initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. Matthei evangelium**>

Capitulum 28

Numérotation du verset Mt. 28,1 
Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati
interl.| interl.| quando primum licuit operari||
marg.| marg.| VESPERE  AUTEM etc. Marcus ait : « Valde mane » in quo non discordata Luca et Iohanne. Mattheus a prima parte noctis, id est a vespera noctem significat, cuius fine venerunt ad monumentum. Ideo autem sic nominat, quia ab eo tempore licebat facere quod vellent transacto sabbato. Vespere autem sabbati, id est nocte diei sabbati. Vespere quidem ceperunt venire, id est aromata preparare, sed lucescente mane pervenerunt, quod Mattheus causa brevitatis ponit obscurius, alii apertius. Vespere solet tenebrescere, sed mystice dicit lucere pro gloria resurrectiones. Hucusque diem nox precedere dicebatur, nunc ordo mutatur, et nox qua resurrexit, diei quo se ostendit adiuncta est. Congrue prius diem nox sequebatur, quia homo a luce in tenebras ceciderat. Nunc dies sequitur noctem, quia post resurrectionem a peccatis ad vitam reducimur.||
marg.| marg.| VESPERE. Id est nocte que lucescit, id est que terminatur luce, quod non prima pars noctis est, sed extrema pars noctis est diluculum quo venerunt.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Quia diversa tempora istarum mulierum in evangeliis describuntur, non mendacii signum est, sed sedule visitationis officium, dum crebro abeunt et recurrunt, et non patiuntur a sepulcro Domini diu abesse vel longius.||
marg.| marg.| Sepulto Domino quamdiu licuit eis operari, id est usque ad occasum solis unguenta parabant, et quia pre angustia temporis opus explere non potuerunt {t. 4 : Erfurt, f. 964rb ; facsim., p. 87b} [Rusch, f. 964rb ] transacto sabbato, id est occidente sole, ubi licentia operandi rediit, emerunt aromata. Et quia nocte preoccupante sepulcrum adire non potuerunt mane adeunt.||

a Mc. 16, 2.

1 Vespere... sabbati CorS1
venit Maria Magdalene
marg.| marg.| MARIA  MAGDALENE etc. Due unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.||
et altera Maria videre sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 28,2 
Et ecce terremotus
marg.| marg.| TERREMOTUS. Sicut in passione, et in resurrectione fit motus terre significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad penitentiam movenda.||
factus est magnus. {t. 4 : Erfurt, f. 964rb ; facsim., p. 87b} [Rusch, f. 964rb ] Angelus enim Domini descendit de celo
interl.| interl.| prebens obsequium Domino suo||
et accedens revolvit lapidem
interl.| interl.| non ut egressuro ianuas aperiat, sed ut egressum eius pandat iam factum||
marg.| marg.| REVOLVIT  LAPIDEM. Clauso potuit exire sepulcro qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi que velo littere tegebantur, quo ablato resurrectio, mortis abolitio, vita eterna cepit toto orbe predicari.| ||

Fons : Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, cap. 16, CCSL 120, p. 640.1744-1749 : « Sed reuolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum christi quae uelamine litterae legalis tegebantur insinuat. Lex enim in lapide scripta est cuius ablato tegmine gloria resurrectionis ostensa et abolitio mortis antiquae ac uita nobis speranda perpetua toto coepit orbe praedicari ».
et sedebat super eum.
marg.| marg.| SEDEBAT. Regnantem indicans qui in nativitate stando bellaturum significaverat. Super lapidem quo monumentum claudebatur, ut claustra infernorum superata doceret. Marcus dicit : « Introeuntes mulieres in monumentum iuvenem vidisse in dextris coopertum stola candida », quod potest movere, nisi intelligamus vel Mattheum tacuisse de illo angelo quem intrantes viderant vel Marcum de illo quem foris super lapidem viderunt, ut duos viderint, et ut a duobus singulatim eadem audierint. Aut certe intrantes in monumentum, hoc in aliqua septa macerie debemus accipere, quia locum tunc fuisse munitum credibile est, scilicet in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus est sepulture ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris quem dicit Mattheus sedentem super lapidem.||

Mc. 16, 5.
Numérotation du verset Mt. 28,3 
Erat autem aspectus eius sicut fulgur
marg.| marg.| SICUT  FULGUR. In candore vestis significat blandum iustis, in terrore fulguris significat terribilem futurum reprobus.||

