initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Mt. 7,1 
Nolite iudicare
marg.|  NOLITE  IUDICARE. De dubiis, quia de manifestis iudicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant, de quibus nemo sine periculo iudicat.
marg.|  Iudicium temerarium est, quando quibus commissum non est, iudicant, sive sit de manifestis sive de occultis. Committitur autem iudicium, vel magistris Ecclesie vel principibus terre. Hi ergo si de manifestis iudicent, que scilicet sunt conuicta vel confessa, non temere iudicant. Si autem de incertis, temere iudicant, hec iudicia prohibet.
marg.|  NOLITE  IUDICARE. Duo sunt in quibus temerarium iudicium cavendum est. Sunt enim quedam media et incerta quo animo fiant, que et bene et male possunt fieri. Nescimus enim qualis futurus est qui nunc apparet malus, de cuius correctione desperare eumque abiectum reprehendere temerarium iudicium est.
ut non iudicemini.
interl.|  a Deo
interl.|  vel : ‘non iudicabimini’
Numérotation du verset Mt. 7,2 
In quo enim iudicio
interl.|  id est ipsum iudicium est causa quare a Deo iudicemini
interl.|  bono vel malo
marg.|  IN  QUO  ENIM. Quasi diceret : ‘In qua voluntate benefeceris in ea liberaberis, et in qua male in eadem punieris’. De his enim agitur in quibus vel temere iudicantes offendimus, vel recte agentes ex cusamur, et ideo addit : In qua mensura. Et iuste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis, et quibus iudicium fuit sine misericordia, sine misericordia iudicabuntur.
marg.|  IN  QUO  ENIM. Non quod Deus temere iudicet nos, et iniqua mensura rependat. {t. 4 : Erfurt, f. 935ra ; facsim., p. 28a} [Rusch, f. 935ra ] Sed est ac si dicat : ipsa temeritas iudicandi, et iniqua mensura tibi nocet, te punit, et sepe non illum de quo hec agis, tale est. ‘Qui gladio percusserit, gladio’ id est peccato huius rei ‘peribit’.

Cf. Mt. 26, 52 : « Tunc ait illi Iesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt ».
interl.|  id est penis iudicii tui mali punieris
et in qua mensura mensi fueritis
interl.|  iuxta mensuram culpe erit mensura pene etsi eterne
marg.|  IN  QUA  MENSURA. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est ut triticum, aliud mensurari ut ordeum ; et alia quantitas ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in eternum.
marg.|  Et ipsa infamia vel malum quod intuleris, cam est cur penam debitam incurras.
marg.|  Iuste qui eternaliter peccato perfrui volunt eternam penam inveniunt, et quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.
remetietur vobis.

