initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Mt. 8,1 
Cum autem descendisset
marg.|  CUM  AUTEM  DESCENDISSET. Post descensionem Domini de monte quantum intervallum fuerit antequam Capharnaum intraret non apparet. In ipso autem intervallo leprosus mundatus est. Quod Mattheus suo loco dicit - Lucas vero alibi recordatus est - qui post verba illa dicit Christum intrasse Capharnaum, non tamen ostendit post quantum temporis intervallum.
marg.|  CUM  DESCENDISSET. Secundum Lucam et in campestri loco sermonem quem iam forsitan supra habuerat eis fecisset.

a Cf. Lc. 5, 12 : « Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Iesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo ».
Iesus de monte secute sunt eum turbe multe.
interl.|  que ad altiora ascendere non valuerunt
interl.|  alie a predictis
marg.|  SECUTE  SUNT  EUM  TURBE  MULTE. Alii propter caritatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem. Mystice autem cum descendisset, id est cum se exinaniret, formam servi accipiens secute sunt eum turbe multe, quia qui prius in Iudea notus erat. Tunc in universa terra mirabilis factus est, quia autem post precepta manum extendens leprosum sanat, significat eos qui de illis preceptis implendis dubitant, suo auxilio ab huiusmodi varietate mundare. Non exprimitur certus curationis locus, ut ostendatur non unum populum alicuius civitatis, sed omnes sanare.

Cf. Phil. 2, 7 : « Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ».

Iesus ΩS Rusch ] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 8,2 
Et ecce leprosus veniens
interl.|  qui nec ipse cum lepra tam alta audire poterat sed sanatur ut possit implere
adorabat eum
interl.|  cum humilitate postulat
marg.|  ADORABAT. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit.
dicens : Domine, si vis potes
marg.|  SI  VIS  POTES. De voluntate non - quasi pietatis incredulus - dubito, sed quasi mee colluvionis conscius non presumo.
interl.|  in voluntate potestatem tribuit
Numérotation du verset Mt. 8,3 
Et extendens
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 936va ; facsim., p. 32a} [Rusch, f. 936va ] EXTENDENS. Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur.
Iesus manum
interl.|  qui misericordie pretendit affectum

Iesus] om. Li446
tetigit eum
interl.|  contra legem quam superat gratia, in quo humilitas
marg.|  TETIGIT. Non quin sine tactu sanare posset. Sed ut indicet se non subiectum esse legi, sed dominum legis, qui non timet contagium.
marg.|  TETIGIT. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione.
marg.|  Apparet supra legem - que leprosum excludit - esse gratiam, que sanat eum, ut ait : ‘Non veni solvere, sed adimplere’ etc.

Cf. Mt. 5, 17 : « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere ».
dicens : Volo
interl.|  in hoc pietas
marg.|  VOLO. Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Deinde imperat :   Mundare . Ecce potestas.
mundare.
interl.|  in hoc maiestatis potentia
Et confestim mundata est lepra eius.
interl.|  quia : « Dixit et facta sunt »
interl.|  nihil est medium inter preceptum et opus

Ps. 32, 9.
Numérotation du verset Mt. 8,4 
Et ait illi Iesus : Vide
interl.|  forma nostri est, ne nos iactemus de bonis operibus
nemini dixeris,
interl.|  non erat necesse ut sermone iactaret quod corpore preferebat
marg.|  VIDE  NEMINI  DIXERIS. Taceri iussit, nec tamen taceri potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum ut sui in magnis que faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.
marg.|  NE  DIXERIS. Hunc tamen Marcus ubique hoc predicasse dicit, quasi evangelista factus sit.

Cf. Mc. 1, 42-44 : « Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Et comminatus est ei, statimque eiecit illum, et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis ».
sed vade,
marg.|  VADE. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex iubet mundatos munera offere, et ut videntes credant ei, vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur.   Ostende te sacerdoti ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat.   Offer quia legem non solvo quia nondum cepit verum sacrificium. In testimonium, id est Domino credant si impietatis lepra discedat.
ostende te
interl.|  disciplina nostri est ut nos ostendamus sacerdoti nostro
sacerdotibus
interl.|  alias : sacerdoti

sacerdotibus ΩS Rusch ] sacerdoti Weber
et offer munus quod precepit Moyses
interl.|  non debent auferri signa prius quam veniant significata
in testimonium illis.
interl.|  scilicet ut credant virtutem Dei magnam esse
marg.|  In testimonium, spiritalis curationis, offerendum est munus spiritale, homo ipso.
marg.|  Typice. Leprosus genus humanum significat plenum lepra, quod extempta manu, id est verbo Dei humanam contingente naturam a prisci erroris varietate mundatur, ut diu abominabiles et sequestrati, iam queant templo reddi : « Templum Dei sanctum est, quod estis vos ». Et sacerdoti offerri, de quo dicitur : « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ». Et offerant pro emundatione corpora sua, « hostiam viventem, sanctam, Deo placentem ».

