|
<55. *Matthei evangelium*>Capitulum 6
Numérotation du verset
Mt. 6,1
Attendite1
interl.|
in his autem omnibus finem
iustitie ne ponatis in hominum laude
marg.|
ATTENDITE etc. Qui hucusque
precepit de misericordia, nunc precipit de cordis munditia qua Deus
videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude non
probantur a Deo opera misericordie, laus hominum non debet appeti,
sed subsequi ut exemplo alios invitet.
marg.|
Hactenus de iustitia evangelii
que est super iustitiam scribarum et Phariseorum. Nunc qua munditia
cordis eadem iustitia debeat impleri, quod in eleemosyna servatur et
oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere, sed
quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde.
1 Attendite] Hic incip. capitulum 6 :
ΩM [= Catena aurea :
As115² (al. m. marg. : VI capitulum)
Li446
V27
Rusch
Clementina
ne {t. 4 : Erfurt, f. 932va ; facsim., p. 24a}
[Rusch, f. 932va ] iustitiam
vestram
interl.|
id est opera iustitie que
abundat plus quam scribarum et Phariseorum
faciatis coram hominibus
interl.|
appetendo laudem eorum
ut
interl.|
hoc fine
videamini ab eis.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 932va ; facsim., p. 24a}
[Rusch, f. 932va ]
UT
VIDEAMINI.
Non prohibet videri ut Deus laudetur, sed videri ut ipsi
laudentur.
Alioquin mercedem non habebitis
interl.|
hoc enim deputatur pro mercem
cuis amore fit
apud Patrem vestrum
interl.|
cuius amore non fecistis
marg.|
APUD
PATREM. Cuius gloriam filii
querere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei referre.
qui in celis est2
.
2
in celis – est ΩF]
inv.
Li446
Numérotation du verset
Mt. 6,2
Cum ergo facis eleemosynam,
interl.|
eleemosyna est pars
iustitie
marg.|
CUM
ERGO
FACIS etc. A toto in
partes, ut exponat que bona non sint pro hominum laude facienda.
noli tuba canere
interl.|
noli velle innotescere
marg.|
TUBA
CANERE. Forsitan convocandi
gratia hoc fecerunt, ut omnes irent quasi ad spectaculum.
ante te3
interl.|
ad gloriam tuam
marg.|
ANTE
SE
4
. Ante se tuba canit qui ante
alios vult laudari, ut appareat maior illis.
3
tu. c. – an. te.]
inv.
ΩF
4
sic
Rusch
sicut hypocrite
interl.|
hypocrita est qui simulat quod
non est, representator alterius persone
faciunt in synagogis et in vitis, ut
interl.|
eo fine
honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem
interl.|
merces sua laus humana quam
acceperunt
marg.|
RECEPERUNT
MERCEDEM etc. A Deo
cordis inspectore fallacie supplicium. De quibus dicitur : ‘Recedite
a me operarii dolosi’a
, nomen enim meum
habuistis, sed opera mea non fecistis. b
a
Cf. Mt. 7, 23 : « Et tunc confitebor
illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui
operamini iniquitatem ». b
Receperunt... fecistis] Cf. Augustinus
Hipponensis, De sermone Domini in
monte, lib. 2, CCSL 35, p. 95.101-96.106 : « Sed
tales ab inspectore cordis deo mercedem
non accipiunt nisi fallaciae
supplicium. ab hominibus autem perceperunt, inquit,
mercedem suam. rectissime que his
dicetur : recedite a me, operarii
dolosi ; nomen enim meum habuistis, sed opera mea non
fecistis ».
suam.
interl.|
et non Dei
Numérotation du verset
Mt. 6,3
Te autem faciente eleemosynam,
interl.|
quia sunt aliqui qui favorem
querunt cum aliqua mercede eterna
nesciat sinistra tua
interl.|
non se misceat laudis
appetitus vel vitium aliquod
marg.|
NESCIAT
SINISTRA
. Sinistra : vitia, dextera : virtutes. Quod ergo
agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium,
sed lux recte operationis fuget tenebras peccati.
marg.|
Sinistra
est delectatio laudis, dextera intentio implendi
precepta Dei. Cum ergo conscientie facientis eleemosynam pro
precepto Dei implendo miscet se laudis appetitio. Iam sinistra est
conscia operis dextre. Cum vero sola cupiditate alicuius terreni
volunt aliqui misericordes videri, sola
sinistra
operatur quod prohibet Dominus dum nec permisceri
permittit. In bona autem conscientia multi faciunt eleemosynam, qui
non habent aliquid quod exterius dent.
quid faciat dextera tua
interl.|
dum precepta Dei implere
contendis
Numérotation du verset
Mt. 6,4
ut sit eleemosyna tua in abscondito,
interl.|
id est in bona conscientia,
ubi homo no videt
interl.|
nihil extra querat, sed
abscondatur. Sic quod vita tua cum Christo si abscondita
marg.|
IN
ABSCONDITO. In abscondito
eleemosyna fit, que nullis miscetur tenebris. Lux intus est, tenebre
extra.
et Pater tuus qui videt in abscondito,
interl.|
qui est discretor
intentionum
marg.|
VIDET
IN
ABSCONDITO. Videre Dei
est approbare. Illa autem tantum approbat que sunt abscondita, que
extra sunt non placent ei neque approbat.
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,5
Et5
cum oratis,
marg.|
ET
CUM
ORATIS. Ad superiora
coniungitur hec sententia. Supra dixerat : Attendite ne iustitiam
vestram faciatis coram hominibus. Hic subdit : Et cum oratis.
marg.|
Non prohibet orare, sed in
orando hypocritis similes esse.
5
Et cum oratis] Hic incip. capitulum
6
ΩSFJLR
P18
[Catena aurea
V793, f. 56r ; Ed1470 [f. 118] ; cf.
As115].
non eritis
{t. 4 : Erfurt, f. 933vb ; facsim., p. 24b}
[Rusch, f. 933vb ]
sicut hypocrite qui amant in synagogis et in angulis platearum
interl.|
ut melius videri possint
marg.|
IN
ANGULIS etc. Quasi
absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc
amplior gloria. Alleg<orice>. In angulo orat qui in abscondito
se orare simulat, et tamen in platea cum famam captat.
marg.|
Anguli platearum sunt, ubi via
per transitum vie ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est
videri, sed appetere videri.
stantes orare
interl.|
non humiliati
ut videantur ab hominibus.
interl.|
hoc fine, quia in hoc
constituunt finem orationis
Amen dico vobis, receperunt mercedem
interl.|
laudem hominum
interl.|
quam petierunt
marg.|
RECEPERUNT
MERCEDEM. In his non
solum vera merces prava intentione evacuatur, sed vitium
simulationis et irrisionis contra Deum augetur.
suam.
interl.|
non Dei
Numérotation du verset
Mt. 6,6
Tu autem cum oraveris
marg.|
TU
AUTEM etc. Hoc simpliciter
intellectum docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur
precipi ut inclusa pectoris cogitatione, labiisque compressis, oret
Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium : carnalis sensus
per quem hec exteriora improbe se ingerunt et turbe phantasmatum
orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare si importunis
cogitationibus ostium patet. Sed
{t. 4 : Erfurt, f. 933va ; facsim., p. 24a}
[Rusch, f. 933va ]
resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritalis et intimis
cordis dirigatur ad Deum.
