initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. Matthei evangelium**>

Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 
interl.| interl.| cum adhuc habitaret in Nazareth||
marg.| marg.| IN DIEBUS  AUTEM. Preterit multa, et transit ad predicationem Iohannis.||
marg.|
venit Iohannes Baptista predicans
interl.| interl.| ecce quid veniens fecit||
marg.| marg.| PREDICANS. Manifestavit se qui prius siluerat baptizando et predicando viam preparans Domino.| ||

Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 3, PL 162, 1261B-C : « In diebus illis venit Joannes, id est manifestavit se, qui tam diu prius siluerat. Venit praedicans, venit baptizans, ut in utroque Domino viam praepararet qui et praedicaturus et baptizaturus erat ». 
in deserto Iudee,
interl.| interl.| sic notans desertum penitentibus convenire||
marg.| marg.| In deserto Iudee, quia Iudei a Deo deserti erant quibus necessaria est penitentia ut redeant.||
Numérotation du verset Mt. 3,2 
et dicens : Penitentiam
interl.| interl.| puniat quisque mala prioris vite, quia appropinquabit salus quam perdidimus et facultas redeundi unde cecidimus||
marg.| marg.| PENITENTIAM. Hoc preco nuntiat quod post per se ipsa veritas.||
marg.| marg.| Penitentia precedit, sequitur promissio regni, qui vere penitet punit in se preteritos errores, deinde erigit animum ad celeste regnum.||
marg.| marg.| Si gratis in baptismo fit remissio, cur predicatur penitentia ? Sed triplex est modus penitencie. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare, quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per penitentiam renovari. Tertius quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur.||
marg.| marg.| Penitere est ante acta defiere et deflenda non committere. Penitentibus regnum celorum adesse dicitur, non terrena ut in veteri lege, et hec per obedientiam Christi. Et hoc regnum celorum primus Iohannes predicavit.||
agite.
interl.| interl.| opere||
marg.| marg.| PENITENTIAM  AGITE. Prima virtus est per penitentiam perimere veterem hominem et vitia odire, quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Penitentie virtus timore concipitur qui est « initium sapientie ». Penitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit.||
marg.| marg.| Penitentiam agere est dignos fructus penitentie facere. Regnum celorum, id est Christus per quem sancti regnant in celestibus. Vel evangelium quo invitat ad regnum.||

Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
Appropinquabit enim
marg.| marg.| APPROPINQUABIT  ENIM. Nisi appropinquaret nemo redire posset, quia infirmi et ceci via que est Christus carebant, quam parans Iohannes penitentiam anteponit.||

appropinquabit Θ Wordsworth (K To22 V W) ΩJ Li446@ Rusch Clementina] appropinquavit Weber (cett.)
regnum celorum.
interl.| interl.| hac promissione eriguntur animi : « Regnum Dei intra vos est » ||

Lc. 17, 21.
Numérotation du verset Mt. 3,3 
Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam
interl.| interl.| sic predicavit, sic enim propheta de eo predixit||

de quo dictum est Wordsworth (D T V) Rusch Ed1538 Sixtina] quo dictum To22, qui dictus est Cor3 (antiq #) ΩJ Li446@ Weber, + Glossa: hic est enim dictus Cor3
dicentem : Vox clamantis
interl.| interl.| preco verbi, verbum precedit||
marg.| marg.| VOX  CLAMANTIS. Iohannes  vox, Christus ‘Verbum’, qui clamat in Iohanne. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet.||
marg.| marg.| Vox viam verbo preparat ut recipiatur. Unde : « Paravi lucernam Christo meo ».||