Erat ΩJ Li446 Rusch Weber] et Li446@
et vestimentum eius sicut nix.
interl.| interl.| ipso habitu, terribilem futurum reprobis et blandum significat iustis||

et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ vestimentum Rusch Weber] vestimenta autem ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 28,4 
Pre timore autem eius
interl.| interl.| quia terribilis impiis||
exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
interl.| interl.| quia vitam vivere desperabant||

facti ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 28,5 
Respondens autem angelus
interl.| interl.| quia blandus iustis||
dixit mulieribus : Nolite timere vos.
marg.| marg.| NOLITE  TIMERE. Que vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent.||
Scio enim quod Iesum qui crucifixus est queritis.
interl.| interl.| quia multi hoc nomine dicebantur determinat qui crucifixus est||
Numérotation du verset Mt. 28,6 
Non est hic.
interl.| interl.| per presentiam carnis||
Surrexit enim sicut dixit :
interl.| interl.| impossibile est non fieri que dixit||
Venite et videte
interl.| interl.| etsi verbis non creditis||
locum ubi positus erat Dominus.
Numérotation du verset Mt. 28,7 
Et cito euntes
marg.| marg.| ET CITO  EUNTES. Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.||
dicite discipulis eius et Petro quia surrexit. Et ecce precedet vos in Galileam.
marg.| marg.| ET ECCE  PRECEDET. Quia iam a morte ad vitam transmigraverat, cuius resurrectionis gloriam post leti videbimus, si modo a vitiis ad virtutes transmigramus.||

et Petro Rusch] om. ΩJ Li446@ Li446 Weber precedet ΩJ Li446@ Rusch] precedit Weber
Ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset Mt. 28,8 
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius*.
marg.| marg.| EXIERUNT  CITO  CURRENTES  NUNTIARE. Lucas idem dicit : ‘Regresse nuntiaverunt omnia illis xi et ceteris omnibus’. Sed Marcus ait : ‘Fugerunt exeuntes. Invaserat enim eos timor et nemini quicquam dixerunt’. Nemini scilicet non apostolorum sed angelorum quibus non fuerunt ause aliquid respondere. Vel certe ipsis custodibus quos iacentes viderunt.||
marg.| marg.| CUM  TIMORE ET  GAUDIO. Duplex est affectus in eis timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.||

Cf. Lc. 24, 9 : « Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim, et ceteris omnibus ».
Cf. Mc. 16, 8 : « At ille exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim ».

eius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] suis Rusch
Numérotation du verset Mt. 28,9 
Et ecce Iesus occurrit illis
interl.| interl.| quia sic intente||
marg.| marg.| ECCE  IESUS  OCCURRIT. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adiuvando occurrit Christus.||
dicens : Avete.
interl.| interl.| ut maledictum Eve in mulieribus solveretur||
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
marg.| marg.| ET TENUERUNT. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres. Hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia {t. 4 : Erfurt, f. 964va ; facsim., p. 88a} [Rusch, f. 964va ] tanta visione tremebant, primum pellitur timor. Nolite timere, ut mente placida possint audire que dicuntur.||
marg.| marg.| Iste tenent pedes que adorant resuscitatum, sed illa que nesciebat ad hec resurrexisse filium Dei audit merito : « Noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum ».||

Io. 20, 17.
Numérotation du verset Mt. 28,10 
Tunc ait illis {t. 4 : Erfurt, f. 964va ; facsim., p. 88a} [Rusch, f. 964va ] Iesus : Nolite timere. Ite nuntiate
marg.| marg.| NUNTIATE. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit. Ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors modo ab ea vita.||
fratribus meis
marg.| marg.| FRATRIBUS  MEIS. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut et post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.||
ut eant in Galileam. Ibi me videbunt.
interl.| interl.| non in Iudea sed in gentibus||
marg.| marg.| UT EANT IN  GALILEAM. Non tamen ibi solum neque ibi primum visus est a discipulis. Lucas enim et Iohannes satis aperte dicunt ipso die resurrectionis Dominum visum esse in Hierusalem primo Marie Magdalene, quando dictum est ei : « Noli me tangare ». Deinde eidem et alii Marie currentibus nuntiare apostolis quando et pedes eius tenuerunt. Visus est etiam ipso die duobus discipulis in via. Visus est etiam et Petro. Quod quomodo factam sit evangelista non declarat. Visus est etiam et discipulis simili cum loquerentur reversis illis qui cognoverunt eum in fractione panis, quando stans in medio eorum dixit : « Pax vobis ». Tamen spiritaliter Mattheus et Marcus scribunt dixisse angelum vel ipsum Dominum quod in Galilea videndus esset. Mystice quidem, quia Galilea dicitur ‘transmigratio’. Precedit enim vos in Galileam, id est gratia Dei transmigratura a Iudeis ad gentes precedet vos viam in cordibus eorum preparando. Et ibi videbitis eum, id est membra eius et vivum corpus eius ibi invenietis. Vel Galilea dicitur ‘revelatio’, non in forma servi, sed in ea in qua Patri est equalis. Illic nos precessit ‘Cum similes ei erimus, ibi videbimus cum sicut est’. Et hec est beata revelatio vel transmigratio de isto seculo ad eternitatem.||

