initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 25

Numérotation du verset Mt. 25,1 
Tunc
interl.|  hec parabola tam ad subiectos quam ad prelatos refertur
simile erit
interl.|  aliud de eodem exemplum
regnum celorum decem virginibus
interl.|  Ecclesia permixta omnibus tam religiose quam supersistitiose continentibus
marg.|  DECEM  VIRGINIBUS. Virgines sunt omnes qui se a luxu seculi continent. Quinque, quia quinque pertita est continentia in carnalibus illecebris, videlicet ut in quinque sensibus contineant se a voluptatibus.
que accipientes lampades suas
interl.|  opera que secundum continentiam fiunt
exierunt obviam sponso et sponse.
interl.|  concordaverunt voluntati sponsi et matris Ecclesie
marg.|  ET  SPONSE etc. Omnes simul sunt sponsa que modo desponsata est virgo a corruptione seculi. Nubet cum mortalis immortali coniungetur.
Numérotation du verset Mt. 25,2 
Quinque autem ex eis erant fatue
interl.|  quia veritati serviunt pro laudibus hominum
et quinque prudentes.
interl.|  quia veritati serviunt pro eternis, scilicet premiis
Numérotation du verset Mt. 25,3 
Sed quinque fatue acceptis lampadibus
interl.|  accepta ostensione bonorum operum
interl.|  gloriam intra conscientiam, vel oleum est letitia mentis quam habet intus Deo placet
Numérotation du verset Mt. 25,4 
Prudentes vero acceperunt oleum
interl.|  nitorem glorie
in vasis suis
interl.|  id est in conscientiis suis
cum lampadibus.
interl.|  ostensione bonorum operum
Numérotation du verset Mt. 25,5 
Moram autem faciente sponso,
interl.|  iudicium differente extremum
marg.|  MORAM  AUTEM  FACIENTE  SPONSO. Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi. Dormitaverunt et dormierunt, quia postea suscitandi.
dormitaverunt
interl.|  ante mortem languoribus
omnes
interl.|  electi et reprobi
et dormierunt.
interl.|  somno mortis
Numérotation du verset Mt. 25,6 
Media autem nocte
interl.|  securis omnibus
interl.|  in insperato
marg.|  MEDIA  AUTEM  NOCTE ; id est nullo sciente vel sperante. Unde : « Dies Domini {t. 4 : Erfurt, f. 958vb ; facsim., p. 76b} [Rusch, f. 958vb ] sicut fur in nocte ita veniet ».

1Th. 5, 2.
clamor factus est :
interl.|  in voce archangeli et in tuba Dei
Ecce sponsus venit,
interl.|  ad sociandam sibi perpetuo virginem
exite obviam ei.
interl.|  occurrite ei in aera
Numérotation du verset Mt. 25,7 
Tunc surrexerunt
interl.|  a somno mortis
omnes
interl.|  boni et mali
virgines ille
interl.|  continentes
et ornaverunt lampades suas.
interl.|  numeraverunt secum opera sua pro quibus remunerationem expectant
Numérotation du verset Mt. 25,8 
Fatue autem sapientibus dixerunt :
interl.|  sua fiducia decepte intus vacue dicunt proximis
Date nobis de oleo vestro,
interl.|  testimonium laudum,dicendo de operibus nostris quod vidistis
marg.|  DATE  NOBIS  DE  OLEO etc. Quorum facta aliena fulciuntur laude, eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non vident testimonium volunt habere apud Deum qui cordis inspector est.