remetietur] remitietur Li446 , metietur Weber
Numérotation du verset Mt. 7,3 
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
interl.|  levius quid quod conturbat oculum mentis sed non obcecat
marg.|  QUID  AUTEM  VIDES. Ecce moderamen iudicii, ut preuentus maioribus alium non iudicet de minoribus.
marg.|  QUID  AUTEM. Multi enim preventi maioribus leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio uel invidia vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira que est ut festuca, odium ut trabs Iratus alicui vult aliquando eum corrigi qui odit, hoc velle nequit, et ideo impossibile dicitur, ut festucam fratri demat, qui trabem gestat. Prius enim trabs odii, invidie, simulationis et totius malitie reiicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei non nostri, fratrem possimus increpare, ut sive prosit illi correctio sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi.
marg.|  QUID  AUTEM. Oculus qui in paradiso post culpam est reseratus, aperte videt non ut proficiat, sed ut in deterius cadat. Vidit enim iactantiam vane laudis, dum sibi cecus aliis vult mederi.
marg.|  QUID  AUTEM. Apertus oculus male videt, scilicet iactantiam sui, dum alii vult mederi. Sed cecus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit.
marg.|  Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit, et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi, sine exemplo sue emendationis.
marg.|  Saltem in eo quod temere iudicant in oculo habent trabem.
et trabem
interl.|  gravius crimen
in oculo tuo
interl.|  interiori intentione mentis
non vides ?
interl.|  consideras
Numérotation du verset Mt. 7,4 
Aut quomodo dicis fratri tuo : Sine eiiciam festucam de oculo tuo et ecce trabs
interl.|  ‘trabes’ alia littera
marg.|  AUT  QUOMODO  DICES etc., id est non poteris minus, ut iram, in fratre emendare, donec maius, id est odium vel invidiam, pepuleris de corde tuo.
sic Rusch
est in oculo tuo ?
Numérotation du verset Mt. 7,5 
Hypocrita,
interl.|  appetens videri quod non es
eiice primum trabem de oculo tuo
interl.|  redi ad cautelam tui primum te curans, deinde fratrem
marg.|  HYPOCRITA  EIICE. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis sue.
marg.|  Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota si vis aliquem reprehendere, primum vide utrum similis sis ei, quod si es, pariter ingemisce, et non eum tibi periter obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti vel esse potuisti, condescende et non ex odio sed ex misericordia argue. Raro ergo et non sine magna necessitate obiurgationes sunt adhibende, et non nisi respectu Dei, remota prius ab oculo trabe.
et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
interl.|  antea cecus, quia caligine peccati pressus
Numérotation du verset Mt. 7,6 
Nolite
interl.|  monet dispensatores Ecclesie ne dent sanctum canibus
sanctum
interl.|  verbum predicationis quod non debet corrumpi
marg.|  NOLITE  SANCTUM. Purgato oculo possunt dispensatores Ecclesie alios castigare, sed non sanctum canibus dare. Quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum. Apertiora vero et quasi viliora dici possunt.
marg.|  NOLITE. Eadem res dicitur   sanctum et margarita, id est evangelium et sacramenta ecclesiastic ;   sanctum , quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi ; margarita que in abscondito latet et de figuris quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa que non potest corrumpi. Canes vero sunt qui {t. 4 : Erfurt, f. 935rb ; facsim., p. 29b} [Rusch, f. 935rb ] oblatrant, et quod integrum est dilacerant. Porci qui vilipendunt et conculcant. Vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi sed in luto vitiorum versati.
marg.|  Nolite. Non sunt dispensatores, sed prodigi extirpatores qui tollunt panem filiorum et mittunt canibus, ignorantes quod res absconsa avidius queritur, celata venerabilius conspicitur, diu quesita carius tenetur, sine fastidio fit percepta cum mensura. Ideo nec crudeles querentibus oportet esse dispensatores, nec incautos de lusoribus vel faciles.

Cf. Prv. 26, 11 : « Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam ».
dare canibus,

sanctum dare] inv. Weber
nec mittatis
interl.|  non facile invenies quod ei placeat qui margaritas calcat

nec] neque Li446 Weber
interl.|  quia non possunt respicere ab immunditia

vestras] om. Li446
ne forte
interl.|  porci
conculcent eas pedibus suis
interl.|  contemptores veritatis vilipendant
et conversi dirumpant
interl.|  ad voluptates et vitia
interl.|  canes impugnando veritatem
marg.|  ET  CONVERSI etc. Ne forte conversi adhuc aliquid audire   dirumpant , non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.
vos.
interl.|  fidei vestre simplicitatem
interl.|  fidem vestram, non arcana Dei que incorruptibilia sunt
Numérotation du verset Mt. 7,7 
Petite
interl.|  fide
interl.|  vires
marg.|  PETITE. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus prestatur. Christus est via qua ambulatur, veritas que invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Idem est petendum quod et querendum, et ad quod ut ingrediamur est pulsandum, id est panis vivus et regnum celeste et iustitia eius. Docuit quid petamus, modo prebet confidentiam ut nihil hesitantes petamus.
marg.|  Petimus fide, per eam ad Christum euntes. Querimus spe, qua attingimus usque ad interiora. Pulsamus caritate, dum laboribus insudamus ut quod petimus et querimus consequamur. Primum pete ut habeas, post quere ut invenias, inventa observa ut introeas. A principio sermonis filios regni iustitiam docuit, et animos a sollicitudine removit. Regnum autem primum querere est ante omnia et super omnia Deum diligere, et deinde opus dilectionis peficere.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. PETITE. Quasi conscius sue infirmitatis dicat, quod sanctum iubes abscondere, quasve margaritas dare vetas, quas me habere non sentio ? Contra hec subiicit : petite, quasi infirmus pedibus prius petat ut sanetur, post querat ut inveniat viam que ad propositum ducat, deinde cum illic venerit ut aperiatur pulset. Sic prius est petitio sanitatis ut vires dentur animo, quibus quod precipit implere possit. Viribus acceptis, secunda est inquisition vie. Quid enim sunt vires per devia euntes ? Cum autem via ad destinatum perduxerit, tertia est pulsatio ut quod clausum est possit aperiri, et hoc bene congruit. Cum enim beata vita actione et cognitione compleatur, actio desiderat facultatem virium, cognitio manifestationem rerum. Horum primum petitur, secundum queritur illud ut detur, hoc ut inveniatur. Sed in hoc secundo prius est cognitio vie quam possessionis. Et qui veram viam invenerit perveniet ad possessionem que tantum pulsanti aperietur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Operose quidem quid ista tria inter se differant exponendum putavi. Sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit ubi eodem verbo omnia conclusit dicens : quantomagis Pater vester qui in celis est dabit bona petentibus se, non enim dixit : ‘Petentibus et querentibus et pulsantibus’.

