initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Mt. 5,1 
Videns autem Iesus turbas
marg.|  VIDENS  AUTEM  IESUS. Huic rei consentit Lucas dicens : « Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset vocavit discipulos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit ». Sed Lucas dicit post descensum de monte in loco campestri eundem sermonem turbis predicasse stando, quem Mattheus dicit habitum in monte discipulis sedendo. Potuit autem esse ut in monte duodecim eligeret, quod Mattheus tacet, Lucas dicit, et electis sermonem illum tunc haberet quem Mattheus dicit, Lucas preterit. Et postquam descendit et alterum sermonem similem turbis faceret quem Mattheus tacet, Lucas dicit. Vel potuit Dominus primo esse cum solis discipulis in eminentia montis, quando ex eis duodecim elegit, deinde cum eis descendisse in aliquam equalitatem que tamen esset in monte et multas turbas capere posset et ibi stetisse donec turbe congregarentur, et post cum sedisset propius discipulos venisse, et ita illis et ceteris unum sermonem habuisse, quem dicit Mattheus et Lucas diverso narrandi ordine, sed eadem rerum veritate.
marg.|  Turba que sequebatur, non ascendit. Unde alius sermo eis fit in campestri. Non enim omnes omnia possunt quod verius putatur quamvis idem utrisque simul possit videri factus.

a Lc. 6, 12.

1 autem ΩJFL Rusch ] om. Li446 2 Iesus turbas Wordsworth (D P9389² L Q R) Li446 Rusch Ed1538 Clementina ] inv. Li446 @, turbas Cor2 v (grecus anti. et Hieronymus) Cor2 v² (Ihesus quod interponebatur cancellatum in **) ΩJL Weber
ascendit in montem.
interl.|  quasi multitudinem vitans ut solis discipulis loqueretur
marg.|  ASCENDIT. Docens suos ascendere nec in turba remanere, altiorem docturus iustitiam quam illam que est scribarum et Phariseorum.
marg.|  Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet, predicans preceptum Domini, sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem seculi plenius erudiret. Apostolos preminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo.
Et cum sedisset,
interl.|  dignitas magiterii notatur
interl.|  sessio est incarnatio in qua docet
marg.|  SEDISSET. Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde : « Et mundus eum non cognovit » ante incarnationem.

Io. 1, 10.
accesserunt
interl.|  vocati
interl.|  per fidem interius
marg.|  ACCESSERUNT. Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.
ad eum discipuli eius.
Numérotation du verset Mt. 5,2 
Et aperiens os suum
interl.|  hec circumlocutio longiorem promittit sermonem
interl.|  significat se multa et magna dicturum
interl.|  thesaurum sapientie aperit ut bona dividat suis
interl.|  oris apertio mysteriorum que in prophetis est referatio
marg.|  ET  APERIENS. Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine, qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore.
interl.|  non tantum verbo sed intus in corde scribendo ut Deus, nunc verus homo qui prius aperuit ora prophetarum
Numérotation du verset Mt. 5,3 
Beati pauperes spiritu,
interl.|  voluntate
marg.|  BEATI  PAUPERES. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate : Beati pauperes spiritu, et in septima est sapientia, id est contemplatio veritatis pacificans totum hominem, suscipiens Dei similitudinem. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Octava ad caput redit, quia consummationem ostendit. In prima igitur et octava regnum celorum nominatur. Septem enim sunt que perficiunt, octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat. His septem gradibus congruit septiformis operatio Spiritus sancti quam Isaias describit. Sed ille a summo, hic ab imo, quia ibi docetur filius Dei descensurus ad ima, hic homo de imis ad similitudinem Dei ascensurus. In his primus est timor qui hic congruit hominibus humilibus, de quibus dicitur :   beati pauperes , id est non inflati, non alta sapientes, sed timentes. Secunda est pietas que convenit mitibus. Qui enim pie querit honorat sancta, non reprehendit, non resistit, quod est mitem fieri. Tertia, scientia que convenit lugentibus qui didicerunt quibus malis nunc vincti sunt, que quasi bona petierunt. Quarta, fortitudo que convenit esurientibus et sitientibus, quia desiderantes gaudium laborant de veris bonis, a terrenis cupientes averti. Quinta consilium quod convenit misericordibus, quia unum remedium est de tantis malis erui, dimittere aliis et commodare sicut nobis volumus fieri. Sexta, intellectus que convenit mundis corde qui purgato oculo possunt videre quod oculus non videt. Septima, patientia qua convenit pacificis in quibus nullus motus, est rebellis, sed omnia obtemperant spiritui. Unum premium diverse nominatur pro competentia singulorum. Pauperibus : regnum celorum quod est perfecte sapientie, quasi diceretur : « Initium sapientie timor {t. 4 : Erfurt, f. 929rb ; facsim., p. 17b} [Rusch, f. 929rb ] Domini ». Mitibus : hereditas quasi testamentum patris cum pietate querentibus. Lugentibus : consolatio quasi scientibus quibus mersi sunt. Esurientibus et sitientibus : saturitas quasi certantibus et laborantibus refectio. Misericordibus : misericordia quam aliis impendunt. Mundis corde : quasi purgato oculo visio Dei. Pacificis : Dei similitudo quasi formatis ad imaginem Dei.
marg.|  He singule beatitudines ut impleantur postulant suffragium septem donorum, que dona ut habeantur in oratione dominica septem precibus oramus. Ecce qualiter sapientia Dei cuncta previdit : virtus beatitudines percipitur ex dono Spiritus sancti, donum prece orationis quam Christus composuit impetratur.
marg.|  Septem quippe sunt dona, sed unus Spiritus, septem petitiones, sed una oratio : « Unam petii a Domino hanc requiram ». Septem virtutum beatitudines, una caritas.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. BEATI  PAUPERES  SPIRITU. Quia non necessitas, sed fides et devotio paupertatis beatos facit, ut contemptis omnibus Deo vivant. Hec habet duas partes, rerum abdicationem, et spiritus contritionem ut etiam bonus se inutilem et ceteris reputet inferiorem. Beatitudo iam in spe perveniendi.
marg.|  Pauperes spiritu hi sunt qui omnia habent et nihil possident.
marg.|  Pauper spiritu est humilis corde pauperem spiritum habens, nutrix cuius est humilitas.
marg.|  Sicut : « Initium sapientie timor Domini », sic paupertas est principium beatitudinis.

Cf. Is. 11, 2-3 : « Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini ».
Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
Ps. 26, 4.
Cf. 2Cor. 6, 10 : « Tamquam moerore affecti, semper tamen gaudentes tamquam inopes, multos tamen ditantes tamquam nihil habentes, et omnia possidentes ».
Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
quoniam ipsorum est regnum celorum.
interl.|  in spe que beatos facit
interl.|  pauperibus convenienter in presenti promittuntur divitie celestes
interl.|  humiles Deum timentes ; unde bene incipit quia « initium sapientie timor Domini », ut :"Superbia est initium peccati" qua petitur regnum terre, hic regnum celorum

Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
Cf. Sir. (Eccli.) 10, 15 : « Initium omnis peccati est superbia ».
Numérotation du verset Mt. 5,4 
Beati mites,
interl.|  sine asperitate mentis et sine livore
marg.|  BEATI  MITES. Mites sunt qui malis moribus dominantur, perfecta virtus est morum possessio
marg.|  Mitis est quem mentis asperitas seu amaritudo non afficit, sed simplicitas fidei ad omnem iniuriam sustinendam instruit patienter.
marg.|  Mitis est quem non rancor vel ira afficit, sed omnia equanimitur sustinet. Huius virtutis quasi magne magistrum se facit Dominus, quod non faceret nisi via summe perfectionis ista virtus esset, Unde Dominus : « Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde ». Hec possidet terram viventium et delectabitur in multitudine pacis.
marg.|  Mansuetus non irritat vel irritatur, non nocet vel nocere cogitat.
marg.|  Qui cedunt improbis et vincunt in bono malum, hi possidebunt terram viventium. Immites de terrenis rixantur.
marg.|  Congrua ascensio. Prius est contemptus seculi cui dantur eterna, inde mores temperat mansuetudo et lenitas, et non est mitis qui prius pauper non fuerat. Impossibile est enim secundum gradum ascendere, nisi primum apprehenderis, quia inter divitias, curas, odia animus non est mitis. Sed huius incendii materia vix ad purum delebitur, et ideo hec lenitas sepe corrumpitur vel extrahitur. Unde subditur : Beati qui lugent , pro suis vel aliorum peccatis qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio celestis patrie, ille lavat presentes sordes, hic accendit acrius eternorum amatores, qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam iam potest esurire et sitire iustitiam quod prius non poterat, hec virtus sine spiritu fortitudinis non impletur, quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus.

Mt. 11, 29.
Cf. Ps. 36, 11 : « Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis ».
quoniam ipsi possidebunt terram.
interl.|  viventium, pro stabilitate et soliditate
Numérotation du verset Mt. 5,5 
Beati qui lugent,
interl.|  pro peccatis suis et aliorum. Spreto mundo, mundo desiderio celorum
marg.|  BEATI  QUI  LUGENT. Restat post predicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio celesti consolationem meretur, et non alius.
marg.|  Hi scientie spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur.
spreto…celorum] desiderio eternorum spreto mundo Maz113
quoniam ipsi consolabuntur.
interl.|  Spiritu Paraclito de eterna letitia
interl.|  propter consolationem beati
Numérotation du verset Mt. 5,6 
Beati qui esuriunt
interl.|  esuries iustitie Spiritu fortitudinis fulcitur
marg.|  BEATI  QUI  ESURIUNT. Amatores veri boni quibus non satis est quod iusti sunt, sed semper sitiunt opus iustitie.
et sitiunt iustitiam,
interl.|  ne in via lassescant
marg.|  Iustitia est sua cuique tribuere, sibi et proximis et Deo, hec iustitia non plene implebitur donec : « Deus sit omnia in omnibus ». Ideo hic possumus esurire non saturari.
marg.|  Iustitie lumen est misericordia, misericordie virtus iustitia. Hec misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se, finem Christus insinuat pro peccatoribus mortuus ex misericordia.

