totius mundi lumen est. Et ne loci in quo futurus est essemus ignari ait. Ubicumque fuerit corpus, id est in celum quo hinc levavit corpus susceptum, quia : ‘Rapiemur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus’. De naturali exemplo Christi astruit sacramentum. Aquile et vultures dicuntur trans marina sentire cadavera ibique congregari. Nonne ergo nos rationales congregabimur ad eum qui ut  fulgur erit. Vel per corpus quod significantius dicitur cadaver quod morte cadat, passionem Christi intellige. Ad quam provocamur ut ubicumque legitur congregemur, et per illam venire possimus ad verbum Dei.||
marg.| marg.| Vel sancti sunt aquile qui innovantur consumpta vetustate ad petram qui est Christus.||

Cf. 1Th. 4, 17 : « Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus ».
erit22  ab oriente
interl.| interl.| cunctis videntibus non in secreto||

22  erit Rusch] exit Li446@ Li446 Weber
et paret usque in occidentem,
interl.| interl.| contra quod dixit : Ecce hic, ecce illic||
ita erit23  adventus Filii hominis.
interl.| interl.| nec uno loco, nec occultus erit adventus Christi, sed in toto orbe manifestabitur||

23  erit Li446@ Rusch] + et Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,28 
Ubicumque fuerit corpus
interl.| interl.| verus Christus non est ficticius||
illuc24  congregabuntur25  aquile.
interl.| interl.| eo festinat intentio sanctorum qui in veri splendori solis suos possunt figere intuitus||

24  illuc Rusch Weber] illic Li446@ Li446 25  congregabuntur Rusch Weber] + et Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 24,29 
Statim autem post tribulationem dierum illorum
interl.| interl.| non quod tota transacta, quia precedet tribulatio ut sequatur quorumdam defectio||
sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum
marg.| marg.| SOL  OBSCURABITUR etc. Mystice : Ecclesia speciosa ut luna electa ut sol, et que noctem illuminat ut stelle, tunc non apparebit, impiis ultra modum sevientibus. Et cadent multi qui fulgere videbantur, et firmissimi turbabuntur.||
marg.| marg.| Vel sol et luna et stelle ad tempus suo lumine privabuntur, ut vicinum indicent adventum Domini. Sed peracto die iudicii mundo innovato maius lumen recipient.||
marg.| marg.| Vel superveniente claritate veri luminis, videbuntur obscurari et nullius esse luminis, et angeli in tenebras reputabuntur.||
marg.| marg.| Iob dixit : ‘Columne celi contremiscunt et pavent adventum eius’.||

Cf. Iob. 26, 11 : « Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius ».
et stelle cadent de celo
interl.| interl.| id est lumine carebunt||
et virtutes celorum
interl.| interl.| timebunt angeli, quanto magis homines||
commovebuntur
interl.| interl.| et venient ad vos||
Numérotation du verset Mt. 24,30 
et tunc parebit26  signum Filii hominis in celo
interl.| interl.| thau impressum frontibus fidelium ||
interl.| interl.| vel signum crucis ut videant in quem transfixerunt vel vexillum signum victorie triumphantis||

Cf. Ez. 9, 4 : « Et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Ierusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius. Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini ».
Cf. Apc. 7, 2-3 : « Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi : et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens : Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum ».

26  parebit Rusch Weber] apparebit Li446@ Li446
et tunc plangent omnes tribus terre
interl.| interl.| sero, accusante conscientia||
interl.| interl.| ad iudicandum||
in nubibus celi
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 958ra ; facsim., p. 75a} [Rusch, f. 958ra ] IN NUBIBUS. Vel  in nubibus, id est in sanctis, sicut quotidie facit dum predicatores et angelos mittit.||
cum virtute multa et maiestate.
interl.| interl.| «Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum » ||
interl.| interl.| qui quasi humilis et infirmus iudicatus est||
marg.| marg.| CUM  VIRTUTE. Secundus adventus non in humilitate ut prior, sed in gloria demonstrabitur.||

Act. 1, 11.
Numérotation du verset Mt. 24,31 
Et mittet angelos suos cum tuba
interl.| interl.| de qua Apostolus loquitur ||