Ps. 131, 17.
in deserto.
interl.| interl.| quia solacium redemptionis nuntiat Iudee iam deserte||
marg.| marg.| IN DESERTO. Forma penitentibus, locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper, victus tenuis et inusitatus.||
marg.| marg.| Typice. Desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam.||
Parate
interl.| interl.| prava abicite, opera recta facite||
interl.| interl.| non pro terrenis servientes||
viam Domini.
interl.| interl.| fides est via qua Verbum ad cor ascendit||
marg.| marg.| VIAM  DOMINI. Via Domini ad cor dirigitur cum sermo eius diligenter auditur.||
Rectas facite
interl.| interl.| id est mores in melius mutate et sic fient semite recte||
interl.| interl.| bene vivendo||
semitas eius.
interl.| interl.| strictas sed mundas||
Numérotation du verset Mt. 3,4 
Ipse autem Iohannes
marg.| marg.| IPSE  AUTEM etc. Qui penitentiam predicat habitum penitencie pretendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur.||
marg.| marg.| Ipse autem. Iohannes in semetipso erudit penitentes et formam vite {t. 4 : Erfurt, f. 924rb ; facsim., p. 11b} [Rusch, f. 924rb ] exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens.||
marg.| marg.| Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Iohannes pilis vestiebatur.||
marg.| marg.| Moraliter. In veste Iohannis monemur, ut asperis utamur ad refrenationem carnis. In cibo, ut non arte paratis sed naturalibus cibis utamur.||
marg.| marg.| Moraliter. Habitus et victus conversationem indicant. Asperis vestitur, quia vitia non palpavit sed aspera increpatione redarguit sic : « Genimina viperarum » etc. Zona pellicea circa lumbos, quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis. Mel et locustas edit, quia predicatio eius turbis dulcis sapuit, dum Christus putatur. Sed cito decidit, quia non Christus sed eius preco esse apparuit. In melle dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.||

Lc. 3, 7.
habebat vestimentum de pilis camelorum,
interl.| interl.| non de lana, quia hoc austeritatis iudicium est, illud luxirie mollities||
interl.| interl.| zona est corporalis continentia||
pelliceam circa lumbos suos.
interl.| interl.| lumbi voluptas peccati, quia peccatum in voluptate fit||
interl.| interl.| ubi magis regnat luxuria||
Esca autem eius
interl.| interl.| non studio parata sicut convenit eremite||
erat locuste
interl.| interl.| minuta animalia||
et mel silvestre.
interl.| interl.| de truncis vel de herbis||
Numérotation du verset Mt. 3,5 
Tunc exibat ad eum
marg.| marg.| TUNC  EXIBAT, quia nisi quis a malis exeat non abluitur. Unde apte sequitur :  baptizabantur ab eo in Iordane, qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Iam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.||
Hierosolyma et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem.
interl.| interl.| propter novitatem predicationis et asperitatem vestitus et cibi||
Numérotation du verset Mt. 3,6 
Et baptizabantur
interl.| interl.| baptismo precurrente non peccata dimittente||
ab eo in Iordane,
marg.| marg.| In Iordane, quia in eo figura baptismi precessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis.||

ab eo - in Iordane Wordsworth (nonnuli codd.) Rusch] inv. ΩJ Li446@ Weber
confitentes peccata sua.
marg.| marg.| CONFITENTES. Confessio peccatorum conscientie est testimonium timentis Deum. Qui enim timet iudicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis pena. Ideoque iubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro pena. Nam hoc ipsum pars est divini iudicii.||
Numérotation du verset Mt. 3,7 
Videns autem multos Phariseorum et Sadduceorum,
marg.| marg.| Multos Phariseorum et Sadduceorum. Hi sunt ex hereticis Iudeorum, quia Pharysei observationum et traditionum preferunt iustitiam. Unde et Pharisei, id est divisi a populo per privatam iustitiam dicuntur. Sadducei, id est iusti. Vendicant enim sibi quod non sunt, hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore, quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Iohannes increpat, quia maxime indigebant correctione et penitentia.||
venientes
interl.| interl.| non confitentes peccata sua||
ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum,
marg.| marg.| PROGENIES  VIPERARUM etc. Id est venenati venenatorum filii, quia bonis invident eosque persequuntur proximos ledunt ut patres eorum.||
marg.| marg.| Vipera patrem suum occidit, sic Iudei prophetas qui erant patres eorum.||
quis demonstrabit vobis fugere
interl.| interl.| nemo, quia non penitetis, sed sine penitentia iram non effugietis||
interl.| interl.| quasi nullus nisi Filius Dei quem vobis annuntio||