1Cor. 15, 28.
quoniam ipsi saturabuntur.
interl.|  adepto quod desiderant
Numérotation du verset Mt. 5,7 
Beati misericordes
interl.|  qui aliis in quibuslibet assistunt, quibus hoc a Deo rependitur ut liberentur a miseria
interl.|  misericordia est dare et dimittere
marg.|  BEATI  MISERICORDES. Misericordia nascitur de precedentibus, quia si precesserit {t. 4 : Erfurt, f. 929va ; facsim., p. 18a} [Rusch, f. 929va ] vera humilitas, et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat et iustitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus iuvabit, etsi iuvandi facultas deest, compassio non deerit. De hac dicitur : ‘Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est’, id est ad hoc misereamini ad quod et Deus ut bonitas redundet in omnibus.
marg.|  Misericordia sine iustitia ‘remissio’ et ‘tepiditas’ ; iustitia sine misericordia ‘severitas’ et ‘austeritas’ dicitur.

Cf. Lc. 6, 36 : « Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est ».
quoniam ipsi misericordiam consequentur.
interl.|  iudicium sine misericordia fiet ei qui noluit misereri
Numérotation du verset Mt. 5,8 
interl.|  quos non arguit conscientia peccatorum, templum enim Dei sanctum est
marg.|  BEATI  MUNDO  CORDE. Munditia cordis sexto loco ponitur, ut homo sexta die conditus per hanc restituatur et, depulsis vitiis, preceptum Domini illuminet oculos ut Deus possit videri. Premissis ergo quinque gradibus, purgandus est mentis oculus ne, in uno mandatorum, offensus animus fiat omnium reus. Ideo homo se a mundo exuat, eterna diligat, amplectatur Deum, quoadusque possit videre eum quem tantum videt quantum seculo moritur. In futuro, sicut est oculo mentis videbitur. Ideo spiritus intelligentie huic gradui adaptatur quia intellectus mentis oculus est et expletio mandatorum Dei aperit intellectum.
quoniam ipsi Deum videbunt.
interl.|  hic per spem, illic per rem
Numérotation du verset Mt. 5,9 
Beati pacifici
marg.|  BEATI  PACIFICI. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt, et rationi subiiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri suo sunt qui est summa quies. De hac pace erectus est qui perversis dominatur, hac pace intus firmata, quecumque interius concitaverit qui eiectus est foras auget gloriam, et cum deficit, innotescere facit quanta firmitas interius sit. Unde sequitur :   Beati qui persecutionem patiuntur etc.
marg.|  Hec pax non nisi bona voluntate nutritur. Unde : « Et in terra pax hominibus bone voluntatis ». Hanc mundus dare non potest, sed Iesus qui ait : « Pacem meam do vobis ». Hec pax superat omnem sensum, sed fide capitur, unde et ea illustramur, et ei reconciliati ab omni qui ab ea dissentit, nos abducimus. Cum autem ‘Deus erit omnia in omnibus’, tunc beatitudo adoptionis dabitur.
marg.|  In presenti vero homo pacatus, etsi bellum gerat cum vitiis in nullo pacem abrumpit quam Deus dedit. Unde : « Pax multa diligentibus legem tuam » etc. Qui autem ab ea dividitur ire est filius. Per hanc filii efficimur quo nihil amplius promittitur. In hac est sapientia donorum maxima, secundum incrementum virtutum sunt et incrementa premiorum, quia et « alia claritas solis » etc.
marg.|  Pax est unigenitus Dei filius, de quo dicitur : ‘Qui est pax nostra’. Qui pacem diligit, filius est pacis.
marg.|  BEATI  PACIFICI. Pax a nobis incipit, quia dum lex carnis repugnat legi mentis, non modo alteri sed nec nobis possumus esse pacifici. Sed postquam intus spiritus imperat ut totus homo spiritui serviat, tunc pax ad alios derivatur, ut pacem cum omnibus habeamus. Vera quidem pax est ubi nihil repugnat. Pax Dei omnem sensum superat, que etsi capi non potest ut est, tamen pro capacitate nostra capi potest, non quanta est, sed quantum ad reconciliationem adoptionis sufficit. Infinitas eterne pacis, etsi non potest intelligi, et quomodo filiis ire pax conveniat, et quomodo Deus pax severe iudicat, et quanta et qualis sit pax totius Trinitatis, ubi una virtus, una operatio, tamen quod est, et quod tanta et talis est, quanta predicatur fide capimus. Ad gradum pacis qui purgatus est, intendit et dirigitur.

Lc. 2, 14.
Io. 14, 27.
Cf. 1Cor. 15, 28 : « Cum autem subiecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ».
Ps. 118, 126.
Cf. Eph. 2, 14 : « Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie solvens, inimicitias in carne sua ».
quoniam filii Dei vocabuntur.

quoniam] + ipsi Cor2 v (grec. anti.), Cor2 v² (non interponitur ipsi **)
Numérotation du verset Mt. 5,10 
Beati qui persecutionem patiuntur
marg.|  BEATI  QUI  PERSECUTIONEM. In predictis septem est perfectio. In octava, perfectionis ostensio et probatio. Qui predicta habent pati possunt persecutionem, et recte tenet predicta, que accepit qui pro eis paratus est mori.
marg.|  Qui usque ad sapientiam per predicta conscendunt perfecti et roborati non cedunt persecutioni, quia nec mors nec vita potest separare a Christo.
marg.|  Quorum mentes premissarum beatitudinum illustrant exercitia, earum munditia cor ad Deum gubernat, ut reformetur imago pro peccato deleta.
propter iustitiam,
interl.|  non propter scelera ubi non est fides, nec est iustitia quia « iustus ex fide vivit »

Gal. 3, 11 ; cf. Rm. 1, 17 : « Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Iustus autem ex fide vivit » ; Hab. 2, 4 : « Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso ; iustus autem in fide sua vivet ».
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,11 
Beati estis cum maledixerint vobis homines,
interl.|  ex odio in faciem contumelias dixerint
marg.|  Octava sententia que ad caput redit, perfectumque hominem declarat et significat circumcisionem octava die, et resurrectionem Domini post sabbatum, qui est octavus, et primus dies, et octavas quas in novo Testamento {t. 4 : Erfurt, f. 929vb ; facsim., p. 18b} [Rusch, f. 929vb ] celebramus, et numerum Pentecostes. Nam in septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem quasi octavus additur unus, ut quinquaginta compleantur, et tamquam redeatur ad caput, quo die missus est Spiritus sanctus, quo in regnum celorum ducimur, et hereditatem accipimus, consolamur, et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur, et ita persecutiones exterius illatas, et molestias pro veritate et iustitia sustinemus. Octava vere circumcisionis beatitudo martyrio terminatur, que probatum reddit, et suppletur precedentibus donis.
marg.|  Octava promissio non est alia quam prima verbis iterata. Mysticum est in numero quod iteratur in promissione. Infra septem prius sonat, et postea connumeratur extra, ut gloria resurrectionis his octo gradibus consecretur. Octava est dies resurrectionis que et prima in qua et lux creata.
marg.|  Generaliter omnium dicitur regnum celorum etsi specialitas numeretur meritorum, quia licet illius iure possit dici qui novissimus erit, tamen universorum dignitas omnibus communis erit, dum per caritatem quod in aliis est est etiam ultimus possidebit.
marg.|  ‘Beatus’ dicitur qui nihil mali vult, et omnia habet que vult. Et ideo omnis ibi beatus, quia non vult amplius cum nihil iniuste vult.
marg.|  BEATI  ESTIS  CUM  MALEDIXERINT. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad presentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit, quamvis et hoc aliis conveniat, predicens quanta pro nomine eius essent passuri, quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens : « Vos estis sal terre », « Vos estis lux mundi », ut ex tristitia humilitatem, ex letis acciperent consolationem.
marg.|  Sicut Moyses decem precepta proponens postea per partes explicat, sic Christus quasi virtutum genera octo beatitudines proponit, ex quibus pendent omnia que in monte dixit Dominus. Sed quia obscure plura paucis verbis concluserat, exponit latius. Unde de octava beatitudine latius prosequitur partes persecutionum, specialiter apostolos et eorum sequaces pro iustitia passuros exprimens.
marg.|  MALEDIXERINT. Antiqua translatio habet  : ‘Cum oderint vos homines et dixerint omne malum et expulerint’. Idem tamen sensus in nostra, cum male dicta ex odio cordis fiant.| 
marg.|  Qui gloriam celi optat, non timet opprobrium in terra. Quantum quisque de laude hominum letatur, tantum de opprobrio cristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit, ubi quis querit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum.