Cf. 1Th. 4, 16.
et voce magna
interl.| interl.| tam aperta et tam intensa voce que ubique a mortuis audiatur||
et congregabunt27  electos eius
interl.| interl.| ad iudicium||

27  congregabunt Li446@ Rusch Weber] congrabunt Li446@*
a quattuor ventis,
interl.| interl.| id est a quattuor mundi climatibus : oriente, occidente, aquilone, austro||
a summis28  celorum usque ad terminos eorum.
marg.| marg.| A SUMMIS  CELORUM. Ne quis putaret a quattuor plagis terre et non a cunctis finibus eius simul, et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subdit : « A summo terre usque ad summum celi », id est ab extremis terre finibus per directum usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspicientibus circulus celi terre videtur insidere.||

Mc. 13, 27.

28  a summis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,32 
Ab arbore autem fici discite parabolam.
interl.| interl.| sub exemplo arboris docet de adventu consummationis||
marg.| marg.| AB ARBORE etc. Mystice : A populo Israel in quo cecitas ex parte contigit, et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et caritatis in eo viruerit, et folia id est verba predicationis exorta fuerint, prope est estas que expectatur, id est eterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia : « Israel omnis salvus fiet », prope esse diem iudicii non dubitandum est.||

Rm. 11, 25.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia29  nata scitis quia prope est estas.
interl.| interl.| intelligitis estatis adventum||

29  folia Li446@ Li446 Rusch Weber] filia Li446@*
Numérotation du verset Mt. 24,33 
Ita et vos cum videritis hec omnia
interl.| interl.| que scripta sunt, que dixi supra||
scitote quia prope est in ianuis.
interl.| interl.| ne putetis iam esse consummationem mundi, sed precursiones quasdam que ostendunt quod prope sit in ianuis||
Numérotation du verset Mt. 24,34 
Amen dico vobis
interl.| interl.| credite que dixi||
quia non preteribit
interl.| interl.| de morte ad immortalitatem, donec veniat dies Domini||
hec generatio30  donec omnia31  fiant.
interl.| interl.| vel omne genus hominum vel gens Iudeorum que non deficiet, donec veniat dies Domini||

30  hec generatio Rusch Weber] inv. Li446@ Li446 31  omnia Li446 Rusch] + hec Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,35 
Celum
interl.| interl.| aerum non etherum||
et terra transibunt
interl.| interl.| innovabuntur||
marg.| marg.| CELUM ET  TERRA. Innovabuntur deposita priori forma permanente autem substantia. Unde dicitur : ‘Terra in eternum stabit’.||

Cf. Qo. (Ecl.) 1, 4 : « Generatio preterit, et generatio advenit ; terra autem in eternum stat ».
verba autem32  mea non preteribunt.
interl.| interl.| sed sicut dicuntur : sine ulla imminutione implebuntur||

32  autem Li446@ Li446 Rusch] vero Weber
Numérotation du verset Mt. 24,36 
De die
marg.| marg.| DE DIE. Ne forte auditis signis quererent etiam illius diei certum terminum ait. De die novissima post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti.||
marg.| marg.| Nulli diffinitum est quod vel in die vel in nocte iudicium futurum sit. Sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox.||
autem illa et hora nemo scit neque angeli celorum
interl.| interl.| ne apostoli quererent certam horam adventus Christi qui intelligitur etiam in morte uniuscuiusque||
marg.| marg.| NEMO  SCIT etc. In quibusdam codicibus additur : Neque filius, qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait : ‘In eo esse absconditos thesauros sapientie et scientie’. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu iudicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die iudicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei huius, neque filio adoptivo, id est neque ulli sanctorum hominum.||