Cf. Io. 14, 6 : « Dicit ei Iesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
et dabitur vobis.
interl.|  ita mundatis oculis ad Deum et proximum petite
Querite
interl.|  vitam
interl.|  spe
et invenietis. Pulsate
interl.|  caritate
interl.|  ad ostium quod est Christus, et invento instate
et aperietur vobis.
Numérotation du verset Mt. 7,8 
Omnis enim
interl.|  non enim : ‘diffidendum’
qui petit accipit
interl.|  pie et perseveranter
interl.|  qui non accipit, constate eum non bene petere
marg.|  OMNIS  ENIM  QUI  PETIT. Ut prebeat constantiam perseverandi, diligentiam querendi, fiduciam impetrandi, addit : omnis etc.
marg.|  Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic dat confidentiam ut nihil hesitantes petamus.
marg.|  Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus, et querentes invenient eum qui non querentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat : « Ecce ego sto ad ostium et pulso ».

Apc. 3, 20.
et qui querit invenit
interl.|  pie et perseveranter
et pulsanti aperietur.
interl.|  pie et perseveranter
Numérotation du verset Mt. 7,9 
Aut quis est
interl.|  ostendit per simile quid sit petendum
marg.|  AUT  QUIS. Explanat quid petendum sit et ex humana circa filios benevolentia {t. 4 : Erfurt, f. 935va ; facsim., p. 30a} [Rusch, f. 935va ] diligentiam patris circa nos commendat.
marg.|  Petentibus Christum recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis.
marg.|  Ita si petieritis Patrem vestrum caritatem sine qua nihil sunt cetera, ut sine pane inops est mensa, cui contraria est cordis duritia.
ex vobis homo quem si filius suus petierit panem
interl.|  caritatem vel Christum qui est : ‘Panis qui de celo descendit’

Cf. Io. 6, 51 : « Ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».

filius suus - petierit] inv. Li446 Weber
numquid lapidem
interl.|  cordis duritiam
Numérotation du verset Mt. 7,10 
Aut si piscem petierit
interl.|  invisibilium fidem inter aquas Scripture latitantem
marg.|  SI  PISCEM. Per piscem fides que sub fluentis Spiritus sancti nutritur.
marg.|  Piscem dicit invisibilium fidem, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus huius mundi non frangitur. In evangelio Luce sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ‘ovo’ spes accipitur, quia in eo nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur. In ‘scorpione’, cuius aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere cum spes se debeat in anteriora extendere.

Cf. Lc. 11, 11-12 : « Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ? ».

petierit] petet Weber
numquid serpentem
interl.|  infidelitatem
porriget ei ?
interl.|  venenum perfidie
Numérotation du verset Mt. 7,11 
Si ergo vos
interl.|  amatores seculi
marg.|  SI  ERGO  VOS. Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster qui bonus est incomparabiliter bona dabit petentibus se filiis.
cum sitis mali nostis bona
interl.|  utilia
marg.|  NOSTIS  BONA. Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent quamquam et in rerum natura bona sunt, et ad vitam istam pertinentia, que malus non de suo dat : « Domini enim est terra » etc. Vel apostoli ‘mali’ dicuntur quantum ad se respectu Dei qui solus bonus ex quo omnes boni.
marg.|  Constat quod a Deo non nisi bona percipimus qualiacumque nobis videantur. Omnia enim electis in bonum cooperantur et omnium bonorum spiritalium distributor est, ut opera caritatis impleantur.