Mt. 5, 13.
Mt. 5, 14.
Mt. 5, 11 (Vetus latina) ut ref. Paschasius Radbertus, Expositio in Mattheo, lib. 3, CCCM 56, lin. 2231 : « Unde secundum antiquam translationem : Beati estis inquit cum vos oderint omnes homines et dixerint adversum vos omnia mala et expulerint v os  » ; cf. Cyprianus Carthaginensis, Ad Quirinum, lib. 3, cap. 16, CCSL 3, ed. R. Weber, 1972, p. 109.37-40 : « De hoc ipso cata Lucanum : beati eritis, cum oderint vos homines et separaverint vos et expulerint et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter filium hominis. Gaudete in illa die et exultate. Ecce enim merces vestra multa in caelis ».[FG2014 MM2016]

Codd. : Mz113, f. 9rb ; Rusch .

homines Wordsworth (D L M R W) ΩJ Li446 Li446 @ Rusch Ed1538] om. ΩL Clementina Weber , def. ΩF
et persecuti vos fuerint
interl.|  persequi est vim inferre vel insidiis appetere
et dixerint
interl.|  cum absentium famam leserint
omne malum
interl.|  omnia genera verborum malignantium

omne] omnem Wordsworth (M W Z*)
interl.|  qui mendaciter blasphematur et propter Deum beautus est, sed si alterum deest non merces est beatitudinis
marg.|  MENTIENTES. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit : Propter me, quia aliquando falsa dicuntur quod accidit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur quem non sequuntur.

adversum ΩFL Rusch Clementina Weber ] adversus ΩJ Li446 Li446 @
propter me.
interl.|  et quia pro iustitia, ergo
Numérotation du verset Mt. 5,12 
Gaudete
interl.|  mente
et exultate,
interl.|  corpore
quoniam merces vestra
interl.|  hoc est quod supra regnum celorum
marg.|  QUONIAM  MERCES etc. Tanto merces uberior, quanto gaudio et exultatione in tribulatione fides erit devotior.
marg.|  Hec sententia videtur ad hoc respicere quod dictum est ibi : Docebat eos dicens : Beati pauperes spiritu etc. Necnon et ad hoc : « Vos estis sal terre » et « Vos estis lux mundi ».

Mt. 5, 13.14.
copiosa est
interl.|  quia tanto merces uberior
in celis.
interl.|  superioribus partibus mundi
marg.|  IN  CELIS. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces eterna esse debeat, sed in spiritalibus firmamentis ubi habitat sempiterna iustitia. Iam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritalibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem.
Sic enim persecuti sunt
interl.|  id est maledictis et persecutione, nec tamen a veritate defecerunt
marg.|  Sic enim persecuti. Temperat exemplo rigorem passionis.
marg.|  Tribus modis fit persecutio : odio cordis, dictis, factis.
prophetas
interl.|  quorum exempla nos invitant
interl.|  quorum prophetias in me completas esse videtis, cur ergo non potestis quod illi sine exemplo
qui fuerunt ante vos.
Numérotation du verset Mt. 5,13 
Vos estis
interl.|  dat causam quare non debent deficere
sal terre.
interl.|  secundum intellectum et scientiam
marg.|  VOS  ESTIS  SAL. Hic iam ostenditur apostolicum officium, scilicet quod sunt sal terre et lux mundi
marg.|  Hoc specialiter ad apostolos, qui predictis virtutibus paupertate scilicet et aliis debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina et vite sue exemplo.
marg.|  Sal salus a corruptione. Unde propheta : « Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terre ».
marg.|  Ubi corruptio culpe desiccatur sale sapine vermes non demoliuntur.
marg.|  VOS  ESTIS etc. Quia terra, id est humana natura per eos conditur verbi sapientia {t. 4 : Erfurt, f. 930ra ; facsim., p. 19a} [Rusch, f. 930ra ] Sal facit sterilem terram, unde ira victorum destructas urbes sale seminabat ne quod in eis germen oriretur. Ita apostoli destructo regno peccati, germen vitiorum compescebant. Sal cibos condit, carnes siccat, predicatio vero a vermibus et a putredine vitiorum illesam servat suo creatori humanam naturam. Ut non est cibus sapidus nisi sale conditus, ita sermo non est utilis sine documento apostolice doctrine. Unde in Levitico : ‘In omni sacrificio sal offeres’, id est in omni quod dicis vel facis, apostolicam sapientiam habe. Ex aqua et igne sal conficitur, ita isti ex aqua Spiritus sancti, et igne tribulationis. Vel per aquam baptismi et ignem caritatis in saporem sapientie sunt nati.

Is. 49, 6 (Vetus latina, p. 1165-7, versio X).
Cf. Lv. 2, 13 : « Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal ».
interl.|  aliorum fortitudo
interl.|  id est si doctor erraverit
marg.|  QUOD  SI  SAL etc. id est si vos per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis, per quos a vobis error auferetur cum vos Deus tollere aliis elegerit ? Ad nihilum valet, quia - ut alius evangelista aitaa  - nec terre utilis est quam suo iniectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum ferre, nec alios valet excollere, sed ab Ecclesia eiicitur, et in hec verba ridetur : « Hic homo cepit edificare et non potuit consummare »ab  .

aa  Cf. Lc. 14, 34-35 : « Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ? Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat ».
ab  Lc. 14, 30.

si sal ΩFJL Li446 @ Rusch Clementina Weber ] inv Li446
evanuerit,
interl.|  in tribulatione defecerit
marg.|  SI  SAL  EVANUERIT. Id est si timore vel cupidine doctor saporem sapientie obmiserit, per quem fatuitas eius emendabitur ? Hoc solis apostolis convenit, quod sequitur omnibus magistris : Ad nihilum etc. In fine de omnibus concludit sic : Nisi abundaverit iustitia vestra etc.
in quo salietur ?
interl.|  id est per quos infirmus populus confirmabitur
Ad nihilum valet ultra,
interl.|  sal infatuatum, id est tribulationi cedentes
nisi ut mittatur foras
interl.|  ab officio docendi vel Ecclesia
et conculcetur
interl.|  dum vita eius contemnitur que ad nihilum valet
marg.|  ET  CONCULCETUR. Sanctus et verus minister Christi etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in celo manet.
ab hominibus.
interl.|  irrideant ab hominibus carnalibus
Numérotation du verset Mt. 5,14 
Vos estis
interl.|  percipientes in Christo lucem veritatis
lux
interl.|  per quos omnes illuminantur a tenebris ignorantie
mundi.
interl.|  nomine mundi vel universi qui sunt de mundo electi accipiuntur
marg.|  VOS  ESTIS  LUX  MUNDI. Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina, vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet scientia non caret.
marg.|  LUX  MUNDI. Alia causa est quare non debent deficere, quia illuminati a Christo verbo et exemplo, quocumque illati mundanis lucem fidei et scientie debent ministrare. Et sicut, quia sunt sal, debent corruptionem pellere, sic et tenebras, quia lux sunt, fugare.
marg.|  Lux tenebras solvit, et postea illustrat, sic apostoli depulsis vitiis deducunt ad lumen fidei et cognitionis.
marg.|  LUX  MUNDI. Hec est eadem gratia qua mundi corde fiunt, quorum corda mundantur fide et intellectu. Sic quod ‘sal’ vocantur pacificis congruit, quia sine sapientia non tenetur condimentum pacis. Hec summa et precipua specialiter apostolis deputantur, ut eos cetera assecutos plene cognoscatur. Unde sequitur :   non potest civitas etc.
Non potest
interl.|  quasi diceret : ‘Aspicite quo positi estis’
civitas
interl.|  soliditas apostolice doctrine
marg.|  NON  POTEST  CIVITAS. Quia apostoli fundamenta sunt, apte ‘civitas’ dicuntur. Supra montem : locus montem iustitie innuit qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non est enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi, ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro iustitia pugnando defendite, quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.
abscondi supra
interl.|  celari
interl.|  non licet clam esse bonos
montem posita
interl.|  Christum vel Ecclesiam
interl.|  ipse mons manifestat eam
Numérotation du verset Mt. 5,15 
neque accendunt lucernam
interl.|  alia similitudo
marg.|  NEQUE  ACCENDUNT  LUCERNAM. Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est non ideo data est doctrina predicationis ut celent eam et subiiciant servituti corporis dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subiiciant, ut per vocem et cetera corporis officia lux excellentior ceteris appareat. Unde dicitur : « Castigo corpus meum »ac  etc. Vel Christus lucernam accendit, dum testam humane nature flamma sue divinitatis implevit, quam nec credentibus abscondit, nec modio id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed {t. 4 : Erfurt, f. 930rb ; facsim., p. 19b} [Rusch, f. 930rb ] super candelabrum, id est Ecclesiam fidem sue incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri qui in domo, id est Ecclesia sunt, vel in mundo. Unde subdit :   sic luceat etc.

ac  1Cor. 9, 27.
et ponunt eam sub modio,
interl.|  timoris vel commodo vite presentis
sed super candelabrum
interl.|  id est vite integritatem
marg.|  CANDELABRUM. Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus.
marg.|  Candelabrum ‘Ecclesia’ que verbum vite presentis baiulat.
ut luceat omnibus qui in domo sunt.
interl.|  Ecclesia vel mundo
Numérotation du verset Mt. 5,16 
Sic
interl.|  ut dico : non sub modio posita, sed super candelabrum
marg.|  SIC  LUCEAT. Et hec omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis.
lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona10 
interl.|  vere docet qui facit quod docet, aliter condemnat seipsum
marg.|  UT  VIDEANT  OPERA etc. Opera requiro ut videantur, et sic doctrina confirmetur, et hoc non ad gloriam vestram.