1Cor. 3, 17.
Ps. 109, 4.
Rm. 12, 1.

et offer ... illis Li446 @ Rusch ] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 8,5 
Cum autem introisset Capharnaum
interl.|  hoc miraculum factum est sanato leproso continue
accessit ad eum
interl.|  fide et desiderio scilicet
centurio
interl.|  alienigena
marg.|  ACCESSIT  AD  EUM  CENTURIO. Lucas rem ut gesta est narrans, dicit eum misisse seniores Iudeorum. Sed Mattheus, causa brevitatis, eum cuius fides laudatur, cuius desiderium et voluntas defertur, maluit prudenter dicere accessisse quam eos per quos mandabat. Ut mulier quia credidit, magis dicitur tetigisse Christum quam turbe que comprimebant. Ita centurio quo magis credidit, eo magis accessit. Tria dicit :   iacet ,   paralyticus ,   torquetur , ut et anime sue angustias indicet, et Dominum ad misericordiam commoveret, et hec ei gloria quod sic rogavit pro servo, in quo discamus sic misereri conservis.

Cf. Lc. 7, 3 : « Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum eius ».
rogans eum
interl.|  per internuntios
Numérotation du verset Mt. 8,6 
et dicens :
interl.|  nullus alius pro servo
Domine, puer meus
interl.|  servus
iacet paralyticus in domo
interl.|  non in uno tantum miserabilis quod iacet, sed quod est paralyticus et quod torquetur. Hec enim omnia cum dolore nominavit

paralyticus in domo] inv. ΩS Li446 Weber
et male torquetur.
interl.|  repentina diaboli aggressione
Numérotation du verset Mt. 8,7 
Et ait illi Iesus : Ego veniam
marg.|  EGO  VENIAM. Magna humilitas quod servum dignatur visitare, quod fides centurionis meruit, qui ex gentibus credit ; et humilitas, quod se indignum iudicat, cuius tectum intret ; et prudentia, quod ultra carnem divinitatem latentem videt. Ad filium reguli venire noluit, ne divitias honorare videretur, hic servilem condicionem ne spernere videatur, mox ire consensit.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 936vb ; facsim., p. 32b} [Rusch, f. 936vb ] Qui verbo curare potuit propter humilitatem visitare dignatur. Et tamen in medio itinere verbo sanat, ne non propter humilitatem, sed ob impotentiam virium corporaliter ire putaretur.
et curabo eum.
interl.|  scilicet virtute. Virtus enim Christi presens fuit que suscitavit eum
Numérotation du verset Mt. 8,8 
Et respondens centurio ait : Domine, non sum {t. 4 : Erfurt, f. 936vb ; facsim., p. 32b} [Rusch, f. 936vb ] dignus
marg.|  NON  SUM  DIGNUS. Propter conscientiam vite gentilis magis timet gravari presentia quam iuvari. Quia etsi erat fide preditus, nondum tantum erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra presumit gratia dare novit.

ait] + illi Li446
ut intres sub tectum meum,
interl.|  ecce humilitas
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.
interl.|  magna fides que Dei dicere credit esse facere
Numérotation du verset Mt. 8,9 
Nam et ego homo sum
interl.|  ecce prudentia
marg.|  NAM  ET  EGO etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu qui super omnia, habens famulantes angelos potes per eorum ministeria, sine corporis presentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet. Mira fides in gentili.
marg.|  Mystice : Centurio significat electos ex gentibus quasi centenario milite virtutum stipatos, qui nihil terrenum, sed sola eterne salutis gaudia sibi suisque querunt. Centenarius enim quia a leva transit ad dexteram in celestis vite significationem poni consuevit. Talis ergo meriti viri pro his necesse est ut supplicent, qui adhuc servitutis spiritu tenentur, ut « perfecta caritas foras mittat timorem ». Domus autem in quam non audet eum invitare, gentilitas est propter fetorem idolatrie. Neque enim gentibus corporalis presentia Christi exhibita est, sed verbum fidei misit eis per apostolos, et ab infidelitate sanavit.
marg.|  Vel milites et servi centurionis virtutes sunt naturales, quarum copiam multi ad Deum venientes secum deferunt, ut Cornelius dicitur : « Vir iustus et timens Deum ».