Ps. 23, 1.
Cf. Rm. 8, 28 : « Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti ».
data
interl.|  non vestra

data] om. Weber
dare filiis vestris, quanto magis Pater vester
interl.|  cuis est omne quod est

dare] da Li446
qui in celis est,
interl.|  in sanctis
dabit bona
interl.|  eterna que dantur filiis tantum
interl.|  Spiritum sanctum bonum
marg.|  DABIT  BONA. Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet eterna que non dantur nisi filiis.
petentibus se ?
marg.|  PETENTIBUS  SE. Omnium bonorum spiritalium distributorem, ut opera caritatis impleantur. Unde subdit : Omnia ergo etc.
Numérotation du verset Mt. 7,12 
Omnia ergo
interl.|  quia regnum celorum querendum est et iustitia eius ergo etc
marg.|  OMNIA  ERGO. Quia amare amantem nature est, non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores ut nobis fieri velimus aliis facere iuberet, mox eundem sensum astruit dicens :   Omnia ergo quecumque etc.
marg.|  Id est bona que vultis accipere ab aliis eadem facite illis, ut caritas proximi impleatur que sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit : Hec est lex et prophete, quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo.
marg.|  Quia non ex odio vel ex invidia iudicandus est proximus. Ergo qua caritate velletis moneri facite aliis.
quecumque vultis
interl.|  voluntas hic de bonis tantum dicitur
ut faciant vobis homines
interl.|  dictante caritate
marg.|  UT  FACIANT  VOBIS. Quia addit homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset : omnia quecumque vultis fieri vobis facite aliis, utrumque complexus esset in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.
et vos facite illis10  .
interl.|  id est : « Diliges proximum tuum sictu te ipsum »

Mt. 22, 39.

10  illis] eis Li446 Weber
Hec
interl.|  quantum ad proximum diligendum
est enim
interl.|  id est in hoc uno impletur
lex
interl.|  Spiritu aliter intellecta
et11  prophete.

11  et] Li446
Numérotation du verset Mt. 7,13 
Intrate
interl.|  ad vitam
marg.|  INTRATE. Etsi difficile sit ut alii facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus.
per angustam
interl.|  etsi hec dura, labores, ieiunia, tamen amantibus “iugum suave est".
interl.|  caritatem
marg.|  PER  ANGUSTAM. Angusta queritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti seculo retroeunt.
marg.|  Quamvis caritas sit lata, tamen per angusta et ardua abducit hominem a terra.
marg.|  Quid angustius illo foramine quod unus ex militibus in latere Christi aperuit, per quas tamen angustas portas iam pene totus mundus intravit.

Cf. Mt. 11, 30 : « Iugum enim meum suave est, et onus meum leve ».
Cf. Paschasius Radbertus , Expositio in Mt., CCCM 56, lib. 4, lin. 2518 et sqq. : « Unde quamuis caritas lata dicatur angusta tamen est quam pauci inueniunt et si inuenerint pauciores contendunt intrare per eam. Verum tamen ubi porta auditur ciuitas consideranda est quae et qualis sit que tam angustum habeat ingressum quem pauci inueniunt et si inuenerint pauciores qui contendant intrare per eam. Vbi nemo nisi absque peccati honere ingreditur nemo absque labore et absque animi puritate». Cf. infra Glossa « Quam angusta ». [MM2017]
Cf. Io. 19, 33-34 : « Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua ».
portam,
interl.|  quam pauci inveniunt
interl.|  ubi nulla corporis angustia
quia lata porta
interl.|  secuti voluptas
et spatiosa via est12 
interl.|  errantium via
marg.|  ET  SPATIOSA. Hanc etsi non querant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas ut meretrix importuna suis oblectamentis omnes invitat, et ideo multi intrant per eam.

12  est] om. Li446 Weber
que ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant13  per eam.
interl.|  non querunt eam, quia sponte se offert

13  intrant] intrat Li446
Numérotation du verset Mt. 7,14 
Quam
interl.|  sed
angusta
interl.|  in ingressu
marg.|  QUAM  ANGUSTA. Satis angustum est omnia pretermittere, unum solum diligere, {t. 4 : Erfurt, f. 935vb ; facsim., p. 29b} [Rusch, f. 935vb ] unum querere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere.