10  opera vestra bona ΩFJ Linz446 Rusch Clementina ] vestra bona opera ΩL Weber , opera bona vestra Li446 @
et glorificent
interl.|  in vobis
Patrem
interl.|  non vos
vestrum11 
interl.|  cuius opus est quod celi faciunt

11  vestrum ΩFJL Li446 @ Rusch Clementina Weber ] om. Li446
qui in celis est.
interl.|  qui vos faciet celestes
Numérotation du verset Mt. 5,17 
Nolite putare
marg.|  NOLITE  PUTARE. Postquam hortatus est eos omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret : ‘Quid est quod vetas abscondi, pro quo iubes omnia pati ? An est aliquid contra legem ?’ Inquit : ‘Non veni solvere legem, sed adimplere’ad  . vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.
marg.|  NOLITE  PUTARE etc. Hactenus docuit ut sale condiant animas ad incorruptionis sanitatem ut illuminent ad veritatis intelligentiam, ut acquisitos ab hostibus defendant, defensos ad amorem divinitatis accendant, nunc ut celestis orator, quia poterant estimare quod vetera precepta vellet abolere, ante interrogata prescius occurrit dicens. Nolite putare etc. Solvit qui spiritaliter facere vetat. Adimplet Christus, dum premissis ad inchoationem vite agende superaddit plura ad perfectionem moralium preceptorum, et que figuris tegebantur et futura significabant, in se perficit et in Ecclesia, sine quo figure essent vacue et sine effectu. Quasi diceret : Ideo non debetis percontari de veteribus preceptis et mirari de novis, nec passionibus terreri.
marg.|  Christus legem implevit, quia exteriores legis figuras solvens implevit veritatem interiorem.

ad  Cf. Mt. 5, 17 : « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere ».
quoniam veni solvere legem aut prophetas.
interl.|  Christus est legis et prophetarum virtus per quem omnia implentur
Non veni12  solvere sed adimplere.
interl.|  implet qui figuras cessare docet postquam res facta est
interl.|  Implentur ne

12  veni ΩJL Li446 Rusch Clementina Weber ] enim praem. Li446 @, + legem Wordsworth (D c h q) Cor2 v (grecus glo. et Iheronimus ; al. m. marg. : non interponitur enim neque legem) ΩF
Numérotation du verset Mt. 5,18 
Amen quippe13  dico vobis, donec
interl.|  antequam
interl.|  quia non omnia iam, sed sensim fient

13  quippe Cor2 v ΩF] om. Li446
transeat celum et terra,
interl.|  id est donec elementa mutentur de hac mutabili forma in immutabilitatem
iota unum
interl.|  non remanebit quin impleantur in capite vel in corpore
marg.|  IOTA. Hic ostenditur quod que minima putantur in lege, sacramentis spiritalibus plena sunt, et omnia recapitulantur in evangelio. Iota minor est ceteris litteris. Apex est littere aliqua summa particula, significat minimum preceptum, vel minimam precepti particulam. Apte autem ponit iota grecum, non ioth hebreum, quia iota decem significat, id est decalogum, cuius apex est evangelii perfectio.
marg.|  Iota apud Grecos decima littera decem significat, per quam decem precepta agende vite accipimus, quorum Christus nullum solvit, sed precepit plenius adimpleri, nec apicem, id est nec minima significantium.
aut unus apex14  * non preteribit a lege, donec
interl.|  quin

14  unus apex ΩFJL Li446 Li446 @ Clementina Weber ] inv Rusch
omnia fiant.
marg.|  OMNIA  FIANT. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur et significantia impletione consummentur.
Numérotation du verset Mt. 5,19 
Qui ergo
interl.|  quia omnia fient Ergo
solverit
marg.|  QUI  ERGO  SOLVERIT. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est, qui confitetur magnus. Vel Phariseos notat qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus que nihil valent dum vel minimum quod in lege est pretereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritaliter.
marg.|  Solvere est non agere quod recte intelligit, vel non intelligere quod depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi.
unum de mandatis istis
interl.|  vel non agendo vel non credendo ut Pharisei
minimis
interl.|  minima sunt que inchoant homines
et docuerit sic homines,
interl.|  id est sicut solvit
minimus
interl.|  despectissimus est in Ecclesia sanctorum
interl.|  ab illis qui sunt in regno celorum
marg.|  MINIMUS  VOCABITUR in etc. In regno celorum minimus vocabitur qui erit eo indignus, in quo nullus minimus, sed omnes magni.
Qui autem fecerit et docuerit15  ,
interl.|  sic
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 930va ; facsim., p. 20a} [Rusch, f. 930va ] QUI  AUTEM  FECERIT. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus. Sed si facit quod docet : ‘Soli enim factores legis iusti sunt apud Deum’ae  .

ae  Cf. Rm. 2, 13 : « Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ».

15  fecerit et docuerit Cor2 v² (sic quod apponebatur cancellatum est) ΩJL Li446 Li446 @ Rusch Clementina Weber ] + sic Cor2 v (gr. an. glos. Ieron.), f. sic et d. ΩF
hic magnus vocabitur in regno celorum.
interl.|  licet in presenti abiectus e contra licet ille hic prelatus tamen vilis
Numérotation du verset Mt. 5,20 
Dico autem16  vobis,
interl.|  quomodo ergo faciendum
marg.|  DICO  AUTEM  VOBIS. Cum ait dico : Magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit, ostendit quomodo, superaddit, et non que prius mandaverat absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse, non cupere, quam non adulterari, non irasci, quam non occidere.

16  autem Wordsworth (E To22 V) ΩFJL Rusch Ed1538] enim Cor3 (an #) Li446 Li446 @ Clementina Weber
quia nisi
marg.|   Nisi. Id est non solum minima legis precepta impleveritis, sed et ea que addo, quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hec plenius aguntur que premissa sunt ad inchoationem, quia qui non videt mulierem, ad concupiscendum eam, nec fornicatur, nec occidit, qui non irascitur.
abundaverit
interl.|  quod fit spiritu consilii et gracia misericordie Dei
iustitia vestra
interl.|  que est in preceptis vite inchoativis et mysticis iuxta litteram
marg.|  IUSTITIA  VESTRA. Iustitiam Phariseorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter precepta, seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.
marg.|   Iustitia illorum mandata Moysi, impletio illorum iustitia Christi. Illa a pena liberant ista salvant.
marg.|  Quidam in hac expositione laborant, volentes notare superabundantiam esse in novo, que non observaretur in veterit, cum et in illo mali actus et mala concupiscentia prohiberentur. Sed non secundum hoc hic agitur. Immo in hoc abundantia maior quam scribarum et Phariseorum ostenditur, quia illi secundum opera magis ‘iusti’ appellari quam secundum voluntatem affectabant.
plus quam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,21 
Audistis
marg.|  AUDISTIS. Exponit que est iustitia Phariseorum quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.
quia dictum est antiquis : Non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio.
interl.|  ut iudicio puniatur legis
interl.|  accusatione legis
Numérotation du verset Mt. 5,22 
Ego autem
marg.|  EGO  AUTEM. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo iustitia eorum debeat superabundare.
dico vobis
interl.|  plus impono non irasci
quia omnis qui irascitur
marg.|  OMNIS  QUI  IRASCITUR. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem, aperit omnem motum animi ad nocendum in homicidium computari.
marg.|  Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur non occidit. Sed non e contra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram et homicidium non fit.
marg.|  Superadditio Christi, non irasci, non concupiscere, a quibus difficile est abstinere, et ideo magna sunt in remuneratione.
marg.|  Ira est omnis malus motus ad nocendum. Subitus autem motus cui non consentitur propassio est. Accedente consensu, passio est et mors in domo.
marg.|  OMNIS  QUI  IRASCITUR. Gradus sunt in istis peccatis. Primo est irasci et hunc motum animo retinere, plus est si vocem commotio ipsa extorsit qua feriatur ille cui irascitur, plus etiam si certa vituperatio increpuit. Similiter gradus sunt in pena, nam minus est iudicium quando adhuc cum reo agitur, et est defensioni locus. Plus est concilium, quando iudices inter se conferunt quo suplicio damnent quem constat esse damnandum, plus est etiam gehenna, ubi nulla sententie dilatio. Et ita quod propriis et certis modis exprimi non potuit quibusdam silitudibus distinctum est. His enim tribus iudicio, concilio, gehenna diverse mansiones in eterna damnatione pro modo peccati signanter exprimuntur.
marg.|  QUI  IRASCITUR. Addunt quidam sine causa, sicut et ad dicere ‘racha’ vel ‘fatue’, quia naturale est irasci, ita tamen ne sine causa fiat. Cui sensui videtur aptari : « Irascimini et nolite peccare »af  . Sed omnis occasio ire tollitur, dum inimicos diligere iubemur.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b} [Rusch, f. 930vb ] Qui non   irascitur non solvit legem, sed implet, ut intus sicut extra servetur innocentia. Ira proprie est commotio passionis. Ira que ex causa et non ex passione est, iudicium est non commotio illicita.
marg.|  Omnis occasio ire infirmis scilicet aufertur vel tollitur. Si enim cum causa, non fratri irascitur sed vitio.
marg.|  Iusta ira mater est discipline. Et ira que est cum causa, iudicium est nostra.

af  Ps. 4, 5 ; Eph. 4, 26.
fratri suo
interl.|  non fratri irascitur qui peccato irascitur
reus erit
interl.|  id est dignus accusatione
iudicio.
interl.|  quod supra de homicidio
Qui autem dixerit
interl.|  qui de motu prorumpit in vocem indignationis
fratri suo : Racha17  ,
interl.|  interiectio indignationem exprimens
marg.|  RACHA. Vel racha verbum hebreum, et interpretatur ‘cenos’, id est ‘vacuus’, quod dicimus ‘sine cerebro’, quod est magna contumelia. Qui ergo hec dicit fratri qui Spiritu sancto plenus est, luiturus est contumeliam Spiritus sancti iudicio sanctorum iudicum.
marg.|  Non enim modicus furor est quem Deus sale sapientie condivit infatuatum dicere, et salienti Deo derogare.