interl.|
et non Dei
intra in cubiculum tuum6
,
interl.|
non extra querendo Deum
interl.|
quem diligis fide teneas
marg.|
Cubiculum
est secretius mentis arcanum. Ad hoc pulsat
sapientia dicensc
: « Sto ad
ostium et pulso » fides aperit, spiritus intrat et exaudit.
marg.|
In fide interiori et dilectione
oratur Deus, non strepitu verborum sed devotione virtutum.
marg.|
Intra, totum hominem interiorem
colligendo in se.
c
Apc. 3, 20. 6
tuum]
om. Li446
et clauso ostio7
,
interl.|
repulsis omnibus que improbe
se ingerunt
marg.|
CLAUSO
OSTIO
. Sensibus clausis, ne turbe phantasmatum exteriorum
occurrant.
marg.|
Vel ostium vocat amorem vel
timorem huius seculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est
Dei, sic omne malum ex amore et timore seculi. His clausis, id est
ablatis, ora.
7
ostio] + tuo
Li446
ora
interl.|
sic ora ut filius, secundum
quod renatus et ad quod renatus
Patrem tuum
interl.|
qui adoratur « in Spiritu et
veritate »d
marg.|
PATREM. Quem intus habes per
fidem. Unde : « Apud me oratio, Deo vite mee »e
.
d
Io. 4, 23. e
Ps. 41,
9.
in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito,
interl.|
in cordis intimo
reddet tibi.
interl.|
fructum orationis et mercedem
fidei
Numérotation du verset
Mt. 6,7
Orantes autem nolite multum loqui
interl.|
vult Deus ut oretur, ideo ut
desideranti det et ne vilescat quod dederit
marg.|
ORANTES
AUTEM
NOLITE etc. Sicut
hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est
multiloquium a quibus et cepit. Hi enim exercende lingue magis
operam dant quam menti mundande, ut hoc nugatorii officii genus
etiam ad eum prece nectendum transferant, putantes quod sicut orator
iudicem, ita et ipsi Deum flectere queant.
marg.|
Gentibus erat necessaria
verborum multiplicitas propter demones qui nescirent quid illi
peterent nisi illorum verbis instructi. Damnat autem multiloquium de
infidelitate, sed non multas lacrimas, non multas obsecrationes in
cordis puritate, quod sancti faciunt. Et Iesus legitur fecisse qui
pernoctavit in orationef
. Sed verbo tenus sine affectione
vacuas aures Dei implere malum est quasi in hoc audiamur.
f
Cf. Lc. 6, 12 : « Factum est autem in
illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in
oratione Dei ».
sicut ethnici faciunt. Putant enim
marg.|
PUTANT
ENIM. Putantes quod
persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur, et
quod nescit verborum ambagibus doceatur.
quod in multiloquio suo exaudiantur8
.
8
exaudiantur]
exaudiatur
Li446
Numérotation du verset
Mt. 6,8
Nolite ergo
marg.|
NOLITE. Non enim apud Deum
agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici,
que cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi
recordamur.
assimilari eis.
interl.|
verbis cor accenditur et in
precibus serenatur
Scit enim
marg.|
SCIT
ENIM. Cur ergo scienti
loquimur ? Non ut nostre faciamus indicium voluntatis, sed ut
excitemus pie devotionis obsequium.
marg.|
Ideo non est opus narrare sed
obsecrare, quod est obsequium iustitie. Vult enim Deus rogari et
venerari, ut bonitas eius derivetur ad plurimos, et status iustitie
servetur apud subiectos.
Pater vester quid opus vobis sit9
antequam petatis eum.
9
quid... sit] quid opus
si vobis
Li446
, quibus opus sit
vobis
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,9
Sic ergo vos orabitis :
interl.|
ergo docendi estis quid
petatis, etsi aliis verbis, tamen sic
interl.|
ut doceo et quomodo doceo et
quid doceo
Pater noster,
interl.|
de malis removendis et bonis
acquirendis10
interl.|
brevis captatio premittitur :
Pater noster qui es in celis
marg.|
PATER
NOSTER. Beda VenerabilisBEDA. Inter cetera salutaria monita et
divina quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit,
disciplinam tradidit. In hac oratione non docetur que nesciat Deus,
sed que vult prestare suppliciter veneratus. Unde et orationem
composuit brevibus verbis, ut sit nobis fiducia cito annuendi quod
breviter vult rogari. Quibus nec opus esset ad eum qui omnia novit,
sed ut noster affectus, qui cum Deo agit, disceret res quas oraret,
non verba que diceret. Unde non his solum verbis oratur, sed et
aliis contentis sub eodem et non alio sensu, quibus etiam cor
nostrum accenditur. Et hi sunt veri adoratores, qui filii per
gratiam adorant Patrem : « In spiritu et veritate »g
.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 933ra ; facsim., p. 25a}
[Rusch, f. 933ra ] Nulla oratio
magis spiritalis est quam illa que ex ore filii qui est veritas
processit.
marg.|
Pater
noster
, cui non timore sed amore hereditatis servimus11
. Dum ‘Pater’ dicitur, de
adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur
‘noster’, fraternitatis admonemur, cum sit communis adoptio omnibus.
Nemo dicat ‘meus’, quod proprie Filio convenit cui Pater est per
naturam. Unde alibih
:"Vado ad Patrem meum"’ specialiter per naturam,"et
vestrum"’ coniunctum per gratiam.
marg.|
Pater ‘noster’ dicitur, quod
commune omnibus, nemo dicat ‘meus’, quod soli Christo convenit, qui
Filius est per naturam, aliis conceditur communis gratia
adoptionis.
marg.|
Monetur12
nobilis et dives non superbire
contra minores. Non enim vere possunt dicere ‘Pater noster’, nisi
fratres sint. Cavendumque etiam est cuique a sordibus, ne tanto
Patre sit indignus. Antiquis ut servis dicitur ‘Dominus’, nunc per
gratiam ‘Pater’, in quo fiducia. Quid negabit filiis qui iam dedit
quod Pater est ?13
g
Io. 4, 23. h
Cf. Io. 20, 17 : « Dicit ei Iesus :
Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade
autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum,
et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum ».
qui es
{t. 4 : Erfurt, f. 933ra ; facsim., p. 25a}
[Rusch, f. 933ra ]
in celis,
interl.|
sanctis14
interl.|
in secretis
marg.|
IN
CELIS. Spiritualibus, ut ad
spiritalitatem in qua habitat festinare discamus, et celestia ab eo
queramus.
sanctificetur
interl.|
tales fac in quibus sanctus
appareas
interl.|
donum est sapientia, virtus
vero pax
nomen
interl.|
nomen quo ‘filii’ dicimur
tuum.