demonstrabit vobis Cor3 (vel) Rusch] nobis demonstravit Li446@, demonstravit vobis ΩJ Weber
a ventura ira ?
interl.| interl.| id est a vindicta||
Numérotation du verset Mt. 3,8 
Facite ergo
interl.| interl.| ut sic effugiatis||
marg.| marg.| FACITE. Beda VenerabilisB<EDA>. Quasi dicat : quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum veniatis ? Facite fructum, non qualemcumque sed dignum. Non enim par debet esse fructus boni operis eius qui nihil vel minus peccavit, et eius qui gravius cecidit. Sed Iudei de Abraham gloriantes nolunt se agnoscere peccatores. Unde subdit :  Et ne velitis etc. Ad humilitatem provocat. In superbia enim nulla est penitentia.||
marg.| marg.| Discretio est in penitentia que timorem Dei et metum penarum ante oculos ponit recolens antique turpitudinis. Sic dolor cordis in fletus erumpit, quia sine dolore nulla sunt vulnera si vitalia membrorum non fuerint circum mortua, gratia est que sentit, sentiens querit sanitatem.||
fructum
interl.| interl.| carnis mortificationem||
dignum penitentie.
interl.| interl.| secundum quantitatem culpe quod fit ex disertione que necessaria est penitenti||
Numérotation du verset Mt. 3,9 
Et ne velitis dicere
interl.| interl.| cogitando vel reputando||
interl.| interl.| et in semine Abrahe ne confidatis quasi ex hoc solo salus fit||
Dico enim vobis
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 924va ; facsim., p. 12a} [Rusch, f. 924va ] DICO  ENIM  VOBIS. A carne retrahit ut cogitent opera predestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quicquid voluerit, ut qui omnia de nihilo creavit possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahe formare.||
quia potens est Deus
interl.| interl.| quia non filii carnis hi sunt in semine, sed qui filii Dei. Unde subdit : Potens est etc.||

quia] quoniam ΩJ Li446@ Weber
de lapidibus istis
interl.| interl.| gentibus quorum corda erant insensibilia||
marg.| marg.| DE LAPIDIBUS  ISTIS. Demonstrative ad illos lapides quos Iosue de Iordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait.||
marg.| marg.| Iosue duodecim lapides de medio Iordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui per quos excecatio Iudeorum et gentium ad lucem transformatio presignatur.||
marg.| marg.| Vel gentiles lapides vocat, et est sensus ne gloriemini de semine carnis, quia hi tantum sunt filii Dei qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit et suscitat per gratiam filios Abrahe defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cuius rei presagium olim Deus de Sara genuit filium.||
suscitare filios Abrahe.
interl.| interl.| si autem vos Christi, ergo semen Abrahe estis||
Numérotation du verset Mt. 3,10 
Iam enim securis
marg.| marg.| IAM  ENIM  SECURIS. Ne autem viderentur immunes si se a talibus sacramentis separarent comminatur.||
marg.| marg.| SECURIS. Christus qui ex manubrio constat et ferro, id est humanitate qua tenetur et divinitate qua incidit. Posita est, quia etsi per patientiam expectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem, id est finem Iudaici populi ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel securis sententia iudicii vel predicatio evangelii.||
ad radicem arborum posita est.
marg.| marg.| AD RADICEM. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur quid aliud quam rami infructuose arboris abscinduntur ? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus absciditur, ne quid remaneat, unde iterum aliquid germinis oriatur.||
marg.| marg.| Radices sunt cogitationes quibus plantati, vel sursum celo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur.||
marg.| marg.| Arbor ‘humanum genus’, huius rami alii sunt aridi, id est pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu ut hypocrite qui speciem sanctitatis pretendunt sed intus vacui. Alii fructuosi sed venenosi, id est heretici qui predicando fructum pariunt sed mortalem. Alii, id est catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur ut gentiles, hypocrite qui nullum, et heretici qui malum.||