17  Racha ΩJL Rusch Weber ] Raca ΩF
reus erit concilio.
interl.|  consensu iudicum de danda sententia in eum
{t. 4 : Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b} Qui autem dixerit : Fatue,
interl.|  qui usque ad convicia processerit
interl.|  eque in Deum credenti quem Deus Salem vocat
reus erit gehenne ignis.
Numérotation du verset Mt. 5,23 
Si ergo offers18 
interl.|  quia non licet irasci, ergo multo minus odio habere
marg.|  SI  ERGO. Explanat ampliorem iustitia ostendendo quod si non licet fratri irasci, multominus in animo retinere quod in odium queat converti.
marg.|  Si quicquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus.
marg.|  SI  ERGO etc. Secundum litteram hoc absurdum est. Est enim in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est psalmus, hymnus oratio et huiusmodi, nisi sit innixum, non est Deo placiturum. et ibi, id est cum in corde, quod est templum interius, tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te quem tu lesisti. Si enim ipse te lesit, non ipse sed tu habes adversus eum, nec tunc oportet te veniam petere, sed dare, sicut vis tibi dimitti.

18  offers Wordsworth (HC V W) ΩFJL Li446 Li446 @ Clementina Rusch ] offeres Weber
munus tuum
interl.|  boni operis sacrificium
ad altare
interl.|  in fide vel ad Christum ad quem nisi per fidem attingat, nemo digne offert
et ibi recordatus fueris quia frater tuus
interl.|  quem lesisti
habet aliquid adversum te,
Numérotation du verset Mt. 5,24 
relinque ibi
interl.|  coram Deo
marg.|  RELINQUE. Non ait : ‘Refer’, quia quod recte offertur immutari non licet, sed ‘Relinque’, donec placabilius offeras, non enim munus repellit, sed caritatem proximi querit, sine qua nemo ad cantatem Dei peruenit. Unde prius caritatem proximo exsolvat, qui munus suum Deo placere optat.
munus tuum ante altare et vade
marg.|  VADE. Non pedibus, sed animo humili te ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si presens est.
prius reconciliari19  fratri tuo
interl.|  quod nequit fieri nisi spiritu humilitatis fundatus et timens Deum
interl.|  quantum in te est emendando quod peccasti

19  reconciliari Wordsworth (P9389* F Hc Θ O R W) Cor2 v² ΩFJL Li446 Li446 @ Rusch Clementina ] reconciliare Cor2 v (secundum grecum et anti. imperativum reconsiliare [reconciliare Cor2 v²]) Cor3 (vel) Weber , διαλλάγηθι
et tunc veniens
interl.|  intentionem revocans ad id quod ceperas
offeres20  munus tuum.
interl.|  hoc est ex spiritu lenitatis quo mitis fit
marg.|  OFFERES. Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.

20  offeres ΩFJL Li446 Rusch Clementina ] offers Li446 @ Weber , + et Li446 *
Numérotation du verset Mt. 5,25 
Esto consentiens
marg.|  ESTO  CONSENTIENS. Sicut iam precepit fratri reconciliari, et post iubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via huius seculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur : « Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes »ag  . Et pro   consentiens ex greco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum. Dum es in via, dum adhuc licet operari.
marg.|  Si fratrem lesisti, reconciliare ei, si adversarius extiterit, esto benevolus ut fiat amicus

ag  Rm. 12, 18.
adversario tuo
interl.|  hactenus de proximo, hic pacem iubet habere cum adversario
marg.|  Adversarius est aliquis homo, vel divinus sermo. Esto benevolus et consentiens verbo evangelii, quod mandat multa contraria carni, cum quo in via, id est Christo recte gradimur dum ei obediendo ad vitam eternam pertingimus.
marg.|  Aliter. Adversarius est Deus vel magis sermo divinus, qui contradicit peccare volentibus. Qui ad hoc datus est, ut nobiscum sit in via, cui oportet nos consentire, ne oderimus quod Deus nobis non parcit donec sanemur.
cito dum es in via
marg.|  IN  VIA. Sermo divinus nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via seculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus, Unde : « Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum »ah  .

ah  Ps. 118, 32.
cum eo,
interl.|  nemo enim novit quando de hac vita exeat
ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris.
interl.|  in tenebras exteriores
marg.|  NE  FORTE  TRADAT. Sic temperavit ut penitentie locum non auferret, putaretur enim quod si obisset adversarius, et non posset ei in via esse benevolus, necessario iudici {t. 4 : Erfurt, f. 931ra ; facsim., p. 21a} [Rusch, f. 931ra ] traderetur. Sed et locum penitentie reliquit, et impenitentem iudici tradit dicens, iudex tradat te ministro.
marg.|  TRADAT. Id est causa sit cur tradaris in manus Christi, cui pater omne iudicium deditai  . Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.

ai  Cf. Io. 5, 22 : « Neque enim Pater iudicat quemquam : sed omne iudicium dedit Filio ».
Numérotation du verset Mt. 5,26 
Amen dico tibi, non exies {t. 4 : Erfurt, f. 931ra ; facsim., p. 21a} [Rusch, f. 931ra ] inde, donec reddas novissimum quadrantem.
interl.|  id est numquam sicut ibi dicit : « Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum »aj 
marg.|  NOVISSIMUM  QUADRANTEM. Id est minuta peccata, quia nihil erit impunitum, vel per quadrantem novissimum significantur terrena peccata, quia prima pars mundi celum, secunda aer, tertia aqua, quarta novissima terra, ergo donec reddas. Novissimum quadrantem, id est donec luas peccata que de terra contraxisti.
marg.|  Primus quadrans est ignis quo caritas significatur. Secundus, aer quo spiratur quo significatur vita. Tertius, aqua, qua renascimur. Novissimus, terra per quam carnalis vita. Unde : « Terra es et in terram ibis »ak  , id est exolves quod esse voluisti.
marg.|  Quadrans genus nummi est qui habet duo minuta. Unde alius evangelista dicit illam pauperculam misisse in corbonam quadrantemal  , alius duo minutaam  , quod idem est.

aj  Ps. 109, 1.
ak  Gn. 3, 19 (Vetus latina, p. 74, versio L).
al  Cf. Mc. 12, 41-42 : « Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret es in gazophylacium, et multi divites iactabant multa. Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans ».
am  Cf. Lc. 21, 1-2 : « Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo ».
Numérotation du verset Mt. 5,27 
Audistis
marg.|  AUDISTIS. Adhuc qui dixit : Non veni solvere legem sed adimplere, addit : ‘Quantum debeat abundare iustitia apostolorum plusquam Phariseorum’. Minor iustitia est non mechari corpore, maior iustitia est non mechari et corde. Non ait : ‘Qui concupierit’ sed Qui viderit ad concupiscendum eam, id est hoc fine et animo attenderit, ut eam concupiscat, quod iam non est titillari, sed plene consentire libidini, ut si facultas sit peragatur. Hic nomine mechantium omnem carnalem delectationem accipe, quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur.
quia dictum est antiquis :
interl.|  a Moyse
Non mechaberis.
Numérotation du verset Mt. 5,28 
Ego autem dico vobis quia21  omnis qui viderit mulierem
interl.|  et anima eius titillata fuerit quod ‘propassio’ dicitur, que etsi culpam habet non tamen crimen
marg.|  VIDERIT  MULIEREM. Beda VenerabilisBEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est ad delectationem, non solum corporalis, sed interior qui est in concupiscentia in qua aperiuntur illi oculi qui pro pena peccati primis parentibus male aperti leguntur, tunc itur in affectum cordis, nec deest voluntas, sed occasio peccati. Sicut ergo bona voluntas cum deest copia agendi remuneratur, sic deliberatio cum molimine vitiorum damnatur, quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur.

21  quia Wordsworth (D E L R) Li446 @ Rusch Clementina ] quoniam ΩFJL Li446 Weber
ad concupiscendum22  eam,
interl.|  concupiscentia est mater adulterii
marg.|  AD  CONCUPISCENDUM. Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas sed occasio quod ‘passio’ dicitur, que est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel ire, vel amoris. Passio quedam animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator.
marg.|  Propassio est subitus motus sine deliberatione boni vel mali operis. Passio est affectio deliberati animi si sit locus perficiendi.

22  concupiscendum ΩJ Li446 Li446 @ Rusch Clementina ] concupiscendam Wordsworth (D EP9389 To22 Q R V X c Y Z) ΩL, def. ΩF
iam mechatus est eam in corde suo.
Numérotation du verset Mt. 5,29 
Quod si oculus tuus dexter scandalizat23  te,
marg.|  QUOD  OCULUS. Oculus potest accipi dilectus amicus consiliarius quasi iter demonstrans, dexter qui in divinis. Qui vero in his que ad corpus pertinent consulit, similiter oculus. Scandalizat, id est si in heresim aliquam trahere vult. Similiter dextera manus dicitur ‘amicus’ qui est amicus in divinis. Sinistra, qui in huius vite necessariis. Sicut visus oculo, ita manui convenit actio. Vel in oculo et in manu dextera possunt accipi fratres, uxor, filii propinqui, si qui sunt impedimento debemus a nobis separare, ne dum ipsos lucrari volumus nos ipsi pereamus. Unde in Levitico de magno sacerdote dicitur : ‘Cuius anima cultui Dei mancipata est, ne super patrem et matrem vel filias polluatur’an  , id est nullius affectum sciat nisi eius cuius cultui dedicatur.
marg.|  Vel oculus est mentis visus, dexter dignior exteriori, qui purgandus est ne scandalizet. Quia si ille semper in propitiatorium respicit, exterior frenatur lege eius. Hic scandalizat concupiscendo illicita, sed est eruendus ne per {t. 4 : Erfurt, f. 931rb ; facsim., p. 21b} [Rusch, f. 931rb ] eum in vitium labamur.
marg.|  Isidorus HispalensisISI<DORUS>. Si contemplatio vertitur in tedium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam, quia melius est per activam salvari quam per contemplativam perire.

an  Cf. Lv. 21, 10-12 : « Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecrate sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet : et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur. Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sancte unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus ».