Cf. Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, quaestio 59, CCSL 44/A, p. 114.91-95 : « Quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt ; et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. itaque hominum, qui corda non uident, testimonium uolunt habere apud deum, qui cordis inspector est ».
quia lampades nostre extinguuntur.
interl.|  opera nostra que hominibus clara videbantur
marg.|  EXTINGUUNTUR etc. id est adventu iudicis intus obscurantur, et a Deo non habent mercedem, quia receperunt laudem.
Numérotation du verset Mt. 25,9 
Responderunt prudentes
interl.|  non de avaritia sed timore, quia in illo die testimonium cuiusque vix sufficiet sibi, ne dum sibi et proximum
dicentes : Ne forte non sufficiat nobis et vobis
marg.|  NE  FORTE  NON. Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio iuvatur quis apud Deum, cui secreta patent et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua.
marg.|  NE  FORTE. Unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die iudicii aliorum virtutes aliorum vitia sublevare.
ite potius
interl.|  increpando
interl.|  ITE. Id est modo videamus quid vos adiuvent qui vobis laudes vendere consueverant
ad vendentes
marg.|  AD  VENDENTES etc. Vendentes sunt adulatores qui dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.
et emite vobis.
interl.|  veniamini laudes vestro more
interl.|  non dant consilium, sed ex obliquo commemorant crimen earum
Numérotation du verset Mt. 25,10 
Dum autem irent emere venit sponsus et que parate erant
interl.|  quibus conscientia dabat bonum testimonium
marg.|  DUM  AUTEM  IRENT etc. Inclinantibus se illis in ea que foris sunt et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui iudicat.
intraverunt cum eo ad nuptias
interl.|  ubi munda anima verbo Dei copulatur
et clausa est ianua.
interl.|  aditus regni celestis, quia precibus postea nullis parebit aditus post iudicium
marg.|  ET  CLAUSA  EST  IANUA etc. Post iudicium magna est eius severitas cuius est ante ineffabilis misericordia.
Numérotation du verset Mt. 25,11 
Novissime vero veniunt et relique virgines
marg.|  NOVISSIME  VERO etc. Per veram penitentiam, per infructuosas lacrimas pulsant foris relicte. Non dicitur quod emerunt oleum, quia nullo iam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.

vero Li446 @ Rusch ] autem Li446 , om. Weber
dicentes : Domine, Domine, aperi nobis.
interl.|  dolore repulsionis compulse appellationem ingeminant dominationis
Numérotation du verset Mt. 25,12 
At ille respondens ait : Amen dico vobis, nescio vos.
interl.|  ideo vos desero, quia per vite meritum non recognosco
Numérotation du verset Mt. 25,13 
Vigilate itaque
interl.|  ecce quo parabola tendit
marg.|  VIGILATE. Videlicet ut testimonium bone conscientie nobis preparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Et quia paratos nos invenire desiderat, subiicit aliam de eadem re parabolam : Peregre. Locus carnis terra est, ergo Christus carnem nostram ad peregrina duxit quando celum ascendit.
quia nescitis diem neque horam.
marg.|  NESCITIS  DIEM. Non solum diem iudicii, sed diem mortis cuiusque vel   horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur.
Numérotation du verset Mt. 25,14 
Sicut enim homo peregre proficiscens {t. 4 : Erfurt, f. 959ra ; facsim., p. 77a} [Rusch, f. 959ra ] vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
interl.|  dedit dona hominibus naturalia et gratuita

illis Li446 @ Rusch Weber ] eis praem. Li446
Numérotation du verset Mt. 25,15 
Et uni dedit quinque talenta,
interl.|  exteriorum scientiam quinque sensibus acquisitam
alii autem duo,
interl.|  intellectum et operationem
alii vero unum,
interl.|  intellectum
unicuique secundum propriam virtutem.
interl.|  non pro largitate vel parcitate alii plus alii minus, sed pro viribus accipientium
Et profectus est statim.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 959ra ; facsim., p. 77a} [Rusch, f. 959ra ] ET  PROFECTUS. Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens.
Numérotation du verset Mt. 25,16 
Abiit autem
interl.|  promovit
qui quinque talenta acceperat
interl.|  scientiam exteriorum etsi mystica non penetret
et operatus est in eis et lucratus est alia quinque.
interl.|  dum se a visibilium voluptate custodit ab his etiam alios amovendo compescit
marg.|  OPERATUS  EST etc. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui predicando, et de bonis moribus informando, geminavit accepta talenta.
Numérotation du verset Mt. 25,17 
Similiter qui duo acceperat
interl.|  intellectum et operationem