interl.|
in nobis, ut qui in baptismo
sanctificati sumus, in eo quod cepimus perseveremus15
marg.|
SANCTIFICETUR
NOMEN
TUUM.16
Videnda est harum distinctio
septem petitionum. Nam, cum vita nostra temporaliter agitur
speraturque eterna, priora sunt dignitate eterna, his tamen prius
acceptis17
. In his septem petitionibus
omnia bona presentis vite vel future continentur, in quibus est ordo
mirabilis, ut in Isaia legituri
, sicut septem dona sancti Spiritus a
summis incipiunt et usque ad « initium sapientie »j
decurrunt, ita ordo precum a summis
usque ad finem ut a malis mundi liberemur, extenditur. Si autem in
utrisque a fine incipimus ad perfectionem, fit ordo ascensionis. Si
autem a summis - quia hoc de supernis accipimus - fit ordo
descensionis. Sed quia per hec nos ab imis ad summa consurgimus,
septem beatitudines que per eadem dona queruntur, de imis gradatim
ad summa perveniunt. In precibus ergo est ut impetremus dona. In
donis, ut operemur mandata. De operatione beatitudines sequuntur18
. In eterna vita19
trium primarum petitionum
impetrationes fiunt, licet hic incipiant, nam et ‘sanctificatio
nominis’ ab ipso humili adventu agi cepit, et ‘adventus regni’ in
fine mundi manifestabitur, et perfectio ‘voluntatis’ ipsa
perfectione nostre beatitudinis et seculi terminatione complebitur.
Et hec tria consummata in eternum manebunt. Reliqua quattuor ad
istam vitam pertinent. ‘Panis’ enim spiritalis etsi eternus, tamen
pertinet ad hoc tempus in quantum quotidie ministratur anime. Et
forsan20
ideo ‘panis’ dicitur quia
laborando et disserendo discitur. Tunc erit ut potus, quando sine
labore haurietur. Et21
nunc ‘peccata’ nostra nobis22
dimittuntur et dimittimus. Et
nunc ‘temptationes’ vitam nostram infestant. Et ‘liberatio a malo’
ad hanc vitam pertinet quam23
iustitia Dei mortalem
meruimus. Unde gratia eius liberabimur.24
marg.|
Videtur autem iste septenarius
numerus illi congruere, ex quo totus iste sermo manavit. Si enim
timor Dei est quo beati sunt : « Pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum celorum »k
, petamus ut in
nobis sanctificetur nomen Domini timore casto permanente in seculum
seculi. Si pietas est qua beati sunt : « Mites quoniam ipsi
possidebunt terram »l
, petamus ut
veniat regnum, vel in nos, ut mitescamus nec ei resistamus, vel de
celo in terras in claritate adventus ubi letabimur sicut dicitur :
« Venite benedicti Patris mei »m
. Si
scientia est qua beati sunt : « Qui lugent quoniam ipsi
consolabuntur »n
, petamus ut fiat
voluntas, ut consentiat caro spiritui, quia non est luctus nisi quia
ista contra se confligunt ut cogamur dicere : « Infelix ego homo
quis me liberabit de corpore mortis huius ? »o
. Si fortitudo est qua beati sunt : « Qui esuriunt
et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur »p
, oremus ut detur nobis panis quotidianus quo
fulciti, ad illam satietatem perveniamus. Si consilium est quo beati
sunt : « Misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur »q
, dimittamus et, nobis dimitti, oremus.
Si intellectus est quo beati sunt : « Mundo corde quoniam ipsi Deum
videbunt »r
, oremus non
induci in temptationem per aspera vel blanda, ne non sit simplex
cor, dum non simpliciter bonum petat in omnibus que agit. Si
sapientia est qua beati sunt : « Pacifici quoniam filii Dei
vocabuntur »s
, oremus liberari
a malo. Liberatio enim25
facit liberos, id est filios,
ut dicamus spiritu adoptionis : ‘Abba pater’t
. ‘Amen’ significat in omnibus his
petitionibus indubitanter a Domino tribui26
quod petitur, si ultime
condicionis pactum servare non negligimus. Unde subdit :
Si dimiseritis
27
etc.28
marg.|
SANCTIFICETUR. Hic spiritum
sapientie oramus ne a sanctificatione nominis in aliquo discrepemus,
sed Patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur.
marg.|
Nomen ‘Patris’ in nobis est qui
‘filii’ dicimur, quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior
sit, sed ut in nobis operetur augmentum sue sanctificationis.
{t. 4 : Erfurt, f. 933rb ; facsim., p. 25b}
[Rusch, f. 933rb ]
Nam sanctificatio filiorum nomini eius attribuitur. Ita dicitur
‘sanctificari’ sicut clarificari et magnificari in nobis.
Sanctificetur, id est ita sicut est sanctum habeatur hominibus, et
ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.
i
Cf. Is. 11, 2-3 : « Et
requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientie et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientie et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris
Domini ». j
Ps. 110, 10 ;
Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium
sapientie timor Domini, et scientia sanctorum
prudentia ». k
Mt. 5, 3. l
Mt. 5, 4. m
Mt. 24, 34. n
Mt. 5, 5. o
Rm. 7,
24. p
Mt. 5,
6. q
Mt. 5, 7. r
Mt. 5, 8. s
Mt. 5, 9. t
Cf. Gal. 4,
5-6 : « Ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem
filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii, misit Deus
Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba,
Pater ». 16
Sanctificetur… tuum]
om.
Val73
|
17
acceptis] actis
Val73
|
18
In his septem… sequuntur]
om.
Val73
|
19
vita]
om.
Val73
|
20
forsan] forsitan
Val73
|
21
Et]
om.
Val73
|
22
nobis]
om.
Val73
|
23
quam] que
Val73
|
25
enim] + a malo nos
Val73
|
26
tribui] dari marg.
Val73
|
27
dimiseritis] +
hominibus
Val73
|
Numérotation du verset
Mt. 6,10
Adveniat29
regnum tuum.
interl.|
donum est intellectus, virtus
vero munditia cordis
marg.|
ADVENIAT
REGNUM
TUUM. Hic
spiritus intelligentie petitur, quo mundatur cor, ut Deus videatur.
Duritia et potestas diaboli excluditur et in futuro perfectius :
‘Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradiderit
regnum Deo Patri’u
. Congrue sequitur ut,
post adoptionem filiorum, regnum petamus quod filiis debetur.
marg.|
Regnum Dei semper est, sed
veniat, id est manifestetur hominibus quibus ut lux cecis non
videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius iudicare venerit.