arborum Cor3 (# a.) ΩJ] arboris Cor3 (vel) Li446@
Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur,
interl.| interl.| per securim||
et in ignem
interl.| interl.| gehenne||
mittetur.
Numérotation du verset Mt. 3,11 
Ego quidem baptizo
interl.| interl.| Redit ad se modum sui baptismi determinans||
marg.| marg.| EGO  QUIDEM etc. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quante sit dignitatis cuius presentia comminatur vel cuius beneficiis persuadet.||
marg.| marg.| EGO  QUIDEM  BAPTIZO  VOS IN  AQUA. Id est tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo predicando precurro, sic baptizando ut penitentes quos ego hoc signaculo ab impenitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam.||
vos in aqua
interl.| interl.| tantum non spiritu||

aqua ΩJ] aquam Li446@
in penitentiam.
interl.| interl.| docendo penitere||

in ΩJ] om. Li446@
Qui autem post me venturus est,
interl.| interl.| ad predicandum et ad baptizandum||
marg.| marg.| POST ME  VENTURUS. Et si moneo dignos fructus penitentie facere, superbiam abiicere, non tamen possum a peccatis solvere.||
fortior me est,
marg.| marg.| FORTIOR ME  EST. Quia ego baptizo in penitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum celorum predico, ille dat.||
cuius non sum dignus calciamenta portare.
marg.| marg.| Cuius non sum dignus calciamenta portare. Alii scribunt :"Cuius non sum dignus corrigiam calciamentorum solvere”. Potuit autem Iohannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore, ut alius evangelista hoc, alius illud assumeret. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. ||
marg.| marg.| Vel, secundum allegoriam, calciamentum est incarnationis mysterium, {t. 4 : Erfurt, f. 924vb ; facsim., p. 12b} [Rusch, f. 924vb ] corrigia : mysterii ligatura. Non ergo valet Iohannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare.| ||
marg.| marg.| Vel« non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius », id est nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam que sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calciamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis accederet. Iohannes ergo qui non sponsus, ait : ‘Non sum dignus corrigiam calciamentorum solvere’, ac si dicat : ego redemptoris vestigia non valeo denudare, quia nomen sponsi non mihi usurpo.||
marg.| marg.| Vel simpliciter se humiliat, vel evangelii sacramenta non est dignus circumferre predicando quod non sibi deputatum apostolis est commissum.||
marg.| marg.| Non sum dignus explicare naturam divinitatis ad humanitatem. Vel non sum dignus evangelii predicationem portare, vel nomen sponsi usurpare.||
marg.| marg.| Iohannes ut purus homo spiritum dare non poterat quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus et baptizat in verbo de quo dicitur : « Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis », et alibi : ‘Mundans eos lavacro aque in verbo vite sanctificate’.||