Act. 10, 22.
sub potestate constitutus,
interl.|  scilicet habens alium dominium

constitutus ΩS] om. Weber
habens sub me milites et dico huic : Vade et vadit et alio : Veni et venit,
interl.|  mira fide in gentili

alio] alii Li446
et servo meo : Fac hoc et facit.
interl.|  ita angeli tibi serviunt
Numérotation du verset Mt. 8,10 
Audiens autem Iesus
interl.|  quod suam intelligit maiestatem
miratus est
interl.|  non ut turbati animi, sed docentis nos, quos opus est moneri de huiusmodi et mirari
et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
interl.|  etsi a prophetis edocti
interl.|  presentis temporis, invenit enim in antiquis
Numérotation du verset Mt. 8,11 
Dico autem vobis
interl.|  unde predico vobis quod multi ad exemplum istius in quo fides gentium prefiguratur
quod multi ab oriente et occidente
interl.|  ex omni gente
marg.|   Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens qui illuminati statim transeunt. Occidens qui passiones usque ad mortem tolerant.
marg.|  Per istas duas partes omnes partes mundi ex quibus gentes vocande erant designantur.
venient
interl.|  ad fidem
et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno celorum.
interl.|  requiescent feliciter epulaturi
Numérotation du verset Mt. 8,12 
Filii autem regni
interl.|  Iudei in quibus ante regnabat Dominus
marg.|  FILII  AUTEM etc. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei, secundum illud : « Pluit super iustos et iniustos ». Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime.

Mt. 5, 44.
eiicientur
interl.|  a facie Domini
in tenebras exteriores.
marg.|  IN  TENEBRAS  EXTERIORES. Quia a Domino foras expellentur, id est in eternam noctem, quia hic sponte ceciderunt in exteriores, id est in cecitatem mentis. Per fletum qui est oculorum et stridorem dentium nota veram resurrectionem corporum. Dentes strident qui hic de edacitate gaudebant. Oculi flent, qui per concupiscentias vagabantur. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi : ‘Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium’. Vel stridor prodit indignantis affectum quod sero penitet, quod deliquit pertinaciter.

Cf. Iob 24, 19 : « Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius ».
Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.|  FLETUS  ET  STRIDOR  DENTIUM. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per ‘fletum’ tormentum anime, per ‘stridorem dentium’ corporis.
Numérotation du verset Mt. 8,13 
interl.|  cuique sicut credit ita fit
Vade et sicut credidisti fiat tibi.
interl.|  cuique sicut credit ita fit
interl.|  pro mensura fide, quia credidit omnia posse, indicat per fidem meruisse

et] om. Li446
Et sanatus est puer ex10  illa hora.
interl.|  probatur fides Domini dum sanitas servi sequitur

10  ex] in ΩS Weber
Numérotation du verset Mt. 8,14 
Et cum venisset Iesus
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 937ra ; facsim., p. 33a} [Rusch, f. 937ra ] ET  CUM  VENISSET. Quando hoc sit factum non expressit Mattheus. Non enim necesse est ut post illud factum credatur, post quod narratur. Lucas et Marcus prius de hoc narrant quam de leproso. Sed nihil obstat narrandi diversitas, ubi eadem dicunt, maxime cum quisque evangelista eo ordine crediderit se debere ire, quo Deus voluit narranda recordationi eius suggerere.
in domum Petri
interl.|  ostendit non sequi ordine predictum miraculum, quia ante sermonem montis fuit factum
vidit socrum eius iacentem et febricitantem11  .
marg.|  ET  FEBRICITANTEM. Febris grece, fervor latine dicitur, etsi quando hec passio faciat tremere nature est humane.

11  febricitantem] febricitatem Li446
Numérotation du verset Mt. 8,15 
Et tetigit manum eius
marg.|  . Lucas dicit quod : ‘Rogaverunt pro ea’. Christus modo rogatus, modo ultro curat. Ostendens se contra vitiorum quoque passiones, et precibus fidelium super annuere, et ea non numquam que ipsi in se non intelligunt, vel intelligenda dare vel pie petentibus etiam non intellecta dimittere, ut : ‘Delicta quis intelligit ? Ab occultis munda me, Domine’.