In quo regnabunt et sancti, ut dicitur : « Percipite regnum quod
vobis paratum »v
etc.
marg.|
Spiritu intelligentie regnum
futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur,
per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur ubi spiritus
sapientie complebitur. Septima sanctificatio nominis eius. In
perfectione senarii adventus regni poscitur ut curramus omnes in
virum perfectum, deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in
nobis, dum nos in illo sanctificamur. Eius requiem iure poscimus in
nobis sanctificari, ut perenniter in eum sanctificati requiescamus,
in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia
donatur.
u
1Cor. 15, 24 : « Cum tradiderit regnum
Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et
potestatem, et virtutem ». v
Mt. 25, 34. 29
adveniat] veniat
Weber
fiat voluntas
{t. 4 : Erfurt, f. 933rb ; facsim., p. 25b}
[Rusch, f. 933rb ]
tua
interl.|
donum consilium, virtus
misericordia
marg.|
FIAT
VOLUNTAS
TUA. Hic petitur
spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur ut a nobis
impleatur.
marg.|
Voluntas Dei in terris sicut in
celo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii
ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse
possimus.
marg.|
Voluntas Dei semper fit, sed
oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam sue
voluntati, que est sanctificatio nostra et vita eterna.
marg.|
Voluntas Dei est preceptorum
eius custodia.
sicut in celo et in terra.
marg.|
SICUT
IN
CELO
ET
IN
TERRA. Sicut
in angelis ita in hominibus. Vel sicut in iustis, ita in
peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel
sicut mente servio legi Dei, ita et in carne.
marg.|
Secundum spiritum celum,
secundum carnem terra sumus. Oramus enim ut sicut in celo, id est in
spiritu, ita in terra fiat voluntas, ut caro et spiritus sit homo
spiritalis de quo dicitur : « Cor meum et caro mea exultaverunt in
Deum vivum »w
. Nec tantum
oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis ut vivamus tibi,
non nobis. Hec tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim
ex parte oramus ut postea perfectius habeantur. Quattuor sequentia
presentis vite sunt presidia.
w
Ps. 83, 3.
Numérotation du verset
Mt. 6,11
Panem nostrum
interl.|
donum fortitudo, virtus
esuries et sitis iustitie
marg.|
PANEM
NOSTRUM. Esuries iustitie
ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudins. Ideo
oramus : « Panem nostrum quotidianum da nobis »x
, sine quo fame moreremur.
marg.|
Panis corpus Christi est vel
Verbum Dei vel ipse Deus quo quotidie egemus, vel qui est super
omnes substantias.
marg.|
Hic est : « Panis vivus qui de
celo descendit »y
, cuius nature
sublimitas super omnes substantias est.
marg.|
Nostrum. Quia Christus noster
est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo
oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per
effectum.
x
Lc. 11,
3. y
Io. 6, 51.
supersubstantialem
marg.|
SUPERSUBSTANTIALEM. Vel
‘quotidianum’, quia : « Qui edunt me adhuc esurient »z
. Hic quotidianus, in patria
eternus. Hic panis assidue per fidem et caritatem interius reficere
debet, quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur
spiritalia precepta, que semper sunt exercenda vel conservanda.
z
Sir. (Eccli.) 24, 29.
da nobis hodie.
interl.|
qui solus potes
interl.|
dum dicitur hodie
Numérotation du verset
Mt. 6,12
Et dimitte
interl.|
ut liberi redeamus ad
patriam
interl.|
donum scientia, virtus
luctus
marg.|
ET
DIMITTE. Post cibum petit
veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur in Deo vivat, et ad vitam
eternam perveniat.
marg.|
Dum dicimus dimitte nobis debita
nostra, spiritum scientie rogamus quo delicta intelligimus que sine
spiritu scientie non intelliguntur. Scientia quippe ad usum
temporalium pertinet que virtus est in vitandis malis et petendis
bonis ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Magni
tres gradus, nam qui liberatur a malo iam heret summo bono.
Liberatus petit liberatorem, ne iterum ducatur in temptationem. Sed
quia in hac vita nec iustus sine peccato vivit, sic petit inde
liberari, ut sciat quid ex caritate fratribus debeat. Sed quia
nondum visione Dei fruimur, cibus in via est necessarius, ut
quandoque ad patriam veniamus. Unde panem petimus, ad quem nemo
pervenit sine spiritu fortitudinis ubi ergo fortitudo, ibi esuries
iustitie. Eternus enim cibus plenitudo est iustitie. Quotidianus,
dum quotidie illam esurientes implemus.
debita nostra,
interl.|
quibus tenemur
interl.|
peccata
sicut
{t. 4 : Erfurt, f. 933va ; facsim., p. 26a}
[Rusch, f. 933va ]
et nos dimittimus31
interl.|
eo pacto, aliter nullus
totius32
orationis est33
fructus
marg.|
SICUT. Ecce qua cautione
constringimur. In qua etiam nos ad invicem ad misericordiam
inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per
nos aliis veniam promittit.
marg.|
[Rusch, f. ] {t. 4 : Erfurt, f. 933va ; facsim., p. 26a}
[Rusch, f. 933va ] Culpe veniam
non debemus negare, unde : ‘Cum oratis remittite si quid habetis
adversus aliquem, aliter enim Pater vester non dimittet vobis
peccata vestra’aa
.
marg.|
Pecuniam alicui repetere
conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam numquam iuste
negamus.
aa
Mc. 11, 25 : « Et cum stabitis ad
orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et
Pater vester, qui in celis est, dimittat vobis peccata
vestra ». 31
dimittimus] dimisimus
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,13
Et ne nos inducas35
in temptationem,
interl.|
donum pietas, virtus
mansuetudo
interl.|
in temptationem indicitur qui
temtaptione frangitur
marg.|
Et ne nos inducas. Sed spiritu
scientie illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrime
prosint rogamus : « Dimitte nobis debita nostra ».
marg.|
ET
NE
NOS. Non quod ipse
inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non
temptari, sed nec ad modicum vinci, temptatio enim est necessaria ad
coronam.
marg.|
Et ne nos deserens in
temptatione sinas vinci, etsi sinas temptari, sine qua nullus
probatus est.
35
nos inducas]
inv.
Weber
sed libera nos a malo. Amen36
.
interl.|
donum timor, virtus
paupertas
marg.|
SED
LIBERA
NOS. Hec una petitio
tantum continet quantum omnes superiores.
marg.|
Ut, spiritu timoris Dei, omnia
noxia intus et exterius pellantur, et sub paupertate beate
vivamus.
marg.|
SED
LIBERA
NOS. In illam que
nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti libera. Quo
facto, nihil est metuendum, nihil restat orandum.
marg.|
A
malo
, omni visibili et invisibili. Hec liberatio quotidie
necessaria est, dum sine malo anime et corporis non vivitur. Sed in
fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus.37
38
marg.|
De imis ad summa gradatim sic
ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur. Inde liberati,
pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus : « Ne nos
inducas in temptationem ». Spiritum pietatis rogamus, ut homo
interior mansuescat et mitis fiat, ne temptatione moveatur.
marg.|
Precibus laborandum est ut dona
percipiamus ex gratia. Donis agendum, ut veniamus ad merita, pro
meritis beatitudo speranda. Alioquin nec sine precibus fidei ad
donum, nec sine meritis ad beatitudinem pervenitur.
marg.|
Nihil deest quod his septem
petitionibus non contineatur, sive ad presentem sive ad futuram
pertineat vitam.
marg.|
Satis compendiose tradidit
Christus, non modo disciplinam mandatorum, sed et precum et donorum,
ut paucis verbis memorie res multiplices et necessarias commendaret,
et sic simplicitas fidei sufficientiam salutis sue cito addisceret,
et prudentia ingeniosorum amplius profunditate mysteriorum
stupesceret. Hinc Isaias : « Sermonem breviatum faciet Dominus super
terram »ab
. Quoniam ita
breviavit ut memoriter capi possit, ita rebus implevit, ut nemo sine
gratia Spiritus sancti percipere possit.