Io. 20, 17.
Io. 20, 19.
1Io. 3, 2 : « Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est ».
sic Rusch
Numérotation du verset Mt. 28,11 
Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum
interl.| interl.| indocta simplicitas fatetur veritatem||
omnia que facta fuerant.
interl.| interl.| miracula que viderant||
Numérotation du verset Mt. 28,12 
Et congregati cum senioribus consilio accepto,
interl.| interl.| astuta duplicitas modum querit quomodo astruat falsitatem||
pecuniam copiosam dederunt militibus
interl.| interl.| de templo acceptam, sicut prius triginta argenteos||
marg.| marg.| PECUNIAM  COPIOSAM. Hieronymus HIERONYMUS. Qui rebus Ecclesie abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Phariseorum et sacerdotum redimenti in mendacium et sanguinem salvatoris.||
Numérotation du verset Mt. 28,13 
dicentes : Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus.
marg.| marg.| FURATI  SUNT  EUM  NOBIS  DORMIENTIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si dormierunt, quomodo viderunt ? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt ?||
marg.| marg.| Avaritia que captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri, et sic Iudeos seduxit. Unde subdit : Et divulgatum est etc.||
Numérotation du verset Mt. 28,14 
Et si hoc auditum fuerit a preside
interl.| interl.| furtim eum sublatum||
nos suadebimus ei
interl.| interl.| nec quicquam a vobis exigat||
et securos vos faciemus.
interl.| interl.| absque periculo||
Numérotation du verset Mt. 28,15 
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant docti10  . Et divulgatum est verbum istud {t. 4 : Erfurt, f. 964vb ; facsim., p. 88b} [Rusch, f. 964vb ] apud Iudeos usque in hodiernum diem.
interl.| interl.| error empti mendacii perseverat ne in Christum credant||

10  docti Rusch Weber] edocti ΩJ Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 28,16 
Undecim autem discipuli abierunt in Galileam
marg.| marg.| ABIERUNT etc. A Hierusalem in Galilea. In montem, quia corpus de communi terra susceptum iam super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur.||
marg.| marg.| Precessit Christus primitie dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est sine fine laudant.||
in montem ubi constituerat illis Iesus.
Numérotation du verset Mt. 28,17 
Et videntes eum adoraverunt,
interl.| interl.| credentes se ante eum humiliaverunt||
quidam autem dubitaverunt.
interl.| interl.| dubitatio eorum nostra auget fidem||
marg.|
Numérotation du verset Mt. 28,18 
Et accedens Iesus
marg.| marg.| ET ACCEDENS etc. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dum bios ad fidem vocat, intimans ad quantam pervenerit gloriam.||
locutus est eis dicens : Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
interl.| interl.| ut qui ante regnabat in celo per fidem regnet in terris||
marg.| marg.| DATA  EST etc. Hoc non de coeterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.||
Numérotation du verset Mt. 28,19 
Euntes ergo
marg.| marg.| EUNTES etc. Quia iam in lucem venit quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat.||
docete omnes gentes
interl.| interl.| id est primum catechizate quia : « Sine fide impossibile est placere Deo » ||
marg.| marg.| DOCETE. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.||

Hbr. 11, 6.
baptizantes eos
interl.| interl.| «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest intrare in regnum celorum » ||

Io. 3, 5.
in nomine
interl.| interl.| in invocatione nominis||
Patris et Filii et Spiritus sancti,
interl.| interl.| in professione Trinitatis||
Numérotation du verset Mt. 28,20 
docentes eos servare
interl.| interl.| quia : « Fides sine operibus mortua est » ||