Cf. Lc. 4, 38 : « Surgens autem Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea ».
Cf. Ps. 18, 13 : « Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ».
et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis.
marg.|  ET  SURREXIT  ET  MINISTRABAT. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, et molestiam egritudinis sentire. Sed sanitas que a Domino datur hec tota simul redit, et etiam eo robore confirmat, ut adiutoribus suis continuo ministrare sufficiat.
marg.|  ‘Domus Petri’ circumcisio est eius apostolatui commissa. ‘Socrus’ synagoga, que quodammodo mater est Ecclesie Petro commisse. Hec febricitabat, quia invidie estibus laborabat, persequens Ecclesiam. Cuius manum tangit Dominus, quando carnalia eius opera in spiritalem usum convertit, et ita erecta ministrat in spiritu.
marg.|  Moraliter. Queque anima que concupiscentie carnis servit quasi febribus estuat. Sed manu misericordie tacta, per continentiam lasciviam refrenat, et sicut servierat immunditie, modo servit iustitie.
Numérotation du verset Mt. 8,16 
Vespere autem facto,
marg.|  VESPERE  FACTO. Occasus solis mors est Christi, per quam plures sanavit demoniacos quam ante vivens in carne egrotos.
obtulerunt ei multos demonia habentes et eiiciebat spiritus verbo et omnes male habentes
interl.|  per iram et odium
curavit,
Numérotation du verset Mt. 8,17 
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam12  prophetam dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit
interl.|  non ut sibi haberet, sed ut a nobis auferret
interl.|  a nobis scilicet abstulit
interl.|  quasi suscepit ut medicus

12  Cf. Is. 53, 4.
et egrotationes nostras portavit.
interl.|  sustinuit in cruce
Numérotation du verset Mt. 8,18 
Videns13  autem Iesus
interl.|  post sanationem istorum
marg.|  VIDENS  AUTEM  IESUS. Manifestum est alium esse diem quo iussit ire trans fretum, non eum qui sequitur illum, in quo socrus Petri sanata est, quo die Marcus Lucasque eum in desertum exisse affirmant. Iussit ire trans fretum, significans ut amaros seculi fluctus transeamus.

13  Videns] Videtis Li446
turbas multas circum se iussit discipulos14  ire trans fretum.

14  discipulos ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 8,19 
Et accedens15 
marg.|  ET  ACCEDENS. Quia Mattheus dicit hoc factum quando iussit ire transfretum. Lucas vero : « Ambulantibus illis in via », non est contrarium, quia via ambulabant ut venirent ad fretum.

Lc. 9, 57.

15  accedens] ascedens Li446
unus scriba
interl.|  littere occidentis servus
ait illi :
interl.|  hoc desiderans quod Simon magus voluit emere ut de miraculis lucraretur

Cf. Act. 8, 18-19 : « Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum ».
Magister,
marg.|  MAGISTER. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritalis auditor.
marg.|  MAGISTER. Non dixit ‘Domine’, sed ‘magister’ unum de pluribus magistris estimans.
sequar te quocumque16  ieris.

16  quocumque Li446 @ Rusch Weber ] quecumque Li446
Numérotation du verset Mt. 8,20 
Et dicit17  ei Iesus : Vulpes {t. 4 : Erfurt, f. 937rb ; facsim., p. 33b} [Rusch, f. 937rb ] foveas habent
interl.|  dolositas latet in te profunda
marg.|  VULPES  FOVEAS  HABENT. Quasi : quid me propter lucra seculi vis sequi, cum ita sim pauper, ut nec hospitiolum quod meum sit habeam ? Vel iste miraculis {t. 4 : Erfurt, f. 937rb ; facsim., p. 33b} [Rusch, f. 937rb ] commotus propter inanem iactantiam sequi voluit, quam significant ‘aves celi’. Finxit obsequium discipuli in quo ‘vulpes’. ‘Reclinatio capitis’ humanitatem suam significat, que in illo simulatore et superbo locum non habebat.
marg.|  Vel vulpes hereticos significant qui non virtute Dei confisi dolis seducere nituntur. ‘Aves’ malignos spiritus elatos, qui in cordibus Iudaici populi nidos et ‘foueas’, id est domicilia habent. In talibus divinitati Christi non est locus.