ab
Is. 10, 23. 36
Amen]
om. Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,14
Si enim
interl.|
commendat condicionem
dimiseritis
interl.|
vos qui estis quasi dii
marg.|
SI
ENIM
DIMISERITIS. Formam
imposuit qualiter velimus iudicari. Unde indulgentibus coram Deo
fiducia respondet impetrandi, exigentes vero pena remordet ultionis
vel damnationis.
marg.|
Deus mavult invenire cui
indulgeat quam quem puniat. Ideo in nostra potestate posuit qua
conscientia iudicium Dei quisque provocet erga se, et quomodo
sententiam tanti discriminis possit temperare. Omnes debemus et
indulgentia Patris omnibus est necessaria. Ideo ex animo aliis
dimittamus, ut maiora seu plura nobis relaxentur.
marg.|
Hoc in fine concluditur, ut
certum sit nobis quid in orationibus promiserimus, neque aliud
exigit iudex quem rogamus, nisi ut tales simus fratribus qualem eum
nobis poscimus. Et qui hoc non facit dupliciter reus est, primo quia
peccavit et debet, deinde quia admonitus a iudice, fratri non
indulget. Unde : ‘’Cum oratis, remittite si quid habetis adversus
aliquem, aliter enim Pater vester non dimittet vobis’’ac
.
ac
Cf. Mc. 11, 25-26 : « Et cum stabitis ad orandum, dimittite
si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui
in celis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non
dimiseritis : nec Pater vester, qui in celis est, dimittet
vobis peccata vestra ».
hominibus peccata eorum,
interl.|
qui in quod peccant homines
sunt
dimittet et vobis39
Pater vester celestis
delicta vestra.
interl.|
ecce fiducia magna
39
vobis] nobis
Li446
Numérotation du verset
Mt. 6,15
Si autem non dimiseritis hominibus
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 933vb ; facsim., p. 26b}
[Rusch, f. 933vb ]
SI
AUTEM
NON. Nulla excusatio relinquitur, quia unusquisque secundum
hanc sententiam in futuro iudicabitur. Ex hoc patet quod unusquisque
in sua infidelitate condemnatur.
nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
interl.|
» Iudicium sine misercordia
fiet eis qui non faciunt misericordiam »ad
ad
Iac. 2,
13.
Numérotation du verset
Mt. 6,16
Cum autem ieiunatis,
marg.|
CUM
IEIUNATIS. Postquam docuit
quomodo orandum sit, docet de ieiunio quod iterum pertinet ad
munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora
rapitur.
nolite fieri
interl.|
id est ipsa vultus tristitia
ostentare ieiunium
marg.|
NOLITE
FIERI. Non prohibet
virtutem, sed fictam virtutis speciem.
marg.|
Bonum est ieiunio pro peccatis
tristes esse ad penitentiam et humiliare animam nostram, Unde : ‘Cor
contritum et humiliatum Deus non despiciet’ae
.
Sed tristitiam que pro laude est, prohibet. Unde non ait
simpliciter : ‘Nolite ieiunare’, sed addit : sicut hypocrite
tristes.
ae
Cf. Ps. 50,
19 : « Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor
contritum et humiliatum, Deus, non despicies ».
sicut hypocrite tristes.
interl.|
representatores alterius
persone qui non virtutibus student, sed favorem vulgi excitant
Exterminant40
enim
interl.|
pro demoliuntur, hoc est enim
proprie de exulibus
marg.|
EXTERMINANT. Id est extra
terminos humane condicionis obducunt. Sicut de nitore vestium
iactantia est, sic de nimio squalore et macie.
marg.|
Demoliri est quasi dissipare et
venustatem vultum quasi ad nihilum redigere.
40
exterminant] demoliuntur
Weber
marg.|
FACIES
SUAS. Luctuosis sordibus
in quibus etiam iactantia est, et magis sub specie religionis
decipiunt.
marg.|
Nota non debere oves pelles suas
deponere sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.
ut pareant hominibus ieiunantes.
interl.|
finem intentionis ut supra
reprehendit hic
interl.|
ut dissimiles aliis videantur
et ipsa vilitate ultra homines predicentur
Amen dico vobis, receperunt41
mercedem suam.
interl.|
laudem quam voluerunt, non
adoptionem filiorum
41
receperunt] quia
praem. Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,17
Tu autem cum ieiunas
interl.|
uni dicit quasi omnibus
ungue caput tuum
interl.|
caput unguit qui spiritali
letitia interius pinguescit
marg.|
UNGUEM
CAPUT
TUUM. Spirituali
letitia mentem refice diebus abstinentie, ut dilectionis odor
flagret in operibus misericordie. Conscientiam lava lacrimis, ut sit
munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordie sine munda
conscientia, nec hoc sine illo.
marg.|
Palestinis mos erat in festis
caput unguere, ergo
caput ungue
, id est
festivum et hilarem te exhibe, et mentem spiritali oleo refice, et
de ieiunio non queras laudem exterius. Sed quia sic a seculo
averteris coram Deo gaudeas, et sic faciem, id est cor mundabis a
sordibus, quibus remotis, Deum videre licebit.
marg.|
UNGUE
CAPUT
TUUM. Ecce nondum
omnia in novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in
ieiunio oleo delibuti, sed spiritu amoris eius cuius passionibus
debemus participare nos macerando, mens debet inungi et non oleo
adulationis aliter vana sunt ieiunia.
marg.|
Christus factus est unguentum
nobis, quod effusum per passionem mortis, Ecclesiam suam suo odore
implevit. Ideo non alterius causa ieiunare debemus, sed eius perfusi
spiritu per abstinentiam macerantes carnem eius passioni
participemus. Illo ergo unguamur, ut opera misericordie cumulentur,
et caritas interius diffundatur, quia sine illo calix nostri ieiunii
non inebriatur affectu pietatis.
marg.|
Deo ieiunat qui pro amore eius
se macerat, et quod sibi subtrahit alteri largitur.
et faciem tuam lava,
Numérotation du verset
Mt. 6,18
ne videaris hominibus
interl.|
visibilibus
ieiunans,
interl.|
hominibus ieiunat qui favorem
eorum captat
sed Patri tuo
interl.|
celesti
qui est in abscondito.
interl.|
qui est invisibilis
interl.|
alia solutio : per fidem in
corde
Et Pater tuus qui videt in abscondito,
interl.|
in conscientia ubi ipse est
marg.|
Et pater tuus. Pater per fidem
intus est, et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo ieiunandum quo
ipse videat. Et necesse est ut ieiunans sic ieiunet, ut ei placeat
quem in pectore portat.
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,19
Nolite
interl.|
pendet de hoc quod dictum
est : Ne videaris hominibus ieiunans
thesaurizare vobis thesauros
interl.|
divitias repondendo, spem
vobis collocare in terrenis
marg.|
NOLITE
THESAURISARE etc. Ad
munditiam cordis terrena erogari precipit.
marg.|
NOLITE
THESAURISARE. Qui
ieiunat, vel servando quod non edit, vel gloriam querendo, in terra
thesaurisat. Qui propter Deum in celo, id est in eternitate, etsi
specialiter de eleemosyna moneatur, tamen de omni opere virtutum
accipitur. Quia quicquid pro Deo fit in eo eternaliter recipiemus.