23  scandalizat ΩFL Li446 Li446 @ Rusch Clementina Weber ] scandalizaverit ΩJ tantum
erue eum
interl.|  non noceat errore vel exemplo
marg.|  ERUE  EUM. Ad litteram nullum membrum erui precipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui ‘sinister’ dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus, vel removendus, et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus, proiicitur, cum ex toto adnihilatur, nec intrare permittitur.
et proiice abs te.
interl.|  ne aspicias quo male pereas
Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
interl.|  ille quem habes ut unum membrum
quam totum corpus tuum
interl.|  tu et ipse
Numérotation du verset Mt. 5,30 
Et si dextera manus tua
interl.|  operatio prospera
marg.|  DEXTERA  MANUS etc. Prospera operatio vel aliquis adiutor strenuus intra vite negotia, qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo preciso salvari quam cum illo damnari.
marg.|  DEXTERA  MANUS est actio, oculus contemplatio, in qua scandalizamur, dum ex in firmitate ad purum contemplari non valemus. In hac pro desidia et torporis otio, in alia pro seculi frequentia et occupationis tedio illa queamur. Et nota si quis non potest frui contemplativa non torpeat otio ab activa, vel ne dum occupatur actibus, arescat ab interna dulcedine, cum melius in contemplativa possit proficere.
marg.|  Si dextera tua, id est si dum exequeris opera misericordie in activa cadis in alia vitia, dimitte eam activam et transi ad aliud.
scandalizat te, abscide eam et proiice abs te.
marg.|  ABSCIDE  EAM  ET  PROIICE. Si quis hoc predicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quicquid in oculo mentis de via iustitie et morum probitate nos subvertit, et quicquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur.
Expedit enim24  tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
interl.|  ille quem tu habes ut membrum
interl.|  activa vel contemplativa vita, sive adiutor

24  enim ΩFJL Rusch Clementina Wordsworth] om. Cava Wordsworth (J T X* Z) Weber
quam totum corpus tuum
interl.|  tu cum illo
interl.|  tu cum illa vel illo
eat in gehennam25  .
marg.|  IN  GEHENNAM. Nomen gehenne in veteribus libris non invenitur, sed prius a Domino ponitur. Cuius nominis occasio est : idolum Baal fuit iuxta Hierusalem ad radicem montis Moria ubi Siloa fuit, hec vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et lucus in ea, idolis consecratus, populus autem Israel adeo insanivit ut relicto templo ibi imolarent et filios suos incenderent demoniis. Et dicebatur locus iste gehennon, id est vallis Ennonao  . Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur ‘poliandrum’, id est tumulus mortuorum. Hus ergo loci nomine futura supplicia designantur.

ao  Revera : gehennom cum hebr. גֵּ֣י בֶן־הִנֹּ֔ם ; cf. Ios. 15, 8 ; Ios. 18, 16.

25  v. 30 om. Wordsworth (D W)
Numérotation du verset Mt. 5,31 
Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam,
interl.|  item. Abundatior iustitia, quia ibi licet dimittere, hic non nisi causa fornicationis
det illi libellum repudii26  .
interl.|  permissio fuit non preceptum
marg.|  DET  ILLI  LIBELLUM. Scripsit Moyses in Deuteronomioap  , quod si uxor non placet viro propter aliquam feditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit ob duritiam maritorum diciaq  , non ut concedatur discidium, sed ut tollatur homicidium. Melius est enim dividi quam per odium saguinem fundi. Christus vero solam fornicationem excepit, ceteras molestias iubet pro fide coniugii et castitate sustineri. Non est dimittere contempta carnalitate cum uxore spiritaliter vivere. Hic iubet uxorem non dimitti, qui alibi dicit : ‘Qui non oderit patrem et matrem et filios etc. non potest meus esse discipulus’ar  . Ideo dictum est : quia in regno Dei nulla est condicio vite presentis, quam qui non oderit, et ut finiatur optaverit, nondum diligit regnum Dei. Odit ergo non homines quos potius vult secum permanere, sed corruptibilem coniunctionem in uxore, legem miseram nascendi et moriendi in parentibus. Amat vero eternum esse sibi et omnibus illis. Sicut diligit inimicum non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus.
marg.|  Iohannes ChrysostomusIOHANNES CHRYSOSTOMUS. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, ne fierent peiora, et hoc permittendo non Dei iustitiam demonstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi, ut quasi secundum legem agentibus, peccatam non videatur esse peccatam. Si enim permissum est repudium, malum quidem tamen licitum. Hac ratione apostoli preceperunt secundas nuptias propter incontinentiam hominum. Permisit, non precepit. Quod permittimus nolentes precipimus, quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus

ap  Cf. Dt. 24, 1 : « Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua ».
aq  Cf. Mt. 19, 7-8 : « Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic ».
ar  Cf. Lc. 14, 26 : « Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus ».

26  l. r.] inv. ΩF*
Numérotation du verset Mt. 5,32 
Ego autem
interl.|  non solvo sed suppleo
dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam27  ,
interl.|  non concubinam

27  u. s.] inv. ΩF*
excepta causa fornicationis28  ,
marg.|  CAUSA  FORNICATIONIS. Quia in hoc fides castitatis et connubii {t. 4 : Erfurt, f. 931va ; facsim., p. 22a} [Rusch, f. 931va ] rumpitur, et ille non facit eam mechari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit.
marg.|  Fornicationis causa. Femine que fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idolatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter que a lege Dei aberrare facit.

28  causa fornicationis ΩFL Li446 Li446 @ Rusch ] inv. ΩJ Clementina Weber
{t. 4 : Erfurt, f. 931va ; facsim., p. 22a} [Rusch, f. 931va ] facit eam mechari 29  * et qui dimissam duxerit adulterat.
interl.|  quia debet manere innupta vel viro reconciliari

29  facit - eam mechari ΩFJL Li446 Li446 @ Clementina Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 5,33 
Iterum audistis quia dictum est antiquis :
interl.|  item in hoc non solvo sed suppleo legem
Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua.
marg.|  REDDES  AUTEM. Si iurare contigerit per creatorem iurabis, non per creaturam. Hoc enim per quod iurat quilibet veneratur, hoc amat, hoc timet. Ideo lex precipit ut non iuretur nisi per Deum.
marg.|  Iudei enim per angelos et Hierusalem et elementa iurantes, creaturas venerabantur honore Dei. Sicut ergo victimas Deo immolabant ne eas idolis immolarent, sic parvulis concessum est iurare per Deum, non quod recte hoc fiat, sed quia melius est hoc Deo exhiberi quam creaturis. Christus vero omnino iurare prohibet, id est ne quis quasi bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi, labatur in periurium. Iurat enim Paulus dum Deum testem facitas  , non quod bonum sit iurare, sed quod necessarium, dum nisi iuretur homines sunt pigri credere quod est eis utile.
marg.|  Qui non iurat peierare non potest, sicut qui non loquitur non potest mentiri.

as  Cf. Rm. 1, 9-10 : « Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos » ; 2Cor. 1, 23 : « Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestre, sed adiutores sumus gaudii vestri : nam fide statis » ; Gal. 1, 20 : « Que autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior » ; Phil 1, 8 : « Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi » ; 1 Th. 2, 5 : « Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritie : Deus testis est ».
Numérotation du verset Mt. 5,34 
Ego autem dico vobis :
interl.|  longe facio a periurio dum iurare prohibeo
marg.|  EGO  AUTEM  DICO  VOBIS. Docet nihil tam vile in creaturis quod quis peierare debeat, dum a summo usque ad imum iuramentum vetat, id est a celo usque ad capillum. In Deum peierare convincitur cuius thronus est celum et cuius est quicquid est. ‘In celo’ dicitur ‘Deus sedere terramque calcare’, non quod habeat membra sic locata, sed quia in corpore mundi maxima species est celi, minima terre. Dicitur ‘sedere’, quasi excellentiori presentior pulchritudini, minimam iudicet et ordinet in infimis. Sedes enim Dei iudicium significat. Mystice : Celum est anima iusti, terra peccatoris. Et quia"Spiritualis omnia iudicat et a nemine iudicatur"at  , sedere dicitur. Peccator, quia per iustitiam in infimis ordinatur et sub lege ponitur, ‘scabellum pedum’ dicitur.

at  Cf. 1Cor. 2, 15 : « Spiritualis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur ».
Non iurare omnino,
interl.|  sermo fidelis pro iuramento debet haberi
neque per celum
interl.|  iustum
marg.|  PER  CELUM  QUIA. Illi, vel celum plus aliquid suspicabantur, vel per illud iurantes non putabant se iuramento teneri, ideo sententiam sic temperat, ut et celum creatura Dei credatur, non plus aliquid, et quia thronus eius est, periurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum eius. Qui ergo per creaturam iurat, illi debet iuramentum qui eam creavit et regit nec alii recte putatur reddi.
marg.|  Non iuremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus. Non iuremus per eas ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas iuremus nihil iura reputemus.
quia thronus Dei est,
interl.|  et ita in eum Deum iuras
Numérotation du verset Mt. 5,35 
neque per terram
interl.|  per peccatorem
marg.|  NEQUE  PER  TERRAM. Alii per salutem pharaonis, qui Dei iudicio positus est in infimis. ‘Non est potestas nisi a Deo’au  , et in hoc Deum iuras.

au  Cf. Rm. 13, 1 : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit ; non est enim potestas nisi a Deo ; que autem sunt, a Deo ordinate sunt ».
quia scabellum pedum eius est30  , neque per Hierosolymam quia civitas est magni regis31  *,
interl.|  quando iuras per eam, non propter eam, sed quia culture Dei deputata est

30  pedum eius – est ΩF Li446 Rusch ] inv. ΩJL Clementina Weber 31  magni regis ΩFJL Li446 Li446 @ Clementina Weber ] inv Rusch
Numérotation du verset Mt. 5,36 
neque per caput tuum iuraveris32 
interl.|  quamvis ad te nihil magis videatur pertinere
marg.|  NEQUE  PER  CAPUT  TUUM. Quod non est tuum opus sed Dei, et ita in minimis Deum iurando, periurium incurrere potes.
marg.|  Qui per caput iurat illi debet cuius figura et potestas in eo manet.