Similiter Rusch Weber ] + et Li446
lucratus est alia duo.
interl.|  predicando et mira operando tales instruit qui itidem florent scientia et opere
Numérotation du verset Mt. 25,18 
Qui autem unum acceperat,
interl.|  intellectum
abiens
interl.|  abiens per se, sed non rediens per se
fodit in terram
interl.|  terrenis actibus se applicavit nec lucrum spiritale quesivit
et abscondit pecuniam domini sui.
Numérotation du verset Mt. 25,19 
Post multum vero temporis
interl.|  quod est ab ascensione Domini usque ad secundum adventum
venit dominus servorum illorum
interl.|  ad iudicandum
et posuit rationem cum eis.
marg.|  POSUIT  RATIONEM  CUM. Cepit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.
Numérotation du verset Mt. 25,20 
Et accedens
interl.|  preparans se ad reddendam rationem
qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
marg.|  ECCE  ALIA  QUINQUE. Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.

sum Li446 @ Rusch Weber ] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 25,21 
Ait illi dominus eius : Euge serve bone et fidelis,
interl.|  non tua querens sed que Iesu Christi
quia supra pauca fuisti fidelis,
marg.|  SUPER  PAUCA. Pauca sunt bona presentis vite quamvis multa videantur, quia non sine alicuius molestie admixtione sunt. Multa autem bona eterna que sunt sine omni corruptionis molestia.

supra Rusch ] super Li446 Li446 @ Weber
supra multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
interl.|  gaudens Dominus in gaudium intrare iubet
marg.|  INTRA  IN  GAUDIUM etc. Admixtus choris angelorum sic intus letare de munere ut iam non sit quod exterius doleas de corruptione.

supra Li446 Rusch ] super Weber
Numérotation du verset Mt. 25,22 
Accessit autem et qui duo talenta acceperat
marg.|  QUI  DUO  TALENTA. Iste viribus suis quicquid in lege Dei didicerat in evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera presentis vite, future beatitudinis typos intellexit.
et ait : Domine, duo talenta mihi tradidisti, ecce alia duo lucratus sum.

mihi tradidisti Rusch ] inv. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 25,23 
Ait illi dominus eius : Euge serve bone {t. 4 : Erfurt, f. 959rb ; facsim., p. 77b} [Rusch, f. 959rb ] et fidelis,
interl.|  non tua querens, sed que Iesu Christi
quia supra pauca fuisti fidelis supra multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
interl.|  accipe quod : ‘Oculus non vidit, nec auris audiunt’

Cf. 1Cor. 2, 9 : « Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus iis qui diligunt illum ».

supra Rusch ] super Li446 @ Weber supra Li446 Rusch ] super Weber
Numérotation du verset Mt. 25,24 
Accedens10  autem et qui unum talentum acceperat
interl.|  infelicissimum habens a sua conscientia testimonium

10  Accedens Rusch Weber ] accessit Li446
et11  ait : Domine, scio quia homo durus es
interl.|  vel austerus
interl.|  non parcis, sed precidis falce iudicii tui eos quibus legem non commisisti
marg.|  DURUS. Quia ardua est via que ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.