Erugo metalla consumit, tinea vestes, quod ab his intactum est
tollunt fures. His tribus modis omnis avaritia condemnatur,
pretereunt enim omnia que possidentur. Moraliter. Si quid in carne
gerimus thesauros in terra condimus
{t. 4 : Erfurt, f. 934ra ; facsim., p. 27a}
[Rusch, f. 934ra ]
dum pretiosos corporis sensus in terrenis desideriis occupamus, quos
erugo, id est libido consumit. Porro indumenta morum ira et superbia
et cetera vitia destruunt, quibus si quid restat demones
furantur.
marg.|
Omne terrenum vel erugine
consumitur, ut aurum et argentum, vel putredine et vermibus solvitur
ut vestis, vel quod ab his immune est a furibus tollitur, ut lapides
pretiosi. In his ergo omne genus avaritie reprehenditur.
marg.|
Rabanus MaurusRABANUS. Alleg<orice>. Erugo significat superbiam
que decorem virtutum obfuscat. Linea, que vestes latenter rodit,
invidia est que et studium lacerat bonum, et compactionem unitatis
dissipat. Fures sunt heretici et demones qui super ad hoc sunt
intenti, ut spiritalibus spolient.
in terra
interl.|
id est in transitoriis
ubi erugo
interl.|
id est superbia
et tinea
interl.|
invidia
demolitur,
interl.|
dissipat et consumit
et42
{t. 4 : Erfurt, f. 934ra ; facsim., p. 27a}
[Rusch, f. 934ra ] ubi fures
effodiunt et furantur.
interl.|
id est heretici et demones qui
semper ad hoc sunt intenti ut spiritalibus expolient
42
et]
om.
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,20
Thesaurizate autem vobis
interl.|
non mihi cui non prodest sed
vobis
marg.|
THESAURISATE
AUTEM. Quasi
diceret : cum ieiunatis aut aliquid boni operis agitis, ibi
recondite ubi corruptio non possit accedere.
thesauros in celo,
interl.|
in spiritalibus et eternis
marg.|
IN
CELO. Id est omnem spem in
celestibus ponite, fide gradientes, caritatem amplectentes.
marg.|
IN
CELO. Id est in spiritali
firmamento, quod non transit : « Celum et terra transibunt, verba
autem mea non transibunt »af
. Si ergo
cor est in celo, mundum est, quia munda sunt celestia. Si autem in
terra volutatur, quomodo mundum est, id est si quid agit ut terrena
consequatur, quomodo mundum est ? Si etenim illa in genere suo
munda, tantum sordescit res dignior dum inferiori miscetur, ut aurum
argento, argentum plumbo.
af
Mt. 13, 31.
ubi nec43
erugo,
interl.|
quia future divitie sanctorum
incorruptibiles sunt
43
nec] neque
Li446
Weber
nec44
tinea demolitur
interl.|
dissipat et in nihilum
redigit
44
nec] neque
Li446
Weber
et ubi fures non effodiunt nec45
furantur.
interl.|
quia ibi adversus electos Dei
nulla diaboli fraus prevalebit
45
nec] neque
Li446
Numérotation du verset
Mt. 6,21
Ubi enim est thesaurus tuus
marg.|
UBI
EST
ENIM
THESAURUS. Si in
terra, cor est deorsum ; si in celestibus, cor est in Christo
fixum.
ibi est et cor tuum.
interl.|
universaliter de pecunia et
omnibus voluptatibus huius seculi, huiusmodi thesaurus46
est
gula, huiusmodi libido et similia
46
Thesaurus] thesarus
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Mt. 6,22
Lucerna corporis tui47
est oculus tuus48
.
interl.|
intentio cuius merito opera
lucis an tenebrarum sunt, discernuntur
marg.|
LUCERNA. Prosequitur munditiam
cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et
lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic caritas in
fide. Cum fides cessabit, sola caritas luxerit.
marg.|
De exteriori docet officium
interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes
illustrantur, ut reddant lucidum corpus.
marg.|
Item, ad munditiam cordis per se
hoc capitulum est, vel gratia priorum operum que palam apparent.
47
tui]
om.
Weber
48
tuus]
om.
Weber
Si fuerit oculus tuus49
simplex
interl.|
unus et purus, de quo in
Canticis : « Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum »ag
, id est in caritate
marg.|
SI
FUERIT
OCULUS. Si pura
intentione que potes bona agis, opera sunt lucis, etiam si non ita
hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quicquid
agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet
caritas que modo lucet in fide sicut in testa.
ag
Ct. 4, 9. 49
fuerit - oculus tuus]
inv. Li446
totum corpus tuum lucidum erit.
interl.|
id est congeries virtutuum vel
actio tota
Numérotation du verset
Mt. 6,23
Si autem oculus tuus nequam fuerit
interl.|
intentio perversa
marg.|
SI
AUTEM
OCULUS
TUUS
NEQUAM. Si
intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est, quia
quod non est ex fide peccatum est.
totum corpus tuum tenebrosum erit.
marg.|
TENEBROSUM
ERIT. Quando quidem
intentio sequens opus informat. Ergo si bona que agis quia mala
intentione fiunt, tenebre sunt, quid ea que per se mala sunt, et
mala intentione fiunt ?
Si ergo lumen quod in te est
marg.|
SI
ERGO
LUMEN. Intentio qua
facimus quodcumque, que in nobis est nota ‘lumen’ dicitur. Exitus
vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago, nescio utrum
cedat ei bono an malo, et ideo ‘tenebras’ vocat. Dicit ergo : si
intentio qua facis que tibi nota est, appetitu temporalium
sordidatur, quanto magis ipsum factum cuius dubius est exitus, quia
etsi bene cedat alii quod non bona intentione facis, nihil tibi
proderit. Quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi
evenerit.
tenebre sunt, ipse tenebre quante erunt ?
interl.|
mala que fiunt intentione
perversa
Numérotation du verset
Mt. 6,24
interl.|
quasi : non possum
thesaurisare50
et Deo servire
marg.|
NEMO
POTEST. Quasi non poteritis
ad oculum hominum bona agere, et ex bis Deo placere, non similis in
celo et in terra thesaurisare, nec et vitiis
{t. 4 : Erfurt, f. 934rb ; facsim., p. 27b}
[Rusch, f. 934rb ]
et virtutibus deservire. Quicquid facis vel ex amore Dei, vel
servitute diaboli.
marg.|
Cum regnum Dei et diaboli
dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare. Unde qui
baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus eius.