Cf. Paschasius Radbertus , Expositio in Mt., CCCM 56, lib. 4, lin. 2518 et sqq. : « Quod satis angustum est omnia pretermittere et unum solum diligere unum intendere unum querere et ad unum cottidie pulsare neque ad dexteram neque ad sinistram deflectere id est neque prospera ambire neque aduersa formidare ». Cf. supra Glossa « Quamvis caritas ». [FG2017]
porta et arcta
interl.|  in progressu
via que ducit ad vitam et
interl.|  quia
marg.|  ET  PAUCI  SUNT. Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore et sine animi puritate.
qui inveniunt eam.
interl.|  et quia pauci inveniunt, ergo
Numérotation du verset Mt. 7,15 
Attendite
interl.|  id est diligenter cavete
marg.|  ATTENDITE. Cum dixisset artam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo prophetarum, adiecit :   Attendite .
marg.|  ATTENDITE. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit.
marg.|  ATTENDITE. Licet hoc de omnibus, qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt possit accipi, tamen spiritaliter de hereticis, qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo vel interius corrumpendo.
a falsis prophetis,
interl.|  quid ergo ab illis ubi nec spe
qui veniunt
interl.|  qui in humilitate ambulant et falsa religione
ad vos
interl.|  ut decipiunt
marg.|  AD  VOS  IN. In conspectu hominum similes ministris iustitie dum ieiunant, orant, eleemosynas dant, sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur.
in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
interl.|  et ideo cavete ne vos dilanient blaiciis et simulationibus
Numérotation du verset Mt. 7,16 
A fructibus eorum cognoscetis eos.
interl.|  quomodo illi dignoscuntur14 
marg.|  A FRUCTIBUS  EORUM. Hieronymus HIERONYMUS. Non a veste, sed ab operibus, quod de manifestis accipitur. Quomodo ab eis ? Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum fructum mala malum, et non e converso.
marg.|  A FRUCTIBUS  EORUM. Quia fideles opprimunt, Deum si non verbis factis blasphemant. Maxime autem per impatientiam discernuntur in tempore adversitatis. Ieiunia enim et orationes sunt similatis sicut et bonis, sed non debent oves pelles suas deponem etsi aliquando eis lupi se contegant.
14  dignoscuntur] dinoscuntur cacogr. Rusch
Numquid colligunt de spinis uvas
interl.|  etsi super eas pendeant vites non tamen de eis, quia non sunt in vite
marg.|  NUMQUID. Allegorice. Spine et tribuli sunt heretici, a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel ‘spine et tribuli’ cure sunt seculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo nove conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis qui letificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribuli uva et ficus, quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest similare, non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt hominis, non hic faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei, quia non eorum fructus est, sed vitis que super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda.
marg.|  Vitis : Christus ; sui palmites qui ferunt uvas , id est opera Spiritus que inebriant mentem.
aut de tribulis ficus ?
interl.|  non
Numérotation du verset Mt. 7,17 
Sic
interl.|  ut de spinis non colliguntur uve
marg.|  SIC . Id est secundum predictam impossibilitatem, quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Expectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala, non natura, que in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus : opera que nec bona male voluntatis possunt esse, nec mala bone voluntatis.
marg.|  Fructus bone arboris : gaudium, pax, patientia, longanimitas etc. Quos fructus non nisi bona voluntas perturit. Sic e contrario malos mala intentio nutrit.

Cf. Gal. 5, 22-23 : « Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex ».
omnis arbor bona
interl.|  voluntas bona
fructus bonos facit. Mala autem arbor
interl.|  voluntas mala
malos fructus facit.
Numérotation du verset Mt. 7,18 
Non potest
interl.|  non enim aliter
marg.|  NON  POTEST etc. Non ait : ‘Non potest mala arbor bona fieri vel bona mala’, quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur.
marg.|  Voluntas uniuscuiusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima.
marg.|  Fructus male arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio, immunditia, luxuria.