17  dicit] dixit Li446
et volucres celi nidos18  .
interl.|  elatio nidum fecit cor tuum

18  nidos ΩS Rusch ] tabernacula Weber
Filius autem hominis non habet ubi
interl.|  in te locum mea humilitas
marg.|  FILIUS  AUTEM  HOMINIS. Cum homines vocent eum ‘Filium Dei’, ipse seipsum vocat ‘Filium hominis’, humilitatis causa.
caput suum19  reclinet.
interl.|  humilitatem mortis

19  suum ΩS Rusch ] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 8,21 
Alius autem
interl.|  quem ad discipulatum vocabat, dignus in quo divinitas quiescat
marg.|  ALIUS  AUTEM. Nota hunc vocatum esse a Iesu.
de20  discipulis eius
interl.|  non de duodecim

20  de] om. Li446
ait illi : Domine,
marg.|  DOMINE. Ille qui ingessit se, vocat eum ‘magister’, ut elatus Phariseus. Alter qui receptus est ‘Dominum’ vocat humiliter sicut publicanus.
permitte me primum ire et sepelire patrem meum.
interl.|  non respuit esse discipulus sed expleta pietate paterni funeris vult liberior sequi
Numérotation du verset Mt. 8,22 
Iesus autem ait illi : Sequere me et dimitte
interl.|  illi carne mortuos condant, tu autem mortuos anima resuscita
mortuos
interl.|  culpas vel non credentes
marg.|  DIMITTE  MORTUOS. Addit Lucas : « Tu autem vade et annuntia regnum Dei ». In quo notatur pretermittenda esse minora bona pro maioribus.

Lc. 9, 60.
sepelire mortuos suos.
interl.|  natura
interl.|  carne
marg.|  SUOS. Qui culpa exierunt, ut ipsi cum culpa vivunt.
marg.|  Mortuos sepelire est peccatores in peccato fovere.
Numérotation du verset Mt. 8,23 
Et ascendente
marg.|  ET  ASCENDENTE. Qui magna fecit in terra transit ad mare ut et ibi faciat, et Dominus terre et maris appareat.
eo in naviculam21  secuti sunt eum discipuli eius.
interl.|  infirmi et spretores mundi

21  naviculam ΩS Rusch ] navicula Weber
Numérotation du verset Mt. 8,24 
Et ecce motus magnus
marg.|  ECCE  MOTUS. Non ex se orta est tempestas. Sed eius imperio, ut discipuli magis timeant et rogent et rogantibus ostendat potentiam.
factus est
interl.|  ut magna virtus liberatoris videatur
in mari
interl.|  tanto magis conturbat timor discipulos
ita ut navicula operiretur
interl.|  vel mergeretur
fluctibus. Ipse vero
interl.|  hic homo ostenditur
dormiebat.
interl.|  dormiebat ut apostolos suscitare faceret
interl.|  semper vult rogari
marg.|  DORMIEBAT. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.
Numérotation du verset Mt. 8,25 
Et accesserunt ad eum22  discipuli eius
interl.|  adeo territi ut non modeste irruerunt et suscitarent

22  ad eum ΩS Li446 @ Rusch ] om. Li446 Weber
et suscitaverunt eum23 
marg.|  SUSCITAVERUNT. Primum est Iesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna.

23  ad eum discipuli eius - et suscitaverunt eum ΩS Rusch ] inv. Li446 Weber
dicentes : Domine salva nos, perimus.
interl.|  quasi adhuc parvuli et infirmi
Numérotation du verset Mt. 8,26 
Et dicit24  eis Iesus25   : Quid timidi estis, modice fidei ?
marg.|  MODICE  FIDEI. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari ? Qui parum credit, arguitur. Qui nihil, contemnitur.

24  dicit Li446 @ Rusch ] dixit Li446 25  Iesus Li446 @ Rusch ] om. Li446
Tunc surgens imperavit ventis et mari
interl.|  hic Deus ostenditur
marg.|  IMPERAVIT. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Que apud nos insensibilia, illi sunt sensibilia.
marg.|  Alle<gorice>. Mystice. Mare : estus seculi ; navicula : crux Christi cuius beneficio ad litus patrie celestis venimus, in qua una Christus cum suis passus est. Unde post ait : ‘Qui vult post me venire abneget semetipum et tollat crucem suam et sequatur me’. Dormit dum illi navigant, quia illis seculum calcantibus et ad celum tendentibus, tempus subito dominice passionis advenit, quam Marcus etiam per horam solis ad occasum euntis significat, dum dicit hec imminente nocte gesta fuisse. Suscitant eum, dum vita morte resurrectionem querunt, ne eo diutius sopito, mens eorum pereat. Suscitatus increpat de parva fide dicens : ‘O stulti et tardi corde ad credendum, nonne sic oportuit pati Christum ?’. Ventum, id est diaboli superbiam stravit. Aquam sedat, id est rabiem iudaici populi labefecit. Vel navicula est presens Ecclesia, in {t. 4 : Erfurt, f. 937va ; facsim., p. 34a} [Rusch, f. 937va ] qua Christus cum suis mare seculi transit, ventos demonum, aquas persecutorum compescit. Unde miremur et gratias agamus.