50
sic
Rusch
duobus dominis servire.
interl.|
id est in celo et in terra
thesaurisare
interl.|
vitiis et virtutibus
interl.|
inter se dissidentibus
Aut enim unum odio habebit
interl.|
id est diabolum
marg.|
AUT
ENIM
UNUM
ODIO. Nihil est
medium. Quicquid enim facis aut ex amore Dei, vel ex servitute
diaboli.
marg.|
Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Diabolus enim super est odio habendus, Deus
vero diligendus. Nec enim aperte aliquis unquam Deum odio habuit,
sed omnes se eum amare fatentur, et ‘diaboli’ nomen execrantur,
quamvis vitiosi eum quasi tyrannum super se dominantem sustineant
Deum vero odio non habent sed contemnunt, victi concupiscentia sua
et persuasione diabolica.
et alterum diliget,
interl.|
id est Deum
aut unum sustinebit
interl.|
id est diabolum
marg.|
AUT
UNUM
SUSTINEBIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non quidem diligit, nemo
enim diabolum diligit. Sed sua cupiditate implicatus patitur eum, ut
si quis ancille aliene coniunctus propter suam cupiditatem duram
patitur servitutem, etsi non amet illum cuius ancillam diligit.
et alterum contemnet.
interl.|
Deum postponit etsi diligat
eius mandata
marg.|
ALTERUM
CONTEMNET. Non quidem
odio habebit, nullius enim conscientia Deum potest odisse. Idem in
Retractatione rei eiusdem : « Non video fuisse dicendum. Multi enim
sunt de quibus scriptum est : ‘Superbia eorum qui te oderunt’ah
» etc. ai
ah
Ps. 73, 23. ai
Cf. Augustinus
Hipponensis, Retractationum libri
duo, lib. 1, cap. 19, CCSL 57, p. 60.102-122 :
« Item quod dixi : Nullius enim fere conscientia deum potest
odisse,
non uideo fuisse dicendum ;
multi
enim sunt de quibus scriptum est : superbia eorum qui
oderunt te ».
Non potestis
interl.|
exprimit qui sunt duo
domini
Deo servire
interl.|
bonus dispensator non est
servus
et mammone.
interl.|
id est divitiis : habere
quidem licet eas, sed non servire eis
marg.|
ET
MAMMONE. Mammona, syra
lingua, divitie quibus servire Deum negare est. Non dicit habere,
quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire quod est avari.
Dicitur hoc nomen esse demonis qui preest divitiis, non quod in eius
dicione sint, sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis
divitiarum.
Numérotation du verset
Mt. 6,25
Ideo dico vobis,
interl.|
ne cura eorum retrahimini ab
eternis, quia nihil sunt
marg.|
Ideo, quia
non potestis Deo servire et Mammone
. Ne sitis solliciti
quod est servire divitiis. Contemptum seculi et fiduciam futurorum
toto sermone precepit, dum et mala sustinere et non ulcisci et
inimicos diligere iussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult
confirmare per fidem in spe eternorum, quia plures sunt quos amor
presentium et desperatio futurorum torpentes facit.
marg.|
In sudore vultus pater panis,
sed labor est exercendus sollicitudo tollenda est que mentem
perturbat, dum timet ne aut possessa dispereant, aut elaborata non
contingant.
ne solliciti sitis anime vestre
marg.|
anime
vestre
id est animalitati, cui hec necessaria sunt. Totam
specie Deo committite, quia nihil nisi quod decreverit ille potestis
acquirere vel retinere.
marg.|
Anima hic ponitur pro vita que
cibo sustentatur, ut ibi : « Qui amat animam suam perdet eam »aj
.
marg.|
Animalitas cibo aliter, et
ponitur hec pro vita, vivit cum pecoribus quam qui perdit propter
Christum, inveniet eam spiritalem in vitam eternam.
aj
Io. 12, 25.
quid manducetis,
interl.|
quia hoc est divitiis
servire
neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima
interl.|
id est vita
marg.|
NONNE
ANIMA. Non vita propter
escam, nec corpus propter vestimentum, sed Ecclesie. Ideo non sit
sollicitus animus ut percipiat quod propter se creatum est.
marg.|
Quasi qui dedit maiora, id est
vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his
promissis veritatis nemo dubitet. Sit homo quod esse debet, mox
adduntur ei omnia propter quem sunt facta.
plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum ?
Numérotation du verset
Mt. 6,26
Respicite volatilia celi,
interl.|
que perpetuo non erunt
marg.|
RESPICITE. Hoc ad escam. Sancti
merito comparantur avibus, quia celum petunt, et quidam ita remoti
sunt a mundo, ut iam in terris nihil agant, sed sola contemplatione
iam in celo degunt, de quibus dicitur : « Qui sunt hi qui ut nubes
volant »ak
etc.
marg.|
Hec exempla non prohibent
providentiam, non laborem, sed sollicitudinem, ut tota fiducia
vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant.
ak
Is. 60, 8.
quoniam non serunt nec51
metunt neque congregant in horrea
interl.|
Dei providentia aluntur absque
cura
51
nec] neque
Li446 Weber
et Pater vester celestis
interl.|
tunc multo magis vos qui filii
estis
marg.|
ET
PATER
VESTER
CELESTIS.
Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat, quia si bonitas Patris
etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis ?
pascit illa.
interl.|
tunc multo magis vos qui
rationales estis quibus promittitur eternitas
Nonne ergo52
vos53
magis
pluris estis illis ?
interl.|
quia rationales et in filios
adoptati
52
ergo]
om. Li446
Weber
53
vos] nos
Li446
Numérotation du verset
Mt. 6,27
{t. 4 : Erfurt, f. 934va ; facsim., p. 28a}
[Rusch, f. 934va ]
Quis autem vestrum cogitans
interl.|
sua sollicitudine et
sagacitate
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 934va ; facsim., p. 28a}
[Rusch, f. 934va ]
QUIS
AUTEM etc. Illi ergo curam regendi corporis relinquite, qui
illud ad hanc mensuram fecit pervenire.
potest adiicere ad staturam suam cubitum unum ?
Numérotation du verset
Mt. 6,28
Et de vestimento
marg.|
ET
DE
VESTIMENTO. Non quod
laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo
abiicienda est, et spes in Deo habenda est.
quid solliciti estis ?
interl.|
supra de esca, hic de
vestimento
Considerate
marg.|
CONSIDERATE. Exhortationem de
indumento satis congruo confirmat exemplo.
lilia agri
interl.|
hoc de indumento
interl.|
non sunt hec allegorica, sed
ut de minoribus persuadeantur maiora
quomodo crescunt.
interl.|
coloribus se ornando
Non laborant neque nent.
interl.|
ut indumenta sibi
conficiant
Numérotation du verset
Mt. 6,29
Dico autem vobis
interl.|
tamen
quoniam nec54
Salomon
interl.|
qui pre aliis floruit
marg.|
QUONIAM
NEC
SALOMON. Que purpura
regum, que pictura textricum potest floribus comparari ? Ipse color
dicitur ‘operimentum florum’, sicut dicimus : ‘operuit istum
rubor’.
54
nec] neque
Li446
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Numérotation du verset
Mt. 6,30
Si enim55
fenum agri
marg.|
SI
ENIM
FENUM. Si ista que ad
usum sunt temporis tantum, et cito decidua, igne cremabuntur, Deus
tam venuste adornat.
marg.|
Cras pro futuro ponitur in
Scripturis, dicente Iacob : « Exaudiet me cras iustitia mea »al
.
al
Gn. 30, 33. 55
enim] autem
Li446
Weber
quod hodie est et cras in clibanum mittitur,
marg.|
In clibanum. Alii libri habent :
‘In ignem’ vel ‘In acernum’, qui habet speciem clibani.
Deus56
sic vestit,
interl.|
ornat
56
Deus]
corr.