11  et Li446 Rusch ] om. Weber , ac Li446 @
metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
interl.|  in regno tuo bonos etiam ex gentibus et ex eorum comparatione qui naturalem legem servant damnas eos qui negligunt Scripturas
Numérotation du verset Mt. 25,25 
et timens abii
interl.|  per liberum arbitrium
marg.|  ET  TIMENS  ABII etc. Et timens aggredi altioris vite gradum, ne alterius salutem querens ipse periclitarer : abscondi. Non predicavi quod te donante intellexi. In terra, in carnali vita subsistens, sicut habui sic tenui non angens vel minuens. Nota quod piger servus inertiam non excusat sed superbit calumniando Dominum, et dicit se prudenter fecisse, ne dum lucra querit periclitetur etiam de forte, et vocat eum durum cui tamen non servit ad lucrum. Cui similes sunt in Ecclesia qui melioris vite vias aggredi metuunt, et iacere in ignavia non verentur, et cum se peccatores considerant, sanctitatis viam arripere timent, et tamen in iniquitatibus remanere {t. 4 : Erfurt, f. 959rb ; facsim., p. 77b} [Rusch, f. 959rb ] non timent. Quorum Petrus adhuc infirmus speciem tenuit, cum viso piscium miraculo, dixit : « Exi a me Domine, quia homo peccator sum ». Immo si peccator es Deum a te non repellas, quod faciunt hi qui videntes se infirmos nolunt ad meliora progredi, peccatores quidem se fatentur et Dominum repellunt, et velut in perturbatione consilium non habent. Dum moriuntur et vitam timent, hac sibi blandientes perversitate, quasi dicerent : Sufficit mihi de me rationem reddere quid opus est aliis ministrare, ut de eis quoque cogar rationem reddere ? Cum etiam hi inexcusabiles sint qui non audita lege vel evangelio dormierunt, cum per creaturam Deum cognoscere potuerunt. Unde dicitur :   Meto ubi non semino etc.

Lc. 5, 8.
et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes quod tuum est.
Numérotation du verset Mt. 25,26 
Respondens autem dominus eius dixit ei : Serve male et piger,
interl.|  superbe qui calumniam facis Domino
interl.|  qui lucrum facere neglexisti
sciebas quia meto ubi non semino
marg.|  SCIEBAS  QUOD 12  . Quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quesiturum ? Quod dixit pro excusatione vertitur in culpam.
12  sic Rusch
et congrego ubi non sparsi.
Numérotation du verset Mt. 25,27 
Oportuit enim13  te
interl.|  quia etiam ab his exigo quibus non commisi ad erogandum

13  enim Rusch ] ergo Li446 Weber
pecuniam meam committere14 
interl.|  divinum sermonem

14  pecuniam meam committere Li446 Rusch ] mittere pecuniam mea Weber
nummulariis
interl.|  nummularii sunt qui predicationem auditam valent verbis et opere exercere
marg.|  NUMMULARIIS. Vel ceteris doctoribus ut apostolis et episcopis, vel cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare.
et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura15  .
interl.|  id est merita discutiens quod meum est cum usuris et te per gratiam bene dispensatam et per te acquisitos

15  usura Rusch Weber ] usuris Li446
Numérotation du verset Mt. 25,28 
Tollite itaque ab eo talentum
interl.|  intellectum
et date ei qui habet decem talenta.
interl.|  qui exteriora bene administravit sed intellectu adhuc vacuus fuit
marg.|  ET  DATE  EI etc. Hoc in Ecclesia fieri plerumque videmus, quia plerique dum bene ministrant exteriora que accipiunt per adiunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur.
Numérotation du verset Mt. 25,29 
Omni enim habenti dabitur et abundabit,
interl.|  studium verbi erogandi dabitur ‘Gratia super gratiam’
marg.|  OMNI  ENIM. Multi enim natura licet sapientes et acuti si sint desides perdunt bonum nature et premium quod erat eis promissum videtur transire ad alios qui quod habent minus per naturam acquirunt per industriam, vel qui habet fidem et bonam voluntatem etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono iudice. Sed qui fidem non habet etiam virtutes quas naturaliter habet perdit, sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet etiam si naturali studio callet deficit. Vel qui non habet caritatem amittit omne bonum quod habet.
marg.|  Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritalibus pro talento imputatur de quo est rationem redditurus.