Cf. Lc. 3, 16 : « Respondit Ioannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni » ; Mc. 1, 7 : « Et predicabat dicens : Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius » ; Io. 1, 27 : « Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti ».
Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 7, par. 3, CCSL 141, p.50.114-118 : «Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Iohannes itaque soluere corrigiam calceamenti eius non ualet, quia incarnationis eius mysterium nec ipse inuestigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnouit».
Fons :Cf. Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C 125.2], ed. Cramer 269 20-29<vel> ed. P. Possinus, Romae, 1673, p. 13-14 (Victor Antiochenus) : « Καὶ ἐκήρυσσε λέγων∙Ἔρχεται ὁ ἰσχυρότερος μου, ὀπίσω μου, οὗ εἰμὶ ἰκανὸς κύψας λῦσαι τὸν ἱμάντα τῶν ὑποδημάτων αὐtoῦ. Ἕτερον ἐστιν ὃ φησιν ὁ Μαθταῖος, βαστάζειν τὰ ὑποδήματα, ἕτερον δὲ τὸ κύψαντα λῦσαι τὸν ἱμάντια τῶν ὑποδημάτων. Καὶἀκόλουθόν γε, μηδενὸς σφαλλομένου τῶν Ἐὐαγγελιστῶν,ἀμφότερα κατὰ διαφόρους καιροὺςεἰρηκέναι τὸν Βαπτιστὸν καθ’ ἕτερον νοῦν. κειμένουγὰρ περὶ τῶν αὐτῶν, ὡς οἴονται τινὲς, οἱ ὑπομνημονεύσαντες, διαφόρως ἠνέχθησαν, μὴ ἀκριβοῦντες τῇ μνήμῃ ἕκαστον τῶν εἰρημένων ἢ γεγενημένων. Ἱμάντά φησι τὸν σφαιρωτῆρα τοῦ ὑποδήματος πρὸς δὲ τὸ μέγεθος τοῦ ἀξιώματος καὶ τῆς θεότητος τὴν ὑπεροχὴν ἀφορῶν οὐδ ὑπηρέτου φησὶ, ‘’τάξει καταλογισθῆναι ἱκανός εἰμι’’ ». [ ADL2018] <Parall.> Thomas de Aquino, Catena aurea in Mc. 1, 4-8 § 3.14.1 (Chrysostomus) : « Ne autem estimaretur hoc secundum comparationem sui ad Christum dicere, subiungit : Cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Non est autem idem solvere corrigiam calceamentorum eius, quod hic Marcus dicit, et calceamenta portare, quod dicit Mattheus. Et quidem narrationis ordinem prosequentes evangeliste, nec in aliquo fallentes, dicunt utrumque Iohannem dixisse secundum alterum sensum. Commentantes vero circa hoc differenter exposuerunt unumquodque. Corrigiam enim vocant ligamen calceamentorum. Ad excellentiam igitur potestatis Christi et divinitatis magnitudinem extollendam, hoc dicit ac si diceret : ‘Neque in ministri ordine deputari sufficiens sum’.[MM2018]
Cf. Io. 3, 28-29 : « Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est ».
Cf. Lc. 3, 16 : « Respondit Ioannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni ».
Io. 15, 3.
Cf. Eph. 5, 26 : « Ut illam sanctificaret, mundans lavacro aque in verbo vite ».
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto,
interl.| interl.| quia sanctificat a peccatis et accendit amore Dei||
marg.| marg.| IN SPIRITU  SANCTO, vel Spiritu sanctificationis. Et igne, id est probatione tribulationis. Vel ‘spiritu’ in presenti abluit, post si qua macula subrepit, igne purgatorio ad purum exuret, quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico super altare semper ignis missus de celo ardebat, id est ignis divini amoris, qui omnes in Christo, id est qui super altare offeruntur quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.||

Cf. Lv. 9, 22-24 : « Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini : et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbe, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas ».
interl.| interl.| tribulatione vel purgatorio igne||
Numérotation du verset Mt. 3,12 
Cuius ventilabrum
interl.| interl.| id est discretio iudicii||
interl.| interl.| qui non credunt hoc ventilabro non removentur, quia iam iudicati sunt||
marg.| marg.| CUIUS  VENTILABRUM. Ventilabrum in manu est examen iudicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis.||
in manu sua
interl.| interl.| potestate||
marg.| marg.| In manu, quia : « Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio ».||

Io. 5, 22.
et permundabit
interl.| interl.| a paleis||
marg.| marg.| PERMUNDABIT. Id est quotidie a variis temptationibus mundat. Vel permundabit dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia eicitur, vel post mortem damnatur.||
aream suam.
interl.| interl.| presentem Ecclesiam||
Et congregabit triticum suum
interl.| interl.| immobiles a spe eternorum||
in horreum,
interl.| interl.| celeste||

horreum ΩJ²] + suum ΩJ* (rubr. cancel.)
paleas autem
interl.| interl.| leves||
marg.| marg.| PALEAS  AUTEM. Palee de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Palee ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt. Zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur : « Qui non credit iam iudicatus est », et ideo non fit hic mentio de illis.||

Io. 3, 18.
comburet igne10  inextinguibili.
marg.| marg.| INEXTINGUIBILI, quia non extinguetur neque extinguet cruciatos, sed eternaliter puniet, dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur : « Igne nos examinasti » etc.||

Ps. 65, 10.