Cf. Col. 2, 3 : « In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi ».
nisi Pater solus.
interl.| interl.| in quo Filius et Spiritus sanctus intelligitur||
Numérotation du verset Mt. 24,37 
marg.| marg.| SICUT  AUTEM IN  DIEBUS. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis, nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Noe, vel Loth secundum alium evangelistam equiparat. Mystice : Noe arcam edificavit, cum Dominus Ecclesiam construit quam consummatam ingreditur, cum eam in die iudicii presentia visionis sue eternus habitator illustrat. Sed cum edificatur arca, iniqui luxuriantur, cum intratur intereunt, {t. 4 : Erfurt, f. 958rb ; facsim., p. 75b} [Rusch, f. 958rb ] quia qui hic sanctis certantibus insultant, illis coronatis punientur.||
ita erit et adventus Filii hominis.
interl.| interl.| sic repentinus interitus incredulis superveniet, cum dixerit : Pax etc.||
Numérotation du verset Mt. 24,38 
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes
interl.| interl.| gule dediti||
et bibentes33 
interl.| interl.| ebrietati dediti||
marg.| marg.| COMEDENTES ET  BIBENTES. Non alimenta et nuptie, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella fames, terremotus etc. tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret iudicem venturum. Unde dicitur : ‘Cum dixerint pax et securitas tunc repente interitus superveniet’.||

Cf. 1Th. 5, 3 : « Cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient ».

33  bibentes Rusch Weber] + et Li446@ Li446
nubentes et nuptum34  tradentes usque ad eum diem quo intravit35  in arcam Noe
interl.| interl.| et his toti dediti ei iudicia Dei contemnentes perstiterunt usque in eum diem||

34  nuptum Cor3 (al.) Rusch Weber] nuptui ΩJ Li446@ 35  intravit Rusch] introivit Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,39 
et non cognoverunt
interl.| interl.| cognoscere noluerunt quamvis Noe predicente||
donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
interl.| interl.| tamquam fur comprehendit filios noctis||
Numérotation du verset Mt. 24,40 
Tunc
interl.| interl.| in illa consumatione||
duo
interl.| interl.| predicatores||
erunt in agro,
marg.| marg.| TUNC  ERUNT. Lucas in illa nocte, id est illa in tribulatione, qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt.||
marg.| marg.| DUO  ERUNT IN  AGRO. Due differentie predictorum sunt in Ecclesia quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant.||
unus assumetur et unus relinquetur.
interl.| interl.| invenientur in semente pares, sed non eque metentes fructus||
Numérotation du verset Mt. 24,41 
Due molentes in mola,
interl.| interl.| occupati secularibus||
marg.| marg.| DUE  MOLENTES. Due differetie sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia maiorum consilio reguntur femine a viris.||
una assumetur
interl.| interl.| qui habuerunt tamquam non habentes||
et altera36  relinquetur.
interl.| interl.| qui in incerto divitiarum speraverunt||

36  altera Li446 Rusch] una ΩJ Li446@ Weber
Duo in lecto,
interl.| interl.| continentes non occupati Ecclesiasticis vel secularibus||
marg.| marg.| DUO IN  LECTO. Qui otium eligunt et quietem, que significantur nomine ‘lecti’, nec secularibus nec Ecclesiasticis negotiis occupati.  Unus assumetur, qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet que Dei sunt. Qui autem humana laude, vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum quam hec tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Noe, Daniel et Iob, id est rectores ut Noe, continentes ut Daniel, coniugatos ut Iob. Et secundum hec tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit :  Vigilate ergo. In secunda agit de existentibus in lecto, quod est ubi dicit : ‘Simile est regnum celorum decem virginibus’. In tertia agit de molentibus in mola quod est ubi dicit : ‘Sicut enim homo peregre proficiscens’ etc.||

Cf. Mt. 25, 1 : « Tunc simile erit regnum celorum decem virginibus : que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse ».
Cf. Mt. 25, 14 : « Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua ».
unus assumetur et alter37  relinquetur38  .

37  alter Rusch] unus ΩJ Li446@ Li446 38  duo...relinquetur ΩJ Rusch] om. Cor3 (Ieronimus et antiqui non habent hunc versum set Rabanus habet et exponit) Weber
Numérotation du verset Mt. 24,42 
Vigilate ergo
interl.| interl.| ecce quo tendant que dixit||
interl.| interl.| ‘Solliciti estote’. Hec enim causa cur nescire volut nos diem adventus sui||
quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Numérotation du verset Mt. 24,43 
Illud autem scitote,
interl.| interl.| probat quod debent vigilare et sobrii esse||
quoniam si sciret paterfamilias
interl.| interl.| spiritus||
marg.| marg.| SI SCIRET  PATERFAMILIAS. Nesciente patrefamilias, fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum iudicis occulte venientem precavens occurreret penitendo.||
qua hora fur
interl.| interl.| Deus in morte||
venturus esset, vigilaret utique
interl.| interl.| in illa hora que sibi esset suspecta||
et non sineret perfodi domum suam.
interl.| interl.| id est corpus||
Numérotation du verset Mt. 24,44 
Ideo39  et vos estote parati
interl.| interl.| "Sine macula et ruga" ||

Cf. Eph. 5, 25-27 : « Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aque in verbo vite, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».