32  iuraveris ΩFJL Li446 Li446 @ Rusch Clementina Weber ] iurabis Wordsworth (K To22 ZC) Cor3 (vel)
marg.|  QUIA  NON  POTES etc. Hec predicta cum sint ardua et difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat.
marg.|  Compellit ad perfectionem, dum tollit iurandi occasionem.
unum capillum album facere aut nigrum.
interl.|  quasi diceret : quomodo nostrum est qui postestatem faciendi vel commutandi non habemus ?
Numérotation du verset Mt. 5,37 
Sit autem sermo vester
interl.|  qui iurare prohibuit loqui docet
interl.|  quando necessitas non cogit
est est,
interl.|  de re que est
non non.
interl.|  de re que non est
marg.|  EST  EST,  NON  NON. Ideo bis dicit, ut quod ore dicis operibus probes, quod verbis negas factis non comprobes vel confirmes.
marg.|  Non penitus iurare prohibuit, sed occasione periurii, quod perfectius est docuit, ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus iurat ut fidem persuadeat, {t. 4 : Erfurt, f. 931vb ; facsim., p. 22b} [Rusch, f. 931vb ] Ecclesia etiam pro federe pacis ac fidei suos inurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum, resecavit.
marg.|  Veritas evangelii iuramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit.
Quod autem his abundantius est a malo est.
interl.|  quia aliquando necesse est iurare et Paulus iurat licet a malo fiatav 
marg.|  A MALO  EST. Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris iurare, id est ab infirmitate illius que malum est.

av  Cf. 2Cor. 1, 23 : « Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei veste, sed adiutores sumus gaudii vestri : nam fide statis » ; Gal. 1, 20 : « Que autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior ».
Numérotation du verset Mt. 5,38 
Audistis quia dictum est :
interl.|  neque hic legem solvo
marg.|  AUDISTIS  QUIA  DICTUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Lex modum ultionis instituit : oculum pro oculo. Quod si dici potest iniustorum iustitia est, non quia iniqua est ultio quam lex statuit, sed quia vitiosa est libido ulciscendi, magis que ad iudicem pertinet hoc inter homines discernere, quam bonum hominem sibi expetere, hic enim redderet malum pro malo. Iudex non, sed pro dilectione iustitie iustum pro iniusto, quod est bonum pro malo, quod etiam Deus iudex facit.
Oculum pro oculo,
interl.|  scilicet reddet
marg.|  Quod dicit oculum pro oculo, non alterum vult tollere, sed utrum que conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut iniuriam vindicta non transeat, et hec est pacis inchoatio et quasi iustitie inceptio.
marg.|  Perfecta pax est nullam velle vindictam quam facit gratia evangelii, que iubet non tantum nihil mali reddi, sed nec resisti, ut sustineatur, bonumque rependatur.
dentem33  pro dente.
interl.|  in lege retributio

33  dentem ΩF Rusch ] et praem. ΩJL Li446 Li446 @ Clementina Weber
Numérotation du verset Mt. 5,39 
Ego autem dico34  vobis non resistere35 
interl.|  gratia in evangelio
interl.|  quod agitur spiritu mansuetudinis

34  dico ΩFL] om. Li446 35  resistere ΩFL Ω Rusch Clementina Weber ] + a Wordsworth (E Q) ΩJ*(exp. et cancel.) Li446 Li446 @
malo,
interl.|  malo non peccato, sed temporali de quo subdit : Si quis percusserit te
marg.|  NON  RESISTERE  MALO. Iustitia legis rudes instruit in initio iustitie, id est non plus quam est illatum reddere. Iustitia evangelii que ducit homines ad regnum est non resistere malo.
marg.|   Non resistere , ut ipse idem : « Discite a me quia mitis sum et humilis corde »aw  . Et Davidax   : « Si reddidi retribuentibus mihi mala ». Et Ieremiasay   :"Et maxillam dedi percutienti". Ecce idem Dominus legis et evangelii.
marg.|  Malum temporale dicit, quod tribus modis fit. Cruciatu corporum, de quo dicit : Si quis te percusserit. Damno rerum, Unde ait : Et ei qui vult tecum etc. Angagariis operum, Unde aitaz   : Et quicumque angariaverit te etc.

aw  Mt. 11, 28.
ax  Ps. 7, 5.
ay  Lam. 3, 30 : « Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis ».
az  Mt. 5, 41.
sed si quis te percusserit
interl.|  disputando
in dexteram maxillam36 
interl.|  conscientiam que secundum Deum est culpando quod in nobis precipuum est
interl.|  tuam

36  dexteram maxillam ΩF Li446 @ Rusch ] dexteram maxillam tuam Wordsworth (D E Q L To22 O R V W) ΩJL Li446 , dextera maxilla tua Weber
prebe ei37 
interl.|  non offerendo sed resistendo

37  ei ΩL Li446 Rusch ] illi ΩFJ Li446 @ Clementina Weber
et alteram.
interl.|  totum corpus ad affligendum
marg.|  PREBE  ET  ET  ALTERAM. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire patienter feras, hoc de iniuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis ? Et quicumque angariaverit te, vade cum eo, hoc non tam pedibus quam parato animo. Historialiter enim hec nec in Iesu nec in sanctis invenimus, sed si quis cogit te servire et solacium sibi impendere, compassionis affectu paratus esto multo plus impendere. Ita docet verus medicus quos ad salutem egrotorum dirigit, mansuete tolerare quod illi intulerint ex infirmitate. Et tria ponit. Quia in hoc numero notatur perfectio, ut qui hoc impleverit perfectam iustitiam se habere noverit. Nec in his vindicta prohibetur, que fit ad correctionem, que et ipsa pertinet ad misericordiam, nec impedit propositum mansuetudinis, Sed hoc non conceditur nisi ei cui potestas ordine data est, et sine ira, ut pater in filium.
marg.|  Mystice. Hereticus disputando si dextrum dogma vulneraverit, prebe ei et alteram dexteram. Iustus enim non habet sinistram, id est oppone ei aliud de Scripturis testimonium. Et tamdiu dextras para donec lassascat. Vel si quis contemnit in te nobilitatem Dei quod Christianus es, que est dextera, tolerabilius sit tibi contemni nobilitatem seculi, que est sinistra.
marg.|  ALTERAM dicit, non sinistram, sed alteram dexteram, quia iustus totus dexter est. Sicut de Aoth legitur utraque manu pro dextera usus est, dum interior et exterior virtus Deo offerturba  .

ba  Cf. Idc. 3, 19-22 : « Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant, ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in estivo cenaculo solus : dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre eius tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur ».
Numérotation du verset Mt. 5,40 
Et ei qui vult
marg.|  ET  EI  QUI  VULT. Consilium est antequam contendas. Licet quidem infirmis sua repetere, sed non contendere.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 932ra ; facsim., p. 23a} [Rusch, f. 932ra ] Lucas e converso : ‘Qui aufert vestem etiam tunicam noli prohibere’bb  . Quod non de his solis, sed de omnibus temporalibus faciendum est.

bb  Cf. Lc. 6, 29 : « Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere ».
interl.|  altercationis

38  in ΩF Li446 @ Rusch ] om. ΩJL Li446 Weber 39  (in) iud. – c. ΩJL Li446 Li446 @ Rusch Clementina Weber ] inv ΩF
et tunicam40 
interl.|  vestem interiorem
marg.|  TUNICAM. Vel tunica est anima quam si quis perdere noluerit, dimittat pallium, id est corpus ad martyrium.
marg.|  Spiritualiter doctor tunicam tollit, cum interiora vitia facit confiteri, ut est invidia, superbia, et huiusmodi. Ille addit : Et pallium, qui et exteriora, ut furtum et fornicationem non erubescit confiteri.

40  tunicam Rusch ] + tuam ΩFJL Li446 Li466 @ Weber
tollere, dimitte41  ei
interl.|  spiritu fortitudinis

41  dimitte Wordsworth (E P9389* Q R) ΩFJL Li446 Rusch ] remitte Weber , dimittere Li446 @
et pallium.
interl.|  exterius
Numérotation du verset Mt. 5,41 
Et quicumque42  te angariaverit mille passus,
interl.|  non solum tua sine altercatione, sed teipsum ei prebe
marg.|  MILLE  PASSUS. Hoc est iter sabbati quo designatur perfectio spiritalis, quia non licet in sabbato servile opus facere.

42  quicumque ΩFJL Li446 @ Rusch Weber ] quibus cumque Li446 tantum
vade cum illo43  et44  alia duo.
interl.|  ut sis paratus non tam pede quam animo
marg.|  ALIA  DUO. Vadit et alia duo, qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate redigi est paratus.