Cf. Gal. 5, 19-21 : « Manifesta sunt autem opera carnis, que sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitie, contentiones, aemulationes, ire, rixe, dissensiones, secte, invidie, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, que predico vobis, sicut predixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur ».
arbor bona
interl.|  dum bona est
fructus malos facere,
interl.|  quia a radice fructus arboris pullulat
nec15  arbor mala
interl.|  dum mala est

15  nec] neque Li446 Weber
fructus bonos facere.
Numérotation du verset Mt. 7,19 
Omnis
interl.|  sed non impune
arbor
interl.|  anima
marg.|  OMNIS  ARBOR. Hac sententia hypocritas et pseudo prophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.
que non facit fructum bonum excidetur16 
interl.|  de numero fidelium seperabitur

16  excidetur] exciditur Weber
et in ignem mittetur.
interl.|  qui paratus est diabolo et angelis eius
Numérotation du verset Mt. 7,20 
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
interl.|  quia mala arbor non potest facere fructum bonum
marg.|  IGITUR  EX  FRUCTUBUS 17  . Quasi diceret : a falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 936ra ; facsim., p. 31a} [Rusch, f. 936ra ] EX  FRUCTIBUS. Quia licet dicant : Domine, Domine, non continuo sunt credendi, hoc autem dicunt ut a vobis recipiantur. Vere dicere Dominus Iesus est in corde credere, ore confiteri, operibus attestari, nam unum sine altero negare est.
17  sic Rusch
Numérotation du verset Mt. 7,21 
{t. 4 : Erfurt, f. 936ra ; facsim., p. 31a} [Rusch, f. 936ra ] Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum celorum
interl.|  confitentur se nosse Deum, factis autem negant
marg.|  NON  OMNIS  QUI  DICIT. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bone vite propter dogma nequitie, sic et hi e contrario qui cum integre fidei et doctrine sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur. Qui dicit : Domine Domine : iter regni Dei est obedientia non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate, de quo Apostolus ait : « Nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu sancto ».

1Cor. 12, 3.
sed qui facit voluntatem Patris mei qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum.
interl.|  qui modo sanctos per fidem inhabitat perducit eois ad visionem pacis
Numérotation du verset Mt. 7,22 
Multi dicent mihi in illa die :
marg.|  MULTI  DICENT. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent que cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur, putantes ibi esse invisibilem sapientiam ubi est visibile miraculum. Unde adiungit : Multi dicent etc. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est ut inveniatur via sapientie inter tot deceptiones.
marg.|  Non solum qui verbotenus nominant non recipiuntur, sed etiam hi qui sine operibus prophetant et demonia eiiciunt et virtutes faciunt.
marg.|  Sicut cavere monuit a falsis prophetis, ita ab his qui demonia eiiciunt et virtutes faciunt.
marg.|  Prophetare, virtutes facere, demones eiicere, interdum non est meriti illius qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad damnationem invocantis, vel ob utilitatem eorum qui vident vel audiunt. Et licet despiciantur qui faciunt, Deus tamen cuius invocatio facit, honoratur.
Domine, Domine, nonne in nomine tuo
interl.|  ut Balaam et Caiphas
prophetavimus
interl.|  quasi organo nostro tu prophetasti
et in nomine tuo18  demonia eiecimus
interl.|  ut in Actibus Apostolorum filii sacerdotis exorciste

Cf. Act. 19, 13-14 : « Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu, dicentes : Adiuro vos per Iesum, quem Paulus predicat. Erant autem quidam Iudei, Sceve principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant ».

18  nomine tuo] inv. Weber
et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
interl.|  ecce non magnum est virtutes operari
Numérotation du verset Mt. 7,23 
Et tunc confitebor illis
interl.|  qui aliquando dicere dissimulavi
quia numquam
interl.|  vel non
novi vos.
interl.|  in nullo approbavi sed reprobavi
marg.|  NUMQUAM  NOVI  VOS. Non novit lex tenebras, id est non aspicit, quia si aspiceret tenebre non essent.
Discedite a me qui operamini iniquitatem.
marg.|  QUI  OPERAMINI  INIQUITATEM. Non qui operati estis, ne tollat penitentiam, sed qui in iudicio licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.
Numérotation du verset Mt. 7,24 
Omnis ergo
interl.|  quia non hos, novit igitur eos qui mandata eius custodiunt, et hoc est ergo
qui audit
interl.|  intelligit
marg.|  OMNIS  ERGO  QUI  AUDIT etc. Quasi omnia predicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo, qui non tenet diabolo.
marg.|  QUI  AUDIT, hec que in monte habita sunt. Quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum omnibus preceptis quibus christiana vita informatur esse perfectum.
verba
interl.|  non sonum
mea hec et19  facit ea assimilabitur
marg.|  ASSIMILABITUR. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus eternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi edificat, et in futura dedicatione cum Christo letabitur.