Cf. Io. 1, 16 : « Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia ».
ei autem qui non habet
interl.|  hoc studium vel caritatem
et quod videtur habere auferetur ab eo.
interl.|  vel naturali ingenio vel litterali studio, quia nulla dulcedine interne sapientie gaudebit
Numérotation du verset Mt. 25,30 
Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores.
interl.|  infructuosum qui sponte et negligentia sua corruit in interiores tenebras
Ibi16  erit fletus et stridor dentium.
interl.|  non delectatio ut in istis fuit

16  Ibi Rusch ] illic Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 25,31 
Cum autem venerit
interl.|  in secundo adventu
marg.|  CUM  AUTEM. Tradendus in proximo cruci premisit gloriam triumphantis {t. 4 : Erfurt, f. 959va ; facsim., p. 78a} [Rusch, f. 959va ] ut secutura scandala hac promissione compensaret.
marg.|  Post parabolas de fine mundi, nunc exequitur Dominus modum futuri iudicii.
interl.|  qui est et Filius Dei
in maiestate sua
interl.|  in divinitate qua iudicabit qui prius venit in humilitate
et omnes angeli eius17  cum eo tunc sedebit
interl.|  regnabit
marg.|  OMNES  ANGELI etc. Qui testes sunt humanorum actuum, sub quorum custodia bene vel male egerunt.

17  eius Li446 Li446 @ Rusch ] om. Weber
super sedem maiestatis sue
interl.|  Ecclesiam in qua tunc apparebit omnis potentia eius
Numérotation du verset Mt. 25,32 
et congregabuntur ante eum omnes gentes
interl.|  omnis temporis, omnis condicionis, omnis sexus, omnis etatis
et separabit eos ab invicem, sicut pastor
interl.|  ‘Qui posuit animam pro ovibus suis’

Cf. Io. 10, 11 : « Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis ».
congregat18  oves
interl.|  bonos
marg.|  Oves ab hedis. Duo ordines erunt in iudicio, electorum scilicet et reproborum. Sed electorum alii iudicabunt quibus dicitur : « Sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecum tribus Israel ». Alii iudicabuntur, quibus dicitur : Esurivi et dedistis mihi manducare. Item reproborum, alii qui extra Ecclesiam sunt non iudicabuntur, alii qui iudicabuntur quibus dicitur : Esurivi et non dedistis mihi manducare etc.

Mt. 19, 28.

18  congregat Rusch ] segregat Li446 Li446 @ Weber
ab hedis
interl.|  a malis
Numérotation du verset Mt. 25,33 
et statuet oves quidem a dextris suis,
interl.|  confirmabit in beatitudine bonos
hedos19 
marg.|  HEDOS. Hedus est animal peculeum et olidum, qui pro peccatis offerebatur in lege et significat peccatores, nec dicit capras que possunt habere fetus.

19  hedos Li446 @ Rusch Weber ] edes Li446
autem a sinistris.
interl.|  in miseria eterna
Numérotation du verset Mt. 25,34 
Tunc dicet rex
interl.|  ‘regum’

Cf. Apc. 17, 14 : « Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles ».
his qui a20  dextris eius erunt :
interl.|  ad beatitudinem pertinent

20  a Li446 @ Rusch Weber ] ad Li446
Venite, benedicti Patris mei,
interl.|  invitat ad regnum non expellit ad penam
marg.|  BENEDICTI  PATRIS. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam in qua sine corruptione regnetis, ad quam predestinati estis a constitutione mundi.
marg.|  Ad litteram nota opera misericordie. Mystice : Caritatis perfectionem, qui esurientem et sitientem iustitiam pane verbi reficit, vel potu sapientie refrigerat, caritatis agit opera, et qui errantem in domum matris Ecclesie revocat, et qui infirmum in fide assumit, et qui tribulatione aliqua seu carcere tristitie oppresso subvenit compatiendo vel consolando, veram delectionem adimplet.
possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Numérotation du verset Mt. 25,35 
Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis21  me,

21  collegistis Rusch ] collexistis Weber
Numérotation du verset Mt. 25,36 
nudus et cooperuistis22  me, infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me.