,
dens
cacogr. Rusch
quanto magis vos
interl.|
procurabit in necessariis
interl.|
scilicet vestiet
marg.|
QUANTO
MAGIS, scilicet vestiet.
Et ideo omnis fiducia in eo habenda. Quod fi nec de his fidentes
sumus quomodo invisibilia speramus ? Permodica fides est que nec de
minimis certa est. Ideo et de eternis ingerit fiduciam, et condemnat
infidelitatem.
modice57
fidei ?
interl.|
qui ad imaginem Dei estis ad
eterna vocati
marg.|
MODICE
FIDEI. Quicumque in
aliqua promissione dubitat modicus est fide. Et quanto plus dubitat
tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.
57
modice] minimae
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,31
Nolite ergo
interl.|
non ait : ‘Nolite querere’
marg.|
NOLITE. Plenius inculcat et
revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine
vivamus.
marg.|
NOLITE
ERGO
SOLLICITI. Hic
videntur argui hi qui spreto victu vel vestitu communi, lautiora
sibi vel austeriora pre his cum quibus vivunt alimenta querunt vel
indumenta.
solliciti esse
interl.|
id est talium cura nolite
impediri quominus celestibus insudetis
marg.|
SOLLICITI
ESSE. Sollicitudo
suffocat verbum Dei ne fructum referat, et facit similem gentili, id
est infidelem.
dicentes : Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur ?
Numérotation du verset
Mt. 6,32
Hec enim omnia
marg.|
HEC
ENIM
OMNIA. Quid ergo
amplius habet a gentili, cuius infidelitas animum sollicitat, et
curis vite huius fatigat.
gentes inquirunt.
marg.|
GENTES. Quibus de futuris cura
non est. Sed filiorum est querere regnum.
Scit enim
{t. 4 : Erfurt, f. 934rb ; facsim., p. 27b}
[Rusch, f. 934rb ]
Pater vester
interl.|
dum Patrem audis ne dubites de
voluntate
interl.|
qui bonis filiis viscera sua
non claudit
marg.|
SCIT
ENIM
PATER. Provisa sunt
hec a Deo, qui novit nobis hec in via sua esse necessaria.
marg.|
PATER
VESTER. Sic filios de
bonitate et providentia Patris securos reddit, absque cura
seculi.
quia his omnibus58
indigetis.
interl.|
et dat nisi infidelitas vestra
avertat
58
his omnibus]
inv.
Li446
Numérotation du verset
Mt. 6,33
Querite ergo59
interl.|
summa hec vestra sit
intentio
59
ergo] autem
Li446
Weber
primum
interl.|
precipue
marg.|
QUERITE
PRIMUM. Hic aperte
ostendit ista non esse petenda tamquam bona nostra etsi necessaria.
Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus
propter quem omnia faciamus, verbi gratia : manducemus ut
evangelizemus, non evangelizemus ut manducemus. Cum dicit primum,
significat hoc posterius, non tempore sed dignitate. Illud enim
petendum est, hoc propter illud necessarium. Ergo primum querite
regnum Dei, id est preponite omnibus rebus ceteris. Ut autem hoc
queratis non debet subesse sollicitudo ne illa desint. Scit enim -
ut dixit - Pater vester, quia his indigetis, et ideo non subdidit :
‘Deinde ista querite’, sed ait : ‘Hec apponentur’, id est
consequenter sine ullo impedimento, si illa queritis. Nec ait :
‘Illa dabuntur’, sed ‘apponentur’, quia aliud est quod principaliter
datur, aliud quod superadditur, quia in intentione eternitas, in usu
debet esse temporalitas, et illud datur, hoc superadditur.
regnum Dei60
interl.|
omnia propter illud facite
interl.|
non quod post ista sed quia
summum quod propter se et extra quod nihil petitur
interl.|
quod et dat nisi infidelitas
vestra avertat
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 934rb ; facsim., p. 27b}
[Rusch, f. 934rb ]
Regnum Dei queramus sectando iustitiam eius. Iustitia vero regni est
omnia que Christus docuit observare. Regnum querere est ipsam
iustitiam operibus implere, ideo tantum ut Deus glorificetur, et ut
nos ei per omnia placeamus.
marg.|
Regnum Dei summum bonum est, et
ideo querendum. Queritur autem fide spe et caritate.
60
Dei]
om.
Weber
et iustitiam eius
interl.|
ut per eum non per vos iusti
sitis, per iustitiam venitur ad regnum
interl.|
iustitia regni est quam supra
docuit : nisi abundaverit iustitia
et hec omnia61
interl.|
utenda in via propter illud
non propter se
marg.|
ET
HEC
OMNIA. Quia omnia sunt
filiorum, et ideo hec omnia adiicientur, etiam non querentibus,
quibus si subtrahuntur, ad probationem est, si dantur, ad gratiarum
actionem, quia : « Omnia cooperantur in bonum »am
.
am
Rm. 8,
28. 61
hec omnia]
inv.
Weber
adiicientur vobis.
interl.|
quia intentionem eternorum hec
comitantur
Numérotation du verset
Mt. 6,34
Nolite ergo
interl.|
quia omnia adiicientur
solliciti esse62
marg.|
SOLLICITI. Timore, merore et
anxietate curarum, que mentem perturbat.
62
solliciti esse]
inv. Weber
in crastinum.
interl.|
non labor et providentia
damnatur, sed sollicitudo mentem suffocans
marg.|
IN
CRASTINUM. Id est in futurum,
de presentibus concedit. Unde Apostolus : « Nocte ac die operabamur
ne quem gravaremus »an
. De futuris que
divina procurat ordinatio, non convenit sollicitati, sed presentia
grate suscipientes, curam futurorum que incerta est Deo relinquamus
cui de nobis cura est. Curam autem presentium ‘malitiam’ vocat, quia
penalis est, pertinet enim ad hanc mortalitatem quam peccando
meruimus, que in se satis onerosa est, nec debemus superaddere malum
nostre sollicitudinis. Nemo debet scandalizari si quem iustorum
viderit necessaria sibi suisque procurare, nec iudicet eum de
crastino cogitare, quia ille qui hoc precepit cui ministrabant
angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit, Unde necessaria
usibus preberet quorum custos erat Iudas. Hinc sequitur : Nolite
iudicare etc.
an
1Th. 2, 9.
Crastinus enim
interl.|
id est futurus
dies
marg.|
DIES. Non quem fecit Dominus,
sed cui maledixit Iobao
et
Ieremiasap
scilicet quem diabolus invenit.
ao
Iob. 3, 3-4 : « Pereat dies in qua
natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus
desuper, et non illustretur lumine ». ap
Ier. 20, 14 : « Maledicta dies in qua
natus sum. Dies in qua peperit me mater mea non sit
benedicta ».
sollicitus erit sibiipsi63
.
interl.|
tunc enim de ipso et non de
ante curabitis
63
sibiipsi] sibi ipse
Weber
Sufficit64
interl.|
non eget alterius
marg.|
SUFFICIT. Et quia cura presenti
mens obruitur, non debet geminari malitia diei.
64
Sufficit] + enim
Li446
diei
interl.|
dies malus non est sed in eo
fiunt mala
malitia sua.
interl.|
non peccatum, sed labor et
angustia seculi
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_6) |