19  et] iter. Li446
viro sapienti
interl.|  in futurum providenti
marg.|  VIRO. Illi qui dicit : « Ut sapiens architectus fundamentum posui » in Christo.

1Cor. 3, 10.
qui edificavit
interl.|  aurum, argentum vel lapides pretiosos
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 936rb ; facsim., p. 31b} [Rusch, f. 936rb ] QUI  EDIFICAVIT etc. Ille edificat in Christo, qui quod audit ab illo facit.
domum suam
interl.|  unam celestem
supra petram.
interl.|  Christum
marg.|  SUPER  PETRAM. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est super seipsum edificavit Ecclesiam.

Cf. Mt. 16, 18 : « Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam, et porte inferi non prevalebunt adversus eam ».
Numérotation du verset Mt. 7,25 
Et descendit pluvia,
interl.|  aerie potestatis impugnatio
marg.|  ET  DESCENDIT etc. Tribus modis diabolus impugnat : carnis concupiscentia, exterioribus mundi obtectamentis, vel per se, cum universos ventus impulsionum laxat.
marg.|  PLUVIA. Concupiscentia, a qua quisque temptatur, que sensim rigorem fidei emollit que si non proficit, maiora flumina eveniunt.
et venerunt flumina,
interl.|  potentum persecutio
et flaverunt venti,
interl.|  mine bladicie vel maligni spiritus
et
interl.|  hec omnia
irruerunt in domum
interl.|  edificium virtutum
illam
interl.|  vel suam
et non cecidit.
interl.|  quia stat fundata, non sibi sed Christo tribuitur
Fundata {t. 4 : Erfurt, f. 936rb ; facsim., p. 31b} [Rusch, f. 936rb ] enim erat super20  firmam21  petram.
interl.|  que ergo cadit non edificatur in Christo

20  super] supra Li446 21  firmam] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 7,26 
Et omnis qui audit verba mea hec et non facit ea,
marg.|  Qui audit verba mea etc. Exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina eius magna quia monita salutis contempsit.
similis est22  viro stulto
interl.|  gentili vel Iudeo vel diabolo
marg.|  HOMINI 23   STULTO etc. De quo dicitur : « Inimicus homo hoc fecit », cuius opera omnia instabilia sunt, et ruine patent.

Mt. 13, 28.

22  est] erit Li446 Weber
23  sic Rusch
qui edificavit
interl.|  qui non providet
domum suam super24  arenam.
interl.|  que est fluida
interl.|  in ipse terronorum qui arene comparantur propterea qui labiles et a vento sunt cito mutabiles
marg.|  SUPER  ARENAM. Qualiacumque sint que super concupiscentiam vitiorum fundantur non stabunt.

24  super] supra Weber
Numérotation du verset Mt. 7,27 
Et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti
interl.|  maligni spiritus
et irruerunt in domum illam et cecidit,
interl.|  periit
marg.|  ET  CECIDIT etc. Omnis conscientia que fixa in Deum spe non permanet, in temptationibus non valet subsistere. Et tanto amplius agitur, quanto plus in his que mundi sunt a superioribus disiungitur, et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet temptatione priores fiunt.
fuitque25  ruina eius
interl.|  » Ite maledicti in ignem eternum »

Mt. 25, 41.

25  fuitque] et fuit Li446 Weber
magna.
interl.|  quia eterna
Numérotation du verset Mt. 7,28 
Et factum est cum consummasset Iesus verba hec,
interl.|  quia nihil imperfectionis habet hic sermo
admirabantur turbe
marg.|  TURBE. Vel aliqui in turba, quia infideles. Vel potius omnes de excellentia sapientie.
super doctrina eius.
Numérotation du verset Mt. 7,29 
Erat enim docens26  sicut potestatem habens
interl.|  ut Dominus Moysi addebat qui minus erant vel commutabat figuras in lucem

26  docens] + eos Li446 Weber
et non sicut scribe eorum et Pharisei.
interl.|  qui tantum ea que in lege data sunt, infirmis docuerunt




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_7)