Cf. Lc. 9, 23 : « Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me ».
Cf Lc. 24, 25-26 : « Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete. 26 Nonne hec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? ».
interl.|  magna potestas, quia de magna tempestate fit magna tranquillitas
Numérotation du verset Mt. 8,27 
Porro homines mirati sunt
interl.|  non discipuli, sed naute et ceteri qui erant in navi
dicentes : Qualis est hic
interl.|  dormit ut homo, imperat ut Deus
quia venti et mare obediunt ei ?
Numérotation du verset Mt. 8,28 
Et26  cum venisset Iesus27  trans fretum in regionem28  Gerasenorum
marg.|  IN  REGIONEM  GERASENORUM. Gerasa urbs est Arabie iuxta montem Galaad, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci precipitati sunt. Gerasa interpretatur ‘colonum eiiciens’, vel ‘advena propinquans’. Hec est gentilitas que diabolum a se eiecit, et que prius longe, modo facta est prope, post resurrectionem a Christo visitata per predicatores. 29 

29  Codd. : Som274 Rusch | in quo] in quod cacogr. 56 Som274

26  Et Rusch Weber ] + tunc ΩS Li446 | 27  Iesus ΩS Rusch ] om. Weber | 28  regionem Li446 @ Rusch Weber ] regione Li446 |
occurrerunt ei duo
marg.|  DUO. Marcus et Lucas dicunt unum, quia eorum unus fuit clarior et famosior, pro quo dolebat maxime illa regio et, quo sanato, fama exiit latior. Sicut per unum ita per duos accipe gentes qui de duobus filiis Noe exierunt. ‘Monumenta’ animarum sunt corpora, per que feditatem corporum30  ostendebant. Sevi. Marcus dicit quod nullus iam demoniacum poterat ligare. Lucas, ruptis catenis in deserto agi, quia gentes nullo vinculo legum poterant cohiberi, unde deterius seviebant in se vel in aliis. Nec patuit in eis via prophetis et sanctis auctoribus. Vel per ‘duos’ Iudeos et gentes accipe qui non habitabant in domo, id est in conscientia sua non requiescebant. In monumentis manebant, id est in31  operibus mortuis delectabantur, nec sinunt per viam fidei quam impugnant aliquem transire.32 

Cf. Mc. 5, 1-3 : « Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare ».
Cf. Lc. 8, 26-27 : « Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, que est contra Galilaeam. Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat demonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis ».

32  Codd. : Som274 Rusch
30  corporum] operum Som274 31  in] om. Som274
habentes demonia
interl.|  legionem33 

33  Codd. : Som274 Rusch
exeuntes de monumentis34  sevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

34  exeuntes - de monumentis] inv. ΩS Weber
Numérotation du verset Mt. 8,29 
Et ecce clamaverunt
interl.|  non est voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio, quia timent eius presentiam35 

dicentes : Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei ?
interl.|  quasi : nobiscum nihil tibi est commune, ne quis ergo dicat quod « in principe demoniorum eiicit demones ». 36 
marg.|  IESU  FILI  DEI. HILARIUS. Magis suspicati quam nosse credendi sunt.37    aa  ab  ac  ad 
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Iesu fili Dei tantum eis innotuit quantum voluit, tantum voluit quantum oportuit, non sicut angelis, per hoc quod est"vita et lux"ae  , sed eis terrendis per quedam virtutis effecta. Potentiam eius timent ad penam, sed non noverunt divini consilii dispensationem : « Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent »af  .38 
marg.|  Credebant demones aliquando illum Dei filium esse, videntes signa. Iterum propter nimiam infirmitatem quam videbant in eo, non credebant. 39 