22  cooperuistis Rusch ] operuistis Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 25,37 
Tunc respondebunt
marg.|  TUNC  RESPONDEBUNT. Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine maiestatis regis. Vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt. Unde dicitur : « Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam » etc.

Rm. 8, 18.
ei iusti dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus te23  , sitientem et dedimus tibi potum ?

23  te Rusch ] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 25,38 
Quando autem te vidimus hospitem et collegimus te, aut nudum et cooperuimus te ?
Numérotation du verset Mt. 25,39 
Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
Numérotation du verset Mt. 25,40 
Et respondens rex dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus {t. 4 : Erfurt, f. 959vb ; facsim., p. 78b} [Rusch, f. 959vb ] meis minimis,
interl.|  innuit se non dixisse generaliter de omnibus pauperibus, sed de his qui pauperes sunt spiritu
marg.|  EX  HIS  FRATRIBUS. ‘Fratres mei et mater sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei’.

Cf. Mt. 12, 50 : « Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, et soror, et mater est ».
mihi fecistis.
interl.|  mihi capiti in membris
Numérotation du verset Mt. 25,41 
Tunc dicet rex24  et his qui a sinistris eius25  erunt :
interl.|  a sinistris sunt qui sinistra, id est presentia quamdiu vixerunt ardenter amaverunt

24  rex Rusch ] om. Li446 Li446 @ Weber 25  eius Li446 @ Rusch ] om. Li446 Weber
Discedite a me,
interl.|  ‘Ut tollatur impius ne videat gloriam Dei’

Cf. Is. 26, 10 : « Misereamur impio, et non discet iustitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini ».
maledicti,
interl.|  quia visi sunt esse cum eo sum permixti sunt bonis mali
in ignem eternum
interl.|  ‘Iudicium fiet ei sine misericordia qui non fecit misericordiam’

Iac. 2, 13 : « Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia iudicium ».
qui paratus26  est diabolo et angelis eius.
interl.|  preordinatus a constitutione mundi ut hominis regnum

26  paratus Rusch Weber ] preparatus Li446 Li446 @
Numérotation du verset Mt. 25,42 
Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non desistis mihi bibere27  ,
interl.|  alii : ‘potum’
marg.|  NON  DEDISTIS etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si eternaliter damnatur qui de suo non dedit ?

27  bibere Rusch ] potum Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 25,43 
hospes eram et non collegistis28  me, nudus et non cooperuistis29  me, infirmus et in carcere et non visitastis me.

28  collegistis Li446 Rusch ] collexistis Weber 29  cooperuistis Li446 Rusch ] operuistis Weber
Numérotation du verset Mt. 25,44 
Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes : Domine, quando
marg.|  DOMINE  QUANDO. Excusare se satagunt quasi Deum fallere possint, qui homines fallebant. Sed non habent excusationem qui converti a {t. 4 : Erfurt, f. 959vb ; facsim., p. 78b} [Rusch, f. 959vb ] malis et agere eleemosynas noluerunt. Unde subdit :   Quamdiu non fecistis uni etc.
te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi ?
Numérotation du verset Mt. 25,45 
Tunc respondebit illis dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis
interl.|  solacium caritatis
uni de minoribus his
interl.|  humilibus spiritu
nec mihi fecistis.
interl.|  nec mihi capiti vos exhibuisse gaudeatis
Numérotation du verset Mt. 25,46 
Et ibunt hi in supplicium eternum, iusti autem30  in vitam eternam.
marg.|  IN  SUPPLICIUM  ETERNUM etc. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis demonibus.

Cf. Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 7, CCCM 174, p. 674.50-53 : « Et ob hoc frustra Origenes post multa annorum curricula impiis et peccatoribus nec non diabulo et angelis eius spondet de inferno liberationem ».

30  autem Rusch Weber ] vero Li446




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 25), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_25)