10  igne] igni ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 3,13 
Tunc venit Iesus
interl.| interl.| ut qui diu latuerat manifestaretur||
marg.| marg.| TUNC  VENIT. Quando Iohannes predicabat et baptizabat, scilicet quando Iesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel predicatorem fieri nisi virilis etatis. Sicut Ioseph tricenarius regnum Egypti suscepit, David regnum ea etate inchoavit. Ezechiel prophetiam promeruit.||
marg.| marg.| Venit Iesus his de causis ut baptisma Iohannis comprobaret et ut, quia homo erat, omnem impleret iustitiam et legis humilitatem, et ut aquas sanctificans per columbam in lavacro adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam iudicaret.||
a Galilea
interl.| interl.| quia in Nazareth habitaverat||
in Iordanem
interl.| interl.| quia in eo figura baptismi precessit et ex nomine descensum de superbia exigit||
marg.| marg.| A GALILEA IN.  Galilea : transmigratio, Iordanis : descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.||
ad Iohannem,
interl.| interl.| maior ad minorem||
ut baptizaretur ab eo.
interl.| interl.| Dominus a servo, nullus ergo dedignetur inferiorem||
Numérotation du verset Mt. 3,14 
Iohannes autem prohibebat eum,
interl.| interl.| humilitatem regis imitatur miles||
dicens : Ego
interl.| interl.| qui egeo||
a te
interl.| interl.| qui non eges||
interl.| interl.| terrenus a celesti||
debeo baptizari,
interl.| interl.| ab originali peccato mundari, quia tu es : « Agnus Dei qui tollit peccata mundi11   » ||

Io. 1, 29.
11  peccata] scrips., pec. Rusch
et tu venis ad me ?
interl.| interl.| cuius generatio non est vitiosa||
Numérotation du verset Mt. 3,15 
Respondens autem Iesus, dixit ei : Sine modo.
interl.| interl.| implere illud ad quod veni||
marg.| marg.| SINE  MODO. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me queris in Spiritu baptizeris. Sic enim decet nos dare exemplum implende omnis iustitie, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum.||
Sic enim
interl.| interl.| subdit quare veniat baptizari||
interl.| interl.| quia vita mea morum est disciplina||
interl.| interl.| sic, id est dum ego superior et non indigens a te suspicio||
interl.| interl.| docere consummationem iustitie, id est ad baptismum invitare, quia baptismum est consummatio omnis iustitie||
interl.| interl.| me suscipiendo, te baptizando||
marg.| marg.| Sic enim decet, id est per humilitatis exemplum reducere ad vitam {t. 4 : Erfurt, f. 925ra ; facsim., p. 13a} [Rusch, f. 925ra ] et ostendere quod nullus perfecte sit iustus sine baptismate. Si enim de Spiritu tu sancto natus non dedignor, quanto magis necesse est aliis quamvis iustis etiam a minoribus baptizari ? Hinc decet impleri primum omnem iustitiam, scilicet per quam omnis iustitie summa ab omnibus deinceps impleatur, ut nullus ex operibus neque ex arbitrio glorietur, sed sciens se reum iustitie Dei sit subiectus. Ideo quisquis est “renatus ex aqua et spiritu" iustus dicitur, quia hoc implet per quod omnis iustitia impletur ex gratia, quam primo decuit implere Christum non ex indigentia sed ex mysterio, ut renatus filius Dei omnes renatos filios Dei fratres sibi faceret.||
marg.| marg.| Sic, id est subdendo servo et inferiori. Omnem iustitiam, id est humilitatem que est omnis iustitia. Et perfecta humilitas habet tres gradus. Primus est subdere se maiori et se non preferre equali hic vocatur ‘sufficiens’, quia sufficit aliquem sic humiliari, et iste gradus omni iusto est necessarius. Secundus gradus est subdere se equali, nec preferre se minori, hic dicitur ‘abundans’. Tertius est subesse minori in quo est omnis iustitia. Hunc Christus implevit qui unam partem tantum habet, quia in unitate consistit et perficitur. Alii duobus modis distinguuntur, quia minus perfecti non sic in unitate cumulantur.||