43  illo ΩJL Li446 @ Rusch Clementina Weber ] eo ΩF Li446 44  et Wordsworth (D H K L O X*Z) Ed1538 Rusch Clementina Weber ] om. Wordsworth (W) ΩFJL Li446 Li446 @
Numérotation du verset Mt. 5,42 
Qui45  petit a te
interl.|  quia parum est omnia tolerare nisi des beneficium addit

45  qui ΩJL Rusch Weber ] + autem ΩF Li446
da ei
interl.|  rem vel correptionem
interl.|  quia : « Iocundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio quia in eternum46  non commovebitur »bc  .
marg.|  DA  EI. Que honeste et iuste possunt dari. Si deest facultas, da ei affectum verbo vel obsequio.
marg.|  DA  EI. Ita scilicet ut nec tibi noceat nec alii, pensanda est enim iustitia. Ita enim omni petenti dabis, etsi non id quod petit, sed melius cum iniuste petentem correxeris.

bc  Ps. 111, 5.
46  in eternum] inteter. cacogr. Rusch .
et volenti mutuare47  a te48  , ne avertaris.
marg.|  ET  VOLENTI  MUTUARE. Duo genera paterandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat non vult commodare quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc iubet retribuit. Dicit ergo ne avertaris, id est ne alienes voluntatem tuam : « Hilarem enim datorem diligit Deus »bd  . Sic et spiritalis doctor verbi divini fenus auditoribus debet accomodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere et a Deo mercedem sperare.

bd  2Cor. 9, 7.

47  mutuare Wordsworth (F) Ω(al. m.) ΩJL Rusch Ed1538] mutare cacogr. ΩF*, mutuari Li446 Clementina Weber 48  te] + et ΩF tantum
Numérotation du verset Mt. 5,43 
Audistis
marg.|  AUDISTIS. Qui legem implere venit, in fine ad caritatem plenam perducit que est impletio legisbe  .

be  Cf. Rm. 13, 10 : « Dilectio proximo malum non infert : plenitudo ergo legis est dilectio ».
quia dictum est : Diliges proximum tuum
interl.|  beneficium quod inchoantis iustitie est
et odio habebis inimicum tuum.
interl.|  malevolum49  quod est infirmis permissum non preceptum
marg.|  ODIO  HABEBIS  INIMICUM  TUUM. Forsitan intelligendum est iuxta hoc quod supra :   Oculum pro oculo etc. Vel subtrabendo officia humanitatis.
49  malevolum] scrips. , molivolum Rusch
Numérotation du verset Mt. 5,44 
Ego autem dico vobis :
interl.|  quod perfectum est non impossibile
Diligite
interl.|  non solum non odiatis
inimicos vestros,
interl.|  hec est latitudo consummate caritatis
interl.|  non tamen vitia
marg.|  DILIGITE  INIMICOS. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis, odio verbis, cruciatu corporis. Ecclesia e contra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis ire facit filios Dei. Unde sequitur :   ut sitis filii . Adoptio filiorum sola caritate acquiritur.
benefacite
marg.|  BENEFACITE. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit cum huiusmodi nec cibum sumere. Omnia enim eo spectant ut fratres fiant.
marg.|  Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitie bonitate vincantur.
marg.|  Videntur contra esse imprecationes prophetarum, que non dicuntur voto optantum, sed spiritu previdentium.
his qui oderunt vos
interl.|  vitia odio, natura dilectioni est habenda
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,
marg.|  ORATE  PRO  PERSEQUENTIBUS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora. Unde cum Iohannes dixisset : ‘Si quis scit fratrem suum peccare non ad mortem, oret et dabit Deus illi vitam’bf  , subdit : « Est autem peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget quis »bg  , ubi aperte ostenditur quosdam fratres esse pro quibus orare non iubemur. Peccatum ad mortem est, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis finitatem, et adversus ipsam gratiam qua {t. 4 : Erfurt, f. 932rb ; facsim., p. 23b} [Rusch, f. 932rb ] reconciliatus est Deo, invidie fastibus agitatur, quod fortasse est peccatum in Spiritum sanctum. ‘Peccatum non ad mortem’ est, si quis non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita per aliquam animi infirmitatem non exhibuit, unde Christus ait : ‘Pater ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt’bh  . Nondum enim gratie Spiritus sancti participes societatem inierant fraternitatis. Hec differentia a Iuda Petrum negantem dividit, non quia non sit ignoscendum peccanti, sed quia tanta est labes illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia agnoscere et enumerare cogatur, ut Iudas cum dixit : ‘Peccavi’, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam petiit. Quod propter magnitudinem peccati iam ex damnatione peccati tales habere credendum est, et huic penitentie non ignoscit Deus, cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos peniteat, tamen huiusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest quod Iohannes in epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui iam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno federe nobis sociantur.

bf  Cf. 1 Io. 5, 16 « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis ».
bg  1Io. 5, 16.
bh  Cf. Lc. 23, 34 : « Iesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes ».
Numérotation du verset Mt. 5,45 
ut sitis filii
interl.|  non enim natura sumus sed gratia
interl.|  re quod iam es in spe
marg.|  FILII. Non degeneres, quasi diceret : accepta potestate operibus agite, ut sitis filii renascendo per caritatem.
Patris vestri
interl.|  ut dignitatem suam heredes intelligant
marg.|  PATRIS. Iam dicitur ‘Pater’. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est caritasbi  .

bi  Cf. 1Io. 4, 16 : « Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est : et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo ».
qui
interl.|  qui similiter facit
interl.|  id est in sanctis electis

50  in celis - est ΩFJL Li446 @ Rusch Clementina Weber ] inv Li446
qui
interl.|  hoc exemplum pietatis est quamvis et spiritaliter possit accipi
solem suum
interl.|  iustitie, unde dicitur : ‘Vobis orietur sol iustitie’bj  . Vel hunc visibilem
marg.|  QUI  SOLEM etc. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis : ‘Sol iustitie non illuxit nobis’bk  . Et de pluvia doctrine propheta dicit : ‘Super unam civitatem pluit et non super alteram’bl  .
marg.|  SOLEM  SUUM. Quasi diceret : quem fecit, cuius proprie sunt omnia que de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his que de munere eius accepimus ?

bj  Cf. Mal. 4, 2 : « Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie, et sanitas in pennis eius : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento ».
bk  Cf. Sap. 5, 6 : « Ergo erravimus a via veritatis, et iustitie lumen non luxit nobis, et sol intelligentie non est ortus nobis ».
bl  Cf. Am. 4, 7 : « Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit ».
oriri facit super bonos et malos
interl.|  benevolos et malignos
et pluit
interl.|  imbrem doctrine vel pluviam ut terra fructificet
super iustos et iniustos.
Numérotation du verset Mt. 5,46 
Si enim diligitis51  eos qui vos diligunt
interl.|  amare amantem nature est, inimicum caritatis

51  e. d. ΩFJL Li446 @ Rusch Clementina Weber ] inv Li446
quam mercedem habebitis ?
interl.|  ex dilectione in celo nulla, et si hic de his enim potest dici :"Recepistis mercedem vestram"bm 
interl.|  nullam
interl.|  merces filiorum sola adoptio est

bm  Cf. Mt. 6, 2 : « Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam ».
Nonne et publicani hoc faciunt ?
interl.|  qui publica vectigalia exigunt, vel publica negotia seculi et lucra sectantur
marg.|  PUBLICANI  HOC  FACIUNT. Exactores romanorum quos Iudei sic vocant, quia de re publica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano rege qui prius eos ordinavit.bn 

bn  Publicani... ordinavit] Cf. Paschasius Radbertus, Expositio in Mattheo, lib. 3, CCCM 56, p. 357.3896-358.3900 : « Alioquin quid plus a publicanis affert uestra dilectio ? Nonne et ipsi diligentes se diligunt ? Publicani autem erant exactores Romanorum quos Iudei sic appellabant quia de re publica curam gerebant. Nam et dicuntur a Publio Romanorum rege prius ordinati ex quo et uocabulum putantur traxisse ».
Numérotation du verset Mt. 5,47 
Et si salutaveritis
marg.|  ET  SI  SALUTAVERITIS. Si pro his tantum oraveritis qui aliqua affinitate vobis sint coniuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium ? Oportet fratres diligere et humiliter salutare, sed parum est.
fratres vestros tantum
interl.|  salutatio est quedam species orationis
quid amplius facitis52  ?
interl.|  in hoc non plus facitis qual gentiles ex humano affectu hoc facientes

52  facitis Cor2 v (grec. et an.) Cor3 (.g.) ΩJ Rusch Weber ] facietis Cor2 v² (al. glosa) ΩF Li446 Li446 @ Wordsworth (H Θ K To22 Ogl R V W X* Z) Weber (Z Φ)
Nonne et53  ethnici hoc faciunt ?
interl.|  gentiles quales geniti sunt, ethnos grece, latine : gens

53  et ΩFJJ Rusch Clementina Weber ] om. Amiatinus Wordsworth (H Θ J R V X Y) Li446 Li446 @
Numérotation du verset Mt. 5,48 
Estote ergo
interl.|  ut filii Patris esse mereamini
vos54  perfecti
interl.|  ecce ad quod culmen provehit suos
interl.|  secundum modum hominum ut queratis prodesse inimicis
marg.|  PERFECTI. In caritate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis sicut et Christus fecit.

54  vos ΩJL Li446 Li446 @ Rusch Clementina Weber ] om. Wordsworth (H) ΩF
sicut
interl.|  imitatione non equalitate
et Pater vester celestis
interl.|  tota Trinitas hic intelligitur per Patrem
interl.|  adoptionis
interl.|  per gratiam
perfectus est.
interl.|  secundum quod Deus per naturam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_5)