Mt. 9, 34 ; Mc. 3, 22 (demonia) ; cf. Lc. 11, 15 : « Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia ».
Fons   : Cf. Rabanus Maurus, Expositio in Mattheum (Mt. 4, 1), lib. 3, CCCM 174, p. 252.78* : « Et tam daemones quam diabolus suspicari magis Filium Dei quam nosse intellegendi sunt »
>> Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 1, cap. 1, CCSL 120, p. 449.490-450.500 : « Daemonia filium dei confitebantur et attestante euangelista sciebant ipsum esse christum quia quem dierum quadraginta ieiunio fatigatum diabolus hominem cognouerat nec temptando ualebat an et dei filius esset experiri iam nunc per signorum potentiam uel intellexit uel potius suspicatus est esse filium dei. Non igitur ideo iudaeis eum crucifigere persuasit quia christum siue dei filium non esse putauit sed quia se morte illius non praeuidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognouit, si enim cognouissent numquam dominum gloriae crucifixissen t ».
>> Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei (Mt. 8, 29), lib. I, CCSL 77, p. 53.1204-1206 : « Cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit et tam daemones quam diabolus suspicari magis filium dei quam nosse intellegendi sint ».
aa  >> Hilarius Pictaviensis, Commentarius in Matthaeum (Mt. 4, 1), cap. 3 § 1, SC 254, p. 112.9-10 : « Erat igitur in diabolo de metu suspicio, non de suspicione cognitio  ».
ab  < Parall . > Glossa ordinaria (1Cor. 2, 8) cum fontibus allegatis.
ac  < Attest .> [Gilbertus Porretanus, Glosa media in Paul. (1Cor. 2, 8), Boul24, f. 33r  : « Demones cognovisse videntur cum dicunt : "Quid nobis et tibi Iesu filii Dei ?" Sed tunc magis suspicati fuisse quam nosse credendi sunt. Potest tamen dici quod Deus eis tantum innotuit quantum opportuit, non sicut bonis angelis quibus ipse est vita et lux sed ut per quedam sue virtutis facta divinam potentiam timeant. Ad ipsam vero inaccessibilem gloriam vel ad sui consilii dispensationem nequaquam attingant. Hanc enim si cognovissent Dominum glorie non crucifixissent id est eum crucifigi non suggessissent ».
ad  < Attest .> [Alexander Halensis, Summa theologica, lib. 2, pars 1, inquisitio 2, tract. 3 § 2, qu. 1, tit. 2, membr. 2, cap. 7, art. 4, num. 140, Quaracchi, 1930, t. 2, p. 188b24 : « Unde Hilarius, Super Matthaeum: Magis suspicari quam nosse credendi sunt ; et sic accipitur illud: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. - Vel aliter secundum quamdam expositionem: Cognoverunt ipsum esse Filium Dei, sed non crediderunt ipsos sua morte damnandos ». Ibid., lib. 2, pars 2, inquisitio 2, tract. 2 § 1, qu. 2, tit. 1, membr. 2, cap. 1, art. 1, num. 112, Quaracchi, t. 3, p. 132b11 : « Unde Hilarius, super illud: Venisti ante tempus etc.:"Magis suspicari quam nosse credendi sunt" ». Praeterea, cognoverunt eum in poena praesenti vel in futuro eis determinata.]
ae  Io. 1, 14.
af  1Cor. 2, 8.

36  Codd. : 56 Som274 , f. 48r  ; Rusch | est] om. 56 Som274 | de. Rusch ] demones 56 Som274
37  Codd. : 56 Som274 (sine lem. nec autor.) Rusch | suspicati Rusch ] suspicari 56 Som274
38  Codd. : 56 Som274 (sine autor.) Rusch | suspicari 56 Som274 ] suspicati Rusch
39  Codd. : Rusch  ; om. Som274
Venisti40  huc ante tempus
marg.|  ANTE  TEMPUS. Sciebant enim sibi futuram in Dei iudicio damnationem. Verba demonum diverse relata nihil habent scrupuli, cum ad unam sententiam redigi vel omnia possunt dicta intelligi. Nec quod hic pluraliter apud alios singulariter quia et ibi dicitur quod ‘legio’ nominatur, quia multa sunt demoniaag  . Marcusah  dicit porcos ire41  circa montem, Lucasai  in monte fuisse quia, de tanto grege, alii in monte alii circa42  montem erant. Fuerunt enim duo millia, ut Marcus aitaj  .43 

ag  Cf. Lc. 8, 30.
ah  Cf. Mc. 5, 11.
ai  Cf. Lc. 8, 32.
aj  Cf. Mc. 5, 13.