Cf. Io. 3, 5.
omnem iustitiam.
interl.| interl.| id est omne preceptum iustificans||
Tunc dimisit eum.
interl.| interl.| consensit||
marg.| marg.| TUNC  DIMISIT. Cum tali ordine cognovisset implendam iustitiam. Dimisit, quia vera est humilitas quam non deserit comes obedientia.||
marg.| marg.| Spiritus in momento eum docuit quod prius nescivit, et ideo quod prius timuit humiliter, denotus implevit.||
Numérotation du verset Mt. 3,16 
Baptizatus autem Iesus, confestim
interl.| interl.| sine mora||
marg.| marg.| BAPTIZATUS  AUTEM etc. Christus aquas baptismi sanctificavit, quia cuius est creare eiusdem est et sanctificare.||
marg.| marg.| Sicut homo constat duobus, id est corpore et anima, ita duobus renascitur, aqua que purgat sordes et consepelit Christo, et igne spiritus quo conflagranti ad celum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sui post baptismum ascendunt, quia ad virtutes proficiunt et qui prius carnales et filii Ade fiunt spiritales et filii Dei.||
ascendit
interl.| interl.| quia baptizati ad patriam per virtutes ascendere debent||
de aqua.
interl.| interl.| que est fundamentum ascensionis||
Et ecce aperti sunt ei celi.
marg.| marg.| APERTI  SUNT  CELI. Et hoc ad impletionem iustitie. Non enim tunc primum sibi patuere celestia vel Spiritus sanctus est datus, sed nobis per acceptum baptismum aditum celi patere et spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim celi aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit etc., hec mystica sunt in nobis.||
marg.| marg.| Patet renatus aditus in celum per Christum qui per Adam clausus fuit.||
Et vidit
interl.| interl.| Iesus vidit et Baptista, ut Iohannes ait ||

Cf. Io. 1, 32 : « Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de celo, et mansit super eum ».
Spiritum Dei descendentem sicut columbam,
interl.| interl.| Spiritus in columba, Filius in homine, Pater in voce. Ita Trinitatis presentia baptismum consecravit||
marg.| marg.| SICUT  COLUMBAM. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbe, quia aliter Spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia Spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit que expleto officio resolvebantur.||
marg.| marg.| Bene Spiritus in columba - que simplex et mansueta - descendit, ut et sue nature simplicitatem, et eum in quem descendebat mitem misericordie preconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus ledit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit in quibus alie aves se et pullos suos nutriunt, in quo prohibemur a rapina. Puro vescitur grano, in quo notatur abstinentia. Alienos tamquam pullos suos fovet, ecce caritas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem previsa in aquis umbra declinet, ecce sollicitudo.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 925rb ; facsim., p. 13b} [Rusch, f. 925rb ] In columba super Dominum Spiritus apparuit, quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne, quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere.||
marg.| marg.| Adam peccando celum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit, flammam vibrantem que viam prohibuit aqua baptismi extinxit, quia aqua est contraria igni.||
et venientem super se.
interl.| interl.| ad quem illa vox fiebat||
Numérotation du verset Mt. 3,17 
Et ecce vox
interl.| interl.| hec vox non ut ei indicet quod nesciat, sed quod auditoribus proficiat||
de celo12  dicens : Hic est
interl.| interl.| demonstrative ad homines||

12  celo Wordsworth (T) Rusch] cel’ ΩJ Li446@, celis Weber
Filius meus dilectus,
interl.| interl.| consubstantialis||
in quo mihi complacui.
interl.| interl.| In Adam displicuit, unde : « Penitet me fecisse hominem ».||
marg.| marg.| COMPLACUI. Id est beneplacitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est tibi fide et caritate uniti, placeant.||

Gn. 6, 7 (Vetus latina, p. 106, versio H).




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_3)