39  Ideo Rusch] ideoque Li446@ Weber
quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Numérotation du verset Mt. 24,45 
Quis, putas, est
interl.| interl.| difficultatem ostendit per quis non impossibilitatem ostendit||
marg.| marg.| QUIS  PUTAS  EST  FIDELIS  SERVUS. Tribus similitudinibus fulguris furis et submersionis Pentapolis terrorem iudicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prelatos loquitur qui humiles prudentes non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves.||
marg.| marg.| QUISPUTAS  EST  FIDELIS etc. Quasi diceret : admonendi estis, nam quam rarus {t. 4 : Erfurt, f. 958va ; facsim., p. 76a} [Rusch, f. 958va ] est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens, in futuro sibi providens.||
et prudens
interl.| interl.| bene erogando pecuniam Domini sui||
quem constituit dominus suus
interl.| interl.| Christus||
interl.| interl.| discernens capacitatem singulorum||
marg.| marg.| QUEM  CONSTITUIT etc. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tamquam Aaron et non magi se ingesserit, et qui non magi se pascat quam oves.||
super familiam suam
interl.| interl.| Ecclesiam||
ut det illis
interl.| interl.| pro capacitate auditorum||
cibum in tempore ?
interl.| interl.| cibum sermonis divini vel exempli sui||
Numérotation du verset Mt. 24,46 
Beatus ille servus quem cum venerit dominus eius
interl.| interl.| Christus||
marg.| marg.| BEATUS  ILLE etc. Eterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad iudicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans.||
marg.| marg.| Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est.||
invenerit sic facientem.
interl.| interl.| cibum ministrantem||
Numérotation du verset Mt. 24,47 
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua
interl.| interl.| pro tempore etc., supra dicta||
marg.| marg.| SUPER  OMNIA. Id est super omnia celestis regni gaudia ceteros, id est bonos auditores faciet discumbere et transiens ministrabit eis.||
constituet eum.
interl.| interl.| non ut soli, sed ut pre ceteris habeant eterna premia tum pro vita sua, tum pro gregis custodia||
Numérotation du verset Mt. 24,48 
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire
interl.| interl.| e contra si dissimulaverit iudicium Dei in proximo venturum, securitatem sibi ipsi faciens||
Numérotation du verset Mt. 24,49 
et ceperit40  percutere conservos suos,
interl.| interl.| iniuriis afficere||
marg.| marg.| PERCUTERE  CONSERVOS. Iniuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait : pueros vel ancillas, quorum quanta infirmior est etas vel sexus, tanto facilior est ruina.||

Cf. Lc. 12, 45.

40  ceperit Li446 Rusch Weber] + et Li446@
manducet autem et bibat cum ebriosis41  ,
interl.| interl.| ipse autem sit deditus gule vel ebrietati vel facinoribus et illecebris seculi plenus sit||

41  ebriosis Li446@ Rusch] ebriis Weber
Numérotation du verset Mt. 24,50 
veniet dominus servi illius in die qua non sperat
interl.| interl.| in quo omnes mali prepositi intelliguntur||
et hora qua ignorat
Numérotation du verset Mt. 24,51 
et dividet eum,
interl.| interl.| a consortio fidei||
partemque eius
interl.| interl.| sortem eius||
ponet cum hypocritis.
interl.| interl.| licet non fuisset hypocrita||
marg.| marg.| CUM  HYPOCRITIS etc. Cum illis scilicet qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocrite et in agro et in mola, id est qui bona videbantur facere, sed exitus diverse voluntatis apparuit.||
Illic erit fletus
interl.| interl.| pro calore||
marg.| marg.| FLETUS. Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.||
et stridor dentium.
interl.| interl.| pro frigore||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_24)