43  Codd. : Som274 Rusch

40  Venisti Li446 @ Rusch Weber ] Venistis Li446
41  ire] om. Som27442  circa] om. Som274
torquere nos ?
marg.|  TORQUERE  NOS. Presentia Christi tortura est eis. Vel torquentur dum de corporibus eiiciuntur in quorum tortura delectabantur, sicut presentia Dei refectio angelorum.44 

44  Codd. : Rusch  ; om. Som274
Numérotation du verset Mt. 8,30 
Erat autem non longe ab illis45  grex porcorum multorum
interl.|  significat irrationales et immundos homines46 

46  Codd. : 56 Som274 Rusch | irrationales Rusch ] irrationabiles 56 Som274

45  illis] eis Li446
pascens.
interl.|  in monte superbie47 

47  Codd. : Som274 Rusch
Numérotation du verset Mt. 8,31 
Demones autem rogabant eum dicentes : Si eiicis nos hinc48 
interl.|  de electis 49 

49  Codd. : Som274 Rusch

48  hinc ΩS Rusch Weber ] om. Som274 Li446
mitte nos in gregem porcorum.
interl.|   in eos dominari, sive qui in immunditia permanserunt50  *||
marg.|  MITTE  NOS. Nota multominus eos sua potestate nocere hominibus {t. 4 : Erfurt, f. 937vb ; facsim., p. 34b} [Rusch, f. 937vb ] qui nec pecoribus possunt. 51 
marg.|  Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum.52 

50  Codd. : 56 Som274 Rusch | sive] corr. , sine sic codd. | permanserunt 56 Som274 ] corr. , permanserint Rusch
51  Codd. : Som274 (sine lem.) Rusch
52  Codd. : Som274 Rusch | eum] eo Som274
Numérotation du verset Mt. 8,32 
Et ait illis : Ite.
interl.|  permittit ut fit occasio salutis hominum per interfectionem porcorum 53 

53  Codd. : 56 Som274 Rusch | permittit] + illis 56 Som274
At illi exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno54  impetu abiit totus grex per55  preceps
interl.|  id est valde56 
marg.|  ET  ECCE etc. Dignior homo bestiis, cum propter salutem duorum hominum, duo millia porcorum perieruntak  .57 
marg.|  Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis, ceca et profunda curiositate submersi.58 

ak  Cf. Mc. 5, 13 : « Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex precipitatus est in mare ad duo milia, et suffocati sunt in mari ».

56  Codd. : Rusch  ; om. Som274
57  Codd. : Som274 (sine lem.) Rusch
58  Codd. : Som274 ( interl. ) Rusch

54  magno] om. Weber 55  per] om. Li446
in mare et mortui sunt in aquis.
Numérotation du verset Mt. 8,33 
Pastores autem
marg.|  PASTORES  AUTEM. Quia etiam quidam principes impiorum etsi fugiunt fidem, Christi tamen potentiam eius mirando nuntiare non cessant.59 

59  Codd. : 56 Som274 (sine lem.) Rusch | Christi tamen] inv. 56 Som274 | eius] om. 56 Som274
fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt hec60  omnia et {t. 4 : Erfurt, f. 937vb ; facsim., p. 34b} [Rusch, f. 937vb ] de his qui demonia habuerant.

60  hec ΩS Rusch ] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 8,34 
Et ecce tota civitas exiit obviam
marg.|  EXIIT  OBVIAM. Beda VenerabilisBEDA. Prodeuntes significant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati. Unde transire rogant.61 
marg.|  ‘Et invenerunt hominem - ut Lucas ait - vestitum et sana mente sedere ad pedes Iesu’al  .62 

al  Cf. Lc. 8, 35 : « Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo demonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes eius, et timuerunt ».

61  Codd. : 56 Som274 (sine lem. nec auct.) Rusch
62  Codd. : 56 Som274 ( interl. ) Rusch | h. - ut L. ait] inv. 56 Som274
Iesu et, viso eo, rogabant eum63 
marg.|  ROGABANT  EUM. Rogant   eum non de superbia sed de humilitate, iudicantes se indignos ut Petrus fecitam  et vidua de Eliaan  .64 
marg.|  Timebant ne destrueret eos presentia sanctitatis eius et propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.65 

am  Cf. Lc. 5, 8 : « Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ».
an  Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 18-24 : « Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates mee, et interficeres filium meum ? Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in cenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius ? Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius. Et exaudivit Dominus vocem Elie : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri sue, et ait illi : En vivit filius tuus. Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est ».

64  Codd. : 56 Som274 ( interl. sine lem.) Rusch | Rogant eum] om. 56 Som274 | sed 56 Som274 ] l<ic>et cacogr. Rusch
65  Codd. : Rusch  ; om. Som274

63  eum Li446 @ Rusch ] om. Li446 Weber
ut transiret a finibus eorum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_8)