Iac. 2, 20.
omnia quecumque mandavi vobis.
interl.| interl.| que quidem non sunt pauca vel levia||
Et ecce ego vobiscum sum
interl.| interl.| divinitate||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 964vb ; facsim., p. 88b} [Rusch, f. 964vb ] ET ECCE  EGO etc. Que autem merces pie conversationis, quod ve pignus future beatitudinis etiam in presenti sit fidelibus subdit : Ecce ego vobiscum sum etc.||
marg.| marg.| Quod apostolis, per successiones universali Ecclesie promittit. Nota quod usque in finem seculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Prima sabbati diluculo - sicut omnes evangeliste consentiunt - ventum est ad monumentum. Iam factum erat quod solus Mattheus ait de terremotu et revoluto lapide et territis custodibus. Venit autem Maria Magdalene, ceteris ferventior. Unde Iohannes de ea commemorat tacit aliis que cum ea fuerant, vidensque lapidem sublatum antequam diligentius inspiceret credens sublatum corpus, cucurrit nuntians Petro et Iohanni, qui etiam cucurrerunt ad monumentum, et non invento corpore crediderunt quod Maria dixerat ablatum, abieruntque. Maria autem stetit foras plorans, in horto scilicet ubi ingresse fuerant. Tunc viderunt angelum sedentem super lapidem revolutum, de quo Mattheus et Marcus dicunt. Qui dicit, illis : Nolite timere scio enim quod Iesum queritis crucifixus est etc. Quibus similia Marcus non tacuit. Ad hec verba Maria dum fleret inclinavit se et prospexit in monumento, et vidit duos angelos unum ad caput et unum ad pedes sedentes in albis. Dicunt illi : « Mulier, quid ploras ? Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum ». Hic intelligendum est angulos surrexisse, ut et stantes viderentur sicut Lucas ait, qui et eos dixisse refert : « Quid queritis viventem cum mortuis ? » etc. Post hec conversa est Maria retro et ‘vidit Iesum stantem - ut Iohannis ait - et nesciebat quia Iesus esset putans hortolanum’, ubi et nominata agnovit eum, cui et decernam est : « Noli me tangere ». Tunc egressa est de monumento, id est de loco ante lapidem effossum, et cum ea alie quas ut Marcus ait : ‘Timor invaserat, et nemini quicquam dicebant’. Tunc iam secundum Mattheum : Ecce Iesus occurrit illis dicens. Avete. Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius. Sic colligimus et angelorum allocutionem bis eas humisse venientes ad monumentum, et ipsius Domini similis, quando Maria hortolanum putavit, et nunc cum eis iterum occurrit, ut eas ipsa repetitio firmaret. Venit enim Maria Magdalene, nuntians discipulis, et alie que cum ea erant quas Lucas commemorat. Plures quidem fuerunt apparitiones quod innuit Paulus dicens : ‘Visus est Iacobo, visus est plusquam quingentis fratribus simili’, sed decem legimus in evangeliis. Quinquies in ipso resurrectionis die. Primo apparuit Marie Magdalene flenti ad monumentum. Postea eidem et alii Marie egredientibus nuntiare apostolis. Tertio, Simoni. Quarto, Cleophe et socio eius. Quinto, reversis illis et narrantibus quomodo cognoverunt eum in fractione panis, apparuit ianuis clausis ubi Thomas aberat. Sexto, post dies octo quando cum eis erat Thomas. Septimo, piscantibus ad mare Tiberiadis. Octavo, in monte Galilee qui non longe erat ab Hierusalem. Nono, recumbentibus illis undecim, die quo ascendit. Decimo, viderunt eum iam non in terra positum, sed elevatum in aera, celos petentem, dicente eis angelo : « Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum ».||

Io. 20, 13.
Lc. 24, 5.
Cf. Io. 20, 15 : « Dicit ei Iesus : Mulier, quid ploras ? quem queris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam ».
Io. 20, 17.
Cf. Mc. 16, 8 : « At ille exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim ».
1Cor. 15, 6-8 : « Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus : novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi ».
Act. 1, 11.
omnibus diebus11  usque ad consummationem seculi.12 
interl.| interl.| cum finitis laboribus mecum regnabitis||

11  diebus] iter. Li446@ 12  seculi] + explicit Matheus ΩP, explicit evangelium secundum Matheum ΩL, explicit evangelium secundum Matheum habet versus II DCC (2700)] ΩJ




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_28)